PELJ. I, EPISTUL Sancti Seueri Piesbyteri ad Clauki am sororem suam de ultimo iudicio Jectis epistolis tuis multo modo per motum affectum lacrimis tenere non potui: nam et gaudio fiebam, quod te secundum Domiui Dei nostri praecepta uiuere ex sermone ipso litteram tuarum poteram agnoscere, et prae desiderio tui non poteram non dolere, quod per summam a te iniuriam alienabar, si litteras non misisses. tali ergo sorore non fruerer? testor autem salutem tuam: persaepe ad uos uenire uolui , sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui con- sueuit obsistere. nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu sa- tisfacere, et opus Domini nostri inter nos obiter uidebamur acturi, cum alter alterum consolando , calcata a nobis mole saeculi, uiuer- mus. sed iam ego ueniendi diem tempusque non statuo, quia quoties- cumque statui, implere non potui : Domini opperiar uoluntatem spero- que quod meis uotis et orationibus tuis de nostra nos fructum faciat capere praesentia. Ceterum quod a me in omnibus epistolis, quas ad te miseram uitae ac fidei tuae praecepta desiderasti , iam per adsiduitatem scrip- torum meorum uerba consumpsi: nihil nouum tibi resccibere modo opossum, quod ante non scripserim. et sane propitio Deo iam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans deuotam in Christo exhibes caritatem. unum tamen moneo, ne transcursa repe- tas, ne contempta desideres, ne manum aratro inserens retrorsum conuersa respicias, quo utique in te redeunte uitio ordinem suum necesse est sulcus amittat , nec sane mercedem suam cultor accipiet. alioquin uec partem consequitur, si ex parte cessauerit. nam sicut a peccato ad iustitiam fugiendum est, ita ei, qui iustitiam fuerit in- gressus, ne peccato pateat pmecauendum. scriptum enim est , iust o, in qua die exerrauerit, iustitiam non profuturam. in hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata eua- simus, praemia parata perdamus. stat enim aduersum nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. non abiciendus est itaque clipeus, ne latus pateat: non remittendus est gladius, ne bostis incipiat non timere: porro cum armatum uiderit, abibit. nec ignoramus durum esse atque difficile aduersus camem et saeculum cotidie dimicare. sed si aeternitatem cogites, si caelorum regna con- sideres , quae ntique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dig- nabitur, quae tandem condigna passio est, qua tanta mereamur luctamen autem nobis in hoc mundo parui temporis est; nam etsi mors non succedat, senecta snccedet. labuntur anni , fiuunt tem- pora , et , ut spero , Dominus Iesus tanquam desideratos sibi celeriter uocabit. 2o 3 0 quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris uitae conuersatione purgatos sede sua nos Christus excipiet. occurrent martyres et prophetae , iungentur apostoli , gaudebnnt angeli, laeta- buntur archangeli, uictusque satanas cruento licet ore pallebit, quippe qui etiam nostra, quae isibi in nobis praeparauerat, peccat perdiderit. uidebit gloriam concessam per ueniam, merita honorata per gloriam : nos triumphabimus hoste superato. ubi tunc mundi istins sapientes uidebuntur? ubi auarus , ubi adulter, nbi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus recognoscentur ? quid miseri pro sua defensione dicturi sunt? "nesciuimus te, Domine, te in mundo esse non uidimus: prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti: patriarchas uon nidimus , sanctorum non legimus exempla. Christus EPist- l- 221 tuus in terra non fuit, Petrus tacuit , Paulus noluit praedicare, Euau- gelista non docuit. martyres non fuerunt quornm exempla sequere- mur: futurum iudicium tuum nemo praedixit , uestire pauperem nemo mandauit , prohibere libidinem nemo praecepit , repugmari auaritiae nemo persuasit : inscientia lapsi sumus , quae fecimus nescientes". His e contrario ex illo sanctorum choro uel primus Noe iustus proclamabit : "Ego , Domine , et superuenturum propter peccata homi- num diluuium praedicaui, et post diluuium exemplum de me praebni bonis , cum malis pereuntibus non perirem , ut isti cognoscerent et ioquae esset innocentibus salus et quae poena peccantibus." Post hunc Abraham fidelis obsistet. "Ego' inquit "Domine , fidem qua humanum in te crederet genus media fere mundi illius aetate fundaui: ego pater gentium , cuius exempla sequerentur , electus sum : ego Isaac adhuc paruulum non dubitaui, Domine , offeme tibi pro uictima, ut isti recognoscerent nihil non Domino praestari debere , cum me ipsnm ne filio quidem unico intellegerent pepercisse : ego terram meam et cog- nationem meam te, Domine , inbente deserui, ut istis quoque esset exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere : ego , Domine, te licet corporea sub imagine primus agnoui, nec dubitaui credere quem uidebam , licet in alia mihi substantia uidereris , ut isti intelle- gerent non secundum carnem , sed secundum spiritum iudicare". Huic Woyses beatus obsecundabit : "Ego legem , Domine , istis omnibus te iubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat , lex saltim dicta cohiberet: ego dixi "non adult erabis", ut licentiam fornicationis inhiberem: ego dixi "diliges proximum tuum", ut caritas abuudaret: ego dixi "Domino soli se ruies", ne isti idolis immo- larent uel templa esse paterentur. ego ne falsa testimonia dicerentur edixi , ut istis aduersus omne mendacium praecluderem ora. ego fact dictaque a mundi exordio , operante in me spiritu tuae uirtutis, ex- oposui , ut istis cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum. ego te uentumm , Domine Iesu, praedicaui, ut istis non inopinatum 5 Post hunc adstabit dignus Domini sui Dauid semine : "Ego te Do- mine , per omnia nuntiaui, ego nomini tuo tantum seruiendum esse clamaui: ego dixi "beatus uir qui timet Dominum" ego dixi "exnltabunt sancti in gloria , ego dixi "desiderinm pec cator um pe ribit", ut isti te agnoscerent et peccare desinerent. ego cum regia praeditus essem potestate , cilicio supertecto , puluere subiecto , depositis insigmibus magnificentiae meae procubui uesti- meutis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum- ego inimicis meis , qui interficere me cupierunt , peperci , ut miseri- cordiam meam isti probarent imitandam". Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit. "Ego, Domine, te per os meum loquente prae- monui "uae iis qui iungunt domum ad domum", ut mo dum cupiditati imponerem. ego iram tuam peccantibus uenisse testatus sum , ut istos a malefactis suis si non spes praemiorum , saltim sup- pliciorum formido cohiberet". Post hos aliosque conplures, qui doctrinae nobis officia praesti terunt, ipse Dei filius haec loquetur : "Ego certe excelsa sede sublimis, caelum palma , terram pugillo continens , intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior atque omnibus quae mouentur exterior , inaestimabilis , naturae potestate infinitus , imuisibilis aspectu , incomprehensibilis adtactu, ut inter uos ad edomandam du- ritiam cordis uestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam uestrum minimus existerem, nasci Icarme dignatus sum depositaque Dei gloria habitum formae seruilisadsumpsi, ut communicata uobis- cum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obe- dientiam praecepti salutis adhiberem. aegris infirmisque omnibus sanitatem , auditum surdis , uisum caecis , uocem mutis , claudis pedum officia restitui, ut uos signis caelestibus permouerem , quo fa cilius in me atque in iis, quae praedicaueram , crederetis. ego uobis caelorum regma promisi, ego etiam , ut inpunitatis haberetis exem plum, latronem , qui me sub mortis suae tempore fatebatur , in para- diso collocaui , ut uel illius fidem , qui remitti sibi meruerat peccata, sequeremini. atque ut exemplo meo pro uobis et ipsi pati possetis, pro uobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro se pati quod Deus pro homine pertulisset. ego me post resurrectionem , ne fides uestra confunderetur, ostendi. ego in Petro Iudaeos monui, ego in Paulo s gentibus praedicaui: nec paenitet: est fructus bonorum. opus meum boni intellexerunt , perfecerunt fideles , iusti impleuerunt , consum- mauerunt misericordes: et magna pars martyrum , magna sanctorum est in eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. cur nul- lum in uobis bonum opus , gens uipereae stirpis, inueniol paeniten- tiam malorum uestrorum nec sub ultima die uestri finis egistis. quid autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetisl vbi nnnc uestrae diuitiae , nbi honores , ubi potentia, ubi tuestrae sunt uoluptates? nullam nouam in uos mando sententiam: habetis iudicium quod ante praedixi". Tunc illud miseris Euangelista recitabit: "ite in tenebras ex- teriores, ubi erit fletus et stridor dentium". o miseri, quos ista non permouent: uidebunt suam poenam Qt aliorum gloriam. utantur saeculo , dum aeternitate illa , quae sanctis praeparata Bst, non fruantur: affiuant diuitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi nopes deprehendantur: sint in saeculo diuites , dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: "diuite s eguerunt et e surierunt". consequentia autem de bonis scriptura subiecit: "in- quirentes autem Dominum non deficientur omni bono". Itaque , soror , licet- nos isti irrideant , licet nos stultos infplicesque commem orent , felicims gaudeamus opprobriis, quibus nobis gloria, illis yoena cumulatur. nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus, quia inter illos pars magma nostrorum est, quos si lucri facere possimus, augetur in nobis gloria. sed agant se ut uolunt , sint nobis tanquam gentiles et publicani: nos uero saluos ncolumesque tueamur. si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. uale, soror carissima et in Christo dilectissima.