PELE praeter scripturarum testimonia ecclesiae etiam consuetudine edocemur, s qna discimus peculiare illis snbsistere meritum , quarum specialis est consecratio. nam cum uninersa turba credentium paria gratiae dona percipiat et isdem omnes sacramentorum benedictionibns glorientnr, istae proprinm aliqnid prae ceteris habent, cum de illo sancto t in- maculato ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro no- luntatis suae meritis a sancto spiritu eliguntur et per summum sacer- dotem Dei offeruntur altario. digna reuera Domino hostia tam pre- tiosi animalis oblatio, et nulla magis ei quam imaginis suae hostia placitnra. de huiusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem uos, fratres, per misericordiam Dei nt exhibeatis corpora nestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem. possidet ergo uirginitas et quod alii habent et quod alii uon habent , dum et communem et peculiarem obtinet gra- tiam , et proprio , ut ita dixerim , consecrationis priuilegio gaudet. xam et Christi sponsas uirgines dicere ecclesiastica nobis permittit auctoritas, dum in sponsarum modum quas consecrat Domino uelat, ostendens eas uel maxime habituras spirituale conubium quae subter- fugerint carnale consortium. et digne Deo per matrimonii compara- tionem spiritualiter copulantur quae eius dilectionis causa humana conubia spreuerunt. in his quam maxime illud impletur Apostoli: qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. grande est enim et inmortale , paene nltra naturam corpoream , sopire luxu- riam et concupiscentiae i fiammam adolescentiae facibus accensaxi animi uirtute restinguere , spirituali conatu uim genuinae oblecta- tionis excludere , uiuere contra humani generis morem , despicere so- lacia coniugii, dulcedinem contemnere liberorum , et quaecumque praesentis uitae esse commoda possunt, pro nihilo spe futnrae beatitu dinis compntare. magna haec, ut dixi, et admirabilis uirtus est et non inmerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinat. Dabo inquit spadonibus, dicit Dominns, in domo mea etis mnro meo locum nominatum meliorem a filiis et filiabus; nomen aeternum dabo eis et non deficiet. de quibus spadonibus Dominus in euangelio repetit dicens: s unt eni xi spadones, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Magnus quidem est pudicitiae labor sed maius est yrae- mium , temporalis custodia sed remuneratio aeterna. de his enim et beatus Iohannes Apostolus loquitur quod sequ antur agnum quo- cnmque ierit. quod ita intellegendum pnto, nullum eis locum in caelesti aula claudendnm et cuncta eis diuinarum mansionum habita- onla reseranda. Sed nt inlnstrius uirginitatis meritum clareat et qnam DBo digna sit manifestius possit intellegi, illud cogitetur, quod Dominus et sal- uator noster Dens, cum propter humani generis salutem homimem digmaretur adsnmere , non alium quam uirginalem elegerit uteum, nt uirtutem hninsmodi plurimum sibi complacere monstraret : et ut pu- dicitiae bonnm utrique sexui intimaret , uirginem habuit matrem iouirgo ipse permansurus: in se uiris et in matre feminis Craebuit uirginitatis exemplum, quo demonstraretur in utroque sexu bea- tam Bt integram diuinitatis habitare plenitudinem meruisse , dum totum in matre fuit quicquid habitabat in filio. sed quid ego satis- ago excellens ac snblime pudicitiae meritnm reuelare et gloriosum bonum uirginitatis ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam et eius beatitudinem manifestissimis rationibus con- probasse , et nulli sapienti uenire in dubium possit eam rem maioris esse meriti, quae sit amplioris laboris? quisqnis enim pudicitiam aut nullius praemii aut parui existimat, certum est illum aut ignorare aut non uoluntarium eius ferre laborem. unde illi semper castitati derogant qui eam aut non habent aut habere co- guntur inuiti. Nunc itaque quoniam, paucis licet tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae et grandi uirtute constat et in- genti praemio destiuatur, carere fiuctu suo possit , diligentius excu- bandum est. quanto enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto maiore sollicitudine custoditur. et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum iuuentur auxilio, ut est mellis species , quae nisi cerarum custodia et fauorum cellulis conseruetur et, ut uerius dixerim , nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsi- stere per se ipsa non potest, sicut et uini species, quod nisi in boni odoris uasis et reparatis crebrius picibus foueatur, genuinae uim sua-Lo uitatis amittit: adtentius prouidendum est, ne forte et uirginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum adferre suf- ficiat, et tantus nihil proderit labor, dum uane prodesse creditur, quod absque rebus necessariis possidetur. nisi enim fallor, ob cae- lestis regmi praemium pudicitiae seruatur integritas , quod sine aeternae uitae merito neminem consequi posse satis certum est. aeter- nam uero uitam nonnisi per omnium diuinorum praeceptorum custo- diam promereri posse scriptura testatur dicens : si uis ad uitam uenire, serua mandata. uitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata seruauerit , et qui uitam non habuerit, caelestis regmi non potest esse possessor, in quo non mortui , sed uiui qniqne regna- bunt. nihil ergo uirginitas sola proficiet , quae caelestis regni gloriam sperat , nisi et illud habuerit cui perpetua uita promittitur , per quam caelestis regni praemium possidetur. ante omnia ergo pudicitiam inte- gritatemque seruantibus et eius remunerationem a Dei aequitate spe- rantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae casti- tatis et continentiae labor in irritum deducatur. supra mandatum uM aeceptum esse uirginitatem sapiens ex lege nullus iguorat, Apostolo dicente: de uirginibus autem praeceptum Domiui non . bab eo, consilium autem do. cum ergo obtinendae uirginitatis consilium dat, non praeceptum statuit, supra mandatum eam esse professus est. quicumque ergo uirginitatem seroant, m;ius quam praeceptum est faciunt. tunc enim proderit amplius fecisse quam iussum est, si quod iussum est feceris. uam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non facias? cupiens diuimum implere silium ante omnia serua maudatum: uoleus uirgiuitatis praemium consequi uitae amplectere merita , ut sit ~uius remuuerari castitas possit. nam ut uitam praestat obseruatio maudatorum, ita eorum e contrario generat praeuaricatio mortem. et qui per praeuaricationem im mortem fuerit deputatus, uirgiuitatis coronam sperare uou poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in pocu. Tres enim species sunt uirtutum, per quas caelestis regni possessio 5 introitur. prima pudicitia est, secunda mundi contemptus , tertia uero ivstitia, quae ut conexae plurimum se possidentibus prtvcstaut, ita ter se tantnm, sed propter aliam effiagitatur. in primis ergo quae- ritur pndicitia , ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ah illis mundus contemni leuius potest qui matrimonii nexibus non tenen- tur. mundi uero contemptus exposcitur, ut iustitia conseruetnr , qnax implere difficile possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus et mundanarum uoluptatum negotiis implicantur. quisquis ergo pndi- citiae primam speciem possidet et secundam, quae est mundi con- temptus, non obtinet, paene sine causa Vossidet primam, quando secundam non habet , propter quam prima quaesita est. et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est iustitia , desit , frustra la borat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. quid euim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere uel cur res mundi contemnas si iustitiam, propter quam pudicitiam, propter quam mundi contempt habere te conuenit, non custodias? quia ut prima species propter se- cundam est, ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet. 6 Dicis forsitan : "doce me ergo quid sit iustitia , ut eam, si cogun- nerim, facilius implere sufficiam". Dicam breuiter, ut ualeo , et uer- borum utar simplicitate communium, quia causa de qua agimus tali est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscu- rari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi. res enim omnibus in commune necessaria communi debet sermone monstrari. Iustitia ergo non aliud est quam non peccare, non peccare auten: est legis praecepta seruare. ljraeceptorum autem obseruatio duplici geuere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae iubentur implere contendas. hoc est quod dicit: recede a malo et : fac bonum. nolo enim putes in hoc conBtare iustitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum eit et in utroque legic praeuaricatio committatur, quoniam qui dixit "reced e a malo , ipse s dixit"et f ac b o nu m". si a malo recesseris et non feceribonum, trans- gressor es legis , quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur. neque enim hoc solum tibi praecipitnr ut uestitum suis non spolies indumentis, sed et ut spoliatnm operias tuis, neque ut habenti panem non auferag num, sed et non habenti tuum libenter impertias, neque solum nt panFerem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. praeceptum enim nobis est flere cum fle ntibus. quomodo cnm illis fiemus, si in nullo eorum necessitatibus partici- pamus, nec aliqnod eis in his propter quas lacrimautur causis prae- isbemus auxilium? neque enim fietuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem, sed quia lacrimae doloris indicium suut, uult te ita alterius angustias sentire ut tuas. et quomodo tibi, in tali tribu- latione si esses , subueniri cuperes , ita alteri ipse subueuias propter - illud: qnaecumque uultis ut faciant uobis homine bona, ita et uos facite iliis. nam cum fiente flere et nolle, cnm possis , fienti conferre , subsannationis , non pietatis iudicium est. 232 Appendix denique Saluator noster cum Maria et Martba Lazari sororibus fieuit et inmensae misericordiae adfoctum lacrimarum contestatione mon- strauit. et uerae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt , cum sus- citatus Lazarus, cuius causa lacrimae fundebantur, sororibus redi- tnr. hoc fuit pie cum fientibus fiere, occasionem fietus auferre. sed quasi potens, inquies , fecit. uerum nec tibi aliquid inpossibile impe- ratur : impleuit omnia qui quod potuit fecit. Sed ut dicere coeperainus, non sufficit Chiistiano a malis se absti nere , nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, quod illo uel ma- xime testimonio comprobatur , quo coinminatur Dominus aeterni ignis reos fore , qui quamuis mali uilnl gesseri, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet rex his qui aU sinistraxi sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim, et non dedistis mihi mandncare sitiui, et non dedistis mihi potum et cetera. non dixit: discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium aut quia furta fecistis: nou enim quia malum fecissent, sed quia bonum non fece- rant , condemuantur et aeternae gehennae suppliciis addicuntur, nec quia quae lirohibita sunt admisissent , sed quia quae praecepta erant implere noluerunt. unde animaduertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliqlid eori:m faciunt quae prohibentur , cum etiam illi aeterni ignis rei sint qui nou fecerunt quae iubentur. nolo enim tibi in hoc blandiaris si aliqua non feceris quia aliqua teceris, cum icriytnm sit: qui uniuersam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Adam enim semel peccauit et mortuus est: et tu te uiuere posse existimas illud saepe committens , quod alium , dum semel perpetrasset , occidit ? an grande illum commisisse crimen putas, unde merito poena damnatus sit acriore? uideauius ergo quid fecerit: contra mandatum de fructu ar- loris edit. quid ergo? propter arboris fructum Deus hominem morte multauit ? non propter arboris fructum , sed propter mandati contemp- umergo non agitur de qualitate peccati , sed de transgressione man- dati. et qui dixit Adac ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecipit ut non maledicas , non mentiaris , non detrahas , non detra- hentem auscultes, ut omnino non iures, ut non concupiscas , non in- nideas, non sis tepidus, nou sis auarus, ut nulli malum pro malo reddas , ut inimicos tuos diligas , ut maledicentibus benedicas , ut pro falumuiantibus et pro persecutoribus tuis ores , ut percutienti maxil- lam alteram praebeas, ut iu iudicio saeculari non litiges , ut si quis tvaauferre uoluerit, gratanter amittas, ut uec iracundiae nec zeli nec liuoris malum intra pectLis admittas, ut crimen auaritiae fugias, it omuis superbiae ac iactantiae malum caueas, et humilis ac mitis Christi uiuas exemplo , malorum consortia in tantum uitaus , ut cum fornicatoribus aut auaris aut maledicentibus aut inuidis aut detrac- toribus aut ebriosis aut rapacibus nec cibum capias. quem si in aliquo contempseris , si pepercit Adae , parcet et tibi. immo illi magis par- cendum fuerat, qui adhuc rudis et nouellus erat, et nullius ante pec- cantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. tibi uero post tanta documenta , post legem, post prophetas , ljost euan- s gelia , post hpostolos si delinquere uolueris , quomodo indulgeri possit ignoro. An tibi de uirginitatis praerogatiua blandiris? memento Adam et Euam uirgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccan- tibus. uirgo quae peccat Euae non hIariae comparanda est. nonio negamus in praesenti tempore paenitentiae remedium , sed hortamur magis praemium sperare debere quam ueuiam. turpe est enim delict indulgentiam postulare quae palmam uirginitatis exslectant , et inli- citum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castrauerunt: licitum quippe est matrimonii inire consortium. et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et caelestis regni gloriam copulam contemU- serint nuptiarum, ita damnandae sunt quae propter incontinentiae uoluptatem , cum Deo se uouerint, remedio apostolico abutantur. ergo, ut diximus , quae conubia desemint, non inlicita, sed licita sper- nunt. eiusmodi autem si iurent , si maledicant si detrahant , si de- trahentes patiantur audire , si malum pro malo reddant , si cupidi- tatis in alieuis aut auaritiae in propriis crimen incurrant , si zeli ant liuoris ueuena possidcant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent , si in carue placendi studio comptae et oruatae procedant, si alia, ut adsolet, inlicita faciant, quid proderit eis sprenisse quod licuit et exercere quod non licet si uis prodesse tibi , quod licita contempsisti, uide ne quid eorum quae . non licent facias. stultum enim est timuisse quod minns est , et non timere quod maius est (aut ab iis non uitari quae prohibentur, spre- uisse uero ea quae conceduntur]. dicit enim Apostolus: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uiro. nuptam uiro placere adserit, cogitando quae mundi sunt , innuptam iouoro Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. dicat ergo mihi, quae uirum non habet et tamen quae mundi sunt cogitat , cui placere desi- doratl nonne incipiet illi nupta praeponi quia illa cogitando quae ' mundi sunt complacet uel marito , ista uero nec marito , quem non habet, potest placere nec Deo. sed nec illud silentio praeterire nos conuenit, quod dixit: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spi- rit uae Domini sunt , inquit , cogitat ; non quae saeculi , non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat.] quae sunt ergo Do- mini? dicat Apostolus: quaecumqu e suut sancta, quae- nmque iusta, quaecumque amabilia, quaecumque ' bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae. ista sunt Domini, quae sanctae et uere apostolicae uirgines die noc- tuque sime ullo temporis interuallo meditantur et cogitant. Dn- m i est etiam regnum caelorum , Domini est resurrectio mortuorum, Domimi est inmortalitas , Domini est incorruptio , Domini est splendor solis qui sanctis promittitur, sicut in Euangelio scriptum est: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: Do- mini sunt plures iustorum in caelestibus mansiones, Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. haec quae cogitant et quibus possint ea oleribus promereri, quae Domini sunt cogitant. Do- mimi est etiam lex noui et ueteris testamenti, in qua oris eius el- quia sancta refulgent : quae si quae uirgines sine intermissione medi- tantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis illud propheti- cum: fundamenta aeterna super petram solidam et man- data Dei in corde mulieris sanctae. quitur, "quomodo placea Deo", Deo, inquam, uon homi- nibus, "ut sit saucta et corpore et spiritu". non dixit, u sit sancta membro aut corpore tantum, sed ut sit sancta corpore et spiritu. membrum enim una corporis pars est, corpus uero omuii:m conpago membrorum est. cum ergo dicit ut sit sancta corpore, om- nibus membris eam sanctificari debere testatur, quia non proderitao ceterorum sanctificatio membrorum , si inueniatur uel in uno corrup- tio. etiam non erit saucta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae uel unius fuerit coinquinatione polluta. sed ut quod dico mani- festius et lucidins fiat, esto sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata et lingua tantummodo peccet, quia aut blas- phemet aut falsum testimonium dicat, numquid liberabunt omnia membra unum , an propter unum iudicabuntur et cetera? ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit , cum in uno sit uitium, quanto magis , si diuersorum fiagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas ! Unde quaeso te, uirgo, ne in sola tibi pudicitia blandiaris neque 10 in unius membri integritate confidas , sed secundum Apostolum solide conserua corporis sanctitatem. Munda ab omni iuquinamento caput, quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem aut croci aut alterius cuiuslibet pigmenti suco uel puluere sordidari , aut auro uel gemmis uel qualibet alia terrena specie comi, quod iam caelestis ornatus splendore refulget. grandis quippe diuinae gratiae contu- melia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana , non diuina opera erubescat, et illam confusionem reci- piat, quae non peccatum sed Dei gratiam parit, scriptura dicente: est confusio adducens peccatum, et est confusio addn- cens gratiam. Munda collum, ut non aurea reticula capillus portet et suspensa monilia , sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus scriptura dicit: misericordia et fides non deficiant a te suspende autem illa in corde uelut in collo tuo. Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis et ab intuitu pauperum num- quam auertis et ab omnibus fucis liberos ea qua a Deo facti sunt sin- ceritate custodis. Munda linguam a mendacio, quia os quod men- titur occidit animam: munda eam a detractione, a iuramento, ab adulatione , a periurio. nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a iuramento quam a periurio linguam dixi debere mundari, quia tunc periurium facilius effugies, si in toto non iures, ut impleatur inio te illa sententia: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. et memor esto dicentis Apostoli: be- nedicite et nolite maledicere. sed et illud crebrius recordare: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicen- tes, quia in hoc uocati estis, ut benedictionem heredi- tate possideatis. et illud: si quis autem in lingua non offendit, hic perfectus est. nefas est enim ut labia illa, quibus Deum confiteris , rogas , benedicis et laudas , alicuius polluantur sorde peccati. nescio qua conscientia ea lingua quis Deum rogat , qua aut mentitur aut maledicit aut detrahit. labia sancta exaudit Deus et ipsis annuit cito precibus, quas lingua inmaculata pronuntiat. Munda aures, Prou. . LXX. I, Il. Il Ps. 33, 14 I2 Rom. ut nonnisi sermonibus sanctis et ueris auditum praebeant , ut num- quam obscena aut turpia aut saecularia uerba suscipiant aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est "saepi aures tuas spinis et noli audire lingnam nequam , ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur: quoniam auditu et uisu instu s erat, hoc est, nec oculis nec auribus delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dan- dum antem collectae, nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes , ne latam et spatiosam pergant uiam, quae ducit ad splendida saeculi et pre- tiosa conninia, sed arduum magis et angustum gradiantur iter , quod tendit ad caelum , quia scriptum est: iter rectum facite pedi- bus uestris. agnosce tibi a Deo artifice non ad uitia, sed ad uir- tutes membra formata: et cum uniuersos artus mundaueris ab omni sorde peccati et toto fueris sanctificata corpore , tunc tibi castitatem intellegas profuturam , et cum omni fiducia palmam uirginitatis exspecta. Quid sit sanctam esse corpore breuiter quidem, sed plene expo- suisse me arbitror: nunc quod sequitur et spiritu , nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione conci- pere. illa enim est sancta tam corpore quam spiritu , quae nec mente nec corde delinquit , sciens etiam cordis esse inspectorem Deum, et idcirco satisagit , ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: omni custodia serua cor tuum, et iterum: diligit Deus sancta corda, accepti sunt autem ei omnes inmaculati, et alibi: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebuut: quod de illis dici arbitror, quos conscieutia in nulla redarguit culpa peccati, de quibus et Iohannem in epistola dixisse reor: si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petieri- mus accipiemus ab eo nolo existimes te crimen fugisse peccati, si uoluntatem non sequatur effectus , cum scriptum sit : q ui cu m qu e uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moe- chatus est in corde suo. nec dicas "cogitaui quidem, sed nou perfeci , quia etiam concupiscere nefas est quod fieri uefas est. unde et beatus Petrus praecipit dicens animas uestras castifican- tes : qui si nullam animae constuprationem nosset , nec castificari eam desiderasset. sed et illum locum quo continetur "hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinauerunt, uirgines enim permanserunt, hi secuntur agnum quocumque ierit, adtentius considerare debemus et animaduertere , si solius in- tegritatis ac pudicitiae merito isti diuino comitatui copulentur et per omnia caelorum tabulata discurrant, an et alia sint quibus adiuta uirginitas tantae beatitudiuis gloriam consequatur. sed unde hoc scire poterimus? de sequentibus nisi fallor, in quibus scriptum est: hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno, et in ore eorum nou est inuentum mendacium, sine macula euim sunt ante thronum Dei. uides ergo quod non in uno tan- tum membro dominicis referantur inhaerere uestigiis , sed illi qui praeter uirginitatem ab omni contagione peccati inmaculatam gesse- rint uitam. idcirco uel maxime uirgo nuptias spernit , ut , dum securior est, facilius , quod etiam a nubentibus quaeritur , ab omni se delicto custodiat et uniuersa legis mandata perficiat. nam si non nubat et ea nihilominus faciat, a quibus et nuptae esse iubentur iumunes, uon uupsisse quid proderit ? quamquam enim nulli Christianomim pec- care liceat et omnes quicumque spiritualis lauacri sanctificatione pur- o gantur , inmaculatam decurrere conueniat uitam, ut ecclesiae , quae sine macula, sine ruga, sine aliquo eiusmodi esse describitur, pos- sint uisceribus intimari : multo magis hoc uirginem implere necesse est , quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa pro- nibet quo minus diuinam scripturam perficiat , nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi. 0 uirgo , serua propositum tibi magno praemio destinatum. prae- clara est apud Dominum uirginitatis et pudicitiae uirtus , si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. agnosce statum tuum, agnosce locum , agnosce propositum. Christi sponsa diceris: uide ne quid indiguum ei, cui desponsata uideris, admittas. cito scribet repu- dium, si in te uel unum uiderit adulterium. quaecumque ergo huma- uorum sponsaliorum pigneribus subarratur, statim a domesticis , a familiaribus , ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit [et ser- nulis] , quales inuenis habeat mores , quid potissimum diligat , quid accipiat, quo usu uiuat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat. quae cum didicerit , ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obse- quium, sua iucunditas, sua diligentia, sua uita concordet. et tu, quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus eius spousu tui mores interroga, et strenue ac sollerter inquire in quibus prae- cipue delectetur, qualem compositionem in te uestium diligat, cuius- midi concubiscat ornatum. dicat tibi eius familiarissimus Petrus, qui ne uuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: "Mulieres similiter subiectae sint suis uiris, ut si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersatio- nem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore Dei castam conuersationem uestram: quarum sit non extrin- secus capillatura aut circumdatio anri ant indnmenti ucstimentorum cultus, sed qui absconsus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus' quod cst in conspectu Dei locuples. Dicat et alius Apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens eadem de fidelium femi- narum disciplina testatur: Mulieres similiter in habitu "mato cum uerecuudia et sobrietate ornantes se, non iu tortis crinibus aut auro aut margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decct mulieres, promittentes casti- tatem l'er bonam couuersationem. Sed tu forsitan dicis: cur hacc idem Apostoli non iusseruut? quia nou necessarium iudicabant , ne talis uirginibus commonitio potius iniuria quam emendatio uideretur. sed nec eas umquam tantae temeri- tatis fore credidissent, ut ne nuptis quidem concessa carnalia orna- menta et terrena praesumerent. re uera ornare se et componere uirgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? ornetur plane , sed interioribus ornamentis et spi- ritualiter, non carnaliter componatur, quia Deus non corporis, sed ani- mae decorem in illa desiderat. ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis , omni eam diligentia compone et spiritualibus indumentis exorua. nihil in ea dedecorum , nihil foe- dum appareat. resplendeat auro iustitiae et gemmis refulgeat sanc- titatis ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet: pro bysso et sericp misericordiae et pietatis tunica uestiatur, secundum quod scrip- tum est: induite ergo uos sicut electiDei, sancti et di- lecti, uiscera misericordiae, benignitatem, humili- tatem et cetera. et non decorem cerussae aut alterius pigmenti uaerat , sed innocentiae ac simplicitatis candorcm habcat . roseum uerecundiae colorem et purpureum ruborem pudoris possideat. cae- lestis abluatur uitro doctriuae et lomentis spiritalibus emundetur. mulla in ea malitiae , nulla delicti macula relinquatur. et ne quando male redoleat odore peccati, uuguento suauissimo sapientiae et scieu- tiae perfundatur. Huiusmodi Deus quaerit ornatum et animam taliter compositam concupiscit. memento te Dei filiam dici, secundum quod ait: a udi, filia , et uide. sed et tu ipsa, quotienscumque Deum patrem no- minas, Dei te filiam esse testaris. ergo si Dei filia es , uide ne quid eorum facias, quae Deo patri incongrua sunt, sed age omnia quasi filia Dei. cognosce quomodo huius saeculi uobilium filiae se geraut, quibus adsuescant moribus quibusue se disciplinis instituaut. tanta in quibusdam uerecundia est , tanta grauitas , tanta modestia , ut cete- rorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et ne Uuam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant no- tam , alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis studeant facere naturam. et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, glo- riam nobilitatis aduerte. agnosce te non hominis tantum, sed et Dei filiam et diuinae natiuitatis nobilitate decoratam. ita te exhibe, ut in te caelestis natiuitas appareat et ingenuitas diuina clarescat. sit in te noua grauitas , honestas admirabilis , stupenda uerecundia, mira pa- tientia , uirginalis incessus et uerae pudicitiae habitus , sermo semper modestus et suo in tempore proferendus, ut quisquis te uiderit , ad- miretur et dicat : "quae haec nouae inter homines grauitatis patientia est? quae pudoris uerecundia, quae honestatis modestia , quae matu- ritas sapientiae? non est ista humana institutio nec disciplina mor- talis. caeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. puto quod ha- bitet in quibusdam hominibus Deus". et cum te Christi famulam esse cognouerit, maiore stupore tenebitur et cogitabit qualis ille sit domi- nus, cuius talis ancilla est. Si uis ergo esse cum Christo et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo uiuendum est , qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus , ut ne inimicis quidem uicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt , cum Christianis 10 Christi similitndine inimicos etiam amare necesse sit. si sanctorum cupis habere consortium , a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. nemo te circumueniat , nemo fallaci sermone seducat. non- nisi sanctos et iustos et simplices et innocentes et puros caelestis aula suscipiet: nullum apud Deum habet malitia locum. ab omni nequitia 15 et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. nihil tam contrarium , nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse , ali- quem uelle laedere, nihil tam probabile quam omnes amare. quod Propheta sciens testatur docens: qui diligitis Dominum , o dite malum. 20 Vide ne in aliquo humanam gloriam diligas, ne et tua iuter illos portio computetur, quibus dictum est: quomodo uos potestis credere, gloriam ab inuicem quaerentes? et de quibus per Prophetam dicitur: auge eis mala, auge mala gloriosis terrae , et alibi: confuudimini a gloriatione uestra, ab obprobrio in conspectu Domini. nolo enim illas respi- cias , quae saeculi, non Christi sunt uirgines, quae propositi sui et professionis inmenores gaudent in deliciis, in opibus delectantur et corporeac uobilitatis origine gloriantur: quae si pro certo Dei filias se esse crederent , numquam post diuinos natales nobilitatem admira- rentur humanam uec gloriarentur "in patre quolibet honorato: si pa- trem Deum se habere sentirent, nobilitatem carnis non amarent. quid tibi, o stulta, in generis nobilitate blandiris et conplaces ? duos ho- mines [iu exordio] fecit Deus, ex quibus totius humani generis silua descendit : mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestitit , sed cupiditatis ambitio. certe omues per diuini lauacri gratiam aequales efficimur . et nulla inter eos potest esse discretio, quos natiuitas se- cunda generauit, per quam tam diues quam pauper, tam liber quam seruus, tam nobilis quam ignobilis Dei efficitur filius, et terrena no- bilitas splendore caelestis gloriae obumbratur et nusquam omnino iam comparet , dum qui retro in saecularibus honoribus inpares fuerant, caelestis et diuiuae nobilitatis gloria aequaliter uestiuntur. nullus ibi iam ignobilitatis locus nec degener quisquam est, quem diuinae na- tiuitatis snblimitas ornat , nisi apud illos , qui non putant humanis caelestia praeponenda. aut si putant, quam uanum est ut se illis iu minoribus praeferant, quos sibi in maioribus pares sciunt, et quasi infra se positos in terra existiment quos sibi aequales in caelestibus credunt. tu autem , quaecumque Christi , non saeculi uirgo es , omnem praesentis uitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur con- sequaris. Contentionum uerba et animositatis causas deuita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. uam si iuxta Apostoli doctri- uam seruum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam , cnius quo uerecundior est sexus, animus debet esse mode- stior. linguam a maliloquio cohibe et ori tuo frenum legis inpone , nt tunc, si forte, loquaris, quando tacere peccatum sit. caue ne quid quod in reprehensionem ueniat dicas. lapis emissus est sermo prola- tus : ;quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. beata quippe habia sunt, quae numquam quod reuocare uelint emittunt. pudicae mentis sermo etiam debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes , secundum quod praecepit Apo- ostolus dicens: omnis sermo malus ex ore uestro uon pro- cedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. pretiosa Deo liugua est quae non- nisi de diuinis rebus nouit uerba construere, et sanctum os, unde cae- lestia semper eloquia proferuntur. absentium obtrectatores quasi ma- liguos scripturae auctoritate deterre , quia etiam hoc inter uirtutes perfecti hominis Propheta commemorat, si ante conspectum iusti ma- ligmus ad nihilum deducatur qui contra proximum non probanda pro- tulerit. non licet enim tibi alterius uituperationem patienter audire, quia nec ab aliis optas recipi tuam. iniustum quippe est quicquid contra Christi euangelium uenit , si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est patiaris inferri. semper linguam tuam de bonis loqui adsuesce et auditum tuum ad bonorum magis laudem quam ad malorum uitu- perationem accommoda. uide ut omuia quaecumque bene facis l,ropter Deum facias, sciens eius rei tantum te a Domino recepturam esse mercedis, quantum eius timoris et dilectionis causa perfeceris. sancta magis esse quam uideri stude , quia nihil prodest aestimari quod non sis, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur et quod non habeas simulare. In ieiuniis magis quam in epulis delectare, illius uiduae memor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus Deo ser- uiens die ac nocte. et si uidua et quidem Iudaea talis fuit, qua- lem nunc uirginem conuenit esse Christi? diuinae magis lectionis conuiuium dilige, et spiritualibus te saturari dapibus concupisce, et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur. carnis et uini species quasi caloris fomenta et libidinis iucitamenta fuge. et tuuc, si forte, uiuo exiguo utere , cum stomachi dolor et nimia corporis compellat infirmitas. iracundiam uince , animositatem cohibe, et quicquid illud est quod post factum paenitentiam ingerit, uelut proximi criminis abominatiouem declina. satis tranquillam et quietam esse conuenit mentem et ab omui perturbatione furoris alienam , quae Dei habitaculum esse desiderat, quod per Prophetam testatur dicens : Super quem requiescam alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Omnium operum et cogi- tationum tuarum speculatorem Deum crede, et caue ne quid, quod diuinis oculis indignum sit, aut opereris aut cogites. cum orationem celebrare desideras , talem te exhibe , quasi sis cum Domino locutura. cum psalmum dicis, cuius uerba "dicis agnosce, et in conpunctione magis animi quam in tinnulae uocis dulcedine delectare. lacrimas enim psallentis Deus magis quam uocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: seruite Domino in timore et exultate ei cum tremore. ubi timor et tremor est, ibi non uocis elatio est , sed auimi fiebilis et lacrimosa deiectio. omnibus actibus tuis diligentiam adhibe, quia scriptum est: maledictus homo qui facit opera Domini ueglegent er. Crescat iu te cum annis gratia, crescat cum aetate iustitia, et fides eo perfectior uideatur esse quo seuior cs, quia Iesus , qui nobis uiuendi reliquit exemplum, proficiebat uou aetate tantum corporea, sed et sapientia et gratia spirituali coram Deo et hominibus. omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Coeptum uirginitatis propositum ad finem usque conserua, quia non inchoasse tantum sed perfecisse uirtutis est, sicut in euangelio Dominus ait: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluu s erit. caue ergo ne cui uel concupiscendi occa- sionem tribuas , quia sponsus tuus Deus zelans est : crimiuosior est enim Christi adultera quam mariti. Esto ergo omnibus uiuendi forma. esto exemplum, praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. uirginem te in omuibus exhibe: uihil corruptionis obicia- tur capiti tuo. cuius corpus integrum est, sit et inuiolabilis conuer- satio. et quoniam in exordio epistolae praefati sumus te Dei sacri- ficium factam , quod utique sanctitaten suam etiam aliis inpertit , ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps, ita ergo et per te quasi per diuinam hostiam sanctificentur et ceterae, cum quibus te tam sanctam in omnibus exhibeas, ut quisquis ui- tam tuam uel auditu uel uisu contigerit, sanctificationis uim sentiat et tantum sibi intellegat gratiae ex tua conuersatione transfundi, ut, dum te imitari concupiscit , Dei sacrificio et ipse sit digmus.