$C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI TUA QUIDEM PIETAS, IMPERATOR SANCTISSIME, OPTAVERAT, UT QUAM TARDISSIME SUCCEDERES PATRI? SED DI IMMORTALES FESTINAVERUNT VIRTUTES TUAS AD GUBERNACULA REI PUBLICAE QUAM SUSCEPERAS ADMOVERE. PRECOR ERGO UT TIBI ET PER TE GENERI HUMANO PROSPERA OMNIA, ID EST DIGNA SAECULO TUO CONTINGANT. FORTEM TE ET HILAREM, IMPERATOR OPTIME, ET PRIVATIM ET PUBLICE OPTO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI EXPRIMERE, DOMINE, VERBIS NON POSSUM, QUANTUM MIHI GAUDIUM ATTULERIS, QUOD ME DIGNUM PUTASTI IURE TRIUM LIBERORUM. QUAMVIS ENIM $IULI $SERVIANI, OPTIMI VIRI TUI=QUE AMANTISSIMI, PRECIBUS INDULSERIS, TAMEN ETIAM EX RESCRIPTO INTELLEGO LIBENTIUS HOC EI TE PRAESTITISSE, QUIA PRO ME ROGABAT. VIDEOR ERGO SUMMAM VOTI MEI CONSECUTUS, CUM INTER INITIA FELICISSIMI PRINCIPATUS TUI PROBAVERIS ME AD PECULIAREM INDULGENTIAM TUAM PERTINERE? EO=QUE MAGIS LIBEROS CONCUPISCO, QUOS HABERE ETIAM ILLO TRISTISSIMO SAECULO VOLUI, SICUT POTES DUOBUS MATRIMONIIS MEIS CREDERE. SED DI MELIUS, QUI OMNIA INTEGRA BONITATI TUAE RESERVARUNT? MALUI HOC POTIUS TEMPORE ME PATREM FIERI, QUO FUTURUS ESSEM ET SECURUS ET FELIX. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI UT PRIMUM ME, DOMINE, INDULGENTIA VESTRA PROMOVIT AD PRAEFECTURAM AERARII $SATURNI, OMNIBUS ADVOCATIONIBUS, QUIBUS ALIOQUI NUMQUAM ERAM PROMISCUE FUNCTUS, RENUNTIAVI, UT TOTO ANIMO DELEGATO MIHI OFFICIO VACAREM. QUA EX CAUSA, CUM PATRONUM ME PROVINCIALES OPTASSENT CONTRA $MARIUM $PRISCUM, ET PETII VENIAM HUIUS MUNERIS ET IMPETRAVI. SED CUM POSTEA CONSUL DESIGNATUS CENSUISSET AGENDUM NOBIS=CUM, QUORUM ERAT EXCUSATIO RECEPTA, UT ESSEMUS IN SENATUS POTESTATE PATEREMUR=QUE NOMINA NOSTRA IN URNAM CONICI, CONVENIENTISSIMUM ESSE TRANQUILLITATI SAECULI TUI PUTAVI PRAESERTIM TAM MODERATAE VOLUNTATI AMPLISSIMI ORDINIS NON REPUGNARE. CUI OBSEQUIO MEO OPTO UT EXISTIMES CONSTARE RATIONEM, CUM OMNIA FACTA DICTA=QUE MEA PROBARE SANCTISSIMIS MORIBUS TUIS CUPIAM. $TRAIANUS $PLINIO ET CIVIS ET SENATORIS BONI PARTIBUS FUNCTUS ES OBSEQUIUM AMPLISSIMI ORDINIS, QUOD IUSTISSIME EXIGEBAT, PRAESTANDO. QUAS PARTES IMPLETURUM TE SECUNDUM SUSCEPTAM FIDEM CONFIDO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI INDULGENTIA TUA, IMPERATOR OPTIME, QUAM PLENISSIMAM EXPERIOR, HORTATUR ME, UT AUDEAM TIBI ETIAM PRO AMICIS OBLIGARI? INTER QUOS SIBI VEL PRAECIPUUM LOCUM VINDICAT $VOCONIUS $ROMANUS, AB INEUNTE AETATE CONDISCIPULUS ET CONTUBERNALIS. QUIBUS EX CAUSIS ET A DIVO PATRE TUO PETIERAM, UT ILLUM IN AMPLISSIMUM ORDINEM PROMOVERET. SED HOC VOTUM MEUM BONITATI TUAE RESERVATUM EST, QUIA MATER $ROMANI LIBERALITEM SESTERTII QUADRAGIES, QUOD CONFERRE SE FILIO CODICILLIS AD PATREM TUUM SCRIPTIS PROFESSA FUERAT, NONDUM SATIS LEGITIME PEREGERAT? QUOD POSTEA FECIT ADMONITA A NOBIS. NAM FUNDOS EMANCIPAVIT, ET CETERA QUAE IN EMANCIPATIONE IMPLENDA SOLENT EXIGI CONSUMMAVIT. CUM SIT ERGO FINITUM, QUOD SPES NOSTRAS MORABATUR, NON SINE MAGNA FIDUCIA SUBSIGNO APUD TE FIDEM PRO MORIBUS $ROMANI MEI, QUOS ET LIBERALIA STUDIA EXORNANT ET EXIMIA PIETAS, QUAE HANC IPSAM MATRIS LIBERALITATEM ET STATIM PATRIS HEREDITATEM ET ADOPTIONEM A VITRICO MERUIT. AUGET HAEC ET NATALIUM ET PATERNARUM FACULTATIUM SPLENDOR? QUIBUS SINGULIS MULTUM COMMENDATIONIS ACCESSURUM ETIAM EX MEIS PRECIBUS INDULGENTIAE TUAE CREDO. ROGO ERGO, DOMINE, UT ME EXOPTATISSIMAE MIHI GRATULATIONIS COMPOTEM FACIAS ET HONESTIS, UT SPERO, ADFECTIBUS MEIS PRAESTES, UT NON IN ME TANTUM VERUM ET IN AMICO GLORIARI IUDICIIS TUIS POSSIM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI PROXIMO ANNO, DOMINE, GRAVISSIMA VALETUDINE USQUE AD PERICULUM VITAE VEXATUS IATRALIPTEN ADSUMPSI? CUIUS SOLLICITUDINI ET STUDIO TUAE TANTUM INDULGENTIAE BENEFICIO REFERRE GRATIAM PAREM POSSUM. QUARE ROGO DES EI CIVITATEM $ROMANAM. EST ENIM PEREGRINAE CONDICIONIS MANUMISSUS A PEREGRINA. VOCATUR IPSE $ARPOCRAS, PATRONAM HABUIT $THERMUTHIN $THEONIS, QUAE IAM PRIDEM DEFUNCTA EST. ITEM ROGO DES IUS $QUIRITIUM LIBERTIS $ANTONIAE $MAXIMILLAE, ORNATISSIMAE FEMINAE, $HEDIAE ET $ANTONIAE $HARMERIDI? QUOD A TE PETENTE PATRONA PETO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI AGO GRATIAS, DOMINE, QUOD ET IUS $QUIRITIUM LIBERTIS NECESSARIAE MIHI FEMINAE ET CIVITATEM $ROMANAM $ARPOCRATI, IATRALIPTAE MEO, SINE MORA INDULSISTI. SED CUM ANNOS EIUS ET CENSUM SICUT PRAECEPERAS EDEREM, ADMONITUS SUM A PERITIORIBUS DEBUISSE ME ANTE EI $ALEXANDRINAM CIVITATEM IMPETRARE, DEINDE $ROMANAM, QUONIAM ESSET $AEGYPTIUS. EGO AUTEM, QUIA INTER $AEGYPTIOS CETEROS=QUE PEREGRINOS NIHIL INTERESSE CREDEBAM, CONTENTUS FUERAM HOC SOLUM SCRIBERE TIBI, ESSE EUM A PEREGRINA MANUMISSUM PATRONAM=QUE EIUS IAM PRIDEM DECESSISSE. DE QUA IGNORANTIA MEA NON QUEROR, PER QUAM STETIT UT TIBI PRO EODEM HOMINE SAEPIUS OBLIGARER. ROGO ITAQUE, UT BENEFICIO TUO LEGITIME FRUI POSSIM, TRIBUAS EI ET $ALEXANDRINAM CIVITATEM [ET $ROMANAM]. ANNOS EIUS ET CENSUM, NE QUID RURSUS INDULGENTIAM TUAM MORARETUR, LIBERTIS TUIS QUIBUS IUSSERAS MISI. $TRAIANUS $PLINIO CIVITATEM $ALEXANDRINAM SECUNDUM INSTITUTIONEM PRINCIPUM NON TEMERE DARE PROPOSUI. SED CUM $ARPOCRATI, IATRALIPTAE TUO, IAM CIVITATEM $ROMANAM IMPETRAVERIS, HUIC QUOQUE PETITIONI TUAE NEGARE NON SUSTINEO. TU, EX QUO NOMO SIT, NOTUM MIHI FACERE DEBEBIS, UT EPISTULAM TIBI AD $POMPEIUM $PLANTAM PRAEFECTUM $AEGYPTI AMICUM MEUM MITTAM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CUM DIVUS PATER TUUS, DOMINE, ET ORATIONE PULCHERRIMA ET HONESTISSIMO EXEMPLO OMNES CIVES AD MUNIFICENTIAM ESSET COHORTATUS, PETII AB EO, UT STATUAS PRINCIPUM, QUAS IN LONGINQUIS AGRIS PER PLURES SUCCESSIONES TRADITAS MIHI QUALES ACCEPERAM CUSTODIEBAM, PERMITTERET IN MUNICIPIUM TRANSFERRE ADIECTA SUA STATUA. QUOD QUIDEM ILLE MIHI CUM PLENISSIMO TESTIMONIO INDULSERAT? EGO STATIM DECURIONIBUS SCRIPSERAM, UT ADSIGNARENT SOLUM IN QUO TEMPLUM PECUNIA MEA EXSTRUEREM? ILLI IN HONOREM OPERIS IPSIUS ELECTIONEM LOCI MIHI OBTULERANT. SED PRIMUM MEA, DEINDE PATRIS TUI VALETUDINE, POSTEA CURIS DELEGATI A VOBIS OFFICII RETENTUS, NUNC VIDEOR COMMODISSIME POSSE IN REM PRAESENTEM EXCURRERE. NAM ET MENSTRUUM MEUM KALENDIS $SEPTEMBRIBUS FINITUR, ET SEQUENS MENSIS COMPLURES DIES FERIATOS HABET. ROGO ERGO ANTE OMNIA PERMITTAS MIHI OPUS QUOD INCOHATURUS SUM EXORNARE ET TUA STATUA? DEINDE, UT HOC FACERE QUAM MATURISSIME POSSIM, INDULGEAS COMMEATUM. NON EST AUTEM SIMPLICITATIS MEAE DISSIMULARE APUD BONITATEM TUAM OBITER TE PLURIMUM COLLATURUM UTILITATIBUS REI FAMILIARIS MEAE. AGRORUM ENIM, QUOS IN EADEM REGIONE POSSIDEO, LOCATIO, CUM ALIOQUI CCCC@ EXCEDAT, ADEO NON POTEST DIFFERRI, UT PROXIMAM PUTATIONEM NOVUS COLONUS FACERE DEBEAT. PRAETEREA CONTINUAE STERILITATES COGUNT ME DE REMISSIONIBUS COGITARE? QUARUM RATIONEM NISI PRAESENS INIRE NON POSSUM. DEBEBO ERGO, DOMINE, INDULGENTIAE TUAE ET PIETATIS MEAE CELERITATEM ET STATUS ORDINATIONEM, SI MIHI OB UTRAQUE HAEC DEDERIS COMMEATUM XXX@ DIERUM. NEQUE ENIM ANGUSTIUS TEMPUS PRAEFINIRE POSSUM, CUM ET MUNICIPIUM ET AGRI DE QUIBUS LOQUOR SINT ULTRA CENTESIMUM ET QUINQUAGESIMUM LAPIDEM. $TRAIANUS $PLINIO ET MULTAS ET OMNES PUBLICAS CAUSAS PETENDI COMMEATUS REDDIDISTI? MIHI VEL SOLA VOLUNTAS TUA SUFFECISSET. NEQUE ENIM DUBITO TE, UT PRIMUM POTUERIS, AD TAM DISTRICTUM OFFICIUM REVERSURUM. STATUAM PONI MIHI A TE EO QUO DESIDERAS LOCO, QUAMQUAM EIUS MODI HONORUM PARCISSIMUS TAMEN PATIOR, NE IMPEDISSE CURSUM ERGA ME PIETATIS TUAE VIDEAR. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI EXPRIMERE, DOMINE, VERBIS NON POSSUM, QUANTO ME GAUDIO ADFECERINT EPISTULAE TUAE, EX QUIBUS COGNOVI TE $ARPOCRATI, IATRALIPTAE MEO, ET $ALEXANDRINAM CIVITATEM TRIBUISSE, QUAMVIS SECUNDUM INSTITUTIONEM PRINCIPUM NON TEMERE EAM DARE PROPOSUISSES. ESSE AUTEM $ARPOCRAN ?NOMO3U? ?$MEMF1ITOU? INDICO TIBI. ROGO ERGO, INDULGENTISSIME IMPERATOR, UT MIHI AD $POMPEIUM $PLANTAM PRAEFECTUM $AEGYPTI AMICUM TUUM, SICUT PROMISISTI, EPISTULAM MITTAS. OBVIAM ITURUS, QUO MATURIUS, DOMINE, EXOPTATISSIMI ADVENTUS TUI GAUDIO FRUI POSSIM, ROGO PERMITTAS MIHI QUAM LONGISSIME OCCURRERE TIBI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI PROXIMA INFIRMITAS MEA, DOMINE, OBLIGAVIT ME $POSTUMIO $MARINO MEDICO? CUI PAREM GRATIAM REFERRE BENEFICIO TUO POSSUM, SI PRECIBUS MEIS EX CONSUETUDINE BONITATIS TUAE INDULSERIS. ROGO ERGO, UT PROPINQUIS EIUS DES CIVITATEM, $CHRYSIPPO $MITHRIDATIS UXORI=QUE $CHRYSIPPI, $STRATONICAE $EPIGONI, ITEM LIBERIS EIUSDEM $CHRYSIPPI, $EPIGONO ET $MITHRIDATI, ITA UT SINT IN PATRIS POTESTATE UT=QUE IIS IN LIBERTOS SERVETUR IUS PATRONORUM. ITEM ROGO INDULGEAS IUS $QUIRITIUM $L& $SATRIO $ABASCANTO ET $P& $CAESIO $PHOSPHORO ET $PANCHARIAE $SOTERIDI? QUOD A TE VOLENTIBUS PATRONIS PETO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SCIO, DOMINE, MEMORIAE TUAE, QUAE EST BENE FACIENDI TENACISSIMA, PRECES NOSTRAS INHAERERE. QUIA TAMEN IN HOC QUOQUE INDULSISTI, ADMONEO SIMUL ET IMPENSE ROGO, UT $ATTIUM $SURAM PRAETURA EXONARE DIGNERIS, CUM LOCUS VACET. AD QUAM SPEM ALIOQUI QUIETISSIMUM HORTATUR ET NATALIUM SPLENDOR ET SUMMA INTEGRITAS IN PAUPERTATE ET ANTE OMNIA FELICITAS TEMPORUM, QUAE BONAM CONSCIENTIAM CIVIUM TUORUM AD USUM INDULGENTIAE TUAE PROVOCAT ET ATTOLLIT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CUM SCIAM, DOMINE, AD TESTIMONIUM LAUDEM=QUE MORUM MEORUM PERTINERE TAM BONI PRINCIPIS IUDICIO EXORNARI, ROGO DIGNITATI, AD QUAM ME PROVEXIT INDULGENTIA TUA, VEL AUGURATUM VEL SEPTEMVIRATUM, QUIA VACANT, ADICERE DIGNERIS, UT IURE SACERDOTII PRECARI DEOS PRO TE PUBLICE POSSIM, QUOS NUNC PRECOR PIETATE PRIVATA. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI VICTORIAE TUAE, OPTIME IMPERATOR, MAXIMAE, PULCHERRIMAE, ANTIQUISSIMAE ET TUO NOMINE ET REI PUBLICAE GRATULOR, DEOS=QUE IMMORTALES PRECOR, UT OMNES COGITATIONES TUAS TAM LAETUS SEQUATUR EVENTUS, CUM VIRTUTIBUS TANTIS GLORIA IMPERII ET NOVETUR ET AUGEATUR. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI QUIA CONFIDO, DOMINE, AD CURAM TUAM PERTINERE, NUNTIO TIBI ME $EPHESUM CUM OMNIBUS MEIS ?*UP2ER? ?$MAL1EAN? NAVIGASSE QUAMVIS CONTRARIIS VENTIS RETENTUM. NUNC DESTINO PARTIM ORARIIS NAVIBUS, PARTIM VEHICULIS PROVINCIAM PETERE. NAM SICUT ITINERI GRAVES AESTUS, ITA CONTINUAE NAVIGATIONI ETESIAE RELUCTANTUR. $TRAIANUS $PLINIO RECTE RENUNTIASTI, MI $SECUNDE CARISSIME. PERTINET ENIM AD ANIMUM MEUM, QUALI ITINERE PROVINCIAM PERVENIAS. PRUDENTER AUTEM CONSTITUIS INTERIM NAVIBUS, INTERIM VEHICULIS UTI, PROUT LOCA SUASERINT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SICUT SALUBERRIMAM NAVIGATIONEM, DOMINE, USQUE $EPHESUM EXPERTUS ITA INDE, POSTQUAM VEHICULIS ITER FACERE COEPI, GRAVISSIMIS AESTIBUS ATQUE ETIAM FEBRICULIS VEXATUS $PERGAMI SUBSTITI. RURSUS, CUM TRANSISSEM IN ORARIAS NAUCULAS, CONTRARIIS VENTIS RETENTUS ALIQUANTO TARDIUS QUAM SPERAVERAM, ID EST XV@ KAL& $OCTOBRES, $BITHYNIAM INTRAVI. NON POSSUM TAMEN DE MORA QUERI, CUM MIHI CONTIGERIT, QUOD ERAT AUSPICATISSIMUM, NATALEM TUUM IN PROVINCIA CELEBRARE. NUNC REI PUBLICAE $PRUSENSIUM IMPEDIA, REDITUS, DEBITORES EXCUTIO? QUOD EX IPSO TRACTATU MAGIS AC MAGIS NECESSARIUM INTELLEGO. MULTAE ENIM PECUNIAE VARIIS EX CAUSIS A PRIVATIS DETINENTUR? PRAETEREA QUAEDAM MINIME LEGITIMIS SUMPTIBUS EROGANTUR. HAEC TIBI, DOMINE, IN IPSO INGRESSU MEO SCRIPSI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI QUINTO DECIMO KAL& $OCTOB&, DOMINE, PROVINCIAM INTRAVI, QUAM IN EO OBSEQUIO, IN EA ERGA TE FIDE, QUAM DE GENERE HUMANO MERERIS, INVENI. DISPICE, DOMINE, AN NECESSARIUM PUTES MITTERE HUC MENSOREM. VIDENTUR ENIM NON MEDIOCRES PECUNIAE POSSE REVOCARI A CURATORIBUS OPERUM, SI MENSURAE FIDELITER AGANTUR. ITA CERTE PROSPICIO EX RATIONE $PRUSENSIUM. QUAM CUM MAXIME TRACTO. $TRAIANUS $PLINIO CUPEREM SINE QUERELA CORPUSCULI TUI ET TUORUM PERVENIRE IN $BITHYNIAM POTUISSES, AC SIMILE TIBI ITER AB $EPHESO EI NAVIGATIONI FUISSET, QUAM EXPERTUS USQUE ILLO ERAS. QUO AUTEM DIE PERVENISSES IN $BITHYNIAM, COGNOVI, $SECUNDE CARISSIME, LITTERIS TUIS. PROVINCIALES, CREDO, PROSPECTUM SIBI A ME INTELLEGENT. NAM ET TU DABIS OPERAM, UT MANIFESTUM SIT ILLIS ELECTUM TE ESSE, QUI AD EOSDEM MEI LOCO MITTERERIS. RATIONES AUTEM IN PRIMIS TIBI RERUM PUBLICARUM EXCUTIENDAE SUNT? NAM ET ESSE EAS VEXATAS SATIS CONSTAT. MENSORES VIX ETIAM IIS OPERIBUS, QUAE AUT $ROMAE AUT IN PROXIMO FIUNT, SUFFICIENTES HABEO? SED IN OMNI PROVINCIA INVENIUNTUR, QUIBUS CREDI POSSIT, ET IDEO NON DEERUNT TIBI, MODO VELIS DILIGENTER EXCUTERE. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI ROGO, DOMINE, CONSILIO ME REGAS HAESITANTEM, UTRUM PER PUBLICOS CIVITATIUM SERVOS, QUOD USQUE ADHUC FACTUM, AN PER MILITES ADSERVARE CUSTODIAS DEBEAM. VEREOR ENIM, NE ET PER PUBLICOS PARUM FIDELITER CUSTODIANTUR, ET NON EXIGUUM MILITUM NUMERUM HAEC CURA DISTRINGAT. INTERIM PUBLICIS SERVIS PAUCOS MILITES ADDIDI. VIDEO TAMEN PERICULUM ESSE, NE ID IPSUM UTRISQUE NEGLEGENTIAE CAUSA SIT, DUM COMMUNEM CULPAM HI IN ILLOS, ILLI IN HOS REGERERE POSSE CONFIDUNT. $TRAIANUS $PLINIO NIHIL OPUS SIT, MI $SECUNDE CARISSIME, AD CONTINENDAS CUSTODIAS PLURES COMMILITONES CONVERTI. PERSEVEREMUS IN EA CONSUETUDINE, QUAE ISTI PROVINCIAE EST, UT PER PUBLICOS SERVOS CUSTODIANTUR. ETENIM, UT FIDELITER HOC FACIANT, IN TUA SEVERITATE AC DILIGENTIA POSITUM EST. IN PRIMIS ENIM, SICUT SCRIBIS, VERENDUM EST, NE, SI PERMISCEANTUR SERVIS PUBLICIS MILITES, MUTUA INTER SE FIDUCIA NEGLEGENTIORES SINT? SED ET ILLUD HAEREAT NOBIS, QUAM PAUCISSIMOS A SIGNIS AVOCANDOS ESSE. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $GAVIUS $BASSUS PRAEFECTUS ORAE $PONTICAE ET REVERENTISSIME ET OFFICIOSISSIME, DOMINE, VENIT AD ME ET COMPLURIBUS DIEBUS FUIT ME=CUM, QUANTUM PERSPICERE POTUI, VIR EGREGIUS ET INDULGENTIA TUA DIGNUS. CUI EGO NOTUM FECI PRAECEPISSE TE UT EX COHORTIBUS, QUIBUS ME PRAEESSE VOLUISTI, CONTENTUS ESSET BENEFICIARIIS DECEM, EQUITIBUS DUOBUS, CENTURIONE UNO. RESPONDIT NON SUFFICERE SIBI HUNC NUMERUM, ID=QUE SE SCRIPTURUM TIBI. HOC IN CAUSA FUIT, QUOMINUS STATIM REVOCANDOS PUTAREM, QUOS HABET SUPRA NUMERUM. $TRAIANUS $PLINIO ET MIHI SCRIPSIT $GAVIUS $BASSUS NON SUFFICERE SIBI EUM MILITUM NUMERUM, QUI UT DARETUR ILLI, MANDATIS MEIS COMPLEXUS SUM. CUI QUAE RESCRIPSISSEM, UT NOTUM HABERES, HIS LITTERIS SUBICI IUSSI. MULTUM INTEREST, RES POSCAT AN HOC NOMINE EIS UTI LATIUS VELIT. NOBIS AUTEM UTILITAS DEMUM SPECTANDA EST, ET, QUANTUM FIERI POTEST, CURANDUM NE MILITES A SIGNIS ABSINT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $PRUSENSES, DOMINE, BALINEUM HABENT? EST SORDIDUM ET VETUS. ITAQUE MAGNI AESTIMANT NOVUM FIERI? QUOD VIDERIS MIHI DESIDERIO EORUM INDULGERE POSSE. ERIT ENIM PECUNIA, EX QUA FIAT, PRIMUM EA QUAM REVOCARE A PRIVATIS ET EXIGERE IAM COEPI? DEINDE QUAM IPSI EROGARE IN OLEUM SOLITI PARATI SUNT IN OPUS BALINEI CONFERRE? QUOD ALIOQUI ET DIGNITAS CIVITATIS ET SAECULI TUI NITOR POSTULAT. $TRAIANUS $PLINIO SI INSTRUCTIO NOVI BALINEI ONERATURA VIRES $PRUSENSIUM NON EST, POSSUMUS DESIDERIO EORUM INDULGERE, MODO NE QUID IDEO AUT INTRIBUATUR AUT MINUS ILLIS IN POSTERUM FIAT AD NECESSARIAS EROGATIONES. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $SERVILIUS $PUDENS LEGATUS, DOMINE, VIII@ KAL& $DECEMBRES $NICOMEDIAM VENIT ME=QUE LONGAE EXSPECTATIONIS SOLLICITUDINE LIBERAVIT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $ROSIANUM $GEMINUM, DOMINE, ARTISSIMO VINCULO ME=CUM TUA IN ME BENEFICIA IUNXERUNT? HABUI ENIM ILLUM QUAESTOREM IN CONSULATU. MEI SUM OBSERVANTISSIMUM EXPERTUS? TANTAM MIHI POST CONSULATUM REVERENTIAM PRAESTAT, ET PUBLICAE NECESSITUDINIS PIGNERA PRIVATIS CUMULAT OFFICIIS. ROGO ERGO, UT IPSE APUD TE PRO DIGNITATE EIUS PRECIBUS MEIS FAVEAS. CUI ET, SI QUID MIHI CREDIS, INDULGENTIAM TUAM DABIS? DABIT IPSE OPERAM UT IN IIS, QUAE EI MANDAVERIS, MAIORA MEREATUR. PARCIOREM ME IN LAUDANDO FACIT, QUOD SPERO TIBI ET INTEGRITATEM EIUS ET PROBITATEM ET INDUSTRIAM NON SOLUM EX EIUS HONORIBUS, QUOS IN URBE SUB OCULIS TUIS GESSIT, VERUM ETIAM EX COMMILITIO ESSE NOTISSIMAM. ILLUD UNUM, QUOD PROPTER CARITATEM EIUS NONDUM MIHI VIDEOR SATIS PLENE FECISSE, ETIAM ATQUE ETIAM FACIO TE=QUE, DOMINE, ROGO, GAUDERE ME EXORNATA QUAESTORIS MEI DIGNITATE, ID EST PER ILLUM MEA, QUAM MATURISSIME VELIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $MAXIMUS LIBERTUS ET PROCURATOR TUUS, DOMINE, PRAETER DECEM BENEFICIARIOS, QUOS ADSIGNARI A ME $GEMELLINO OPTIMO VIRO IUSSISTI, SIBI QUOQUE CONFIRMAT NECESSARIOS ESSE MILITES SEX. HOS INTERIM, SICUT INVENERAM, IN MINISTERIO EIUS RELINQUENDOS EXISTIMAVI, PRAESERTIM CUM AD FRUMENTUM COMPARANDUM IRET IN $PAPHLAGONIAM. QUIN ETIAM TUTELAE CAUSA, QUIA ITA DESIDERABAT, ADDIDI DUOS EQUITES. IN FUTURUM, QUID SERVARI VELIS, ROGO RESCRIBAS. $TRAIANUS $PLINIO NUNC QUIDEM PROFICISCENTEM AD COMPARATIONEM FRUMENTORUM $MAXIMUM LIBERTUM MEUM RECTE MILITIBUS INSTRUXISTI. FUNGEBATUR ENIM ET IPSE EXTRAORDINARIO MUNERE. CUM AD PRISTINUM ACTUM REVERSUS FUERIT, SUFFICIENT ILLI DUO A TE DATI MILITES ET TOTIDEM A $VIRDIO $GEMELLINO PROCURATORE MEO, QUEM ADIUVAT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $SEMPRONIUS $CAELIANUS, EGREGIUS IUVENIS, REPERTOS INTER TIRONES DUOS SERUOS AD ME? QUORUM EGO SUPPLICIUM DISTULI, UT TE CONDITOREM DISCIPLINAE MILITARIS FIRMATOREM=QUE CONSULEREM DE MODO POENAE. IPSE ENIM DUBITO OB HOC MAXIME QUOD, UT IAM DIXERANT SACRAMENTO, ITA NONDUM DISTRIBUTI IN NUMEROS ERANT. QUID ERGO DEBEAM SEQUI ROGO, DOMINE, SCRIBAS, PRAESERTIM CUM PERTINEAT AD EXEMPLUM. $TRAIANUS $PLINIO SECUNDUM MANDATA MEA FECIT $SEMPRONIUS $CAELIANUS MITTENDO AD TE EOS, DE QUIBUS COGNOSCI OPORTEBIT, AN CAPITALE SUPPLICIUM MERUISSE VIDEANTUR. REFERT AUTEM, VOLUNTARII SE OBTULERINT AN LECTI SINT VEL ETIAM VICARII DATI. LECTI =SI" SUNT, INQUISITIO PECCAVIT? SI VICARII DATI, PENES EOS CULPA EST QUI DEDERUNT? SI IPSI, CUM HABERENT CONDICIONIS SUAE CONSCIENTIAM, VENERUNT, ANIMADVERTENDUM IN ILLOS REIT. NEQUE ENIM MULTUM INTEREST, QUOD NONDUM PER NUMEROS DISTRIBUTI SUNT. ILLE ENIM DIES, QUO PRIMUM PROBATI SUNT, VERITATEM AB IIS ORIGINIS SUAE EXEGIT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SALVA MAGNITUDINE TUA, DOMINE, DESCENDAS OPORTET AD MEAS CURAS, CUM IUS MIHI DEDERIS REFERENDI AD TE, DE QUIBUS DUBITO. IN PLERISQUE CIVITATIBUS, MAXIME $NICOMEDIAE ET $NICAEAE, QUIDEM VEL IN OPUS DAMNATI VEL IN LUDUM SIMILIA=QUE HIS GENERA POENARUM PUBLICORUM SERVORUM OFFICIO MINISTERIO=QUE FUNGUNTUR,ATQUE ETIAM UT PUBLICI SERVI ANNUA ACCIPIUNT. QUOD EGO CUM AUDISSEM, DIU MULTUM=QUE HAESITAVI, QUID FACERE DEBEREM. NAM ET REDDERE POENAE POST LONGUM TEMPUS PLEROSQUE IAM SENES ET, QUANTUM ADFIRMATUR, FRUGALITER MODESTE=QUE VIVENTES NIMIS SEVERUM ARBITRBAR, ET IN PUBLICIS OFFICIIS RETINERE DAMNATOS NON SATIS HONESTUM PUTABAM? EOSDEM RURSUS A RE PUBLICA PASCI OTIOSOS INUTILE, NON PASCI ETIAM PERICULOSUM EXISTIMABAM. NECESSARIO ERGO REM TOTAM, DUM TE CONSULEREM, IN SUSPENSO RELIQUI. QUAERES FORTASSE, QUEM AD MODUM EVENERIT, UT POENIS IN QUAS DAMNATI ERANT EXSOLVERENTUR; ET EGO QUAESII, SED NIHIL COMPERI, QUOD ADFIRMARE TIBI POSSIM. UT DECRETA QUIBUS DAMNATI ERANT PROFEREBANTUR, ITA NULLA MONUMENTA QUIBUS LIBERATI PROBARENTUR. ERANT TAMEN, QUI DICERENT DEPRECANTES IUSSU PROCONSULUM LEGATORUM=VE DIMISSOS. ADDEBAT FIDEM, QUOD CREDIBLE ERAT NEMINEM HOC AUSUM SINE AUCTORE. $TRAIANUS $PLINIO MEMINERIMUS IDCIRCO TE IN ISTAM PROVINCIAM MISSUM, QUONIAM MULTA IN EA EMENDANDA ADPARUERINT. ERIT AUTEM VEL HOC MAXIME CORRIGENDUM, QUOD QUI DAMNATI AD POENAM ERANT, NON MODO EA SINE AUCTORE, UT SCRIBIS, LIBERATI SUNT, SED ETIAM IN CONDICIONEM PROBORUM MINISTRORUM RETRAHUNTUR. QUI IGITUR INTRA HOS PROXIMOS DECEM ANNOS DAMNATI NEC ULLO IDONEO AUCTORE LIBERATI SUNT, HOS OPORTEBIT POENAE SUAE REDDI? SI QUI VETUSTIORES INVENIENTUR ET ANTE ANNOS DECEM DAMNATI, DISTRIBUAMUS ILLOS IN EA MINISTERIA, QUAE NON LONGE A POENA SINT. SOLENT ET AD BALINEUM, AD PURGATIONES CLOACARUM, ITEM MUNITIONES VIARUM ET VICORUM DARI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CUM DIVERSAM PARTEM PROVINCIAE CIRCUMIREM, $NICOMEDIAE VASTISSIMUM INCENDIUM MULTAS PRIVATORUM DOMOS ET DUO PUBLICA OPERA, QUAMQUAM VIA INTERIACENTE, $GERUSIAN ET $ISEON ABSUMPSIT. EST AUTEM LATIUS SPARSUM, PRIMUM VIOLENTIA VENTI, DEINDE INERTIA HOMINUM QUOS SATIS CONSTAT OTIOSOS ET IMMOBILES TANTI MALI SPECTORES PERSTITISSE? ET ALIOQUI NULLUS USQUAM IN PUBLICO SIPO, NULLA HAMA, NULLUM DENIQUE INSTRUMENTUM AD INCENDIA COMPESCENDA. ET HAEC QUIDEM, UT IAM PRAECEPI, PARABUNTUR? TU, DOMINE, DISPICE AN INSTITUENDUM PUTES COLLEGIUM FABRORUM DUMTAXAT HOMINUM CL@. EGO ATTENDAM, NE QUIS NISI FABER RECIPIATUR NEVE IURE CONCESSO IN ALIUD UTANTUR? NEC ERIT DIFFICILE CUSTODIRE TAM PAUCOS. $TRAIANUS $PLINIO TIBI QUIDEM SECUNDUM EXEMPLA COMPLURIUM IN MENTEM VENIT POSSE COLLEGIUM FABRORUM APUD $NICOMEDENSES CONSTITUI. SED MEMINERIMUS PROVINCIAM ISTAM ET PRAECIPUE EAS CIVITATES EIUS MODI FACTIONIBUS ESSE VEXATAS. QUODCUMQUE NOMEN EX QUACUMQUE CAUSA DEDERIMUS IIS, QUI IN IDEM CONTRACTI FUERINT, HETAERIAE EAE=QUE BREVI FIENT. SATIUS ITAQUE EST COMPARARI EA, QUAE AD COERCENDOS IGNES AUXILIO ESSE POSSINT, ADMONERI=QUE DOMINOS PRAEDIORUM, UT ET IPSI INHIBEANT AC, SI RES POPOSCERIT, ADCURSU POPULI AD HOC UTI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SOLLEMNIA VOTA PRO INCOLUMITATE TUA, QUA PUBLICA SALUS CONTINETUR, ET SUSCEPIMUS, DOMINE, PARITER ET SOLVIMUS PRECATI DEOS, UT VELINT EA SEMPER SOLVI SEMPER=QUE SIGNARI. $TRAIANUS $PLINIO ET SOLUISSE VOS CUM PROVINCIALIBUS DIS IMMORTALIBUS VOTA PRO MEA SALUTE ET INCOLUMITATE ET NUNCUPASSE LIBENTER, MI $SECUNDE CARISSIME, COGNOVI EX LITTERIS TUIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI IN AQUAE DUCTUM, DOMINE, $NICOMEDENSES IMPENDERUNT $H$S& XXX@( CCCXVIII@(, QUI IMPERFECTUS ADHUC OMISSUS, DESTRUCTUS ETIAM EST? RURSUS IN ALIUM DUCTUM EROGATA SUNT CC@(. HOC QUOQUE RELICTO NOVO IMPENDIO EST OPUS, UT AQUAM HABEANT, QUI TANTAM PECUNIAM MALE PERDIDERUNT. IPSE PERVENI AD FONTEM PURISSIMUM, EX QUO VIDETUR AQUA DEBERE PERDUCI, SICUT INITIO TEMPTATUM ERAT, ARCUATO OPERE, NE TANTUM AD PLANA CIVITATIS ET HUMILIA PERVENIAT. MANENT ADHUC PAUCISSIMI ARCUS; POSSUNT ET ERIGI QUIDEM LAPIDE QUADRATO, QUI EX SUPERIORE OPERE DETRACTUS EST? ALIQUA PARS, UT MIHI VIDETUR, TESTACEO OPERE AGENDA ERIT, ID ENIM ET FACILIUS ET VILIUS. SED IN PRIMIS NECESSARIUM EST MITTI A TE VEL AQUILEGEM VEL ARCHITECTUM, NE RURSUS EVENIAT QUOD ACCIDIT. EGO ILLUD UNUM ADFIRMO, ET UTILITATEM OPERIS ET PULCHRITUDINEM SAECULO TUO ESSE DIGNISSIMAM. $TRAIANUS $PLINIO CURANDUM EST, UT AQUA IN $NICOMEDENSEM CIVITATEM PERDUCATUR. VERE CREDO TE EA, QUA DEBEBIS, DILIGENTIA HOC OPUS ADGRESSURUM. SED MEDIUS FIDIUS AD EANDEM DILIGENTIAM TUAM PERTINET INQUIRERE, QUORUM VITIO AD HOC TEMPUS TANTAM PECUNIAM $NICOMEDENSES PERDIDERINT, NE, DUM INTER SE GRATIFICANTUR, ET INCOHAVERINT AQUAE DUCTUS ET RELIQUERINT. QUID ITAQUE COMPERERIS, PERFER IN NOTITIAM MEAM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI THEATRUM, DOMINE, $NICAEAE MAXIMA IAM PARTE CONSTRUCTUM, IMPERFECTUM TAMEN, SESTERTIUM (UT AUDIO? NEQUE ENIM RATIO OPERIS EXCUSSA EST) AMPLIUS CENTIES HAUSIT; VEREOR NE FRUSTRA. INGENTIBUS ENIM RIMIS DESEDIT ET HIAT, SIVE IN CAUSA SOLUM UMIDUM ET MOLLE, SIVE LAPIS IPSE GRACILIS ET PUTRIS; DIGNUM EST CERTE DELIBERATIONE, SIT=NE FACIENDUM AN SIT RELINQUENDUM AN ETIAM DESTRUENDUM. NAM FULTURAE AC SUBSTRUCTIONES, QUIBUS SUBINDE SUSCIPITUR, NON TAM FIRMAE MIHI QUAM SUMPTUOSAE VIDENTUR. HUIC THEATRO EX PRIVATORUM POLLICITATIONIBUS MULTA DEBENTUR, UT BASILICAE CIRCA, UT PORTICUS SUPRA CAVEAM. QUAE NUNC OMNIA DIFFERUNTUR CESSANTE EO, QUOD ANTE PERAGENDUM EST. IIDEM $NICAEENSES GYMNASIUM INCENDIO AMISSUM ANTE ADVENTUM MEUM RESTITUERE COEPERUNT, LONGE NUMEROSIUS LAXIUS=QUE QUAM FUERAT, ET IAM ALIQUANTUM EROGAVERUNT? PERICULUM EST, NE PARUM UTILITER? INCOMPOSITUM ENIM ET SPARSUM EST. PRAETEREA ARCHITECTUS, SANE AEMULUS EIUS A QUO OPUS INCOHATUM EST, ADFIRMAT PARIETES QUAMQUAM VIGINTI ET DUOS PEDES LATOS IMPOSITA ONERA SUSTINERE NON POSSE, QUIA SINT CAEMENTO MEDII FARTI NEC TESTACEO OPERE PRAECINCTI. $CLAUDIOPOLITANI QUOQUE IN DEPRESSO LOCO, IMMINENTE ETIAM MONTE INGENS BALINEUM DEFODIUNT MAGIS QUAM AEDIFICANT, ET QUIDEM EX EA PECUNIA, QUAM BULEUTAE ADDITI BENEFICIO TUO AUT IAM OBTULERUNT OB INTROITUM AUT NOBIS EXIGENTIBUS CONFERENT. ERGO CUM TIMEAM NE ILLIC PUBLICA PECUNIA, HIC, QUOD EST OMNI PECUNIA PRETIOSIUS, MUNUS TUUM MALE COLLOCETUR, COGOR PETERE A TE NON SOLUM OB THEATRUM, VERUM ETIAM OB HAEC BALINEA MITTAS ARCHITECTUM, DISPECTURUM UTRUM SIT UTILIUS POST SUMPTUM QUI FACTUS EST QUOQUO MODO CONSUMMARE OPERA, UT INCOHATA SUNT, AN QUAE VIDENTUR EMENDANDA CORRIGERE, QUAE TRANSFERENDA TRANSFERRE, NE DUM SERVARE VOLUMUS QUOD IMPENSUM EST, MALE IMPENDAMUS QUOD ADDENDUM EST. $TRAIANUS $PLINIO QUID OPORTEAT FIERI CIRCA THEATRUM, QUOD INCOHATUM APUD $NICAEENSES EST, IN RE PRAESENTI OPTIME DELIBERABIS ET CONSTITUES. MIHI SUFFICIET INDICARI, CUI SENTENTIAE ACCESSERIS. TUNC AUTEM A PRIVATIS EXIGE OPERA, CUM THEATRUM, PROPTER QUOD ILLA PROMISSA SUNT, FACTUM ERIT. GYMNASIIS INDULGENT $GRAECULI? IDEO FORSITAN $NICAEENSES MAIORE ANIMO CONSTRUCTIONEM EIUS ADGRESSI SUNT; SED OPORTET ILLOS EO CONTENTOS ESSE, QUOD POSSIT ILLIS SUFFICERE. QUID $CLAUDIOPOLITANIS CIRCA BALINEUM QUOD PARUM, UT SCRIBIS, IDONEO LOCO INCOHAVERUNT SUADENDUM SIT, TU CONSTITUES. ARCHITECTI TIBI DEESSE NON POSSUNT. NULLA PROVINCIA NON ET PERITOS ET INGENIOSOS HOMINES HABET? MODO NE EXISTIMES BREVIUS ESSE AB URBE MITTI, CUM EX $GRAECIA ETIAM AD NOS VENIRE SOLITI SINT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI INTUENTI MIHI ET FORTUNAE TUAE ET ANIMI MAGNITUDINEM CONVENIENTISSIMUM VIDETUR DEMONSTRARI OPERA NON MINUS AETERNITATE TUA QUAM GLORIA DIGNA, QUANTUM=QUE PULCHRITUDINIS TANTUM UTILITATIS HABITURA. EST IN $NICOMEDENSIUM FINIBUS AMPLISSIMUS LACUS. PER HUNC MARMORA FRUCTUS LIGNA MATERIAE ET SUMPTU MODICO ET LABORE USQUE AD VIAM NAVIBUS, INDE MAGNO LABORE MAIORE IMPENDIO VEHICULIS AD MARE DEVEHUNTUR * HOC OPUS MULTAS MANUS POSCIT. AT EAE PORRO NON DESUNT. NAM ET IN AGRIS MAGNA COPIA EST HOMINUM ET MAXIMA IN CIVITATE, CERTA=QUE SPES OMNES LIBENTISSIME ADGRESSUROS OPUS OMNIBUS FRUCTUOSUM. SUPEREST UT TU LIBRATOREM VEL ARCHITECTUM SI TIBI VIDEBITUR MITTAS, QUI DILIGENTER EXPLORET, SIT=NE LACUS ALTIOR MARI, QUEM ARTIFICES REGIONIS HUIUS QUADRAGINTA CUBITIS ALTIOREM ESSE CONTENDUNT. EGO PER EADEM LOCA INVENIO FOSSAM A REGE PERCUSSAM, SED INCERTUM UTRUM AD COLLIGENDUM UMOREM CIRCUMIACENTIUM AGRORUM AN AD COMMITTENDUM FLUMINI LACUM? EST ENIM IMPERFECTA. HOC QUOQUE DUBIUM, INTERCEPTO REGE MORTALITATE AN DESPERATO OPERIS EFFECTU. SED HOC IPSO (FERES ENIM ME AMBITIOSUM PRO TUA GLORIA) INCITOR ET ACCENDOR, UT CUPIAM PERAGI A TE QUAE TANTUM COEPERANT REGES. $TRAIANUS $PLINIO POTEST NOS SOLLICITARE LACUS ISTE, UT COMMITTERE ILLUM MARI VELIMUS? SED PLANE EXPLORANDUM EST DILIGENTER, NE SI EMISSUS IN MARE FUERIT TOTUS EFFLUAT CERTE, QUANTUM AQUARUM ET UNDE ACCIPIAT. POTERIS A $CALPURNIO $MACRO PETERE LIBRATOREM, ET EGO HINC ALIQUEM TIBI PERITUM EIUS OPERUM MITTAM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI REQUIRENTI MIHI $BYZANTIORUM REI PUBLICAE IMPENDIA, QUAE MAXIMA FECIT, INDICATUM EST, DOMINE, LEGATUM AD TE SALUTANDUM ANNIS OMNIBUS CUM PSEPHISMATE MITTI, EI=QUE DARI NUMMORUM DUODENA MILIA. MEMOR ERGO PROPOSITI TUI LEGATUM QUIDEM RETINENDUM, PSEPHISMA AUTEM MITTENDUM PUTAVI, UT SIMUL ET SUMPTUS LEVARETUR ET IMPLERETUR PUBLICUM OFFICIUM. EIDEM CIVITATI IMPUTATA SUNT TERNA MILIA, QUAE VIATICI NOMINE ANNUA DABANTUR LEGATO EUNTI AD EUM QUI $MOESIAE PRAEEST PUBLICE SALUTANDUM. HAEC EGO IN POSTERUM CIRCUMCIDENDA EXISTIMAVI. TE, DOMINE, ROGO UT QUID SENTIAS RESCRIBENDO AUT CONSILIUM MEUM CONFIRMARE AUT ERROREM EMENDARE DIGNERIS. $TRAIANUS $PLINIO OPTIME FECISTI, $SECUNDE CARISSIME, DUODENA ISTA $BYZANTIIS QUAE AD SALUTANDUM ME IN LEGATUM IMPENDEBANTUR REMITTENDO. FUNGENTUR HIS PARTIBUS, ETSI SOLUM PSEPHISMA PER TE MISSUM FUERIT. IGNOSCET ILLIS ET $MOESIAE PRAESES, SI MINUS ILLUM SUMPTUOSE COLUERINT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI DIPLOMATA, DOMINE, QUORUM DIES PRAETERIT, AN OMNINO OBSERVARI ET QUAM DIU VELIS, ROGO SCRIBAS ME=QUE HAESITATIONE LIBERES. VEREOR ENIM, NE IN ALTERUTRAM PARTEM IGNORANTIA LAPSUS AUT INLICITA CONFIRMEM AUT NECESSARIA IMPEDIAM. $TRAIANUS $PLINIO DIPLOMATA, QUORUM PRAETERITUS EST DIES, NON DEBENT ESSE IN USU. IDEO INTER PRIMA INIUNGO MIHI, UT OMNES PROVINCIAS ANTE MITTAM NOVA DIPLOMATA, QUAM DESIDERARI POSSINT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CUM VELLEM, DOMINE, $APAMEAE COGNOSCERE PUBLICOS DEBITORES ET REDITUM ET IMPENDIA, RESPONSUM EST MIHI CUPERE QUIDEM UNIVERSOS, UT A ME RATIONES COLONIAE LEGERENTUR, NUMQUAM TAMEN ESSE LECTAS AB ULLO PROCONSULUM? HABUISSE PRIVILEGIUM ET VETUSTISSIMUM MOREM ARBITRIO SUO REM PUBLICAM ADMINISTRARE. EXEGI UT QUAE DICEBANT QUAE=QUE RECITABANT LIBELLO COMPLECTERENTUR? QUEM TIBI QUALEM ACCEPERAM MISI, QUAMVIS INTELLEGEREM PLERAQUE EX ILLO AD ID, DE QUO QUAERITUR, NON PERTINERE. TE ROGO UT MIHI PRAEIRE DIGNERIS, QUID ME PUTES OBSERVARE DEBERE. VEREOR ENIM NE AUT EXCESSISSE AUT NON IMPLESSE OFFICII MEI PARTES VIDEAR. $TRAIANUS $PLINIO LIBELLUS $APAMENORUM, QUEM EPISTULAE TUAE IUNXERAS, REMISIT MIHI NECESSITATEM PERPENDENDI QUALIA ESSENT, PROPTER QUAE VIDERI VOLUNT EOS, QUI PRO CONSULIBUS HANC PROVINCIAM OBTINUERUNT, ABSTINUISSE INSPECTATIONE RATIONUM SUARUM, CUM IPSE UT EAS INSPICERES NON RECUSAVERINT. REMUNERANDA EST IGITUR PROBITAS EORUM, UT IAM NUNC SCIANT HOC, QUOD INSPECTURUS ES, EX MEA VOLUNTATE SALVIS, QUAE HABENT, PRIVILEGIIS ESSE FACTURUM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI ANTE ADVENTUM MEUM, DOMINE, $NICOMEDENSES PRIORI FORO NOVUM ADICERE COEPERUNT, CUIUS IN ANGULO EST AEDES VETUSTISSIMA $MATRIS $MAGNAE AUT REFICIENDA AUT TRANSFERENDA, OB HOC PRAECIPUE QUOD EST MULTO DEPRESSIOR OPERE EO QUOD CUM MAXIME SURGIT. EGO CUM QUAEREREM, NUM ESSET ALIQUA LEX DICTA TEMPLO, COGNOVI ALIUM HIC, ALIUM APUD NOS ESSE MOREM DEDICATIONIS. DISPICE ERGO, DOMINE, AN PUTES AEDEM, CUI NULLA LEX DICTA EST, SALVA RELIGIONE POSSE TRANSFERRI? ALIOQUI COMMODISSIMUM EST, SI RELIGIO NON IMPEDIT. $TRAIANUS $PLINIO POTES, MI $SECUNDE CARISSIME, SINE SOLLICITUDINE RELIGIONIS, SI LOCI POSITIO VIDETUR HOC DESIDERARE, AEDEM $MATRIS $DEUM TRANSFERRE IN EAM QUAE EST ACCOMMODATIOR? NEC TE MOVEAT, QUOD LEX DEDICATIONIS NULLA REPERITUR, CUM SOLUM PEREGRINAE CIVITATIS CAPAX NON SIT DEDICATIONIS, QUAE FIT NOSTRO IURE. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI DIFFICILE EST, DOMINE, EXPRIMERE VERBIS, QUANTAM PERCEPERIM LAETITIAM, QUOD ET MIHI ET SOCRUI MEAE PRAESTITISTI, UT ADFINEM EIUS $CAELIUM $CLEMENTEM IN HANC PROVINCIAM TRANSFERRES. EX ILLO ENIM ET MENSURAM BENEFICII TUI PENITUS INTELLEGO, CUM TAM PLENAM INDULGENTIAM CUM TOTA DOMO MEA EXPERIAR, CUI REFERRE GRATIAM PAREM NE AUDEO QUIDEM, QUAMVIS MAXIME POSSIM. ITAQUE AD VOTA CONFUGIO DEOS=QUE PRECOR, UT IIS, QUAE IN ME ADSIDUE CONFERS, NON INDIGNUS EXISTIMER. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI DIEM, DOMINE, QUO SERVASTI IMPERIUM, DUM SUSCIPIS, QUANTA MERERIS LAETITIA CELEBRAVIMUS, PRECATI DEOS UT TE GENERI HUMANO, CUIUS TUTELA ET SECURITAS SALUTI TUAE INNISA EST, INCOLUMEN FLORENTEM=QUE PRAESTARENT. PRAEIVIMUS ET COMMILITONIBUS IUS IURANDUM MORE SOLLEMNI, EADEM PROVINCIALIBUS CERTATIM PIETATE IURANTIBUS. $TRAIANUS $PLINIO QUANTA RELIGIONE ET LAETITIA COMMILITONES CUM PROVINCIALIBUS TE PRAEEUNTE DIEM IMPERII MEI CELEBRAVERINT, LIBENTER, MI $SECUNDE CARISSIME, AGNOVI LITTERIS TUIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI PECUNIAE PUBLICAE, DOMINE, PROVIDENTIA TUA ET MINISTERIO NOSTRO ET IAM EXACTAE SUNT ET EXIGUNTUR? QUAE VEREOR NE OTIOSAE IACEANT. NAM ET PRAEDIORUM COMPARANDORUM AUT NULLA AUT RARISSIMA OCCASIO EST, NEC INVENIUNTUR QUI VELINT DEBERE REI PUBLICAE, PRAESERTIM DUODENIS ASSIBUS, QUANTI A PRIVATIS MUTUANTUR. DISPICE ERGO, DOMINE, NUMQUID MINUENDAM USURAM AC PER HOC IDONEOS DEBITORES INVITANDOS PUTES, ET, SI NEC SIC REPERIUNTUR, DISTRIBUENDAM INTER DECURIONES PECUNIAM, ITA UT RECTE REI PUBLICAE CAVEANT? QUOD QUAMQUAM INVITIS ET RECUSANTIBUS MINUS ACERBUM ERIT LEVIORE USURA CONSTITUTA. $TRAIANUS $PLINIO ET IPSE NON ALIUD REMEDIUM DISPICIO, MI $SECUNDE CARISSIME, QUAM UT QUANTITAS USURARUM MINUATUR, QUO FACILIUS PECUNIAE PUBLICAE COLLOCENTUR. MODUM EIUS, EX COPIA EORUM QUI MUTUABUNTUR, TU CONSTITUES. INVITOS AD ACCIPIENDUM COMPELLERE, QUOD FORTASSIS IPSIS OTIOSUM FUTURUM SIT, NON EST EX IUSTITIA NOSTRORUM TEMPORUM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SUMMAS, DOMINE, GRATIAS AGO, QUOD INTER MAXIMAS OCCUPATIONES =IN" IIS, DE QUIBUS TE CONSULUI, ME QUOQUE REGERE DIGNATUS ES? QUOD NUNC QUOQUE FACIAS ROGO. ADIIT ENIM ME QUIDAM INDICAVIT=QUE ADVERSARIOS SUOS A $SERVILIO $CALVO, CLARISSIMO VIRO, IN TRIENNIUM RELEGATOS IN PROVINCIA MORARI; ILLI CONTRA AB EODEM SE RESTITUTOS ADFIRMAVERUNT EDICTUM=QUE RECITAVERUNT. QUA CAUSA NECESSARIUM CREDIDI REM INTEGRAM AD TE REFERRE. NAM, SICUT MANDATIS TUIS CAUTUM EST, NE RESTITUAM AB ALIO AUT A ME RELEGATOS, ITA DE IIS, QUOS ALIUS ET RELEGAVERIT ET RESTITUERIT, NIHIL COMPREHENSUM EST. IDEO TU, DOMINE, CONSULENDUS FUISTI, QUID OBSERVARE ME VELLES, TAM HERCULE QUAM DE IIS QUI IN PERPETUUM RELEGATI NEC RESTITUTI IN PROVINCIA DEPREHENDUNTUR. NAM HAEC QUOQUE SPECIES INCIDIT IN COGNITIONEM MEAM. EST ENIM ADDUCTUS AD ME IN PERPETUUM RELEGATUS =A" $IULIO $BASSO PROCONSULE. EGO, QUIA SCIEBAM ACTA $BASSI RECISSA DATUM=QUE A SENATU IUS OMNIBUS, DE QUIBUS ILLE ALIQUID CONSTITUISSET, EX INTEGRO AGENDI, DUMTAXAT PER BIENNIUM, INTERROGAVI HUNC, QUEM RELEGAVERAT, AN ADISSET DOCUISSET=QUE PROCONSULEM. =NEGAVIT." PER QUOD EFFECTUM EST, UT TE CONSULEREM, REDDENDUM EUM POENAE SUAE AN GRAVIUS ALIQUID ET QUID POTISSIMUM CONSTITUENDUM PUTARES ET IN HUNC ET IN EOS, SI QUI FORTE IN SIMILI CONDICIONE INVENIRENTUR DECRETUM $CALVI ET EDICTUM, ITEM DECRETUM $BASSI HIS LITTERIS SUBIECI. $TRAIANUS $PLINIO QUID IN PERSONA EORUM STATUENDUM SIT, QUI A $P& $SERVILIO $CALVO PROCONSULE IN TRIENNIUM RELEGATI ET MOX EIUSDEM EDICTO RESTITUTI IN PROVINCIA REMANSERUNT, PROXIME TIBI RESCRIBAM, CUM CAUSAS EIUS FACTI A $CALVO REQUISIERO. QUI A $IULIO $BASSO IN PERPETUUM RELEGATUS EST, CUM PER BIENNIUM AGENDI FACULTATEM HABUERIT, SI EXISTIMAT SE INIURIA RELEGATUM, NEQUE ID FECERIT ATQUE IN PROVINCIA MORARI PERSEVERARIT, VINCTUS MITTI AD PRAEFECTOS PRAETORII MEI DEBET. NEQUE ENIM SUFFICIT EUM POENAE SUAE RESTITUI, QUAM CONTUMACIA ELUSIT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CUM CITAREM IUDICES, DOMINE, CONVENTUM INCOHATURUS, $FLAVIUS $ARCHIPPUS VACATIONEM PETERE COEPIT UT PHILOSOPHUS. FUERUNT QUI DICERENT NON LIBERANDUM EUM IUDICANDI NECESSITATE, SED OMNINO TOLLENDUM DE IUDICUM NUMERO REDDENDUM=QUE POENAE, QUAM FRACTIS VINCULIS EVASISSET. RECITATA EST SENTENTIA $VELI $PAULI PROCONSULIS, QUA PROBABATUR $ARCHIPPUS CRIMINE FALSI DAMNATUS IN METALLUM; ILLE NIHIL PROFEREBAT, QUO RESTITUTUM SE DOCERET? ADLEGABAT TAMEN PRO RESTITUTIONE ET LIBELLUM A SE $DOMITIANO DATUM ET EPISTULAS EIUS AD HONOREM SUUM PERTINENTES ET DECRETUM $PRUSENSIUM. ADDEBAT HIS ET TUAS LITTERAS SCRIPTAS SIBI, ADDEBAT ET PATRIS TUI EDICTUM ET EPISTULAM, QUIBUS CONFIRMASSET BENEFICIA A $DOMITIANO DATA. ITAQUE, QUAMVIS EIDEM TALIA CRIMINA ADPLICARENTUR, NIHIL DECERNENDUM PUTAVI, DONEC TE CONSULEREM DE EO, QUOD MIHI CONSTITUTIONE TUA DIGNUM VIDEBATUR. EA QUAE SUNT UTRIMQUE RECITATA HIS LITTERIS SUBIECI. EPISTULA $DOMITIANI AD $TERENTIUM $MAXIMUM $FLAVIUS $ARCHIPPUS PHILOSOPHUS IMPETRAVIT A ME, UT AGRUM EI AD C@( CIRCA =$PRUSIADAM=, PATRIAM SUAM, EMI IUBEREM, CUIUS REDITU SUOS ALERE POSSET. QUOD EI PRAESTARI VOLO. SUMMAM EXPENSAM LIBERALITATI MEAE FERES. EIUSDEM AD $LAPPIUM $MAXIMUM $ARCHIPPUM PHILOSOPHUM, BONUM VIRUM ET PROFESSIONI SUAE ETIAM MORIBUS RESPONDENTEM, COMMENDATUM HABEAS VELIM, MI $MAXIME, ET PLENAM EI HUMANITATEM TUAM PRAESTES IN IIS, QUAE VERECUNDE A TE DESIDERAVERIT. EDICTUM $DIVI $NERVAE QUAEDAM SINE DUBIO, $QUIRITES, IPSA FELICITAS TEMPORUM EDICIT, NEC EXSPECTANDUS EST IN IIS PRINCEPS, QUIBUS ILLUM INTELLEGI SATIS EST, CUM HOC SIBI CIVIUM MEORUM SPONDERE POSSIT VEL NON ADMONITA PERSUASIO, ME SECURITATEM OMNIUM QUIETI MEAE PRAETULISSE, UT ET NOVA BENEFICIA CONFERREM ET ANTE ME CONCESSA SERVAREM. NE TAMEN ALIQUAM GAUDIIS PUBLICIS ADFERAT HAESITATIONEM VEL EORUM QUI IMPETRAVERUNT DIFFIDENTIA VEL EIUS MEMORIA QUI PRAESTITIT, NECESSARIUM PARITER CREDIDI AC LAETUM OBVIAM DUBITANTIBUS INDULGENTIAM MEAM MITTERE. NOLO EXISTIMET QUISQUAM, QUOD ALIO PRINCIPE VEL PRIVATIM VEL PUBLICE CONSECUTUS =SIT" IDEO SALTEM A ME RESCINDI, UT POTIUS MIHI DEBEAT. SINT RATA ET CERTA, NEC GRATULATIO ULLIUS INSTAURATIS EGEAT PRECIBUS, QUEM FORTUNA IMPERII VULTU MELIORE RESPEXIT. ME NOVIS BENEFICIIS VACARE PATIANTUR, ET EA DEMUM SCIANT ROGANDA ESSE QUAE NON HABENT. EPISTULA EIUSDEM AD $TULLIUM $IUSTUM CUM RERUM OMNIUM ORDINATIO, QUAE PRIORIBUS TEMPORIBUS INCOHATAE CONSUMMATAE SUNT, OBSERVANDA SIT, TUM EPISTULIS ETIAM $DOMITIANI STANDUM EST. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $FLAVIUS $ARCHIPPUS PER SALUTEM TUAM AETERNITATEM=QUE PETIT A ME, UT LIBELLUM QUEM MIHI DEDIT MITTEREM TIBI. QUOD EGO SIC ROGANTI PRAESTANDUM PUTAVI, ITA TAMEN UT MISSURUM ME NOTUM ACCUSATRICI EIUS FACEREM, A QUA ET IPSA ACCEPTUM LIBELLUM HIS EPISTULIS IUNXI, QUO FACILIUS VELUT AUDITA UTRAQUE PARTE DISPICERES, QUID STATUENDUM PUTARES. $TRAIANUS $PLINIO POTUIT QUIDEM IGNORASSE $DOMITIANUS, IN QUO STATU ESSET $ARCHIPPUS, CUM TAM MULTA AD HONOREM EIUS PERTINENTIA SCRIBERET? SED MEAE NATURAE ACCOMMODATIUS EST CREDERE ETIAM STATUI EIUS SUBVENTUM INTERVENTU PRINCIPIS, PRAESERTIM CUM ETIAM STATUARUM EI HONOR TOTIENS DECRETUS SIT AB IIS, QUI =NON" IGNORABANT, QUID DE ILLO $PAULUS PROCONSUL PRONUNTIASSET. QUAE TAMEN, MI $SECUNDE CARISSIME, NON EO PERTINENT, UT SI QUID ILLI NOVI CRIMINIS OBICITUR, MINUS DE EO AUDIENDUM PUTES. LIBELLOS $FURIAE $PRIMAE ACCUSATRICIS, ITEM IPSIUS $ARCHIPPI, QUOS ALTERI EPISTULAE TUAE IUNXERAS, LEGI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI TU QUIDEM, DOMINE, PROVIDENTISSIME VERERIS, NE COMMISSUS FLUMINI ATQUE ITA MARI LACUS EFFLUAT? SED EGO IN RE PRAESENTI INVENISSE VIDEOR, QUEM AD MODUM HUIC PERICULO OCCURREREM. POTEST ENIM LACUS FOSSA USQUE AD FLUMEN ADDUCI NEC TAMEN IN FLUMEN EMITTI, SED RELICTO QUASI MARGINE CONTINERI PARITER ET DIRIMI. SIC CONSEQUEMUR, UT NEQUE AQUA VIDUETUR FLUMINI MIXTUS, ET SIT PERINDE AC SI MISCEATUR. ERIT ENIM FACILE PER ILLAM BREVISSIMAM TERRAM, QUAE INTERIACEBIT, ADVECTA FOSSA ONERA TRANSPONERE IN FLUMEN. QUOD ITA FIET SI NECESSITAS COGET, ET (SPERO) NON COGET. EST ENIM ET LACUS IPSE SATIS ALTUS ET NUNC IN CONTRARIAM PARTEM FLUMEN EMITTIT, QUOD INTERCLUSUM INDE ET QUO VOLUMUS AVERSUM, SINE ULLO DETRIMENTO LACUS TANTUM AQUAE QUANTUM NUNC PORTAT EFFUNDET. PRAETEREA PER ID SPATIUM, PER QUOD FOSSA FODIENDA EST, INCIDUNT RIVI? QUI SI DILIGENTER COLLIGANTUR, AUGEBUNT ILLUD QUOD LACUS DEDERIT. ENIMVERO, SI PLACEAT FOSSAM LONGIUS DUCERE ET ALTIUS PRESSAM MARI AEQUARE NEC IN FLUMEN, SED IN IPSUM MARE EMITTERE, REPERCUSSUS MARIS SERVABIT ET REPRIMET, QUIDQUID E LACU VENIET. QUORUM SI NIHIL NOBIS LOCI NATURA PRAESTARET, EXPEDITUM TAMEN ERAT CATARACTIS AQUAE CURSUM TEMPERARE. VERUM ET HAEC ET ALIA MULTO SAGACIUS CONQUIRET EXPLORABIT=QUE LIBRATOR, QUEM PLANE, DOMINE, DEBES MITTERE, UT POLLICERIS. EST ENIM RES DIGNA ET MAGNITUDINE TUA ET CURA. EGO INTERIM $CALPURNIO $MACRO CLARISSIMO VIRO AUCTORE TE SCRIPSI, UT LIBRATOREM QUAM MAXIME IDONEUM MITTERET. $TRAIANUS $PLINIO MANIFESTUM, MI $SECUNDE CARISSIME, NEC PRUDENTIAM NEC DILIGENTIAM TIBI DEFUISSE CIRCA ISTUM LACUM, CUM TAM MULTA PROVISA HABEAS, PER QUAE NEC PERICLITETUR EXHAURIRI ET MAGIS IN USU NOBIS FUTURUS SIT. ELIGE IGITUR ID QUOD PRAECIPUE RES IPSA SUASERIT. $CALPURNIUM $MACRUM CREDO FACTURUM, UT TE LIBRATORE INSTRUAT, NEQUE PROVINCIAE ISTAE HIS ARTIFICIBUS CARENT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SCRIPSIT MIHI, DOMINE, $LYCORMAS LIBERTUS TUUS UT, SI QUA LEGATIO A $BOSPORO VENISSET URBEM PETITURA, USQUE IN ADVENTUM SUUM RETINERETUR. ET LEGATIO QUIDEM, DUMTAXAT IN EAM CIVITATEM, IN QUA IPSE SUM, NULLA ADHUC VENIT, SED VENIT TABELLARIUS $SAUROMATAE =REGIS", QUEM EGO USUS OPPORTUNITATE, QUAM MIHI CASUS OBTULERAT, CUM TABELLARIO QUI $LYCORMAM EX ITINERE PRAECESSIT MITTENDUM PUTAVI, UT POSSES EX $LYCORMAE ET REGIS EPISTULIS PARITER COGNOSCERE, QUAE FORTASSE PARITER SCIRE DEBERES. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI REX $SAUROMATES SCRIPSIT MIHI ESSE QUAEDAM, QUAE DEBERES QUAM MATURISSIME SCIRE. QUA EX CAUSA FESTINATIONEM TABELLARII, QUEM AD TE CUM EPISTULIS MISIT, DIPLOMATE ADIUVI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI MAGNA, DOMINE, ET AD TOTAM PROVINCIAM PERTINENS QUAESTIO EST DE CONDICIONE ET ALIMENTIS EORUM, QUOS VOCANT ?QREPTO1US?. IN QUA EGO AUDITIS CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM, QUIA NIHIL INVENIEBAM AUT PROPRIUM AUT UNIVERSALE, QUOD AD $BITHYNOS REFERRETUR, CONSULENDUM TE EXISTIMAVI, QUID OBSERVARI VELLES? NEQUE PUTAVI POSSE ME IN EO, QUOD AUCTORITATEM TUAM POSCERET, EXEMPLIS ESSE CONTENTUM. RECITABATUR AUTEM APUD ME EDICTUM, QUOD DICEBATUR DIVI $AUGUSTI, AD $ANDANIAM PERTINENS? RECITATAE ET EPISTULAE DIVI $VESPASIANI AD $LACEDAEMONIOS ET DIVI $TITI AD EOSDEM ET $ACHAEOS ET $DOMITIANI AD $AVIDIUM $NIGRINUM ET $ARMENIUM $BROCCHUM PROCONSULES, ITEM AD $LACEDAEMONIOS? QUAE IDEO TIBI NON MISI, QUIA ET PARUM EMENDATA ET QUAEDAM NON CERTAE FIDEI VIDEBANTUR, ET QUIA VERA ET EMENDATA IN SCRINIIS TUIS ESSE CREDEBAM. $TRAIANUS $PLINIO QUAESTIO ISTA, QUAE PERTINET AD EOS QUI LIBERI NATI EXPOSITI, DEINDE SUBLATI A QUIBUSDAM ET IN SERVITUTE EDUCATI SUNT, SAEPE TRACTATA EST, NEC QUICQUAM INVENITUR IN COMMENTARIIS EORUM PRINCIPUM, QUI ANTE ME FUERUNT, QUOD AD OMNES PROVINCIAS SIT CONSTITUTUM. EPISTULAE SANE SUNT $DOMITIANI AD $AVIDIUM $NIGRINUM ET $ARMENIUM $BROCCHUM, QUAE FORTASSE DEBEANT OBSERVARI; SED INTER EAS PROVINCIAS, DE QUIBUS RESCRIPSIT, NON EST $BITHYNIA? ET IDEO NEC ADSERTIONEM DENEGANDAM IIS QUI EX EIUS MODI CAUSA IN LIBERTATEM VINDICABUNTUR PUTO, NEQUE IPSAM LIBERTATEM REDIMENDAM PRETIO ALIMENTORUM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI LEGATO $SAUROMATAE REGIS, CUM SUA SPONTE $NICAEAE, UBI ME INVENERAT, BIDUO SUBSTITISSET, LONGIOREM MORAM FACIENDAM, DOMINE, NON PUTAVI, PRIMUM QUOD INCERTUM ADHUC ERAT, QUANDO LIBERTUS TUUS $LYCORMAS VENTURUS ESSET, DEINDE QUOD IPSE PROFICISCEBAR IN DIVERSAM PROVINCIAE PARTEM, ITA OFFICII NECESSITATE EXIGENTE. HAEC IN NOTITIAM TUAM PERFERENDA EXISTIMAVI, QUIA PROXIME SCRIPSERAM PETISSE $LYCORMAM, UT LEGATIONEM, SI QUA VENISSET A $BOSPORO, USQUE IN ADVENTUM SUUM RETINEREM. QUOD DIUTIUS FACIENDI NULLA MIHI PROBABILIS RATIO OCCURRIT, PRAESERTIM CUM EPISTULAE $LYCORMAE, QUAS DETINERE, UT ANTE PRAEDIXI, NOLUI, ALIQUOT DIEBUS HINC LEGATUM ANTECESSURAE VIDERENTUR. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI PETENTIBUS QUIBUSDAM, UT SIBI RELIQUIAS SUORUM AUT PROPTER INIURIAM VETUSTATIS AUT PROPTER FLUMINIS INCURSUM ALIA=QUE HIS SIMILIA QUOCUMQUE SECUNDUM EXEMPLUM PROCONSULUM TRANSFERRE PERMITTEREM, QUIA SCIEBAM IN URBE NOSTRA EX EIUS MODI CAUSA COLLEGIUM PONTIFICUM ADIRI SOLERE, TE, DOMINE, MAXIMUM PONTIFICEM CONSULENDUM PUTAVI, QUID OBSERVARE ME VELIS. $TRAIANUS $PLINIO DURUM EST INIUNGERE NECESSITATEM PROVINCIALIBUS PONTIFICUM ADEUNDORUM, SI RELIQUIAS SUORUM PROPTER ALIQUAS IUSTAS CAUSAS TRANSFERRE EX LOCO IN ALIUM LOCUM VELINT. SEQUENDA ERGO POTIUS TIBI EXEMPLA SUNT EORUM, QUI ISTI PROVINCIAE PRAEFUERUNT, ET UT CAUSA CUIQUE, ITA AUT PERMITTENDUM AUT NEGANDUM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI QUAERENTI MIHI, DOMINE, $PRUSAE UBI POSSET BALINEUM QUOD INDULSISTI FIERI, PLACUIT LOCUS IN QUO FUIT ALIQUANDO DOMUS, UT AUDIO, PULCHRA, NUNC DEFORMIS RUINIS. PER HOC ENIM CONSEQUEMUR, UT FOEDISSIMA FACIES CIVITATIS ORNETUR, ATQUE ETIAM UT IPSA CIVITAS AMPLIETUR NEC ULLA AEDIFICIA TOLLANTUR, SED QUAE SUNT VETUSTATE SUBLAPSA RELAXENTUR IN MELIUS. EST AUTEM HUIUS DOMUS CONDICIO TALIS; LEGAVERAT EAM $CLAUDIUS $POLYAENUS $CLAUDIO $CAESARI IUSSIT=QUE IN PERISTYLIO TEMPLUM EI FIERI, RELIQUA EX DOMO LOCARI. EX EA REDITUM ALIQUANDIU CIVITAS PERCEPIT? DEINDE PAULATIM PARTIM SPOLIATA, PARTIM NEGLECTA CUM PERISTYLIO DOMUS TOTA COLLAPSA EST, AC IAM PAENE NIHIL EX EA NISI SOLUM SUPEREST? QUOD TU, DOMINE, SIVE DONAVERIS CIVITATI SIVE VENIRE IUSSERIS, PROPTER OPPORTUNITATEM LOCI PRO SUMMO MUNERE ACCIPIET. EGO, SI PERMISERIS, COGITO IN AREA VACUA BALINEUM COLLOCARE, EUM AUTEM LOCUM, IN QUO AEDIFICIA FUERUNT, EXEDRA ET PORTICIBUS AMPLECTI ATQUE TIBI CONSECRARE, CUIUS BENEFICIO ELEGANS OPUS DIGNUM=QUE NOMINE TUO FIET. EXEMPLAR TESTAMENTI, QUAMQUAM MENDOSUM, MISI TIBI? EX QUO COGNOSCES MULTA $POLYAENUM IN EIUSDEM DOMUS ORNATUM RELIQUISSE, QUAE UT DOMUS IPSA PERIERUNT, A ME TAMEN IN QUANTUM POTUERIT REQUIRENTUR. $TRAIANUS $PLINIO POSSUMUS APUD $PRUSENSES AREA ISTA CUM DOMO COLLAPSA, QUAM VACARE SCRIBIS, AD EXSTRUCTIONEM BALINEI UTI. ILLUD TAMEN PARUM EXPRESSISTI, AN AEDES IN PERISTYLIO $CLAUDIO FACTA ESSET. NAM, SI FACTA EST, LICET COLLAPSA SIT, RELIGIO EIUS OCCUPAVIT SOLUM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI POSTULANTIBUS QUIBUSDAM, UT DE AGNOSCENDIS LIBERIS RESTITUENDIS=QUE NATALIBUS ET SECUNDUM EPISTULAM $DOMITIANI SCRIPTAM $MINICIO $RUFO ET SECUNDUM EXEMPLA PROCONSULUM IPSE COGNOSCEREM, RESPEXI AD SENATUS CONSULTUM PERTINENS AD EADEM GENERA CAUSARUM, QUOD DE IIS TANTUM PROVINCIIS LOQUITUR, QUIBUS PROCONSULES PRAESUNT? IDEO=QUE REM INTEGRAM DISTULI, DUM =TU", DOMINE, PRAECEPERIS, QUID OBSERVARE ME VELIS. $TRAIANUS $PLINIO SI MIHI SENATUS CONSULTUM MISERIS QUOD HAESITATIONEM TIBI FECIT, AESTIMABO AN DEBEAS COGNOSCERE DE AGNOSCENDIS LIBERIS ET NATALIBUS VERIS RESTITUENDIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $APPULEIUS, DOMINE, MILES QUI EST IN STATIONE $NICOMEDENSI, SCRIPSIT MIHI QUENDAM NOMINE $CALLIDROMUM, CUM DETINERETUR A $MAXIMO ET $DIONYSIO PISTORIBUS, QUIBUS OPERAS SUAS LOCAVERAT, CONFUGISSE AD TUAM STATUAM PERDUCTUM=QUE AD MAGISTRATUS INDICASSE, SERVISSE ALIQUANDO $LABERIO $MAXIMO, CAPTUM=QUE A $SUSAGO IN $MOESIA ET A $DECIBALO MUNERI MISSUM $PACORO $PARTHIAE REGI, PLURIBUS=QUE ANNIS IN MINISTERIO EIUS FUISSE, DEINDE FUGISSE, ATQUE ITA IN $NICOMEDIAM PERVENISSE. QUEM EGO PERDUCTUM AD ME, CUM EADEM NARRASSET, MITTENDUM AD TE PUTAVI? QUOD PAULO TARDIUS FECI, DUM REQUIRO GEMMAM, QUAM SIBI HABENTEM IMAGINEM $PACORI ET QUIBUS ORNATUS FUISSET SUBTRACTAM INDICABAT. VOLUI ENIM HANC QUOQUE, SI INVENIRI POTUISSET, SIMUL MITTERE, SICUT GLEBULAM MISI, QUAM SE EX $PARTHICO METALLO ATTULISSE DICEBAT. SIGNATA EST ANULO MEO, CUIUS EST APOSPHRAGISMA QUADRIGA. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $IULIUS, DOMINE, $LARGUS EX $PONTO NONDUM MIHI VISUS AC NE AUDITUS QUIDEM (SCILICET IUDICIO TUO CREDIDIT) DISPENSATIONEM QUANDAM MIHI ERGA TE PIETATIS SUAE MINISTERIUM=QUE MANDAVIT. ROGAVIT ENIM TESTAMENTO, UT HEREDITATEM SUAM ADIREM CERNEREM=QUE, AC DEINDE PRAECEPTIS QUINQUAGINTA MILIBUS NUMMUM RELIQUUM OMNE $HERACLEOTARUM ET $TIANORUM CIVITATIBUS REDDEREM, ITA UT ESSET ARBITRII MEI UTRUM OPERA FACIENDA, QUAE HONORI TUO CONSECRARENTUR, PUTAREM AN INSTITUENDOS QUINQUENNALES AGONAS, QUI $TRAIANI ADPELLARENTUR. QUOD IN NOTITIAM TUAM PERFERENDUM EXISTIMAVI OB HOC MAXIME, UT DISPICERES QUID ELIGERE DEBEAM. $TRAIANUS $PLINIO $IULIUS $LARGUS FIDEM TUAM QUASI TE BENE NOSSET ELEGIT. QUID ERGO POTISSIMUM AD PERPETUITATEM MEMORIAE EIUS FACIAT, SECUNDUM CUIUSQUE LOCI CONDICIONEM IPSE DISPICE ET QUOD OPTIMUM EXISTIMAVERIS, ID SEQUERE. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI PROVIDENTISSIME, DOMINE, FECISTI, QUOD PRAECEPISTI $CALPURNIO $MACRO CLARISSIMO VIRO, UT LEGIONARIUM CENTURIONEM $BYZANTIUM MITTERET. DISPICE AN ETIAM $IULIOPOLITANIS SIMILI RATIONE CONSULENDUM PUTES, QUORUM CIVITAS, CUM SIT PEREXIGUA, ONERA MAXIMA SUSTINET TANTO=QUE GRAVIORES INIURIAS QUANTO EST INFIRMIOR PATITUR. QUIDQUID AUTEM $IULIOPOLITANIS PRAESTITERIS, ID ETIAM TOTI PROVINCIAE PRODERIT. SUNT ENIM IN CAPITE $BITHYNIAE, PLURIMIS=QUE PER EAM COMMEANTIBUS TRANSITUM PRAEBENT. $TRAIANUS $PLINIO EA CONDICIO EST CIVITATIS $BYZANTIORUM CONFLUENTE UNDIQUE IN EAM COMMEANTIUM TURBA, SECUNDUM CONSUETUDINEM PRAECEDENTIUM TEMPORUM HONORIBUS EIUS PRAESIDIO CENTURIONIS LEGIONARII CONSULENDUM HABUERIMUS. =SI" $IULIOPOLITANIS SUCCURRENDUM EODEM MODO PUTAVERIMUS, ONERABIMUS NOS EXEMPLO? PLURES ENIM EO QUANTO INFIRMIORES ERUNT IDEM PETENT. FIDUCIAM =EAM" DILIGENTIAE =TUAE" HABEO, UT CREDAM TE OMNI RATIONE ID ACTURUM, NE SINT OBNOXII INIURIIS. SI QUI AUTEM SE CONTRA DISCIPLINAM MEAM GESSERINT, STATIM COERCEANTUR? AUT, SI PLUS ADMISERINT QUAM UT IN RE PRAESENTI SATIS PUNIANTUR, SI MILITES ERUNT, LEGATIS EORUM QUOD DEPREHENDERIS NOTUM FACIES AUT, SI IN URBEM VERSUS VENTURI ERUNT, MIHI SCRIBES. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CAUTUM EST, DOMINE, $POMPEIA LEGE QUAE $BITHYNIS DATA EST NE QUIS CAPIAT MAGISTRATUM NEVE SIT IN SENATU MINOR ANNORUM TRIGINTA. EADEM LEGE COMPREHENSUM EST, UT QUI CEPERINT MAGISTRATUM SINT IN SENATU. SECUTUM EST DEIN EDICTUM DIVI $AUGUSTI, QUO PERMISIT MINORES MAGISTRATUS AB ANNIS DUOBUS ET VIGINTI CAPERE. QUAERITUR ERGO AN, QUI MINOR TRIGINTA ANNORUM GESSIT MAGISTRATUM, POSSIT A CENSORIBUS IN SENATUM LEGI, ET, SI POTEST, AN II QUOQUE, QUI NON GESSERINT, POSSINT PER EANDEM INTERPRETATIONEM AB EA AETATE SENATORES LEGI, A QUA ILLIS MAGISTRATUM GENERE PERMISSUM EST? QUOD ALIOQUI FACTITATUM ADHUC ET ESSE NECESSARIUM DICITUR, QUIA SIT ALIQUANTO MELIUS HONESTORUM HOMINUM LIBEROS QUAM E PLEBE IN CURIAM ADMITTI. EGO A DESTINATIS CENSORIBUS QUID SENTIREM INTERROGATUS EOS QUIDEM, QUI MINORES TRIGINTA ANNIS GESSISSENT MAGISTRATUM, PUTABAM POSSE IN SENATUM ET SECUNDUM EDICTUM $AUGUSTI ET SECUNDUM LEGEM $POMPEIAM LEGI, QUONIAM $AUGUSTUS GERERE MAGISTRATUS MINORIBUS ANNIS TRIGINTA PERMISISSET, LEX SENATOREM ESSE VOLUISSET QUI GESSISSET MAGISTRATUM. DE IIS AUTEM QUI NON GESSISSENT, QUAMVIS ESSENT AETATIS EIUSDEM CUIUS ILLI QUIBUS GERERE PERMISSUM EST, HAESITABAM? PER QUOD EFFECTUM EST UT TE, DOMINE, CONSULEREM, QUID OBSERVARI VELLES. CAPITA LEGIS, TUM EDICTUM $AUGUSTI LITTERIS SUBIECI. $TRAIANUS $PLINIO INTERPRETATIONI TUAE, MI $SECUNDE CARISSIME, IDEM EXISTIMO; HACTENUS EDICTO DIVI $AUGUSTI NOVATAM ESSE LEGEM $POMPEIAM, UT MAGISTRATUM QUIDEM CAPERE POSSENT II, QUI NON MINORES DUORUM ET VIGINTI ANNORUM ESSENT, ET QUI CEPISSENT, IN SENATUM CUIUSQUE CIVITATIS PERVENIRENT. CETERUM NON CAPTO MAGISTRATU EOS, QUI MINORES TRIGINTA ANNORUM SINT, QUIA MAGISTRATUM CAPERE POSSINT, IN CURIAM ETIAM LOCI CUIUSQUE NON EXISTIMO LEGI POSSE. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI CUM $PRUSAE AD $OLYMPUM, DOMINE, PUBLICIS NEGOTIIS INTRA HOSPITIUM EODEM DIE EXITURUS VACAREM, $ASCLEPIADES MAGISTRATUS INDICAVIT ADPELLATUM ME A $CLAUDIO $EUMOLPO. CUM $COCCEIANUS $DION IN BULE ADSIGNARI CIVITATI OPUS CUIUS CURAM EGERAT VELLET, TUM $EUMOLPUS ADSISTENS $FLAVIO $ARCHIPPO DIXIT EXIGENDAM ESSE A $DIONE RATIONEM OPERIS, ANTE QUAM REI PUBLICAE TRADERETUR, QUOD ALITER FECISSET AC DEBUISSET. ADIECIT ETIAM ESSE IN EODEM POSITAM TUAM STATUAM ET CORPORA SEPULTORUM, UXORIS $DIONIS ET FILII, POSTULAVIT=QUE UT COGNOSCEREM PRO TRIBUNALI. QUOD CUM EGO ME PROTINUS FACTURUM DILATURUM=QUE PROFECTIONEM DIXISSEM, UT LONGIOREM DIEM AD STRUENDAM CAUSAM DAREM UT=QUE IN ALIA CIVITATE COGNOSCEREM PETIIT. EGO ME AUDITURUM $NICAEAE RESPONDI. UBI CUM CONSEDISSEM COGNITURUS, IDEM $EUMOLPUS TAMQUAM SI ADHUC PARUM INSTRUCTUS DILATIONEM PETERE COEPIT, CONTRA $DION UT AUDIRETUR EXIGERE. DICTA SUNT UTRIMQUE MULTA, ETIAM DE CAUSA. EGO CUM DANDAM DILATIONEM ET =TE" CONSULENDUM EXISTIMAREM IN RE AD EXEMPLUM PERTINENTI, DIXI UTRIQUE PARTI UT POSTULATIONUM SUARUM LIBELLOS DARENT. VOLEBAM ENIM TE IPSORUM POTISSIMUM VERBIS EA QUAE ERANT PROPOSITA COGNOSCERE. ET $DION QUIDEM SE DATURUM DIXIT. $EUMOLPUS RESPONDIT COMPLEXURUM SE LIBELLO QUAE REI PUBLICAE PETERET, CETERUM QUOD AD SEPULTOS PERTINERET NON ACCUSATOREM SE SED ADVOCATUM $FLAVI $ARCHIPPI, CUIUS MANDATA PERTULISSET. $ARCHIPPUS, CUI $EUMOLPUS SICUT $PRUSIADE ADSISTEBAT, DIXIT SE LIBELLUM DATURUM. AT NEC $EUMOLPUS NEC $ARCHIPPUS QUAM=QUAM" PLURIMIS DIEBUS EXSPECTATI ADHUC MIHI LIBELLOS DEDERUNT? $DION DEDIT, QUEM HUIC EPISTULAE IUNXI. IPSE IN RE PRAESENTI FUI ET VIDI TUAM QUOQUE STATUAM IN BIBLIOTHECA POSITAM, ID AUTEM IN QUO DICUNTUR SEPULTI FILIUS ET UXOR $DIONIS IN AREA COLLOCATUM, QUAE PORTICIBUS INCLUDITUR. TE, DOMINE, ROGO UT ME IN HOC PRAECIPUE GENERE COGNITIONIS REGERE DIGNERIS, CUM ALIOQUI MAGNA SIT EXSPECTATIO, UT NECESSE EST IN EA RE QUAE ET IN CONFESSUM VENIT ET EXEMPLIS DEFENDITUR. $TRAIANUS $PLINIO POTUISTI NON HAERERE, MI $SECUNDE CARISSIME, CIRCA ID DE QUO ME CONSULENDUM EXISTIMASTI, CUM PROPOSITUM MEUM OPTIME NOSSES, NON EX METU NEC TERRORE HOMINUM AUT CRIMINIBUS MAIESTATIS REVERENTIAM NOMINI MEO ADQUIRI. OMISSA ERGO EA QUAESTIONE, QUAM NON ADMITTEREM ETIAM SI EXEMPLIS ADIUVARETUR, RATIO POTIUS OPERIS EFFECTI SUB CURA $COCCEIANI $DIONIS EXCUTIATUR, CUM ET UTILITAS CIVITATIS EXIGAT NEC AUT RECUSET $DION AUT DEBEAT RECUSARE. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI ROGATUS, DOMINE, A $NICAEENSIBUS PUBLICE PER EA, QUAE MIHI ET SUNT ET DEBENT ESSE SANCTISSIMA, ID EST PER AETERNITATEM TUAM SALUTEM=QUE, UT PRECES SUAS AD TE PERFERREM, FAS NON PUTAVI NEGERE ACCEPTUM=QUE AB IIS LIBELLUM HUIC EPISTULAE IUNXI. $TRAIANUS $PLINIO $NICAEENSIBUS, QUI INTESTATORUM CIVIUM SUORUM CONCESSAM VINDICATIONEM BONORUM A DIVO $AUGUSTO ADFIRMANT, DEBEBIS VACARE CONTRACTIS OMNIBUS PERSONIS AD IDEM NEGOTIUM PERTINENTIBUS, ADHIBITIS $VIRDIO $GEMELLINO ET $EPIMACHO LIBERTO MEO PROCURATORIBUS, UT AESTIMATIS ETIAM IIS, QUAE CONTRA DICUNTUR, QUOD OPTIMUM CREDIDERITIS, STATUATIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI MAXIMUM LIBERTUM ET PROCURATOREM TUUM, DOMINE, PER OMNE TEMPUS, QUO FUIMUS UNA, PROBUM ET INDUSTRIUM ET DILIGENTEM AC SICUT REI TUAE AMANTISSIMUM ITA DISCIPLINAE TENACISSIMUM EXPERTUS, LIBENTER APUD TE TESTIMONIO PROSEQUOR, EA FIDE QUAM TIBI DEBEO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $GAVIUM $BASSUM, DOMINE, PRAEFECTUM ORAE PONTICAE INTEGRUM PROBUM INDUSTRIUM ATQUE INTER ISTA REVERENTISSIMUM MEI EXPERTUS, VOTO PARITER ET SUFFRAGIO PROSEQUOR, EA FIDE QUAM TIBI DEBEO. =$C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI" * QUAM EA QUAE SPERET INSTRUCTUM COMMILITIO TUO, CUIUS DISCIPLINAE DEBET, QUOD INDULGENTIA TUA DIGNUS EST. APUD ME ET MILITES ET PAGANI, A QUIBUS IUSTITIA EIUS ET HUMANITAS PENITUS INSPECTA EST, CERTATIM EI QUA PRIVATIM QUA PUBLICE TESTIMONIUM PERHIBUERUNT. QUOD IN NOTITIAM TUAM PERFERO, EA FIDE QUAM TIBI DEBEO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $NYMPHIDIUM $LUPUM, DOMINE, PRIMIPILAREM COMMILITONEM HABUI, CUM IPSE TRIBUNUS ESSEM ILLE PRAEFECTUS; INDE FAMILIARITER DILIGERE COEPI. CREVIT POSTEA CARITAS IPSA MUTUAE VETUSTATE AMICITIAE. ITAQUE ET QUIETI EIUS INIECI MANUM ET EXEGI, UT ME IN $BITHYNIA CONSILIO INSTRUERET. QUOD ILLE AMICISSIME ET OTII ET SENECTUTIS RATIONE POSTPOSITA ET IAM FECIT ET FACTURUS EST. QUIBUS EX CAUSIS NECESSITUDINES EIUS INTER MEAS NUMERO, FILIUM IN PRIMIS, $NYMPHIDIUM $LUPUM, IUVENEM PROBUM INDUSTRIUM ET EGREGIO PATRE DIGNISSIMUM, SUFFECTURUM INDULGENTIAE TUAE, SICUT PRIMIS EIUS EXPERIMENTIS COGNOSCERE POTES, CUM PRAEFECTUS COHORTIS PLENISSIMUM TESTIMONIUM MERUERIT $IULI $FEROCIS ET $FUSCI $SALINATORIS CLARISSIMORUM VIRORUM. MEUM GAUDIUM, DOMINE, MEAM=QUE GRATULATIONEM FILII HONORE CUMULABIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI OPTO, DOMINE, ET HUNC NATALEM ET PLURIMOS ALIOS QUAM FELICISSIMOS AGAS AETERNA=QUE LAUDE FLORENTEM VIRTUTIS TUAE GLORIAM * QUAM INCOLUMIS ET FORTIS ALIIS SUPER ALIA OPERIBUS AUGEBIS. $TRAIANUS $PLINIO AGNOSCO VOTA TUA, MI $SECUNDE CARISSIME, QUIBUS PRECARIS, UT PLURIMOS ET FELICISSIMOS NATALES FLORENTE STATU REI PUBLICAE NOSTRAE AGAM. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $SINOPENSES, DOMINE, AQUA DEFICIUNTUR? QUAE VIDETUR ET BONA ET COPIOSA AB SEXTO DECIMO MILIARIO POSSE PERDUCI. EST TAMEN STATIM AB CAPITE PAULO AMPLIUS PASSUS MILLE LOCUS SUSPECTUS ET MOLLIS, QUEM EGO INTERIM EXPLORARI MODICO IMPENDIO IUSSI, AN RECIPERE ET SUSTINERE OPUS POSSIT. PECUNIA CURANTIBUS NOBIS CONTRACTA NON DEERIT, SI TU, DOMINE, HOC GENUS OPERIS ET SALUBRITATI ET AMOENITATI VALDE SITIENTIS COLONIAE INDULSERIS. $TRAIANUS $PLINIO UT COEPISTI, $SECUNDE CARISSIME, EXPLORA DILIGENTER, AN LOCUS ILLE QUEM SUSPECTUM HABES SUSTINERE OPUS AQUAE DUCTUS POSSIT. NEQUE DUBITANDUM PUTO, QUIN AQUA PERDUCENDA SIT IN COLONIAM $SINOPENSEM, SI MODO ET VIRIBUS SUIS ADSEQUI POTEST, CUM PLURIMUM EA RES ET SALUBRITATI ET VOLUPTATI EIUS COLLATURA SIT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $AMISENORUM CIVITAS LIBERA ET FOEDERATA BENEFICIO INDULGENTIAE TUAE LEGIBUS SUIS UTITUR. IN HAC DATUM MIHI LIBELLUM AD ?\ER1ANOUS? PERTINENTEM HIS LITTERIS SUBIECI, UT TU, DOMINE, DISPICERES QUID ET QUATENUS AUT PERMITTENDUM AUT PROHIBENDUM PUTARES. $TRAIANUS $PLINIO $AMISENOS, QUORUM LIBELLUM EPISTULAE TUAE IUNXERAS, SI LEGIBUS ISTORUM, QUIBUS BENEFICIO FOEDERIS UTUNTUR, CONCESSUM EST ERANUM HABERE, POSSUMUS QUO MINUS HABEANT NON IMPEDIRE, EO FACILIUS SI TALI COLLATIONE NON AD TURBAS ET AD INLICITOS COETUS, SED AD SUSTINENDAM TENUIORUM INOPIAM UTUNTUR. IN CETERIS CIVITATIBUS, QUAE NOSTRO IURE OBSTRICTAE SUNT, RES HUIUS MODI PROHIBENDA EST. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $SUETONIUM $TRANQUILLUM, PROBISSIMUM HONESTISSIMUM ERUDITISSIMUM VIRUM, ET MORES EIUS SECUTUS ET STUDIA IAM PRIDEM, DOMINE, IN CONTUBERNIUM ADSUMPSI, TANTO=QUE MAGIS DILIGERE COEPI QUANTO NUNC PROPIUS INSPEXI. HUIC IUS TRIUM LIBERORUM NECESSARIUM FACIUNT DUAE CAUSAE? NAM ET IUDICIA AMICORUM PROMERETUR ET PARUM FELIX MATRIMONIUM EXPERTUS EST, IMPETRANDUM=QUE A BONITATE TUA PER NOS HABET QUOD ILLI FORTUNAE MALIGNITAS DENEGAVIT. SCIO, DOMINE, QUANTUM BENEFICIUM PETAM, SED PETO A TE CUIUS IN OMNIBUS DESIDERIIS MEIS INDULGENTIAM EXPERIOR. POTES ENIM COLLIGERE QUANTO OPERE CUPIAM, QUOD NON ROGAREM ABSENS SI MEDIOCRITER CUPEREM. $TRAIANUS $PLINIO QUAM PARCE HAEC BENEFICIA TRIBUAM, UTIQUE, MI $SECUNDE CARISSIME, HAERET TIBI, CUM ETIAM IN SENATU ADFIRMARE SOLEAM NON EXCESSISSE ME NUMERUM, QUEM APUD AMPLISSIMUM ORDINEM SUFFECTURUM MIHI PROFESSUS SUM. TUO TAMEN DESIDERIO SUBSCRIPSI ET DEDISSE ME IUS TRIUM LIBERORUM $SUETONIO $TRANQUILLO EA CONDICIONE, QUA ADSUEVI, REFERRI IN COMMENTARIOS MEOS IUSSI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI SOLLEMNE EST MIHI, DOMINE, OMNIA DE QUIBUS DUBITO AD TE REFERRE. QUIS ENIM POTEST MELIUS VEL CUNCTATIONEM MEAM REGERE VEL IGNORANTIAM INSTRUERE? COGNITIONIBUS DE $CHRISTIANIS INTERFUI NUMQUAM; IDEO NESCIO QUID ET QUATENUS AUT PUNIRI SOLEAT AUT QUAERI. NEC MEDIOCRITER HAESITAVI, SIT=NE ALIQUOD DISCRIMEN AETATUM, AN QUAMLIBET TENERI NIHIL A ROBUSTIORIBUS DIFFERANT? DETUR PAENITENTIAE VENIA, AN EI, QUI OMNINO $CHRISTIANUS FUIT, DESISSE NON PROSIT? NOMEN IPSUM, SI FLAGITIIS CAREAT, AN FLAGITIA COHAERENTIA NOMINI PUNIANTUR. INTERIM, =IN" IIS QUI AD ME TAMQUAM $CHRISTIANI DEFEREBANTUR, HUNC SUM SECUTUS MODUM. INTERROGAVI IPSOS AN ESSENT $CHRISTIANI. CONFITENTES ITERUM AC TERTIO INTERROGAVI SUPPLICIUM MINATUS; PERSEVERANTES DUCI IUSSI. NEQUE ENIM DUBITABAM, QUALECUMQUE ESSET QUOD FATERENTUR, PERTINACIAM CERTE ET INFLEXIBILEM OBSTINATIONEM DEBERE PUNIRI. FUERUNT ALII SIMILIS AMENTIAE, QUOS, QUIA CIVES $ROMANI ERANT, ADNOTAVI IN URBEM REMITTENDOS. MOX IPSO TRACTATU, UT FIERI SOLET, DIFFUNDENTE SE CRIMINE PLURES SPECIES INCIDERUNT. PROPOSITUS EST LIBELLUS SINE AUCTORE MULTORUM NOMINA CONTINENS. QUI NEGABANT ESSE SE $CHRISTIANOS AUT FUISSE, CUM PRAEEUNTE ME DEOS ADPELLARENT ET IMAGINI TUAE, QUAM PROPTER HOC IUSSERAM CUM SIMULACRIS NUMINUM ADFERRI, TURE AC VINO SUPPLICARENT, PRAETEREA MALE DICERENT $CHRISTO, QUORUM NIHIL COGI POSSE DICUNTUR QUI SUNT RE VERA $CHRISTIANI, DIMITTENDOS PUTAVI. ALII AB INDICE NOMINATI ESSE SE $CHRISTIANOS DIXERUNT ET MOX NEGAVERUNT? FUISSE QUIDEM SED DESISSE, QUIDAM ANTE TRIENNIUM, QUIDAM ANTE PLURES ANNOS, NON NEMO ETIAM ANTE VIGINTI. =HI" QUOQUE OMNES ET IMAGINEM TUAM DEORUM=QUE SIMILACRA VENERATI SUNT ET $CHRISTO MALE DIXERUNT. ADFIRMABANT AUTEM HANC FUISSE SUMMAM VEL CULPAE SUAE VEL ERRORIS, QUOD ESSENT SOLITI STATO DIE ANTE LUCEM CONVENIRE, CARMEN=QUE $CHRISTO QUASI DEO DICERE SE=CUM INVICEM SE=QUE SACRAMENTO NON IN SCELUS ALIQUOD OBSTRINGERE, SED NE FURTA NE LATROCINIA NE ADULTERIA COMMITTERENT, NE FIDEM FALLERENT, NE DEPOSITUM ADPELLATI ABNEGARENT. QUIBUS PERACTIS MOREM SIBI DISCEDENDI FUISSE RURSUS=QUE COEUNDI AD CAPIENDUM CIBUM, PROMISCUUM TAMEN ET INNOXIUM? QUOD IPSUM FACERE DESISSE POST EDICTUM MEUM, QUO SECUNDUM MANDATA TUA HETAERIAS ESSE VETUERAM. QUO MAGIS NECESSARIUM CREDIDI EX DUABUS ANCILLIS, QUAE MINISTRAE DICEBANTUR, QUID ESSET VERI, ET PER TORMENTA QUAERERE. NIHIL ALIUD INVENI QUAM SUPERSTITIONEM PRAVAM ET IMMODICAM. IDEO DILATA COGNITIONE AD CONSULENDUM TE DECUCURRI. VISA EST ENIM MIHI RES DIGNA CONSULTATIONE, MAXIME PROPTER PERICLITANTIUM NUMERUM. MULTI ENIM OMNIS AETATIS, OMNIS ORDINIS, UTRIUSQUE SEXUS ETIAM VOCANTUR IN PERICULUM ET VOCABUNTUR. NEQUE CIVITATES TANTUM, SED VICOS ETIAM ATQUE AGROS SUPERSTITIONIS ISTIUS CONTAGIO PERVAGATA EST? QUAE VIDETUR SISTI ET CORRIGI POSSE. CERTE SATIS CONSTAT PROPE IAM DESOLATA TEMPLA COEPISSE CELEBRARI, ET SACRA SOLLEMNIA DIU INTERMISSA REPETI PASSIM=QUE VENIRE =CARNEM" VICTIMARUM, CUIUS ADHUC RARISSIMUS EMPTOR INVENIEBATUR. EX QUO FACILE EST OPINARI, QUAE TURBA HOMINUM EMENDARI POSSIT, SI SIT PAENITENTIAE LOCUS. $TRAIANUS $PLINIO ACTUM QUEM DEBUISTI, MI $SECUNDE, IN EXCUTIENDIS CAUSIS EORUM, QUI $CHRISTIANI AD TE DELATI FUERANT, SECUTUS ES. NEQUE ENIM IN UNIVERSUM ALIQUID, QUOD QUASI CERTAM FORMAM HABEAT, CONSTITUI POTEST. CONQUIRENDI NON SUNT? SI DEFERANTUR ET ARGUANTUR, PUNIENDI SUNT, ITA TAMEN UT, QUI NEGAVERIT SE $CHRISTIANUM ESSE ID=QUE RE IPSA MANIFESTUM FECERIT, ID EST SUPPLICANDO DIS NOSTRIS, QUAMVIS SUSPECTUS IN PRAETERITUM, VENIAM EX PAENITENTIA IMPETRET. SINE AUCTORE VERO PROPOSITI LIBELLI =IN" NULLO CRIMINE LOCUM HABERE DEBENT. NAM ET PESSIMI EXEMPLI NEC NOSTRI SAECULI EST. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $AMASTRIANORUM CIVITAS, DOMINE, ET ELEGANS ET ORNATA HABET INTER PRAECIPUA OPERA PULCHERRIMAM EANDEM=QUE LONGISSIMAM PLATEAM? CUIUS A LATERE PER SPATIUM OMNE PORRIGITUR NOMINE QUIDEM FLUMEN, RE VERA CLOACA FOEDISSIMA, AC SICUT TURPIS IMMUNDISSIMO ADSPECTU, ITA PESTILENS ODORE TAETERRIMO. QUIBUS EX CAUSIS NON MINUS SALUBRITATIS QUAM DECORIS INTEREST EAM CONTEGI? QUOD FIET SI PERMISERIS CURANTIBUS NOBIS, NE DESIT QUOQUE PECUNIA OPERI TAM MAGNO QUAM NECESSARIO. $TRAIANUS $PLINIO RATIONIS EST, MI $SECUNDE CARISSIME, CONTEGI AQUAM ISTAM, QUAE PER CIVITATEM $AMASTRIANORUM FLUIT, SI INTECTA SALUBRITATI OBEST. PECUNIA NE HUIC OPERI DESIT, CURATURUM TE SECUNDUM DILIGENTIAM TUAM CERTUM HABEO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI VOTA, DOMINE, PRIORE ANNO NUNCUPATA ALACRES LAETI=QUE PERSOLVIMUS NOVA=QUE RURSUS CERTANTE COMMILITONUM ET PROVINCIALIUM PIETATE SUSCEPIMUS, PRECATI DEOS UT TE REM=QUE PUBLICAM FLORENTEM ET INCOLUMEM EA BENIGNITATE SERVARENT, QUAM SUPER MAGNAS PLURIMAS=QUE VIRTUTES PRAECIPUA SANCTITATE OBSEQUIO DEORUM HONORE MERUISTI. $TRAIANUS $PLINIO SOLVISSE VOTA DIS IMMORTALIBUS TE PRAEEUNTE PRO MEA INCOLUMITATE COMMILITONES CUM PROVINCIALIBUS LAETISSIMO CONSENSU ET IN FUTURUM NUNCUPASSE LIBENTER, MI $SECUNDE CARISSIME, COGNOVI LITTERIS TUIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI DIEM, QUO IN TE TUTELA GENERIS HUMANI FELICISSIMA SUCCESSIONE TRANSLATA EST, DEBITA RELIGIONE CELEBRAVIMUS, COMMENDANTES DIS IMPERII TUI AUCTORIBUS ET VOTA PUBLICA ET GAUDIA. $TRAIANUS $PLINIO DIEM IMPERII MEI DEBITA LAETITIA ET RELIGIONE COMMILITONIBUS ET PROVINCIALIBUS PRAEEUNTE TE CELEBRATUM LIBENTER COGNOVI LITTERIS TUIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $VALERIUS, DOMINE, $PAULINUS EXCEPTO $PAULINO IUS $LATINORUM SUORUM MIHI RELIQUIT? EX QUIBUS ROGO TRIBUS INTERIM IUS $QUIRITIUM DES. VEREOR ENIM, NE SIT IMMODICUM PRO OMNIBUS PARITER INVOCARE INDULGENTIAM TUAM, QUA DEBEO TANTO MODESTIUS UTI, QUANTO PLENIOREM EXPERIOR. SUNT AUTEM PRO QUIBUS PETO; $C& $VALERIUS $ASTRAEUS, $C& $VALERIUS $DIONYSIUS, $C& $VALERIUS $APER. $TRAIANUS $PLINIO CUM HONESTISSIME IIS, QUI APUD FIDEM TUAM A $VALERIO $PAULINO DEPOSITI SUNT, CONSULTUM VELIS MATURE PER ME, IIS INTERUM, QUIBUS NUNC PETISTI, DEDISSE ME IUS $QUIRITIUM REFERRI IN COMMENTARIOS MEOS IUSSI IDEM FACTURUS IN CETERIS, PRO QUIBUS PETIERIS. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI ROGATUS, DOMINE, A $P& $ACCIO $AQUILA, CENTURIONE COHORTIS SEXTAE EQUESTRIS, UT MITTEREM TIBI LIBELLUM PER QUEM INDULGENTIAM PRO STATU FILIAE SUAE IMPLORAT, DURUM PUTAVI NEGARE, CUM SCIREM QUANTAM SOLERES MILITUM PRECIBUS PATIENTIAM HUMANITATEM=QUE PRAESTARE. $TRAIANUS $PLINIO LIBELLUM $P& $ACCII $AQUILAE, CENTURIONIS SEXTAE EQUESTRIS, QUEM MIHI MISISTI, LEGI? CUIUS PRECIBUS MOTUS DEDI FILIAE EIUS CIVITATEM $ROMANAM. LIBELLUM RESCRIPTUM, QUEM ILLI REDDERES, MISI TIBI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI QUID HABERE IURIS VELIS ET $BITHYNAS ET $PONTICAS CIVITATES IN EXIGENDIS PECUNIIS, QUAE ILLIS VEL EX LOCATIONIBUS VEL EX VENDITIONIBUS ALIIS=VE CAUSIS DEBEANTUR, ROGO, DOMINE, RESCRIBAS. EGO INVENI A PLERISQUE PROCONSULIBUS CONCESSAM IIS PROTOPRAXIAN EAM=QUE PRO LEGE VALUISSE. EXISTIMO TAMEN TUA PROVIDENTIA CONSTITUENDUM ALIQUID ET SANCIENDUM PER QUOD UTILITATIBUS EORUM IN PERPETUUM CONSULATUR. NAM QUAE SUNT AB ILLIS INSTITUTA, SINT LICET SAPIENTER INDULTA, BREVIA TAMEN ET INFIRMA SUNT, NISI ILLIS TUA CONTINGIT AUCTORITAS. $TRAIANUS $PLINIO QUO IURE UTI DEBEANT $BITHYNAE VEL $PONTICAE CIVITATES IN IIS PECUNIIS, QUAE EX QUAQUE CAUSA REI PUBLICAE DEBEBUNTUR, EX LEGE CUIUSQUE ANIMADVERTENDUM EST. NAM, SIVE HABENT PRIVILEGIUM, QUO CETERIS CREDITORIBUS ANTEPONANTUR, CUSTODIENDUM EST, SIVE NON HABENT, IN INIURIAM PRIVATORUM ID DARI A ME NON OPORTEBIT. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI $ECDICUS, DOMINE, $AMISENORUM CIVITATIS PETEBAT APUD ME A $IULIO $PISONE DENARIORUM CIRCITER QUADRAGINTA MILIA DONATA EI PUBLICE ANTE VIGINTI ANNOS BULE ET ECCLESIA CONSENTIENTE, UTEBATUR=QUE MANDATIS TUIS, QUIBUS EIUS MODI DONATIONES VETANTUR. $PISO CONTRA PLURIMA SE IN REM PUBLICAM CONTULISSE AC PROPE TOTAS FACULTATES EROGASSE DICEBAT. ADDEBAT ETIAM TEMPORIS SPATIUM POSTULABAT=QUE, NE ID, QUOD PRO MULTIS ET OLIM ACCEPISSET, CUM EVERSIONE RELIQUAE DIGNITATIS REDDERE COGERETUR. QUIBUS EX CAUSIS INTEGRAM COGNITIONEM DIFFERENDAM EXISTIMAVI, UT TE, DOMINE, CONSULEREM, QUID SEQUENDUM PUTARES. $TRAIANUS $PLINIO SICUT LARGITIONES EX PUBLICO FIERI MANDATA PROHIBENT, ITA, NE MULTORUM SECURITAS SUBRUATUR, FACTAS ANTE ALIQUANTUM TEMPORIS RETRACTARI ATQUE IN INRITUM VINDICARI NON OPORTET. QUIDQUID ERGO EX HAC CAUSA ACTUM ANTE VIGINTI ANNOS ERIT, OMITTAMUS. NON MINUS ENIM HOMINIBUS CUIUSQUE LOCI QUAM PECUNIAE PUBLICAE CONSULTUM VOLO. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI LEX $POMPEIA, DOMINE, QUA $BITHYNI ET $PONTICI UTUNTUR, EOS, QUI IN BULEN A CENSORIBUS LEGUNTUR, DARE PECUNIAM NON IUBET? SED II, QUOS INDULGENTIA TUA QUIBUSDAM CIVITATIBUS SUPER LEGITIMUM NUMERUM ADICERE PERMISIT, ET SINGULA MILIA DENARIORUM ET BINA INTULERUNT. $ANICIUS DEINDE $MAXIMUS PROCONSUL EOS ETIAM, QUI A CENSORIBUS LEGERENTUR, DUMTAXAT IN PAUCISSIMIS CIVITATIBUS ALIUD ALIIS IUSSIT INFERRE. SUPEREST ERGO, UT IPSE DISPICIAS, AN IN OMNIBUS CIVITATIBUS CERTUM ALIQUID OMNES, QUI DEINDE BULEUTAE LEGENTUR, DEBEANT PRO INTROITU DARE. NAM, QUOD IN PERPETUUM MANSURUM EST, A TE CONSTITUI DECET, CUIUS FACTIS DICTIS=QUE DEBETUR AETERNITAS. $TRAIANUS $PLINIO HONORARIUM DECURIONATUS OMNES, QUI IN QUAQUE CIVITATE $BITHYNIAE DECURIONES FIUNT, INFERRE DEBEANT NECNE, IN UNIVERSUM A ME NON POTEST STATUI. ID ERGO, QUOD SEMPER TUTISSIMUM EST, SEQUENDAM CUIUSQUE CIVITATIS LEGEM PUTO, SED VERIUS EOS, QUI INVITATI FIUNT DECURIONES, ID EXISTIMO ACTUROS, UT PRAESTATIONE CETERIS PRAEFERANTUR. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI LEGE, DOMINE, $POMPEIA PERMISSUM $BITHYNICIS CIVITATIBUS ADSCRIBERE SIBI QUOS VELLENT CIVES, DUM NE QUEM EARUM CIVITATIUM, QUAE SUNT IN $BITHYNIA. EADEM LEGE SANCITUR, QUIBUS DE CAUSIS E SENATU A CENSORIBUS EICIANTUR. INDE ME QUIDAM EX CENSORIBUS CONSULENDUM PUTAVERUNT, AN EICERE DEBERENT EUM QUI ESSET ALTERIUS CIVITATIS. EGO QUIA LEX SICUT ADSCRIBI CIVEM ALIENUM VETABAT, ITA EICI E SENATU OB HANC CAUSAM NON IUBEBAT, PRAETEREA, QUOD ADFIRMABATUR MIHI IN OMNI CIVITATE PLURIMOS ESSE BULEUTAS EX ALIIS CIVITATIBUS, FUTURUM=QUE UT MULTI HOMINES MULTAE=QUE CIVITATES CONCUTERENTUR EA PARTE LEGIS, QUAE IAM PRIDEM CONSENSU QUODAM EXOLEVISSET, NECESSARIUM EXISTIMAVI CONSULERE TE, QUID SERVANDUM PUTARES. CAPITA LEGIS HIS LITTERIS SUBIECI. $TRAIANUS $PLINIO MERITO HAESISTI, $SECUNDE CARISSIME, QUID A TE RESCRIBI OPORTERET CENSORIBUS CONSULENTIBUS, AN =MANERE DEBERENT" IN SENATU ALIARUM CIVITATIUM, EIUSDEM TAMEN PROVINCIAE CIVES. NAM ET LEGIS AUCTORITAS ET LONGA CONSUETUDO USURPATA CONTRA LEGEM IN DIVERSUM MOVERE TE POTUIT. MIHI HOC TEMPERAMENTUM EIUS PLACUIT, UT EX PRAETERITO NIHIL NOVAREMUS, SED MANERENT QUAMVIS CONTRA LEGEM ADSCITI QUARUMCUMQUE CIVITATIUM CIVES, IN FUTURUM AUTEM LEX $POMPEIA OBSERVARETUR? CUIUS VIM SI RETRO QUOQUE VELIMUS CUSTODIRE, MULTA NECESSE EST PERTURBARI. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI QUI VIRILEM TOGAM SUMUNT UEL NUPTIAS FACIUNT VEL INEUNT MAGISTRATUM VEL OPUS PUBLICUM DEDICANT, SOLENT TOTAM BULEN ATQUE ETIAM E PLEBE NON EXIGUUM NUMERUM VOCARE BINOS=QUE DENARIOS VEL SINGULOS DARE. QUOD AN CELEBRANDUM ET QUATENUS PUTES, ROGO SCRIBAS. IPSE ENIM, SICUT ARBITROR, PRAESERTIM EX SOLLEMNIBUS CAUSIS, CONCEDENDUM IUS ISTUD INVITATIONIS, ITA VEREOR NE II QUI MILLE HOMINES, INTERDUM ETIAM PLURES VOCANT, MODUM EXCEDERE ET IN SPECIUM ?DIANOM3HS? INCIDERE VIDEANTUR. $TRAIANUS $PLINIO MERITO VERERIS, NE IN SPECIEM ?DIANOM3HS? INCIDAT INVITATIO, QUAE ET IN NUMERO MODUM EXCEDIT ET QUASI PER CORPORA, NON VIRITIM SINGULOS EX NOTITIA AD SOLLEMNES SPORTULAS CONTRAHIT. SED EGO IDEO PRUDENTIAM TUAM ELEGI, UT FORMANDIS ISTIUS PROVINCIAE MORIBUS IPSE MODERARERIS ET EA CONSTITUERES, QUAE AD PERPETUAM EIUS PROVINCIAE QUIETEM ESSENT PROFUTURA. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI ATHLETAE, DOMINE, EA QUAE PRO ISELASTICIS CERTAMINIBUS CONSTITUISTI, DEBERI SIBI PUTANT STATIM EX EO DIE, QUO SUNT CORONATI, NIHIL ENIM REFERRE, QUANDO SINT PATRIAM INVECTI, SED QUANDO CERTAMINE VICERINT, EX QUO INVEHI POSSINT. EGO CONTRA SCRIBO "ISELASTICI NOMINE"; ITAQUE =EORUM= VEHEMENTER ADDUBITEM AN SIT POTIUS ID TEMPUS, QUO ?E\IS1HLASAN?, INTUENDUM. IIDEM OBSONIA PETUNT PRO EO AGONE, QUI A TE ISELASTICUS FACTUS EST, QUAMVIS VICERINT ANTE QUAM FIERET. AIUNT ENIM CONGRUENS ESSE, SICUT NON DETUR SIBI PRO IIS CERTAMINIBUS, QUAE ESSE ISELASTICA POSTQUAM VICERUNT DESIERUNT, ITA PRO IIS DARI QUAE ESSE COEPERUNT. HIC QUOQUE NON MEDIOCRITER HAEREO, NE CUIUSQUAM RETRO HABEATUR RATIO DANDUM=QUE, QUOD TUNC CUM VINCERENT NON DEBEBATUR. ROGO ERGO, UT DUBITATIONEM MEAM REGERE, ID EST BENEFICIA TUA INTERPRETARI IPSE DIGNERIS. $TRAIANUS $PLINIO ISELASTICUM TUNC PRIMUM MIHI VIDETUR INCIPERE DEBERI, CUM QUIS IN CIVITATEM SUAM IPSE ?E\IS1HLASEN?. OBSONIA EORUM CERTAMINUM, QUAE ISELASTICA ESSE PLACUIT MIHI, SI ANTE ISELASTICA NON FUERUNT, RETRO NON DEBENTUR. NEC PROFICERE PRO DESIDERIO ATHLETARUM POTEST, QUOD EORUM, QUAE POSTEA ISELASTICA NON ESSE CONSTITUI, QUAM VICERUNT, ACCIPERE DESIERUNT. MUTATA ENIM CONDICIONE CERTAMINUM NIHILO MINUS, QUAE ANTE PERCEPERANT, NON REVOCANTUR. $C& $PLINIUS $TRAIANO IMPERATORI USQUE IN HOC TEMPUS, DOMINE, NEQUE CUIQUAM DIPLOMATA COMMODAVI NEQUE IN REM ULLAM NISI TUAM MISI. QUAM PERPETUAM SERVATIONEM MEAM QUAEDAM NECESSITAS RUPIT. UXORI ENIM MEAE AUDITA MORTE AVI VOLENTI AD AMITAM SUAM EXCURRERE USUM EORUM NEGARE DURUM PUTAVI, CUM TALIS OFFICII GRATIA IN CELERITATE CONSISTERET, SCIREM=QUE TE RATIONEM ITINERIS PROBATURUM, CUIUS CAUSA ERAT PIETAS. HAEC TIBI SCRIPSI, QUIA MIHI PARUM GRATUS FORE VIDEBAR, SI DISSIMULASSEM INTER ALIA BENEFICIA HOC UNUM QUOQUE ME DEBERE INDULGENTIAE TUAE, QUOD FIDUCIA EIUS QUASI CONSULTO TE NON DUBITAVI FACERE, QUEM SI CONSULUISSEM, SERO FECISSEM. $TRAIANUS $PLINIO MERITO HABUISTI, $SECUNDE CARISSIME, FIDUCIAM ANIMI MEI NEC DUBITANDUM FUISSET, SI EXSPECTASSES DONEC ME CONSULERES, AN ITER UXORIS TUAE DIPLOMATIBUS, QUAE OFFICIO TUO DEDI, ADIUVANDUM ESSET, CUM APUD AMITAM SUAM UXOR TUA DEBERET ETIAM CELERITATE GRATIAM ADVENTUS SUI AUGERE. ****