(ARC( QUI GENTIS OMNIS MARIA=QUE ET TERRAS MOVET, EIIUS SUM CIVIS CIVITATE CAELITUM. ITA SUM UT VIDETIS SPLENDENS STELLA CANDIDA, SIGNUM QUOD SEMPER TEMPORE EXORITUR SUO HIC ATQUE IN CAELO; NOMEN $ARCTURO EST MIHI. NOCTU SUM IN CAELO CLARUS ATQUE INTER DEOS, INTER MORTALIS AMBULO INTERDIUS. ET ALIA SIGNA DE CAELO AD TERRAM ACCIDUNT; QUI EST IMPERATOR DIVOM ATQUE HOMINUM $IUPPITER, IS NOS PER GENTIS ALIOS ALIA DISPARAT QUI FACTA HOMINUM MORES=QUE, PIETATEM ET FIDEM NOSCAMUS, UT QUEMQUE ADIUVET OPULENTIA. QUI FALSAS LITIS FALSIS TESTIMONIIS PETUNT QUI=QUE IN IURE ABIURANT PECUNIAM, EORUM REFERIMUS NOMINA EXSCRIPTA AD $IOVEM? COTTIDIE ILLE SCIT QUIS HIC QUAERAT MALUM; QUI HIC LITEM APISCI POSTULANT PEIIURIO MALI, RES FALSAS QUI IMPETRANT APUD IUDICEM, ITERUM ILLE EAM REM IUDICATAM IUDICAT? MAIORE MULTA MULTAT QUAM LITEM AUFERUNT. BONOS IN ALIIS TABULIS EXSCRIPTOS HABET. ATQUE HOC SCELESTI IN ANIMUM INDUCUNT SUOM, $IOVEM SE PLACARE POSSE DONIS, HOSTIIS; ET OPERAM ET SUMPTUM PERDUNT? ID EO FIT QUIA NIHIL EI ACCEPTUM'ST A PEIIURIS SUPPLICI? FACILIUS SI QUI PIUS EST A DIS SUPPLICANS QUAM QUI SCELESTU'ST INVENIET VENIAM SIBI. IDCIRCO MONEO VOS EGO HAEC, QUI ESTIS BONI QUI=QUE AETATEM AGITIS CUM PIETATE ET CUM FIDE; * RETINETE PORRO, POST FACTUM UT LAETEMINI. NUNC HUC QUA CAUSSA VENI ARGUMENTUM ELOQUAR. PRIMUMDUM HUIC ESSE NOMEN URBI $DIPHILUS $CYRENAS VOLUIT. ILLIC HABITAT $DAEMONES IN AGRO ATQUE VILLA PROXUMA PROPTER MARE, SENEX, QUI HUC $ATHENIS EXSUL VENIT, HAU MALUS? NEQUE IS ADEO PROPTER MALITIAM PATRIA CARET, SED DUM ALIOS SERVAT SE IMPEDIVIT INTERIM, REM BENE PARATAM COMITATE PERDIDIT. HUIC FILIOLA VIRGO PERIIT PARVOLA. EAM DE PRAEDONE VIR MERCATUR PESSUMUS, IS EAM HUC $CYRENAS LENO ADVEXIT VIRGINEM. ADULESCENS QUIDAM CIVIS HUIIUS $ATTICUS EAM VIDIT IRE E LUDO FIDICINIO DOMUM, AMARE OCCEPIT; AD LENONEM DEVENIT, MINIS TRIGINTA SIBI PUELLAM DESTINAT DAT=QUE ARRABONEM ET IURE IURANDO ALLIGAT. IS LENO, UT SE AEQUOM EST, FLOCCI NON FECIT FIDEM NEQUE QUOD IURATUS ADULESCENTI DIXERAT. EI ERAT HOSPES PAR SUI, $SICULUS SENEX SCELESTUS, $AGRIGENTINUS, URBIS PRODITOR? IS ILLIUS LAUDARE INFIT FORMAM VIRGINIS ET ALIARUM ITIDEM QUAE EIUS ERANT MULIERCULAE. INFIT LENONI SUADERE UT SE=CUM SIMUL EAT IN $SICILIAM; IBI ESSE HOMINES VOLUPTARIOS DICIT, POTESSE IBI EUM FIERI DIVITEM, IBI ESSE QUAESTUM MAXUMUM MERETRICIBUS. PERSUADET. NAVIS CLANCULUM CONDUCITUR, QUIDQUID ERAT NOCTU IN NAVEM COMPORTAT DOMO LENO? ADULESCENTI QUI PUELLAM AB EO EMERAT AIT SESE $VENERI VELLE VOTUM SOLVERE (ID HIC EST $VENERIS FANUM) ET EO AD PRANDIUM VOCAVIT ADULESCENTEM HUC. IPSE HINC ILICO CONSCENDIT NAVEM, AVEHIT MERETRICULAS. ADULESCENTI ALII NARRANT UT RES GESTA SIT, LENONEM ABIISSE. AD PORTUM ADULESCENS VENIT; ILLORUM NAVIS LONGE IN ALTUM APSCESSERAT. EGO QUONIAM VIDEO VIRGINEM ASPORTARIER, TETULI ET EI AUXILIUM ET LENONI EXITIUM SIMUL; INCREPUI HIBERNUM ET FLUCTUS MOVI MARITUMOS. NAM $ARCTURUS SIGNUM SUM OMNIUM =UNUM" ACERRUMUM; VEHEMENS SUM EXORIENS, QUOM OCCIDO VEHEMENTIOR. NUNC AMBO, LENO ATQUE HOSPES, IN SAXO SIMUL SEDENT EIECTI; NAVIS CONFRACTA EST EIS. ILLA AUTEM VIRGO ATQUE ALTERA ITIDEM ANCILLULA DE NAVI TIMIDAE DESULUERUNT IN SCAPHAM. NUNC EAS AB SAXO FLUCTUS AD TERRAM FERUNT AD VILLAM ILLIUS, EXSUL UBI HABITAT SENEX, QUOIUS DETURBAVIT VENTUS TECTUM ET TEGULAS? ET SERVOS ILLIC EST EIUS QUI EGREDITUR FORAS. ADULESCENS HUC IAM ADVENIET, QUEM VIDEBITIS, QUI ILLAM MERCATU'ST DE LENONE VIRGINEM. VALETE, UT HOSTES VOSTRI DIFFIDANT SIBI.^ (SCE( PRO DI INMORTALES, TEMPESTATEM QUOIUSMODI $NEPTUNUS NOBIS NOCTE HAC MISIT PROXUMA" DETEXIT VENTUS VILLAM- QUID VERBIS OPU'ST? NON VENTUS FUIT, VERUM $ALCUMENA $EURIPIDI, ITA OMNIS DE TECTO DETURBAVIT TEGULAS? INLUSTRIORES FECIT FENSTRAS=QUE INDIDIT. (PLE( ET VOS A VOSTRIS ABDUXI NEGOTIIS NEQUE ID PROCESSIT QUA VOS DUXI GRATIA NEQUE QUIVI AD PORTUM LENONEM PREHENDERE. SED MEA DESIDIA SPEM DESERERE NOLUI; EO VOS, AMICI, DETINUI DIUTIUS. NUNC HUC AD $VENERIS FANUM VENIO VISERE, UBI REM DIVINAM SE FACTURUM DIXERAT. (SCE( SI SAPIAM, HOC QUOD ME MACTAT CONCINNEM LUTUM. (PLE( PROPE ME HIC NESCIOQUIS LOQUITUR. (DAE( HEUS, $SCEPARNIO" (SCE( QUI NOMINAT ME? (DAE( QUI PRO TE ARGENTUM DEDIT. (SCE( QUASI ME TUOM ESSE SERVOM DICAS, $DAEMONES. (DAE( LUTO USU'ST MULTO, MULTAM TERRAM CONFODE. VILLAM INTEGUNDAM INTELLEGO TOTAM MIHI, NAM NUNC PERLUCET EA QUAM CRIBRUM CREBRIUS. (PLE( PATER SALVETO, AMBO=QUE ADEO. (DAE( SALVO' SIS. (SCE( SED UTRUM TU MAS=NE AN FEMINA ES, QUI ILLUM PATREM VOCES? (PLE( VIR SUM EQUIDEM. (SCE( QUAERE VIR PORRO PATREM. (DAE( FILIOLAM EGO UNAM HABUI, EAM UNAM PERDIDI; VIRILE SEXUS NUMQUAM ULLUM HABUI. (PLE( AT DI DABUNT. (SCE( TIBI QUIDEM HERCLE, QUISQUIS ES, MAGNUM MALUM, QUI ORATIONE HIC OCCUPATOS OCCUPES. (PLE( ISTICI=N VOS HABITATIS? (SCE( QUID TU ID QUAERITAS? QUO=N FURATUM MOX VENIAS, VESTIGAS LOCA? (PLE( PECULIOSUM ESSE ADDECET SERVOM ET PROBUM, QUEM ERO PRAESENTE =PRAETEREAT= ORATIO AUT QUI INCLEMENTER DICAT HOMINI LIBERO. (SCE( ET INPUDICUM ET INPUDENTEM HOMINEM ADDECET MOLESTUM ULTRO ADVENIRE AD ALIENAM DOMUM, QUOI DEBEATUR NIHIL. (DAE( TACE, $SCEPARNIO. QUID OPU'ST, ADULESCENS? (PLE( ISTIC INFORTUNIUM, QUI PRAEFESTINET, UBI ERUS ADSIT, PRAELOQUI. SED NISI MOLESTUM'ST PAUCIS PERCONTARIER VOLO EGO EX TE. (DAE( DABITUR OPERA ATQUE IN NEGOTIO. (SCE( QUIN TU IN PALUDEM IS EXSICAS=QUE HARUNDINEM QUI PERTEGAMUS VILLAM, DUM SUDUM'ST? (DAE( TACE. TU SI QUID OPUS EST DICE. (PLE( DIC QUOD TE ROGO, ECQUEM TU HIC HOMINEM CRISPUM, INCANUM VIDERIS, MALUM, PEIIURUM, PALPATOREM- (DAE( PLURUMOS, NAM EGO PROPTER EIUSMODI VIROS VIVO MISER. (PLE( HIC DICO, IN FANUM $VENERIS QUI MULIERCULAS DUAS SE=CUM ADDUXIT, QUI=QUE ADORNARET SIBI UT REM DIVINAM FACIAT, AUT HODIE AUT HERI. (DAE( NON HERCLE, ADULESCENS, IAM HOS DIES COMPLUSCULOS QUEMQUAM ISTIC VIDI SACRUFICARE NEQUE POTEST CLAM ME ESSE SI QUI SACRUFICAT; SEMPER PETUNT AQUAM HINC AUT IGNEM AUT VASCULA AUT CULTRUM AUT VERU AUT AULAM EXTAREM, AUT ALIQUID- QUID VERBIS OPU'ST? $VENERI PARAVI VASA ET PUTEUM, NON MIHI. NUNC INTERVALLUM IAM HOS DIES MULTOS FUIT. (PLE( UT VERBA PRAEHIBES, ME PERIISSE PRAEDICAS. (DAE( MEA QUIDEM HERCLE CAUSSA SALVOS SIS LICET. (SCE( HEUS TU QUI FANA VENTRIS CAUSSA CIRCUMIS, IUBERE MELIU'ST PRANDIUM ORNARI DOMI. (DAE( FORTASSE TU HUC VOCATUS ES AD PRANDIUM, ILL' QUI VOCAVIT NULLUS VENIT? (PLE( ADMODUM. (SCE( NULLUM'ST PERICLUM TE HINC IRE INPRANSUM DOMUM; $CEREREM TE MELIU'S=T" QUAM $VENEREM SECTARIER; AMORI HAEC CURAT? TRITICO CURAT $CERES. (PLE( DELUDIFICAVIT ME ILLE HOMO INDIGNIS MODIS. (DAE( PRO DI INMORTALES" QUID ILLUC EST, $SCEPARNIO, HOMINUM SECUNDUM LITUS? (SCE( UT MEA OPINIO'ST PROPTER VIAM ILLI SUNT VOCATI AD PRANDIUM. (DAE( QUI? (SCE( QUIA POST CENAM, CREDO, LAVERUNT HERI. (DAE( CONFRACTA NAVIS IN MARI EST ILLIS. (SCE( ITA EST. AT HERCLE NOBIS VILLA IN TERRA ET TEGULAE. (DAE( HUI" HOMUNCULI QUANTI ESTIS"@ EIECTI UT NATANT" (PLE( UBI SUNT EI HOMINES, OPSECRO? (DAE( HAC AD DEXTERAM (VIDE=N?) SECUNDUM LITUS. (PLE( VIDEO. SEQUIMINI. UTINAM IS SIT QUEM EGO QUAERO, VIR SACERRUMUS. VALETE.^ (SCE( SI NON MONEAS, NOSMET MEMINIMUS. SED, O $PALAEMO[N], SANCTE $NEPTUNI COMES, QUI $HERCULEI SOCIUS ESSE DICERIS, QUOD FACINUS VIDEO" (DAE( QUID VIDES? (SCE( MULIERCULAS VIDEO SEDENTIS IN SCAPHA SOLAS DUAS. UT ADFLICTANTUR MISERAE" EUGAE EUGAE, PERBENE" AB SAXO AVORTIT FLUCTUS AD LITUS SCAPHAM NEQUE GUBERNATOR UMQUAM POTUIT TAM BENE. NON VIDISSE UNDAS ME MAIORES CENSEO. SALVAE SUNT SI ILLOS FLUCTUS DEVITAVERINT. NUNC, NUNC PERICLUM'ST. =UNDA" EIECIT ALTERAM. AT IN VADO'ST, IAM FACILE ENABIT. EUGEPAE" VIDE=N ALTERAM ILLAM UT FLUCTUS EIECIT FORAS? SURREXIT, HORSUM SE CAPESSIT. SALVA RES. DESILUIT HAEC AUTEM ALTERA IN TERRAM E SCAPHA. UT PRAE TIMORE IN GENUA IN UNDAS CONCIDIT" SALVA'ST, EVASIT EX AQUA. IAM IN LITORE EST. SED DEXTROVORSUM AVORSA IT IN MALAM CRUCEM. HEM" ERRABIT ILLAEC HODIE. (DAE( QUID ID REFERT TUA? (SCE( SI AD SAXUM QUO CAPESSIT EA DEORSUM CADET, ERRATIONIS FECERIT@ COMPENDIUM. (DAE( SI TU DE ILLARUM CENATURUS VESPERI ES, ILLIS CURANDUM CENSEO, $SCEPARNIO? SI APUD MED ESSURU'S [ES], MIHI DARI OPERAM VOLO. (SCE( BONUM AEQUOM=QUE ORAS. (DAE( SEQUERE ME HAC ERGO.^ (SCE( SEQUOR.^ (PAL( NIMIO HOMINUM FORTUNAE MINUS MISERAE MEMORANTUR QUAM IN USU, EXPERIUNDO IS DATUR ACERBUM. =SATI=N" HOC DEO COMPLACITUM'ST, MED HOC ORNATU ORNATAM IN INCERTAS REGIONES TIMIDAM EIECTAM? HANCI=NE EGO AD REM NATAM MISERAM ME MEMORABO? HAN# CI=NE EGO PARTEM CAPIO OB PIETATEM PRAECIPUAM? NAM HOC MI SAT LABORI'ST LABOREM HUNC POTIRI, SI ERGA PARENTEM AUT DEOS ME INPIAVI? SED ID SI PARATE CURAVI UT CAVEREM, TUM HOC MI INDECORE, INIQUE, INMODESTE DATI' DI? NAM QUID HABEBUNT SIBI SIGNI INPII POSTHAC, SI AD HUNC MODUM EST INNOXIIS HONOR APUD VOS? NAM ME SI SCIAM FECISSE AUT PARENTES SCELESTE, MINUS ME MISERER? SED ERILE SCELUS ME SOLLICITAT, EIIUS ME INPIETAS MALE HABET. IS NAVEM ATQUE OMNIA PERDIDIT IN MARI; HAEC BONORUM EIIU' SUNT RELIQUIAE? ETIAM QUAE SIMUL VECTA ME=CUM IN SCAPHA'ST EXCIDIT. EGO NUNC SOLA SUM. QUAE MIHI SI FORET SALVA SALTEM, LABOR LENIOR ESSET HIC MI EIIUS OPERA. NUNC QUAM SPEM AUT OPEM AUT CONSILI QUID CAPESSAM? ITA HIC SOLA SOLIS LOCIS COMPOTITA [SUM]. HIC SAXA SUNT, HIC MARE SONAT, NEQUE QUISQUAM HOMO MI OBVIAM VENIT. * HOC QUOD INDUTA SUM, SUMMAE OPES OPPIDO, NEC CIBO NEC LOCO TECTA QUO SIM SCIO; QUAE MIHI'ST SPES QUA ME VIVERE VELIM? NEC LOCI GNARA SUM NEC =DIU= HIC FUI. SALTEM ALIQUEM VELIM QUI MIHI EX HIS LOCIS AUT VIAM AUT SEMITAM MONSTRET, ITA NUNC HAC AN ILLAC EAM INCERTA SUM CONSILI? NEC PROPE USQUAM HIC QUIDEM CULTUM AGRUM CONSPICOR. ALGOR, ERROR, PAVOR, ME OMNIA TENENT. HAEC PARENTES MEI HAU SCITI' MISERI ME NUNC MISERAM ESSE ITA UTI SUM; LEIBERA EGO PROGNATA FUI MAXUME, NEQUIQUAM FUI. NUNC QUI MINU' SERVIO QUASI SERVA FOREM NATA? NEQUE QUICQUAM UMQUAM ILLIS PROFUIT QUI ME SIBI EDUXERUNT. (AMP( QUID MIHI MELIU'ST, QUID MAGIS IN REM'ST, QUAM A CORPORE VITAM UT SECLUDAM? ITA MALE VIVO ATQUE ITA MIHI MULTAE IN PECTORE SUNT CURAE EXANIMALES. ITA RES SE HABENT; VITAE HAU PARCO, PERDIDI SPEM QUA ME OBLECTABAM. OMNIA IAM CIRCUMCURSAVI ATQUE OMNIBU' LATEBRIS PERREPTAVI QUAERERE CONSERVAM, VOCE, OCULIS, AURIBUS UT PERVESTIGAREM. NEQUE EAM USQUAM INVENIO NEQUE QUO EAM NEQUE QUA QUAERAM CONSULTUM'ST, NEQUE QUEM ROGITEM RESPONSOREM QUEMQUAM INTEREA CONVENIO, NEQUE MAGI' SOLAE TERRAE SOLAE SUNT QUAM HAEC LOCA ATQUE HAE REGIONES? NEQUE, SI VIVIT, EAM VIVA UMQUAM QUIN INVENIAM DESISTAM. (PAL( QUOIANAM VOX MIHI PROPE HIC SONAT? (AMP( PERTIMUI, QUIS HIC LOQUITUR PROPE? (PAL( SPES BONA, OPSECRO, SUBVENTA MIHI, (AMP( EXIMES EX HOC MISERAM METU? (PAL( CERTO VOX MULIEBRIS AURIS TETIGIT MEAS. (AMP( MULIER EST, MULIEBRIS VOX MI AD AURIS VENIT. (PAL( NUM $AMPELISCA OPSECRO'ST? (AMP( TE=N, $PALAESTRA, AUDIO? (PAL( QUIN VOCO UT ME AUDIAT NOMINE ILLAM SUO? $AMPELISCA" (AMP( HEM QUIS EST? (PAL( EGO $PALAESTRA. (AMP( DIC UBI ES? (PAL( POL EGO NUNC IN MALIS PLURUMIS. (AMP( SOCIA SUM NEC MINOR PARS MEA'ST QUAM TUA. SED VIDERE EXPETO TE. (PAL( MIHI ES AEMULA. (AMP( CONSEQUAMUR GRADU VOCEM. UBI ES? (PAL( ECCE ME. ACCEDE AD ME ATQUE ADI CONTRA. (AMP( FIT SEDULO. (PAL( CEDO MANUM. (AMP( ACCIPE. (PAL( DIC, VIVIS=NE? OPSECRO. (AMP( TU FACIS ME QUIDEM VIVERE UT NUNC VELIM, QUOM MIHI TE LICET TANGERE. UT VIX MIHI CREDO EGO HOC, TE TENERE" OPSECRO, AMPLECTERE, SPES MEA. UT ME OMNIUM IAM LABORUM LEVAS" (PAL( OCCUPAS PRAELOQUI QUAE MEA ORATIO'ST. NUNC ABIRE HINC DECET NOS. (AMP( QUO, AMABO, IBIMUS? (PAL( LITUS HOC PERSEQUAMUR. (AMP( SEQUOR QUO LUBET. SICI=NE HIC CUM UVIDA VESTE GRASSABIMUR? (PAL( HOC QUOD EST, ID NECESSARIUM EST PERPETI. SED QUID HOC, OPSECRO, EST? (AMP( QUID? (PAL( VIDE=N, AMABO, FANUM [VIDES=NE] HOC? (AMP( UBI EST? (PAL( AD DEXTERAM. (AMP( VIDEO DECORUM DIS LOCUM VIDERIER. (PAL( HAU LONGE ABESSE OPORTET HOMINES HINC, ITA HIC LEPIDU'ST LOCUS. QUISQUIS EST DEU', VENEROR UT NOS EX HAC AERUMNA EXIMAT, MISERAS, INOPES, AERUMNOSAS UT ALIQUO AUXILIO ADIUVET. (PTO( QUI SUNT QUI A PATRONA PRECES MEA EXPETESSUNT? NAM VOX ME PRECANTUM HUC FORAS EXCITAVIT. BONAM ATQUE OPSEQUENTEM DEAM ATQUE HAU GRAVATAM PATRONAM EXSEQUONTUR BENIGNAM=QUE MULTUM. (PAL( IUBEMUS TE SALVERE, MATER. (PTO( SALVETE, PUELLAE. SED UND' VOS IRE CUM UVIDA VESTE DICAM, OPSECRO, TAM MAESTITER VESTITAS? (PAL( ILICO HINC IMUS, HAU LONGULE EX HOC LOCO? VERUM LONGE HINC ABEST UNDE ADVECTAE HUC SUMUS. (PTO( NEMPE EQUO LIGNEO PER VIAS CAERULAS ESTIS VECTAE? (PAL( ADMODUM. (PTO( ERGO AEQUIUS VOS ERAT CANDIDATAS VENIRE HOSTIATAS=QUE; AD HOC FANUM AD ISTUNC MODUM NON VENIRI SOLET. (PAL( QUAE=NE EIECTAE E MARI SIMUS AMBAE, OPSECRO, UNDE NOS HOSTIAS AGERE VOLUISTI HUC? NUNC TIBI AMPLECTIMUR GENUA EGENTES OPUM, QUAE IN LOCIS NESCIIS NESCIA SPE SUMUS, UT TUO RECIPIAS TECTO SERVES=QUE NOS MISERIARUM=QUE TE AMBARUM UTI MISEREAT, QUIBUS NEC LOCU'ST ULLUS NEC SPES PARATA, NEQUE HOC AMPLIUS [QUAM] QUOD VIDES NOBIS QUICQUAM'ST. (PTO( MANUS MI DATE, EXSURGITE A GENIBUS AMBAE. MISERICORDIOR NULLA ME EST FEMINARUM. SED HAEC PAUPERES RES SUNT INOPES[=QUE], PUELLAE; EGOMET VIX VITAM COLO? $VENERI CIBO MEO SERVIO. (AMP( $VENERIS FANUM, OPSECRO, HOC EST? (PTO( FATEOR. EGO HUIUS FANI SACERDOS CLUEO. VERUM QUIDQUID EST COMITER FIET A ME, QUO NUNC COPIA VALEBIT. ITE HAC ME=CUM. (PAL( AMICE BENIGNE=QUE HONOREM, MATER, NOSTRUM HABES.^ (PTO( OPORTET.^ (PIS( OMNIBU' MODIS QUI PAUPERES SUNT HOMINES MISERI VIVONT, PRAESERTIM QUIBU' NEC QUAESTUS EST NEQUE DIDICERE ARTEM ULLAM; NECESSITATE QUIDQUID EST DOMI ID SAT EST HABENDUM. NOS IAM DE ORNATU PROPEMODUM UT LOCUPLETES SIMUS SCITIS; HISCE HAMI ATQUE HAEC HARUNDINES SUNT NOBIS QUAESTU ET CULTU. COTTIDIE EX URBE AD MARE HUC PRODIMUS PABULATUM; PRO EXERCITU GYMNASTICO ET PALAESTRICO HOC HABEMUS? ECHINOS, LOPADAS, OSTREAS, BALANOS CAPTAMUS, CONCHAS, MARINAM URTICAM, MUSCULOS, PLAGUSIAS STRIATAS? POSTID PISCATUM HAMATILEM ET SAXATILEM ADGREDIMUR. CIBUM CAPTAMUS E MARI; SI EVENTUS NON EVENIT NEQUE QUICQUAM CAPTUM'ST PISCIUM, SALSI LAUTI=QUE PURE DOMUM REDIMUS CLANCULUM, DORMIMUS INCENATI. ATQUE UT NUNC VALIDE FLUCTUAT MARE, NULLA NOBIS SPES EST; NISI QUID CONCHARUM CAPSIMUS, INCENATI SUMU' PROFECTO. NUNC $VENEREM HANC VENEREMUR BONAM, UT NOS LEPIDE ADIUERIT HODIE. (TRA( ANIMUM ADVORSAVI SEDULO NE ERUM USQUAM PRAETERIREM? NAM QUOM MODO EXIBAT FORAS, AD PORTUM SE AIBAT IRE, ME HUC OBVIAM IUSSIT SIBI VENIRE AD $VENERIS FANUM. SED QUOS PERCONTER COMMODE ECCOS VIDEO ASTARE. ADIBO. SALVETE, FURES MARITUMI, CONCHITAE ATQUE HAMIOTAE, FAMELICA HOMINUM NATIO. QUID AGITIS? UT PERITIS? (PIS( UT PISCATOREM AEQUOM'ST, FAME SITI=QUE SPE=QUE FALSA. (TRA( ECQUEM ADULESCENTEM HUC, DUM HIC ASTATIS, EXPEDITE, VIDISTIS IRE STRENUA FACIE, RUBICUNDUM, FORTEM, QUI TRIS SEMIHOMINES DUCERET CHLAMYDATOS CUM MACHAERIS? (PIS( NULLUM ISTAC FACIE UT PRAEDICAS VENISSE HUC SCIMUS. (TRA( ECQUEM RECALVOM AD $SILANUM SENEM, STATUTUM, VENTRIOSUM, TORTIS SUPERCILIIS, CONTRACTA FRONTE, FRAUDULENTUM, DEORUM ODIUM ATQUE HOMINUM, MALUM, MALI VITI PROBRI=QUE PLENUM, QUI DUCERET MULIERCULAS DUAS SE=CUM SATI' VENUSTAS? (PIS( CUM ISTIUSMODI VIRTUTIBUS OPERIS=QUE NATUS QUI SIT, EUM QUIDEM AD CARNUFICEM EST AEQUIUS QUAM AD $VENEREM COMMEARE. (TRA( AT SI VIDISTIS, DICITE. (PIS( HUC PROFECTO NULLUS VENIT. VALE.^ (TRA( VALETE. CREDIDI; FACTUM EST QUOD SUSPICABAR, DATA VERBA ERO SUNT, LENO ABIT SCELESTUS EXSULATUM, IN NAVEM ASCENDIT, MULIERES AVEXIT; HARIOLUS SUM. IS HUC ERUM ETIAM AD PRANDIUM VOCAVIT, SCELERIS SEMEN. NUNC QUID MI MELIU'ST QUAM ILICO HIC OPPERIAR ERUM DUM VENIAT? EADEM, SACERDOS $VENERIA HAEC SI QUID AMPLIUS SCIT, SI VIDERO, EXQUISIVERO; FACIET ME CERTIOREM. (AMP( INTELLEGO; HANC QUAE PROXUMA'ST =TU" VILLAM $VENERIS FANO PULSARE IUSSISTI ATQUE AQUAM ROGARE. (TRA( QUOIA AD AURIS VOX MI ADVOLAVIT? (AMP( OPSECRO, QUIS HIC LOQUITUR? (TRA( QUEM EGO VIDEO ? EST=NE $AMPELISCA HAEC QUAE FORAS E FANO EGREDITUR? (AMP( EST=NE HIC $TRACHALIO QUEM CONSPICOR, CALATOR $PLESIDIPPI? (TRA( EA'ST. (AMP( IS EST. $TRACHALIO, SALVE. (TRA( SALVE, $AMPELISCA. QUID AGIS TU? (AMP( AETATEM HAU MALAM MALE. (TRA( MELIUS OMINARE. (AMP( VERUM OMNIS SAPIENTIS DECET CONFERRE ET FABULARI. SED $PLESIDIPPUS TUOS ERUS UBI, AMABO, EST? (TRA( HEIA VERO, QUASI NON SIT INTUS" (AMP( NEQUE POL EST NEQUE HUC QUIDEM ULLUS VENIT. (TRA( NON VENIT? (AMP( VERA PRAEDICAS. (TRA( NON EST MEUM, $AMPELISCA. SED QUAM MOX COCTUM EST PRANDIUM? (AMP( QUOD PRANDIUM, OPSECRO TE? (TRA( NEMP' REM DIVINAM FACITIS HIC. (AMP( QUID SOMNIAS, AMABO? (TRA( CERTE HUC $LABRAX AD PRANDIUM VOCAVIT $PLESIDIPPUM ERUM MEUM ERU' VOSTER. (AMP( POL HAU MIRANDA FACTA DICIS; SI DEOS DECEPIT ET HOMINES, LENONUM MORE FECIT. (TRA( NON REM DIVINAM FACITIS HIC VOS NEQUE ERUS? (AMP( HARIOLARE. (TRA( QUID TU AGIS HIC IGITUR? (AMP( EX MALIS MULTIS METU=QUE SUMMO CAPITALI=QUE EX PERICULO ORBAS AUXILI=QUE OPUM=QUE HUC RECEPIT AD SE $VENERIA HAEC SACERDOS ME ET $PALAESTRAM. (TRA( AN HIC $PALAESTRA'ST, OPSECRO, ERI MEI AMICA? (AMP( CERTO. (TRA( INEST LEPOS IN NUNTIO TUO MAGNUS, MEA $AMPELISCA. SED ISTUC PERICLUM PERLUBET QUOD FUERIT VOBIS SCIRE. (AMP( CONFRACTA EST, MI $TRACHALIO, HAC NOCTE NAVIS NOBIS. (TRA( QUID, NAVIS? QUAE ISTAEC FABULA'ST? (AMP( NON AUDIVISTI, AMABO, QUO PACTO LENO CLANCULUM NOS HINC AUFERRE VOLUIT IN $SICILIAM ET QUIDQUID DOMI FUIT IN NAVEM IMPOSIVIT? EA NUNC PERIERUNT OMNIA. (TRA( OH, $NEPTUNE LEPIDE, SALVE" NEC TE ALEATOR NULLUS EST SAPIENTIOR? PROFECTO NIMI' LEPIDE IECISTI BOLUM; PERIURUM PERDIDISTI. SED NUNC UBI EST LENO $LABRAX? (AMP( PERIIT POTANDO, OPINOR; $NEPTUNUS MAGNIS POCULIS HAC NOCTE EUM INVITAVIT. (TRA( CREDO HERCLE ANANCAEO DATUM QUOD BIBERET. UT EGO AMO TE, MEA $AMPELISCA, UT DULCIS ES, UT MULSA DICTA DICIS" SED TU ET $PALAESTRA QUOMODO SALVAE ESTIS? (AMP( SCIBIS FAXO. =DE" NAVI TIMIDAE AMBAE IN SCAPHAM INSILUIMUS, QUIA VIDEMUS AD SAXA NAVEM FERRIER? PROPERANS EXSOLVI RESTIM, DUM ILLI TIMENT? NOS CUM SCAPHA TEMPESTAS DEXTROVORSUM DIFFERT AB ILLIS. ITAQUE NOS VENTIS=QUE FLUCTIBUS=QUE IACTATAE EXEMPLIS PLURUMIS MISERAE PERPETUAM NOCTEM? VIX HODIE AD LITUS PERTULIT NOS VENTUS EXANIMATAS. (TRA( NOVI, $NEPTUNUS ITA SOLET, QUAMVIS FASTIDIOSUS AEDILIS EST; SI QUAE INPROBAE SUNT MERCES, IACTAT OMNIS. (AMP( VAE CAPITI ATQUE AETATI TUAE"@ (TRA( TUO, MEA $AMPELISCA,- SCIVI LENONEM FACERE =EGO" HOC QUOD FECIT? SAEPE DIXI? CAPILLUM PROMITTAM OPTUMUM'ST OCCIPIAM=QUE HARIOLARI. (AMP( CAVISTIS ERGO TU ATQUE ERUS NE ABIRET, QUOM SCIBATIS? (TRA( QUID FACERET? (AMP( SI AMABAT, ROGAS, QUID FACERET? ADSERVARET DIES NOCTES=QUE, IN CUSTODIA ESSET SEMPER. VERUM ECASTOR UT MULTI FECIT ITA PROBE CURAVIT $PLESIDIPPUS. (TRA( QUR TU ISTUC DICIS? (AMP( RES PALAM EST. (TRA( SCI=N TU? ETIAM QUI IT LAVATUM IN BALINEAS, QUOM IBI SEDULO SUA VESTIMENTA SERVAT, TAMEN SURRUPIUNTUR, QUIPPE QUI QUEM ILLORUM OPSERVET FALSU'ST? FUR FACILE QUEM OPSERVAT VIDET; CUSTOS QUI FUR SIT NESCIT. SED DUCE ME AD ILLAM UBI EST. (AMP( I SANE IN $VENERIS FANUM HUC INTRO, SEDENTEM FLENTEM=QUE OPPRIMES. (TRA( UT IAM ISTUC MIHI MOLESTUM'ST" SED QUID FLET? (AMP( EGO DICAM TIBI; HOC SESE EXCRUCIAT ANIMI, QUIA LENO ADEMIT CISTULAM EI QUAM HABEBAT UBI=QUE HABEBAT QUI SUOS PARENTES NOSCERE POSSET; EAM VERETUR NE PERIERIT. (TRA( UBINAM EA FUIT CISTELLULA? (AMP( IBIDEM IN NAVI. CONCLUSIT IPSE IN VIDULUM, NE COPIA ESSET EIIUS QUI SUOS PARENTES NOSCERET. (TRA( O FACINUS INPUDICUM, QUAM LIBERAM ESSE OPORTEAT SERVIRE POSTULARE" (AMP( NUNC EAM CUM NAVI SCILICET ABIISSE PESSUM IN ALTUM. ET AURUM ET ARGENTUM FUIT LENONIS OMNE IBIDEM. (TRA( CREDO ALIQUEM IMMERSISSE ATQUE EUM EXCEPISSE. (AMP( ID MISERA MAES TA'ST SIBI EORUM EVENISSE INOPIAM. (TRA( IAM ISTOC MAGIS USUS FACTO'ST UT EAM INTRO CONSOLER=QUE EAM, NE SIC SE EXCRUCIET ANIMI? NAM MULTA PRAETER SPEM SCIO MULTIS BONA EVENISSE. (AMP( AT EGO ETIAM, QUI SPERAVERINT SPEM DECEPISSE MULTOS. (TRA( ERGO ANIMUS AEQUOS OPTUMUM EST AERUMNAE CONDIMENTUM. EGO EO INTRO, NISI QUID VIS.^ (AMP( EAS. EGO QUOD MIHI IMPERAVIT SACERDOS, ID FACIAM ATQUE AQUAM HINC DE PROXUMO ROGABO? NAM EXTEMPLO, SI VERBIS SUIS PETEREM, DATUROS DIXIT. NEQUE DIGNIOREM CENSEO VIDISSE ANUM ME QUEMQUAM QUOI DEOS ATQUE HOMINES CENSEAM BENE FACERE MAGI' DECERE. UT LEPIDE, UT LIBERALITER, UT HONESTE ATQUE HAU GRAVATE TIMIDAS, EGENTIS, UVIDAS, EIECTAS, EXANIMATAS ACCEPIT AD SESE, HAU SECUS QUAM SI EX SE SIMUS NATAE" UT EAPSE =SIC" SUCCINCTA AQUAM CALEFACTAT, UT LAVEMUS" NUNC, NE MORAE ILLI SIM, PETAM HINC AQUAM UNDE MI IMPERAVIT. HEUS ECQUIS IN VILLA'ST? ECQUIS HOC RECLUDIT? ECQUIS PRODIT? (SCE( QUIS EST QUI NOSTRIS TAM PROTERVE FORIBUS FACIT INIURIAM? (AMP( EGO SUM. (SCE( HEM" QUID HOC BONI EST? EU EDEPOL SPECIE LEPIDA MUL IEREM" (AMP( SALVE, ADULESCENS. (SCE( ET TU MULTUM SALVETO, ADULESCENTULA. (AMP( AD VOS VENIO. (SCE( ACCIPIAM HOSPITIO, SI MOX VENIES VESPERI, ITEM UT ADFECTAM? NAM NUNC NIHIL EST QUI TE MANE MUNEREM. SED QUID AIS, MEA LEPIDA, HILARA? (AMP( AHA" NIMIUM FAMILIARITER ME ATTRECTAS. (SCE( PRO DI INMORTALES" $VENERIS EFFIGIA HAEC QUIDEM EST. UT IN OCELLIS HILARITUDO EST, HEIA, CORPUS QUOIUSMODI, SUBVOLTURIUM- ILLUD QUIDEM, "SUBAQUILUM" VOLUI DICERE-, VEL PAPILLAE QUOIUSMODI, TUM QUAE INDOLES IN SAVIO'ST" (AMP( NON EGO SUM POLLUCTA PAGO. POTI=N UT ME APSTINEAS MANUM? (SCE( NON LICET =TE SIC PLACIDE BELLAM= BELLE TANGERE? (AMP( OTIUM UBI ERIT, TUM TIBI OPERAM LUDO ET DELICIAE DABO? NUNC QUAM OB REM HUC SUM MISSA, AMABO, VEL TU MI AIAS VEL NEGES. (SCE( QUID NUNC VIS? (AMP( SAPIENTI ORNATUS QUID VELIM INDICIUM FACIT. (SCE( MEU' QUOQUE HIC SAPIENTI ORNATUS QUID VELIM INDICIUM FACIT. (AMP( HAEC SACERDOS $VENERIS HINC ME PETERE AQUAM IUSSIT =SIBI". (SCE( AT EGO BASILICUS SUM; QUEM NISI ORAS GUTTAM NON FERES. NOSTRO ILLUM PUTEUM PERICLO ET FERRAMENTIS FODIMUS. NISI MULTIS BLANDITIIS A ME GUTTA NON FERRI POTEST. (AMP( QUR TU AQUAM GRAVARE, AMABO, QUAM HOSTIS HOSTI COMMODAT? (SCE( QUR TU OPERAM GRAVARE MIHI QUAM CIVIS CIVI COMMODAT? (AMP( IMMO ETIAM TIBI, MEA VOLUPTAS, QUAE VOLES FACIAM OMNIA. (SCE( EUGEPAE" SALVOS SUM, HAEC IAM ME SUAM VOLUPTATEM VOCAT. DABITUR TIBI AQUA, NE NEQUIQUAM ME AMES. CEDO MI URNAM. (AMP( CAPE. PROPERA, AMABO, ECFERRE. (SCE( MANTA, IAM HIC ERO, VOLUPTAS MEA.^ (AMP( QUID SACERDOTI ME DICAM HIC DEMORATAM TAM DIU? UT ETIAM NUNC MISERA TIMEO UBI OCULIS INTUEOR MARE" SED QUID EGO MISERA VIDEO PROCUL IN LITORE? MEUM ERUM LENONEM $SICILIENSEM=QUE HOSPITEM, QUOS PERIISSE AMBOS MISERA CENSEBAM IN MARI. IAM ILLUD MALI PLUS NOBIS VIVIT QUAM RATAE. SED QUID EGO CESSO FUGERE IN FANUM AC DICERE HAEC $PALAESTRAE, IN ARAM UT CONFUGIAMUS PRIU' QUAM HUC SCELESTUS LENO VENIAT NOS=QUE HIC OPPRIMAT? CONFUGIAM HUC, ITA RES SUPPETIT, SUBITA VIA.^ (SCE( PRO DI INMORTALES" IN AQUA NUMQUAM CREDIDI VOLUPTATEM INESSE TANTAM. UT HANC TRAXI LUBENS" NIMIO MINUS ALTUS PUTEUS VISU'ST QUAM PRIUS. UT SINE LABORE HANC EXTRAXI" PRAEFISCINE" SATI' NEQUAM SUM, UTPOTE QUI HODIE AMARE INCEPERIM. EM TIBI AQUAM, MEA TU BELLIATA. EM SIC VOLO TE FERRE HONESTE UT EGO FERO, UT PLACEAS MIHI. SED UBI TU ES, DELICATA? CAPE AQUAM HANC SIS. UBI ES? AMAT HERCLE ME, UT EGO OPINOR. DELITUIT MALA. UBI TU ES? ETIAM=NE HANC URNAM ACCEPTURA'S? UBI ES? COMMODULE MELIU'ST. TANDEM VERO SERIO, ETIAM ACCEPTURA ES URNAM HANC? UBI TU ES GENTIUM? NUSQUAM HERCLE EQUIDEM ILLAM VIDEO. LUDOS ME FACIT. ADPONAM HERCLE URNAM IAM EGO HANC IN MEDIA VIA. SED AUTEM, QUID SI HANC HINC APSTULERIT QUISPIAM, SACRAM URNAM $VENERIS? MI EXHIBEAT NEGOTIUM. METUO HERCLE NE ILLA MULIER MI INSIDIAS LOCET, UT COMPREHENDAR CUM SACRA URNA $VENERIA. NEMPE OPTUMO =ME" IURE IN VINCLIS ENICET MAGISTRATUS SI QUIS ME HANC HABERE VIDERIT. NAM HAEC LITTERATA'ST, EAPSE CANTAT QUOIA SIT. IAM HERCLE EVOCABO HINC HANC SACERDOTEM FORAS, UT HANC ACCIPIAT URNAM. ACCEDAM HUC AD FORES. HEUS, $AGASI $PTOLEMOCRATIA, CAPE HANC URNAM TIBI; MULIERCULA HANC NESCIOQUAE HUC AD ME DETULIT. INTRO FERUNDA'ST. REPPERI NEGOTIUM, SIQUIDEM MIHI HIS ULTRO ADGERUNDA ETIAM EST AQUA.^ (LAB( =QUI HOMO SESE MISERUM ET MENDICUM VOLET=, $NEPTUNO CREDAT SESE ATQUE AETATEM SUAM; NAM SI QUIS CUM EO QUID REI COMMISCUIT, AD HOC EXEMPLUM AMITTIT ORNATUM DOMUM. EDEPOL, $LIBERTAS, LEPIDA ES QUAE NUMQUAM PEDEM VOLUISTI IN NAVEM CUM $HERCULE UNA IMPONERE. SED UBI ILLE MEUS EST HOSPES QUI ME PERDIDIT? ATQUE ECCUM INCEDIT" (CHA( QUO MALUM PROPERAS, $LABRAX? NAM EQUIDEM TE NEQUEO CONSEQUI TAM STRENUE. (LAB( UTINAM TE PRIU' QUAM OCULIS VIDISSEM MEIS MALO CRUCIATU IN $SICILIA PERBITERES, QUEM PROPTER HOC MIHI OPTIGIT MISERO MALI. (CHA( UTINAM, QUOM IN AEDIS ME AD TE ADDUXISTI =DOMUM", IN CARCERE ILLO POTIUS CUBUISSEM DIE. DEOS=QUE INMORTALIS QUAESO, DUM VIVAS, UTI OMNIS TUI SIMILIS HOSPITES HABEAS TIBI. (LAB( $MALAM $FORTUNAM IN AEDIS TE ADDUXI MEAS. QUID MIHI SCELESTO TIBI ERAT AUSCULTATIO? QUID=VE HINC ABITIO? QUID=VE IN NAVEM INSCENSIO? UBI PERDIDI ETIAM PLUS BONI QUAM MIHI FUIT. (CHA( POL MINIME MIROR NAVIS SI FRACTA'ST TIBI, SCELU' TE ET SCELESTE PARTA QUAE VEXIT BONA. (LAB( PESSUM DEDISTI ME BLANDIMENTIS TUIS. (CHA( SCELESTIOREM CENAM CENAVI TUAM QUAM QUAE $THYESTAE QUONDAM AUT POSITA EST $TEREO. (LAB( PERII" ANIMO MALE FIT. CONTINE QUAESO CAPUT. (CHA( PULMONEUM EDEPOL NIMI' VELIM VOMITUM VOMAS. (LAB( EHEU" $PALAESTRA ATQUE $AMPELISCA, UBI ESTI' NUNC? (CHA( PISCIBUS IN ALTO, CREDO, PRAEBENT PABULUM. (LAB( MENDICITATEM MI OPTULISTI OPERA TUA, DUM TUIS AUSCULTO MAGNIDICIS MENDACIIS. (CHA( BONAM EST QUOD HABEAS GRATIAM MERITO MIHI, QUI TE EX INSULSO SALSUM FECI OPERA MEA. (LAB( QUIN TU HINC IS A ME IN MAXUMAM MALAM CRUCEM? (CHA( EAS. EAS=QUE RES AGEBAM COMMODUM. (LAB( EHEU" QUIS VIVIT ME MORTALIS MISERIOR? (CHA( EGO MULTO TANTA MISERIOR QUAM TU, $LABRAX. (LAB( QUI? (CHA( QUIA EGO INDIGNUS SUM, TU DIGNUS QUI SIES. (LAB( O SCIRPE, SCIRPE, LAUDO FORTUNAS TUAS, QUI SEMPER SERVAS GLORIAM ARITUDINIS. (CHA( EQUIDEM ME AD VELITATIONEM EXERCEO, NAM OMNIA CORUSCA PRAE TREMORE FABULOR. (LAB( EDEPOL, $NEPTUNE, ES BALINEATOR FRIGIDUS; CUM VESTIMENTIS POSTQUAM APS TE ABII, ALGEO. (CHA( NE THERMOPOLIUM QUIDEM ULLUM INSTRUIT, ITA SALSAM PRAEHIBET POTIONEM ET FRIGIDAM. (LAB( UT FORTUNATI SUNT FABRI FERRARII QUI APUD CARBONES ADSIDENT" SEMPER CALENT. (CHA( UTINAM FORTUNA NUNC ANETINA UTERER, UT QUOM EXIISSEM EX AQUA, AREREM TAMEN. (LAB( QUID SI ALIQUO AD LUDOS ME PRO MANDUCO LOCEM? (CHA( QUAPROPTER? (LAB( QUIA POL CLARE CREPITO DENTIBUS. (CHA( IURE OPTUMO ME =LAVISSE= ARBITROR. (LAB( QUI? (CHA( QUIA AUDEREM TE=CUM IN NAVEM ASCENDERE, QUI A FUNDAMENTO MI USQUE MOVISTI MARE. (LAB( TIBI AUSCULTAVI, TU PROMITTEBAS MIHI ILLI ESSE QUAESTUM MAXUMUM MERETRICIBUS, IBI ME CONRUERE POSSE AIEBAS DITIAS. (CHA( IAM POSTULABAS TE, INPURATA BELUA, TOTAM $SICILIAM DEVORATURUM INSULAM? (LAB( QUAENAM BALLAENA MEUM VORAVIT VIDULUM, AURUM ATQUE ARGENTUM UBI OMNE COMPACTUM FUIT? (CHA( EADEM ILLA, CREDO, QUAE MEUM MARSUPPIUM, QUOD PLENUM ARGENTI FUIT IN SACCIPERIO. (LAB( EHEU" REDACTUS SUM USQUE AD UNAM HANC TUNICULAM ET AD HOC MISELLUM PALLIUM. PERII OPPIDO" (CHA( VEL CONSOCIARE MIHI QUIDEM TE=CUM LICET; AEQUAS HABEMUS PARTIS. (LAB( SALTEM SI MIHI MULIERCULAE ESSENT SALVAE, SPES ALIQUAE FORENT. NUNC SI ME ADULESCENS $PLESIDIPPUS VIDERIT, QUO AB ARRABONEM PRO $PALAESTRA ACCEPERAM, IAM IS EXHIBEBIT HIC MIHI NEGOTIUM. (CHA( QUID, STULTE, PLORAS? TIBI QUIDEM EDEPOL COPIA'ST, DUM LINGUA VIVET, QUI REM SOLVAS OMNIBUS. (SCE( QUID ILLUC, OPSECRO, NEGOTI QUOD DUAE MULIERCULAE HIC IN FANO $VENERIS SIGNUM FLENTES AMPLEXAE TENENT, NESCIOQUEM METUENTES MISERAE? NOCTE HAC AIUNT PROXUMA SE IACTATAS ATQUE EIECTAS HODIE ESSE AIUNT E MARI. (LAB( OPSECRO HERCLE, ADULESCENS, UBI ISTAEC SUNT QUAS MEMORAS MULIERES? (SCE( HIC IN FANO $VENERIS. (LAB( QUOT SUNT? (SCE( TOTIDEM QUOT EGO ET T U SUMUS. (LAB( NEMP' MEAE? (SCE( NEMP' NESCIO ISTUC. (LAB( QUA SUNT FACIE? (SCE( SCITULA. VEL EGO AMARE UTRAMVIS POSSUM, SI PROBE ADPOTUS SIEM. (LAB( NEMP' PUELLAE? (SCE( NEMP' MOLESTUS ES. I VISE, SI LUBET. (LAB( MEAS OPORTET INTUS ESSE HIC MULIERES, MI $CHARMIDES. (CHA( $IUPPITER TE PERDAT, ET SI SUNT ET SI NON SUNT TAMEN. (LAB( INTRO RUMPAM IAM HUC IN $VENERIS FANUM.^ (CHA( IN BARATHRUM MAVELI M. OPSECRO, HOSPES, DA MIHI ALIQUID UBI CONDORMISCAM LOCI. (SCE( ISTIC UBI VIS CONDORMISCE? NEMO PROHIBET, PUPLICUM EST. (CHA( AT VIDES ME ORNATUS UT SIM VESTIMENTIS UVIDIS; RECIPE ME IN TECTUM, DA MIHI VESTIMENTI ALIQUID ARIDI DUM ARESCUNT MEA? IN ALIQUO TIBI GRATIAM REFERAM LOCO. (SCE( TEGILLUM ECCILLUD, MIHI UNUM ID ARET? ID SI VIS DABO; EODEM AMICTUS, EODEM TECTUS ESSE SOLEO, SI PLUIT. TU ISTAEC MIHI DATO; EXARESCENT FAXO. (CHA( EHO AN TE PAENITET, IN MARI QUOD ELAVI, NI HIC IN TERRA ITERUM ELUAM? (SCE( ELUAS TU ANNE EXUNGUARE CICCUM NON INTERDUIM. TIBI EGO NUMQUAM QUICQUAM CREDAM NISI SI ACCEPTO PIGNORE. TU VEL SUDA VEL PERI ALGU VEL TU AEGROTA VEL VALE. BARBARUM HOSPITEM MI IN AEDIS NIL MOROR. SAT LITIUM'ST.^ (CHA( IAM=NE ABEIS? VENALIS ILLIC DUCTITAVIT, QUISQUIS EST? NON EST MISERICORS. SED QUID EGO HIC ASTO INFELIX UVIDUS? QUIN ABEO HUC IN $VENERIS FANUM, UT EDORMISCAM HANC CRAPULAM, QUAM POTAVI PRAETER ANIMI QUAM LUBUIT SENTENTIAM? QUASI VINIS $GRAECIS $NEPTUNUS NOBIS SUFFUDIT MARE, ITA=QUE ALVOM PRODI SPERAVIT NOBIS SALSIS POCULIS? QUID OPU'ST VERBIS? SI INVITARE NOS PAULLISPER PERGERET, IBIDEM OBDORMISSEMUS; NUNC VIX VIVOS AMISIT DOMUM. NUNC LENONEM QUID AGIT INTUS VISAM, CONVIVAM MEUM.^ (DAE( MIRIS MODIS DI LUDOS FACIUNT HOMINIBUS, MIRIS=QUE EXEMPLIS SOMNIA IN SOMNIS DANUNT; NE DORMIENTIS QUIDEM SINUNT QUIESCERE. VELUT EGO HAC NOCTE QUAE PROCESSIT PROXUMA MIRUM ATQUE INSCITUM SOMNIAVI SOMNIUM. AD HIRUNDININUM NIDUM VISA EST SIMIA ASCENSIONEM UT FACERET ADMOLIRIER; UT IN OMNIBUS * NEQUE EAS ERIPERE QUIBAT INDE. POSTIBI VIDETUR AD ME SIMIA ADGREDIRIER, ROGARE SCALAS UT DAREM UTENDAS SIBI. EGO AD HOC EXEMPLUM SIMIAE RESPONDEO, * NATAS EX $PHILOMELA AC [EX] $PROGNE ESSE HIRUNDINES. AGO CUM ILLA NE QUID NOCEAT MEIS POPULARIBUS. ATQUE ILLA NIMIO IAM FIERI FEROCIOR? VIDETUR ULTRO MIHI MALUM MINITARIER. IN IUS VOCAT ME. IBI EGO NESCIOQUO MODO IRATUS VIDEOR MEDIAM ARRIPERE SIMIAM? CONCLUDO IN VINCLA BESTIAM NEQUISSUMAM. NUNC QUAM AD REM DICAM HOC ATTINERE SOMNIUM NUMQUAM HODIE QUIVI AD CONIECTURAM EVADERE. SED QUID HIC IN $VENERIS FANO MEAE VICINIAE CLAMORIS ORITUR? ANIMUS MIRATUR =MEUS". (TRA( PRO $CYRENENSES POPULARES" VOSTRAM EGO IMPLORO FIDEM, AGRICOLAE, ACCOLAE PROPINQUI QUI ESTIS HIS REGIONIBUS, FERTE OPEM INOPIAE ATQUE EXEMPLUM PESSUMUM PESSUM DATE. VINDICATE, NE INPIORUM POTIOR SIT POLLENTIA QUAM INNOCENTUM, QUI SE SCELERE FIERI NOLUNT NOBILIS. STATUITE EXEMPLUM INPUDENTI, DATE PUDORI PRAEMIUM, FACITE HIC LEGE POTIUS LICEAT QUAM VI VICTO VIVERE. CURRITE HUC IN $VENERIS FANUM, VOSTRAM ITERUM IMPLORO FIDEM, QUI PROPE HIC ADESTIS QUI=QUE AUDITIS CLAMOREM MEUM, FERTE SUPPETIAS QUI $VENERI $VENERIAE=QUE ANTISTITAE MORE ANTIQUO IN CUSTODELAM SUOM COMMISERUNT CAPUT, PRAETORQUETE INIURIAE PRIU' COLLUM QUAM AD VOS PERVENAT. (DAE( QUID ISTUC EST NEGOTI? (TRA( PER EGO HAEC GENUA TE OPTESTOR, SENEX , QUISQUIS ES- (DAE( QUIN TU ERGO OMITTE GENUA ET QUID SIT MI EXPEDI QUOD TUMULTUES. (TRA( TE=QUE ORO ET QUAESO, SI SPERAS TIBI HOC ANNO MULTUM FUTURUM SIRPE ET LASERPICIUM EAM=QUE EVENTURAM EXAGOGAM $CAPUAM SALVAM ET SOSPITEM, ATQUE- AB LIPPITUDINE USQUE SICCITAS UT SIT TIBI,- (DAE( SANU=N ES? (TRA( SEU TIBI CONFIDIS FORE MULTAM MAGYDARIM, UT TE NE PIGEAT DARE OPERAM MIHI QUOD TE ORABO, SENEX. (DAE( AT EGO TE PER CRURA ET TALOS TERGUM=QUE OPTESTOR TUOM, UT TIBI ULMEAM UBEREM ESSE SPERES VIRGIDEMIAM ET TIBI EVENTURAM HOC ANNO UBEREM MESSEM MALI. UT MI ISTUC DICAS NEGOTI QUID SIT QUOD TUMULTUES. (TRA( QUI LUBET MALEDICERE? EQUIDEM TIBI BONA EXOPTAVI OMNIA. (DAE( BENE EQUIDEM TIBI DICO, QUI TE DIGNA UT EVENIANT PRECOR. (TRA( OPSECRO, HOC PRAEVORTERE ERGO. (DAE( QUID NEGOTI'ST? (TRA( MULIERE S DUAE INNOCENTES INTUS HIC SUNT, TUI INDIGENTES AUXILI, QUIBUS ADVORSUM IUS LEGES=QUE INSIGNITE INIURIA HIC FACTA EST FIT=QUE IN $VENERIS FANO? TUM SACERDOS $VENERIA INDIGNE ADFLICTATUR. (DAE( QUIS HOMO EST TANTA CONFIDENTIA QUI SACERDOTEM VIOLARE AUDEAT? SED EAE MULIERES QUAE SUNT? AUT QUID IS INIQUI FIT? (TRA( SI DAS OPERAM, ELOQUAR. $VENERIS SIGNUM SUNT AMPLEXAE. NUNC =HOMO AUDACISSUMUS" EAS DERIPERE VOLT. EAS AMBAS ESSE OPORTET =LIBERAS". (DAE( QUIS ISTIC EST QUI DEOS TAM PARVI PENDIT? (TRA( VIS =DICAM TIBI?" FRAUDIS, SCELERIS, PARRICIDI, PEIIURI PLENISSUMUS, LEGERUPA INPUDENS, INPURUS, INVERECUNDISSUMUS, UNO VERBO APSOLVAM, LENO'ST; QUID ILLUM PORRO PRAEDICEM? (DAE( EDEPOL INFORTUNIO HOMINEM PRAEDICAS DONABILEM. (TRA( QUI SACERDOTI SCELESTUS FAUCIS INTERPRESSERIT. (DAE( AT MALO CUM MAGNO SUO FECIT HERCLE. ITE ISTINC FORAS, $TURBALIO, $SPARAX. UBI ESTIS? (TRA( I OPSECRO INTRO, SUBVENI ILLIS. (DAE( ITERUM HAUD IMPERABO. SEQUIMINI HAC. (TRA( AGE NUNCIAM, IUBE OCULOS ELIDERE, ITIDEM UT SEPIIS FACIUNT COQUI. (DAE( PRORIPITE HOMINEM PEDIBUS HUC ITIDEM QUASI OCCISAM SUEM.^ (TRA( AUDIO TUMULTUM. OPINOR, LENO PUGNIS PECTITUR. NIMI' VELIM INPROBISSUMO HOMINI MALAS EDENTAVERINT. SED ECCAS IPSAE HUC EGREDIUNTUR TIMIDAE E FANO MULIERES. (PAL( NUNC ID EST QUOM OMNIUM COPIARUM ATQUE OPUM, AUXILI, PRAESIDI VIDUITAS NOS TENET. =NEC SALU'ST" NEC VIA'ST QUAE SALUTEM ADFERAT, =NEC QUAM IN PARTEM" INGREDI PERSEQUAMUR SCIMUS; TANTO IN METU NUNC SUMUS AMBAE, =TANTA" INPORTUNITAS TANTA=QUE INIURIA ORTA IN NOS EST MODO HIC INTUS AB NOSTRO ERO, QUIN SCELESTUS SACERDOTEM ANUM PRAECIPES REPPULIT, PROPULIT PERQUAM INDIGNIS MODIS NOS=QUE AB SIGNO INTUMO VI DERIPUIT SUA. SED NUNC SESE UT FERUNT RES FORTUNAE=QUE NOSTRAE, PAR MORIRI EST. NEQUE EST MELIUS MORTE IN MALIS REBUS MISERIS. (TRA( QUID EST? QUAE ILLAEC ORATIO'ST? CESSO EGO HAS CONSOLARI. HEUS $PALAESTRA" (PAL( QUI VOCAT? (TRA( $AMPELISCA. (AMP( OPSECRO, QUIS EST QUI VOCAT? (PAL( QUIS IS EST QUI NOMINAT? (TRA( SI RESPEXIS, SCIES. (PAL( O SALUTIS MEAE SPES. (TRA( TACE AC BONO ANIMO ES. ME VIDE. (PAL( SI MODO ID LICEAT, VIS NE OPPRIMAT, QUAE VIS VIM MI ADFERAM IPSA ADIGIT. (TRA( AH" DESINE, NIMIS INEPTA ES. (PAL( DESISTE DICTIS NUNCIAM MISERAM ME CONSOLARI? NISI QUID RE PRAESIDIUM APPARAS, $TRACHALIO, ACTA HAEC RES EST. (AMP( CERTUM'ST MORIRI QUAM HUNC PATI =SAEVIRE" LENONEM IN ME. SED MULIEBRI ANIMO SUM TAMEN; MISERAE =QUOM VENIT" IN MENTEM MIHI MORTIS, METU' MEMBRA OCCUPAT. EDEPOL DIEM HUNC ACERBUM" (TRA( BONUM ANIMUM HABETE. (PAL( NAM, OPSECRO, UNDE ISTE ANIMUS MI INVEN ITUR? (TRA( NE, INQUAM, TIMETE? ADSIDITE HIC IN ARA. (AMP( QUID ISTAEC ARA PRODESSE NOBIS =PLUS" POTEST QUAM SIGNUM IN FANO HIC INTUS $VENERIS, QUOD AMPLEXAE MODO, UNDE ABREPTAE PER VIM MISERAE? (TRA( SEDETE HIC MODO, EGO HINC VOS TAMEN TUTABOR. ARAM HABETE HANC VOBIS PRO CASTRIS, MOENIA HINC EGO VOS DEFENSABO? PRAESIDIO $VENERIS MALITIAE LENONIS CONTRA INCEDAM. (PAL( TIBI AUSCULTAMUS ET, $VENUS ALMA, AMBAE TE OPSECRAMUS, ARAM AMPLEXANTES HANC TUAM LACRUMANTES, GENIBUS NIXAE, IN CUSTODELAM NOS TUAM UT RECIPIAS ET TUTERE? ILLOS SCELESTOS QUI TUOM FECERUNT FANUM PARVI FAC UT ULCISCARE NOS=QUE UT HANC TUA PACE ARAM OPSIDERE PATIARE; LAUTAE AMBAE SUMUS OPERA $NEPTUNI NOCTU, NE INDIGNUM ID HABEAS NEVE IDCIRCO NOBIS VITIO VORTAS, SI QUIPPIAM'ST MINU' QUOD BENE ESSE LAUTUM TU ARBITRARE. (TRA( $VENUS, AEQUOM HAS PETERE INTELLEGO; DECET APS TE ID IMPETRARI? IGNOSCERE HIS TE CONVENIT; METUS HAS ID UT FACIANT SUBIGIT. TE EX CONCHA NATAM ESSE AUTUMANT, CAVE TU HARUM CONCHAS SPERNAS. SED OPTUME ECCUM EXIT SENEX PATRONUS MIHI=QUE ET VOBIS. (DAE( EXI E FANO, NATUM QUANTUM EST HOMINUM SACRILEGISSUME. VOS IN ARAM ABITE SESSUM. SED UBI SUNT? (TRA( HUC RESPICE. (DAE( OPTUME, ISTUC VOLUERAMUS. IUBE MODO ACCEDAT PROPE. TU=N LEGERUPIONEM HIC NOBIS CUM DIS FACERE POSTULAS? PUGNUM IN OS IMPINGE. (LAB( INIQUA HAEC PATIOR CUM PRETIO TUO. (DAE( AT ETIAM MINITATUR AUDAX? (LAB( IUS MEUM EREPTUM EST MIHI, MEAS MIHI ANCILLAS INVITO ME ERIPIS. (TRA( HABE IUDICEM DE SENATU $CYRENENSI QUEMVIS OPULENTUM VIRUM, SI TUAS ESSE OPORTET NIVE EAS ESSE OPORTET LIBERAS NEU TE IN CARCEREM COMPINGI AEQUOM EST AETATEM=QUE IBI TE USQUE HABITARE, DONEC TOTUM CARCEREM CONTRIVERIS. (LAB( NON HODIE ISTI REI AUSPICAVI, UT CUM FURCIFERO FABULER. TE EGO APPELLO. (DAE( CUM ISTOC PRIMUM QUI TE NOVIT DISPUTA. (LAB( TE=CUM AGO. (TRA( ATQUI ME=CUM AGENDUM'ST. SUNT=NE ILLAE ANCILLAE TUAE? (LAB( SUNT. (TRA( AGE=DUM ERGO, TANGE UTRAMVIS DIGITULO MINIMO MODO. (LAB( QUID SI ATTIGERO? (TRA( EXTEMPLO HERCLE EGO TE FOLLEM PUGILATORIUM FACIAM ET PENDENTEM INCURSABO PUGNIS, PEIIURISSUME. (LAB( MIHI NON LICEAT MEAS ANCILLAS $VENERIS DE ARA ABDUCERE? (DAE( NON LICET; ITA EST LEX APUD NOS- (LAB( MIHI CUM VOSTRIS LEGIBUS NIHIL EST COMMERCI. EQUIDEM ISTAS IAM AMBAS EDUCAM FORAS. TU, SENEX, SI ISTAS AMAS, HUC ARIDO ARGENTO'ST OPUS? SI AUTEM $VENERI COMPLACUERUNT, HABEAT, SI ARGENTUM DABIT. (DAE( DI TIBI ARGENTUM" NUNC ADEO MEAM UT SCIAS SENTENTIAM, OCCIPITO MODO ILLIS ADFERRE VIM IOCULO PAUXILLULUM, ITA EGO TE HINC ORNATUM AMITTAM TU IPSUS TE UT NON NOVERIS. VOS ADEO, UBI EGO INNUERO VOBIS, NI EI CAPUT EXOCULASSITIS, QUASI MURTETA IUNCI, ITEM EGO VOS VIRGIS CIRCUMVINCIAM. (LAB( VI AGIS [ME=CUM]. (TRA( ETIAM VIM PROPORTAS, FLAGITI FLAGRANTIA? (LAB( TU=N, TRIFURCIFER, MIHI AUDES INCLEMENTER DICERE? (TRA( FATEOR, EGO TRIFURCIFER SUM, TU ES HOMO ADPRIME PROBUS; NUMQUI MINUS HASCE ESSE OPORTET LIBERAS? (LAB( QUID, LIBERAS? (TRA( ATQUE ERAS TUAS QUIDEM HERCLE ATQUE EX GERMANA $GRAECIA? NAM ALTERA HAEC EST NATA $ATHENIS INGENUIS PARENTIBUS. (DAE( QUID EGO EX TE AUDIO? (TRA( HANC $ATHENIS ESSE NATAM LIBERAM. (DAE( MEA POPULARIS, OPSECRO, HAEC EST? (TRA( NON TU $CYRENENSIS ES? (DAE( IMMO $ATHENIS NATUS ALTUS=QUE EDUCATUS=QUE $ATTICIS. (TRA( OPSECRO, DEFENDE CIVIS TUAS, SENEX. (DAE( O FILIA MEA, QUOM HANC VIDEO, MEARUM ME APSENS MISERIARUM COMMONES? TRIMA QUAE PERIIT MI IAM TANTA ESSET, SI VIVIT, SCIO. (LAB( ARGENTUM EGO PRO ISTISCE AMBABUS QUOIAE ERANT DOMINO DEDI? QUID MEA REFERT $ATHENIS NATAE HAEC AN $THEBIS SIENT, DUM MIHI RECTE SERVITUTEM SERVIANT? (TRA( ITA=NE, INPUDENS? TU=NE HIC, FELES VIRGINALIS, LIBEROS PARENTIBUS SUBLECTOS HABEBIS ATQUE INDIGNO QUAESTU CONTERES? NAM HUIC ALTERAE QUAE PATRIA SIT PROFECTO NESCIO, NISI SCIO PROBIOREM HANC ESSE QUAM TE, INPURATISSUME. (LAB( TUAE ISTAE SUNT? (TRA( CONTENDE ERGO UTER SIT TERGO- VERIOR; NI OFFERRUMENTAS HABEBIS PLURIS IN TERGO TUO QUAM ULLA NAVIS LONGA CLAVOS, TUM EGO ERO MENDACISSUMUS; POSTEA ASPICITO MEUM, QUANDO EGO TUOM INSPECTAVERO; NI ERIT TAM SINCERUM UT QUIVIS DICAT AMPULLARIUS OPTUMUM ESSE OPERI FACIUNDO CORIUM ET SINCERISSUMUM, QUID CAUSSAE'ST QUIN VIRGIS TE USQUE AD SATURITATEM SAUCIEM? QUID ILLAS SPECTAS? QUAS SI ATTIGERIS, OCULOS ERIPIAM TIBI. (LAB( ATQUI, QUIA VOTAS, UTRAMQUE IAM ME=CUM ABDUCAM SEMUL. (DAE( QUID FACIES? (LAB( $VOLCANUM ADDUCAM, IS $VENERI'ST ADVORSARIUS. (TRA( QUO ILLIC IT? (LAB( HEUS, ECQUIS HIC EST? HEUS" (DAE( SI ATTIGERIS OSTIUM, IAM HERCLE TIBI MESSIS IN ORE FIET MERGIS PUGNEIS. (LOR( NULLUM HABEMUS IGNEM, FICIS VICTITAMUS ARIDIS. (DAE( EGO DABO IGNEM, SIQUIDEM IN CAPITE TUO CONFLANDI COPIA'ST. (LAB( IBO HERCLE ALIQUO QUAERITATUM IGNEM. (DAE( QUID QUOM INVENERIS? (LAB( IGNEM MAGNUM HIC FACIAM. (DAE( QUIN INHUMANUM EXURAS TIBI? (LAB( IMMO HASCE AMBAS HIC IN ARA UT VIVAS COMBURAM, ID VOLO. (DAE( IAM HERCLE EGO TE CONTINUO BARBA ARRIPIAM, IN IGNEM CONICIAM TE=QUE AMBUSTULATUM OBICIAM MAGNIS AVIBUS PABULUM. QUOM CONIECTURAM EGOMET ME=CUM FACIO, HAEC ILLA'ST SIMIA QUAE HAS HIRUNDINES EX NIDO VOLT ERIPERE INGRATIEIS, QUOD EGO IN SOMNIS SOMNIAVI. (TRA( SCI=N QUID TE=CUM ORO, SENEX? UT ILLAS SERVES, VIM DEFENDAS, DUM EGO ERUM ADDUCO MEUM. (DAE( QUAERE ERUM ATQUE ADDUCE. (TRA( AT HIC NE- (DAE( MAXUMO MALO SUO SI ATTIGERIT SIVE OCCEPTASSIT. (TRA( CURA. (DAE( CURATUM'ST, ABI. (TRA( HUNC QUOQUE ADSERVA IPSUM NE QUO ABITAT? NAM PROMISSIMUS CARNUFICI AUT TALENTUM MAGNUM AUT HUNC HODIE SISTERE. (DAE( ABI MODO, EGO DUM HOC =CURABO" RECTE. (TRA( IAM EGO REVENERO. (DAE( UTRUM TU, LENO, CUM MALO LUBENTIUS QUIESCIS AN SIC SINE MALO, SI COPIA'ST? (LAB( EGO QUAE TU LOQUERE FLOCCI NON FACIO, SENEX. MEAS QUIDEM TE INVITO ET $VENERE ET SUMMO $IOVE DE ARA CAPILLO IAM DERIPIAM. (DAE( TANGE=DUM. (LAB( TANGAM HERCLE VERO. (DAE( AGE=DUM ERGO, ACCEDE HUC MODO. (LAB( IUBE=DUM RECEDERE ISTOS AMBO ILLUC MODO. (DAE( IMMO AD TE ACCEDENT. (LAB( NON HERCLE EQUIDEM CENSEO. (DAE( QUID AGES SI ACCEDENT PROPIUS? (LAB( EGO RECESSERO. VERUM, SENEX, SI TE UMQUAM IN URBE OFFENDERO, NUMQUAM HERCLE QUISQUAM ME LENONEM DIXERIT SI TE NON LUDOS PESSUMOS DIMISSERO. (DAE( FACITO ISTUC QUOD MINITARE? SED NUNC INTERIM, SI ILLAS ATTIGERIS, DABITUR TIBI MAGNUM MALUM. (LAB( QUAM MAGNUM VERO? (DAE( QUANTUM LENONI SAT EST. (LAB( MINACIAS EGO FLOCCI NON FACIAM TUAS, EQUIDEM HAS TE INVITO IAM AMBAS RAPIAM. (DAE( TANGE=DUM. (LAB( TANGAM HERCLE VERO. (DAE( TANGES, AT SCI=N QUO MODO? I DUM, $TURBALIO, CURRICULO, ADFERT=O DOMO" DUAS CLAVAS. (LAB( CLAVAS? (DAE( SED PROBAS. PROPERA CITO. EGO TE HODIE FAXO RECTE ACCEPTUM UT DIGNUS ES. (LAB( EHEU" SCELESTUS GALEAM IN NAVI PERDIDI? NUNC MI OPPORTUNA HIC ESSET, SALVA SI FORET. LICET SALTEM ISTAS MI APPELLARE? (DAE( NON LICET. EHEM"@ OPTUME EDEPOL ECCUM CLAVATOR ADVENIT. (LAB( ILLUD QUIDEM EDEPOL TINNIMENTUM EST AURIBUS. (DAE( AGE ACCIPE ILLINC ALTERAM CLAVAM, $SPARAX. AGE, ALTER ISTINC, ALTER HINC ADSISTITE. ADSISTITE AMBO. SIC. AUDITE NUNCIAM; SI HERCLE ILLIC ILLAS HODIE DIGITO TETIGERIT INVITAS, NEI ISTUNC ISTIS INVITASSITIS USQUE ADEO DONEC QUA DOMUM ABEAT NESCIAT, PERIISTIS AMBO. SI APPELLABIT QUEMPIAM, VOS RESPONDETOTE ISTINC ISTARUM VICEM? SIN IPSE ABITERE HINC VOLET, QUANTUM POTEST EXTEMPLO AMPLECTITOTE CRURA FUSTIBUS. (LAB( ETIAM ME ABIRE HINC NON SINENT? (DAE( DIXI SATIS. ET UBI ILLE CUM ERO SERVOS HUC ADVENERIT, QUI ERUM ACCERSIVIT, ITOTE EXTEMPLO DOMUM. CURATE HAEC SULTIS MAGNA DILIGENTIA.^ (LAB( HEU HERCLE" NE ISTIC FANA MUTANTUR CITO; IAM HOC $HERCULEI EST, $VENERIS FANUM QUOD FUIT, ITA DUO DESTITUIT SIGNA HIC CUM CLAVIS SENEX. NON HERCLE QUO HINC NUNC GENTIUM AUFUGIAM SCIO, ITA NUNC MI UTRUMQUE SAEVIT, ET TERRA ET MARE. $PALAESTRA" (LOR( QUID VIS? (LAB( APAGE, CONTROVORSIA EST, HAEC QUIDEM $PALAESTRA QUAE RESPONDIT NON MEA EST. HEUS, $AMPELISCA" (LOA( CAVE SIS INFORTUNIO. (LAB( =UT POTEST, IGNAVI= HOMINES SATI' RECTE MONENT. SED VOBIS DICO, HEUS VOS" NUM MOLESTIAE'ST ME ADIRE AD ILLAS PROPIUS? (LOR( NIHIL- NOBIS QUIDEM. (LAB( NUMQUID MOLESTUM MIHI ERIT? (LOR( NIHIL, SI CAVERIS. (LAB( QUID EST QUOD CAVEAM? (LOR( EM" A CRASSO INFORTUNIO. (LAB( QUAESO HERCLE ABIRE UT LICEAT. (LOR( ABEAS, SI VELIS. (LAB( BENE HERCLE FACTUM. HABEO VOBIS GRATIAM. NON CEDAM POTIUS. (LOR( ILLIC ASTATO ILICO. (LAB( EDEPOL PROVENI NEQUITER MULTIS MODIS. CERTUM'ST HASCE HODIE USQUE OPSIDIONE VINCERE. (PLE( MEAM=NE ILLE AMICAM LENO VI, VIOLENTIA DE ARA DERIPERE $VENERIS VOLUIT? (TRA( ADMODUM. (PLE( QUIN OCCIDISTI EXTEMPLO? (TRA( GLADIUS NON ERAT. (PLE( CAPERES AUT FUSTEM AUT LAPIDEM. (TRA( QUID? EGO QUASI CANEM HOMINEM INSECTARER LAPIDIBUS NEQUISSUMUM? (LAB( NUNC POL EGO PERII, $PLESIDIPPUS ECCUM ADEST. CONVORRET IAM HIC ME TOTUM CUM PULVISCULO. (PLE( ETIAM=NE IN ARA TUNC SEDEBANT MULIERES, QUOM AD ME PROFECTU'S IRE? (TRA( IBIDEM NUNC SEDENT. (PLE( QUIS ILLAS NUNC ILLIC SERVAT? (TRA( NESCIOQUIS SENEX, VICINUS $VENERIS? IS DEDIT OPERAM OPTUMAM. IS NUNC CUM SERVIS SERVAT. EGO MANDAVERAM. (PLE( DUC ME AD LENONEM RECTA. UBI ILLIC EST HOMO? (LAB( SALVE. (PLE( SALUTEM NIL MOROR. OPTA OCIUS; RAPI TE OPTORTO COLLO MAVIS AN TRAHI? UTRUMVIS OPTA DUM LICET. (LAB( NEUTRUM VOLO. (PLE( ABI SANE AD LITUS CURRICULO, $TRACHALIO, IUBE ILLOS IN URBEM IRE OBVIAM AD PORTUM MIHI, QUOS ME=CUM DUXI, HUNC QUI AD CARNUFICEM TRADERENT. POST HUC REDITO ATQUE AGITATO HIC CUSTODIAM. EGO HUNC SCELESTUM IN IUS RAPIAM EXSULEM. AGE, AMBULA IN IUS. (LAB( QUID EGO DELIQUI? (PLE( ROGAS? QUIN ARRABONEM A ME ACCEPISTI OB MULIEREM ET EAM HINC ABDUXTI? (LAB( NON AVEXI. (PLE( QUR NEGAS? (LAB( QUIA POL PROVEXI; AVEHERE NON QUIVI MISER. EQUIDEM TIBI ME DIXERAM PRAESTO FORE APUD $VENERIS FANUM; =NUM" QUID MUTO? SUM=NE IBI? (PLE( IN IURE CAUSSAM DICITO, HIC VERBUM SAT EST; SEQUERE. (LAB( OPSECRO TE, SUBVENI MI, $CHARMIDES. RAPIOR OPTORTO COLLO. (CHA( QUIS ME NOMINAT? (LAB( VIDE=N ME UT RAPIOR? (CHA( VIDEO ATQUE INSPECTO LUBENS. (LAB( NON SUBVENIRE MI AUDES? (CHA( QUIS HOMO TE RAPIT? (LAB( ADULESCENS $PLESIDIPPUS. (CHA( UT NANCTU'S HABE. BONO ANIMO MELIU'ST TE IN NERVOM CONREPERE. TIBI OPTIGIT QUOD PLURUMI EXOPTANT SIBI. (LAB( QUID ID EST? (CHA( UT ID QUOD QUAERANT INVENIANT SIBI. (LAB( SEQUERE, OPSECRO, ME. (CHA( PARITER SUADES QUALIS ES; TU IN NERVOM RAPERE, EO ME OPSECRAS UT TE SEQUAR. ETIAM RETENTAS? (LAB( PERII" (PLE( VERUM SIT VELIM. TU, MEA $PALAESTRA ET $AMPELISCA, IBIDEM ILICO MANETE DUM EGO HUC REDEO. (LOR( EQUIDEM SUADEO UT AD NOS ABEANT POTIUS, DUM RECIPIS. (PLE( PLACET, BENE FACITIS. (LAB( FURES MI ESTIS. (LOR( QUID, FURES? RAPE. (LAB( ORO, OPSECRO, $PALAESTRA. (PLE( SEQUERE, CARNUFEX. (LAB( HOSPES- (CHA( NON SUM HOSPES, REPUDIO HOSPITIUM TUOM. (LAB( SICI=NE ME SPERNIS? (CHA( SIC AGO. SEMEL BIBO. (LAB( DI TE INFELICENT"^ (CHA( ISTI CAPITI DICITO. CREDO ALIUM IN ALIAM BELUAM HOMINEM VORTIER; ILLIC IN COLUMBUM, CREDO, LENO VORTITUR, NAM IN COLUMBARI COLLUS HAU MULTO POST ERIT? IN NERVOM ILLE HODIE NIDAMENTA CONGERET. VERUM TAMEN IBO EI ADVOCATUS UT SIEM, SI QUI MEA OPERA CITIUS- ADDICI POTEST.^ (DAE( BENE FACTUM ET VOLUP EST ME HODIE HIS MULIERCULIS TETULISSE AUXILIUM. IAM CLIENTAS REPPERI, ATQUE AMBAS FORMA SCITULA ATQUE AETATULA. SED UXOR SCELESTA ME OMNIBUS SERVAT MODIS, NE QUID SIGNIFICEM QUIPPIAM MULIERCULIS. SED $GRIPUS SERVOS NOSTER QUID RERUM GERAT MIROR, DE NOCTE QUI ABIIT PISCATUM AD MARE. POL MAGI' SAPISSET SI DORMIVISSET DOMI, NAM NUNC ET OPERAM LUDOS FACIT ET RETIAM, UT TEMPESTAS EST NUNC ATQUE UT NOCTU FUIT. IN DIGITIS HODIE PERCOQUAM QUOD CEPERIT, ITA FLUCTUARE VIDEO VEHEMENTER MARE. SED AD PRANDIUM UXOR ME VOCAT. REDEO DOMUM. IAM MEAS OPPLEBIT AURIS VANILOQUENTIA.^ (GRI( $NEPTUNO HAS AGO GRATIAS MEO PATRONO, QUI SALSIS LOCIS INCOLIT PISCULENTIS, QUOM ME EX SUIS LOCIS PULCHRE ORNATUM EXPEDIVIT, TEMPLIS REDDUCEM, PLURUMA PRAEDA ONUSTUM, SALUTE HORIAE, QUAE IN MARI FLUCTUOSO PISCATU NOVO ME UBERI COMPOTIVIT MIRO=QUE MODO ATQUE INCREDIBILI HIC PISCATUS MIHI LEPIDE EVENIT, NEQUE PISCIUM ULLAM UNCIAM HODIE PONDO CEPI, NISI HOC QUOD FERO HIC IN R ETE. NAM UT DE NOCTE MULTA@ INPIGRE=QUE EXSURREXI, LUCRUM PRAEPOSIVI SOPORI ET QUIETI; TEMPESTATE SAEVA EXPERIRI EXPETIVI PAUPERTATEM ERI QUI ET MEAM SERVITUTEM TOLERAREM, OPERA HAU FUI PARCU' MEA. NIMIS HOMO NIHILI'ST QUI'ST PIGER NIMIS=QUE ID GENUS ODI EGO MALE. VIGILARE DECET HOMINEM QUI VOLT SUA TEMPERI CONFICERE OFFICIA. NON ENIM ILLUM EXSPECTARE =ID" OPORTET, DUM ERU' SE AD SUOM SUSCITET OFF ICIUM. NAM QUI DORMIUNT LUBENTER SINE LUCRO ET CUM MALO QUIESCUNT. NAM EGO NUNC MIHI, QUI INPIGER FUI, REPPERI UT PIGER SI VELIM SIEM; HOC EGO IN MARI QUIDQUID HIC INEST REPPERI. QUIDQUID INEST, GRAVE QUIDEM'ST? AURUM HIC EGO INESSE REOR? NEC MIHI CONSCIUS EST ULLUS HOMO. =NUNC HAEC TIBI OCCASIO, $GRIPE, OPTIGIT UT LIBERES EX POPULO PRAETER TE =. NUNC SIC FACIAM, SIC CONSILIUM EST; AD ERUM VENIAM DOCTE ATQUE ASTU[TE]. PAUXILLATIM POLLICITABOR PRO CAPITE ARGENTUM UT SIM LIBER. IAM UBI LIBER ERO, IGITUR DEMUM INSTRUAM AGRUM ATQUE AEDIS, MANCUPIA, NAVIBU' MAGNIS MERCATURAM FACIAM, APUD REGES REX PERHIBEBOR. POST ANIMI CAUSSA MIHI NAVEM FACIAM ATQUE IMITABOR $STRATONICUM, OPPIDA CIRCUMVECTABOR. UBI NOBILITAS MEA ERIT CLARA, OPPIDUM MAGNUM COMMUNIBO? EI EGO URBI $GRIPO INDAM NOMEN, MONUMENTUM MEAE FAMAE ET FACTIS, IBI QUI REGNUM MAGNUM INSTITUAM. MAGNAS RES HIC AGITO IN MENTEM INSTRUERE. HUNC NUNC VIDULUM CONDAM. SED HIC REX CUM ACETO PRANSURU'ST ET SALE SINE BONO PULMENTO. (TRA( HEUS, MANE. (GRI( QUID MANEAM? (TRA( DUM HANC TIBI QUAM TRAHI' RUD ENTEM COMPLICO. (GRI( MITTE MODO. (TRA( AT POL EGO TE ADIUVO NAM BONIS QUOD BENE FIT HAU PERIT. (GRI( TURBIDA TEMPESTAS HERI FUIT, NIL HABEO, ADULESCENS, PISCIUM, NE TU MIHI ESSE POSTULES? NON VIDES REFERRE ME UVIDUM RETEM SINE SQUAMOSO PECU? (TRA( NON EDEPOL PISCIS EXPETO QUAM TUI SERMONIS SUM INDIGENS. (GRI( ENICAS IAM ME ODIO, QUISQUIS ES. (TRA( NON SINAM EGO ABIRE HINC TE . MANE. (GRI( CAVE SIS MALO. QUID TU, MALUM, NAM ME RETRAHIS? (TRA( AUDI. (GRI( NON AUDIO. (TRA( AT POL QUI AUDIES POST. (GRI( QUIN LOQUERE QUID V IS. (TRA( EHO MODO EST OPERAE PRETIUM QUOD TIBI EGO NARRARE VOLO. (GRI( ELOQUERE=N QUID ID EST? (TRA( VIDE NUM QUISPIAM CONSEQUITUR PROPE NOS. (GRI( ECQUID EST QUOD MEA REFERAT? (TRA( SCILICET. SED BONI CONSILI ECQUID IN TE MIHI EST? (GRI( QUID NEGOTI EST MODO DICE. (TRA( DICAM, TACE, SI FIDEM MODO DAS MIHI@ TE NON FORE INFIDUM. (GRI( DO FIDEM TIBI, FIDUS ERO,@ QUISQUIS ES. (TRA( AUDI. FURTUM EGO VIDI QUI FACIEBAT? NOVERAM DOMINUM, ID QUOI FIEBAT, POST AD FUREM EGOMET DEVENIO FERO=QUE EI CONDICIONEM HOC PACTO; "EGO ISTUC FURTUM SCIO QUOI FACTUM EST? NUNC MIHI SI VIS DARE DIMIDIUM, INDICIUM DOMINO NON FACIAM." IS MIHI NIHIL ETIAM RESPONDIT. QUID INDE AEQUOM EST DARI MIHI? DIMIDIUM VOLO UT DICAS. (GRI( IMMO HERCLE ETIAM PLUS, NAM NISI DAT, DOMINO DICUNDUM CENSEO. (TRA( TUO CONSILIO FACIAM. NUNC ADVORTE ANIMUM? NAMQUE HOC OM# NE ATTINET AD TE. (GRI( QUID FACTUM'ST? (TRA( VIDULUM ISTUM QUOIUS EST NOVI EGO HOMINEM IAM PRIDEM. (GRI( QUID E ST? (TRA( ET QUO PACTO PERIIT. (GRI( AT EGO QUO PACTO INVENTU'ST SCIO ET QUI INVENIT HOMINEM NOVI ET DOMINUS QUI NUNC EST SCIO. NIHILO POL PLURIS TUA HOC QUAM QUANTI ILLUD REFERT MEA; EGO ILLUM NOVI QUOIUS NUNC EST, TU ILLUM QUOIUS ANTEHAC FUIT. HUNC HOMO FERET A ME NEMO, NE TU TE SPERES POTIS. (TRA( NON FERAT SI DOMINUS VENIAT? (GRI( DOMINUS HUIC, NE FRUSTRA SIS, NISI EGO NEMO NATU'ST, HUNC QUI CEPI IN VENATU MEO. (TRA( ITA=NE VERO? (GRI( ECQUEM ESSE DICES IN MARI PISCEM MEUM? QUOS QUOM CAPIO, SIQUIDEM CEPI, MEI SUNT? HABEO PRO MEIS, NEC MANU ADSERUNTUR NEQUE ILLINC PARTEM QUISQUAM POSTULAT. IN FORO PALAM OMNIS VENDO PRO MEIS VENALIBUS. MARE QUIDEM COMMUNE CERTO'ST OMNIBUS. (TRA( ADSENTIO; QUI MINUS HUNC COMMUNEM QUAESO MIHI ESSE OPORTET VIDULUM? IN MARI INVENTU'ST COMMUNI. (GRI( ES=NE INPUDENTER INPUDENS? NAM SI ISTUC IUS SIT QUOD MEMORAS, PISCATORES PERIERINT. QUIPPE QUOM EXTEMPLO IN MACELLUM PISCES PROLATI SIENT, NEMO EMAT, SUAM QUISQUE PARTEM PISCIUM POSCANT SIBI, DICANT IN MARI COMMUNI CAPTOS. (TRA( QUID AIS, INPUDENS? AUSU'S ETIAM COMPARARE VIDULUM CUM PISCIBUS? EADEM TANDEM RES VIDETUR? (GRI( IN MANU NON EST MEA; UBI DEMISI RETEM ATQUE HAMUM, QUIDQUID HAESIT EXTRAHO. MEUM QUOD RETE ATQUE HAMI NANCTI SUNT MEUM POTISSUMUM'ST. (TRA( IMMO HERCLE HAUD EST, SIQUIDEM QUOD VAS EXCEPISTI. (GRI( PHILOSOPH E" (TRA( SED TU ENUMQUAM PISCATOREM VIDISTI, VENEFICE, VIDULUM PISCEM CEPISSE AUT PROTULISSE ULLUM IN FORUM? NON ENIM TU HIC QUIDEM OCCUPABIS OMNIS QUAESTUS QUOS VOLES; ET VITOREM ET PISCATOREM TE ESSE, INPURE, POSTULAS. VEL TE MIHI MONSTRARE OPORTET PISCIS QUI SIT VIDULUS, VEL QUOD IN MARI NON NATUM EST NEQUE HABET SQUAMAS NE FERAS. (GRI( QUID, TU NUMQUAM AUDISTI ESSE ANTEHAC VIDULUM PISCEM? (TRA( SCELUS , NULLUS EST. (GRI( IMMO EST PROFECTO? EGO QUI SUM PISCATOR SCIO? VERUM RARE CAPITUR, NULLUS MINU' SAEPE AD TERRAM VENIT. (TRA( NIL AGIS, DARE VERBA SPERAS MIHI TE POSSE, FURCIFER. (GRI( QUO COLORE EST, HOC COLORE CAPIUNTUR PAUXILLULI? SUNT ALII PUNICEO CORIO, MAGNI ITEM? ATQUE ATRI. (TRA( SCIO. TU HERCLE, OPINO, IN VIDULUM TE BIS CONVORTES, NISI CAVES; FIET TIBI PUNICEUM CORIUM, POSTEA ATRUM DENUO. (GRI( QUOD SCELUS HODIE HOC INVENI" (TRA( VERBA FACIMUS, IT DIES. VIDE SIS QUOIIUS ARBITRATU NOS VIS FACERE. (GRI( VIDULI ARBITRATU. =(TRA( ITA=NE? (GRI(" ITA ENIM VERO. (TRA( STULTUS ES. (GRI( SALVE, $THALES. (TRA( TU ISTUNC HODIE NON FERES, NISI DAS SEQUESTRUM AUT ARBITRUM QUOIIUS HAEC RES ARBITRATU FIAT. (GRI( QUAESO, SANU=N ES? (TRA( ELLEBOROSUS SUM. (GRI( [AT] EGO CERRITUS, HUNC NON AMITTAM TAMEN. (TRA( VERBUM ETIAM ADDE UNUM, IAM IN CEREBRO COLAPHOS APSTRUDAM TUO? IAM EGO TE HIC, ITIDEM QUASI PENICULUS NOVOS EXURGERI SOLET, NI HUNC AMITTIS, EXURGEBO QUIDQUID UMORIS TIBI'ST. (GRI( TANGE; ADFLIGAM AD TERRAM TE ITIDEM UT PISCEM SOLEO POLYPUM. VIS PUGNARE? (TRA( QUID OPU'ST? QUIN TU POTIUS PRAEDAM DIVIDE. (GRI( HINC TU NISEI MALUM FRUNISCEI NIHIL POTES, NE POSTULES. ABEO EGO HINC. (TRA( AT EGO HINC OFFLECTAM NAVEM, NE QUO ABEAS. MANE. (GRI( SEI TU PRORETA ISTI NAVI ES, EGO GUBERNATOR ERO. MITTE RUDENTEM, SCELESTE. (TRA( MITTAM; OMITTE VIDULUM. (GRI( NUMQUAM HERCLE HINC HODIE RAMENTA FIES FORTUNATIOR. (TRA( NON PROBARE PERNEGANDO MIHI POTES, NISI PARS DATUR AUT AD ARBITRUM REDEITUR AUT SEQUESTRO PONITUR. (GRI( QUEM=NE EGO EXCEPI IN MARI- (TRA( AT EGO INSPECTAVI E LITORE. (GRI( MEA OPERA, LABORE ET RETE ET HORIA? (TRA( NUMQUI MINUS, SI VENIAT NUNC DOMINUS QUOIIU'ST, EGO QUI INSPECTAVI PROCUL TE HUNC HABERE, FUR SUM QUAM TU? (GRI( NIHILO. (TRA( MANE, MASTIGIA; QUO ARGUMENTO SOCIUS NON SUM ET FUR SUM? FAC=DUM EX TE SCIAM. (GRI( NESCIO NEQUE EGO ISTAS VOSTRAS LEGES URBANAS SCIO, NISI QUIA HUNC MEUM ESSE DICO. (TRA( ET EGO ITEM ESSE AIO MEUM. (GRI( MANE, IAM REPPERI QUO PACTO NEC FUR NEC SOCIUS SIES. (TRA( QUO PACTO? (GRI( SINE ME HINC ABIRE, TU ABI TACITUS TUAM VIAM? NEC TU ME QUOIQUAM INDICASSIS NEQUE EGO TIBI QUICQUAM DABO? TU TACETO, EGO MUSSITABO; HOC OPTUMUM ATQUE AEQUISSUMUM EST. (TRA( ECQUID CONDICIONIS AUDES FERRE? (GRI( IAM DUDUM FERO; UT ABEAS, RUDENTEM AMITTAS, MIHI MOLESTUS NE SIES. (TRA( MANE DUM REFERO CONDICIONEM. (GRI( TE, OPSECRO HERCLE, AUFER MODO. (TRA( ECQUEM IN HEIS LOCIS NOVISTI? (GRI( OPORTET VICINOS MEOS. (TRA( UBI TU HIC HABITAS? (GRI( PORRO ILLIC LONGE USQUE IN CAMPIS ULTUMI S. (TRA( VI=N QUI IN HAC VILLA HABITAT, EIIUS ARBITRATU FIERI? (GRI( PAULLISPER REMITTE RESTEM DUM CONCEDO ET CONSULO. (TRA( FIAT. (GRI( EUGAE" SALVA RES EST, PRAEDA HAEC PERPETUA EST MEA? AD MEUM ERUM ARBITRUM VOCAT ME HIC INTRA PRAESEPIS MEAS; NUMQUAM HERCLE HODIE ABIUDICABIT AB SUO TRIOBOLUM. NE ISTE HAU SCIT QUAM CONDICIONEM TETULERIT. IBO AD ARBITRUM. (TRA( QUID IGITUR? (GRI( QUAMQUAM ISTUC ESSE IUS MEUM CERTO SCIO, FIAT ISTUC POTIUS QUAM NUNC PUGNEM TE=CUM. (TRA( NUNC PLACES. (GRI( QUAMQUAM AD IGNOTUM ARBITRUM ME APPELLIS, SI ADHIBEBIT FIDEM, ETSI IGNOTU'ST, NOTUS; SI NON, NOTUS IGNOTISSUMU'ST. (DAE( SERIO EDEPOL, QUAMQUAM VOBIS =VOLO" QUAE VOLTIS, MULIERES, METUO PROPTER VOS NE UXOR MEA ME EXTRUDAT AEDIBUS, QUAE ME PAELICES ADDUXE DICET ANTE OCULOS SUOS. VOS CONFUGITE IN ARAM POTIUS QUAM EGO. (PAM( MISERAE PERIIMUS. (DAE( EGO VOS SALVAS SISTAM, NE TIMETE. SED QUID VOS FORAS PROSEQUIMINI? QUONIAM EGO ADSUM, FACIET NEMO INIURIAM? ITE, INQUAM, DOMUM AMBO NUNCIAM EX PRAESIDIO PRAESIDES. (GRI( O ERE, SALVE. (DAE( SALVE, $GRIPE. QUID FIT? (TRA( TUO'=NE HIC SER VOS EST? (GRI( HAU PUDET. (TRA( NIL AGO TE=CUM. (GRI( ERGO ABI HINC SIS. (TRA( QU AESO RESPONDE, SENEX; TUOS HIC SERVO'ST? (DAE( MEUS EST. (TRA( EM ISTUC OPTUME, QUANDO TUO'ST. ITERUM TE SALUTO. (DAE( ET EGO TE. TU=NE ES QUI HAU MULTO PRIUS ABIISTI HINC ERUM ACCERSITUM? (TRA( EGO IS SUM. (DAE( QUID NUNC VIS TIBI ? (TRA( NEMPE HIC TUOS EST? (DAE( MEUS EST. (TRA( ISTUC OPTUME, QUANDO TUO 'ST. (DAE( QUID NEGOTI'ST? (TRA( VIR SCELESTUS ILLIC EST. (DAE( QUID FECIT TI BI VIR SCELESTUS? (TRA( HOMINI EGO ISTI TALOS SUBFRINGI VOLO. (DAE( QUID EST? QUA DE RE LITIGATIS NUNC INTER VOS? (TRA( ELOQUAR. (GRI( IMMO EGO ELOQUAR. (TRA( EGO, OPINOR, REM FACESSO. (GRI( SI QUIDEM SIS PUDICUS, HINC FACESSAS. (DAE( $GRIPE, ANIMUM ADVORTE AC TACE. (GRI( UTI=N ISTIC PRIU' DICAT? (DAE( AUDI. LOQUERE TU. (GRI( ALIENO=N PR IUS QUAM TUO DABIS ORATIONEM? (TRA( UT NEQUITUR COMPRIMI" ITA UT OCCEPI DICERE, ILLUM QUEM DUDUM =E FANO FORAS" LENONEM EXTRUSISTI, HIC EIIUS VIDULUM ECCILLUM =TENET". (GRI( NON HABEO. (TRA( NEGAS QUOD OCULIS VIDEO? (GRI( AT NE VIDEAS VELIM . HABEO, NON HABEO; QUID TU ME CURAS QUID RERUM GERAM? (TRA( QUO MODO HABEAS, ID REFERT, IURE=NE ANNE INIURIA. (GRI( NI ISTUM CEPI, NULLA CAUSSA EST QUIN ME CONDONES CRUCI? SI IN MARI RETIA PREHENDI, QUI TUOM POTIU'ST QUAM MEUM? (TRA( VERBA DAT. HOC MODO RES GESTA EST UT EGO DICO. (GRI( QUID TU AIS? (TRA( QUOD PRIMARIUS VIR DICAT; COMPRIME HUNC SIS, SI TUO'ST. (GRI( QUID? TU IDEM MIHI VIS FIERI QUOD ERUS CONSUEVIT TIBI? SI ILLE TE COMPRIMERE SOLITU'ST, HIC NOSTER NOS NON SOLET. (DAE( VERBO ILLO MODO ILLE VICIT. QUID NUNC TU VIS? DIC MIHI. (TRA( EQUIDEM EGO NEQUE PARTEM POSCO MIHI ISTINC DE ISTOC VIDULO NEQUE MEUM ESSE HODIE UMQUAM DIXI? SED ISTI INEST CISTELLULA HUIIUS MULIERIS, QUAM DUDUM DIXI FUISSE LIBERAM. (DAE( NEMP' TU HANC DICIS QUAM ESSE AIEBAS DUDUM POPULAREM MEAM? (TRA( ADMODUM? ET EA QUAE OLIM PARVA GESTAVIT CREPUNDIA ISTIC IN ISTA CISTULA INSUNT, QUAE ISTIC INEST IN VIDULO. HOC NEQUE ISTI USU'ST ET ILLI MISERAE SUPPETIAS FERET, SI ID DEDERIT QUI SUOS PARENTES QUAERAT. (DAE( FACIAM UT DET. TACE. (GRI( NIHIL HERCLE EGO SUM ISTI DATURUS. (TRA( NIHIL PETO NISI CISTULAM ET CREPUNDIA. (GRI( QUID SI EA SUNT AUREA? (TRA( QUID ISTUC TUA? AURUM AURO EXPENDETUR, ARGENTUM ARGENTO EXAEQUABIMUS. (GRI( FAC SIS AURUM UT VIDEAM, POST EGO FACIAM UT VIDEAS CISTULAM. (DAE( CAVE MALO AC TACE TU. TU PERGE UT OCCEPISTI DICERE. (TRA( UNUM TE OPSECRO UT TED HUIIUS COMMISERESCAT MULIERIS SI QUIDEM HIC LENONIS EIUS EST VIDULUS, QUEM SUSPICOR? HIC NISI DE OPINIONE CERTUM NIHIL DICO TIBI. (GRI( VIDE=N? SCELESTUS AUCUPATUR. (TRA( SINE ME UT OCCEPI LOQUI. SI SCELESTI ILLIUS EST HIC QUOIIUS DICO VIDULUS, HAEC POTERUNT NOVISSE; OSTENDERE HIS IUBE. (GRI( AI=N? OSTENDERE? (DAE( HAUD INIQUOM DICIT, $GRIPE, UT OSTENDATUR VIDULUS. (GRI( IMMO HERCLE INSIGNITE INIQUE. (DAE( QUIDUM? (GRI( QUIA, SI OSTENDE RO, CONTINUO HUNC NOVISSE DICENT SCILICET. (TRA( SCELERUM CAPUT, UT TUTE ES ITEM OMNIS CENSES ESSE, PEIIURI CAPUT? (GRI( OMNIA ISTAEC EGO FACILE PATIOR, DUM HIC HINC A ME SENTIAT. (TRA( ATQUI NUNC APS TE STAT, VERUM HINC CIBIT TESTIMONIUM. (DAE( $GRIPE, ADVORTE ANIMUM. TU PAUCIS EXPEDI QUID POSTULAS. (TRA( DIXI EQUIDEM, SED SI PARUM INTELLEXTI, DICAM DENUO. HASCE AMBAS, UT DUDUM DIXI, ITA ESSE OPORTET LIBERAS; HAEC $ATHENIS PARVA FUIT VIRGO SURRUPTA. (GRI( DIC MIHI, QUID ID AD VID[U]LUM PERTINET, SERVAE SINT ISTAE AN LIBERAE? (TRA( OMNIA ITERUM VIS MEMORARI, SCELUS, UT DEFIAT DIES. (DAE( APSTINE MALEDICTIS ET MIHI QUOD ROGAVI DILUE. (TRA( CISTELLAM ISTI INESSE OPORTET CAUDEAM IN ISTO VIDULO, UBI SUNT SIGNA QUI PARENTES NOSCERE HAEC POSSIT SUOS, QUIBU'=CUM PERIIT PARVA $ATHENIS, SICUTI DIXI PRIUS. (GRI( $IUPPITER TE DI=QUE PERDANT" QUID AIS, VIR VENEFICE? QUID, ISTAE MUTAE SUNT, QUAE PRO SE FABULARI NON QUEANT? (TRA( EO TACENT QUIA TACITA BONA'ST MULIER SEMPER QUAM LOQUENS. (GRI( TUM POL TU PRO PORTIONE NEC VIR NEC MULIER MIHI ES. (TRA( QUIDUM? (GRI( QUIA ENIM NEQUE LOQUENS ES NEQUE TACENS UMQUAM BONUS . QUAESO, ENUMQUAM HODIE LICEBIT MIHI LOQUI? (DAE( SI PRAETERHAC =UNUM" VERBUM FAXIS HODIE, EGO TIBI COMMINUAM CAPUT. (TRA( UT ID OCCEPI DICERE, SENEX, EAM TE QUAESO CISTULAM UT IUBEAS HUNC REDDERE ILLIS? OB EAM SI QUID POSTULAT SIBI MERCEDIS, DABITUR; ALIUD QUIDQUID IBI EST HABEAT SIBI. (GRI( NUNC DEMUM ISTUC DICIS, QUONIAM IUS MEUM ESSE INTELLEGIS; DUDUM DIMIDIAM PETEBAS PARTEM. (TRA( IMMO ETIAM NUNC PETO. (GRI( VIDI PETERE MILUOM, ETIAM QUOM NIHIL AUFERRET TAMEN. (DAE( NON EGO TE COMPRIMERE POSSUM SINE MALO? (GRI( SI ISTIC TACET, EGO TACEBO? SI ISTE LOQUITUR, SINE ME PRO PARTI LOQUI. (DAE( CEDO MODO MIHI ISTUM VID[U]LUM, $GRIPE. (GRI( CONCREDAM TIBI; AC SI ISTORUM NIHIL SIT, UT MIHI REDDAS. (DAE( REDDETUR. (GRI( TENE. (DAE( AUDI NUNCIAM, $PALAESTRA ATQUE $AMPELISCA, HOC QUOD LOQUOR. EST=NE HIC VID[U]LUS UBI CISTELLAM TUAM INESSE AIEBAS? (PAL( IS EST. (GRI( PERII HERCLE EGO MISER" UT PRIU' QUAM PLANE ASPEXIT ILICO EUM ESSE DIXIT" (PAL( FACIAM EGO HANC REM =EX PROCLIVI PLA"NAM TIBI. CISTELLAM ISTI INESSE OPORTET CAUDEAM IN ISTO VIDULO. IBI EGO DICAM QUIDQUID INERIT NOMINATIM; TU MIHI NULLUM OSTENDERIS? SI FALSA DICAM FRUSTRA DIXERO, VOS TAMEN ISTAEC QUIDQUID ISTI INERIT VOBIS HABEBITIS? SED SI ERUNT VERA, TUM OPSECRO TE UT MEA MIHI REDDANTUR. (DAE( PLACET. IUS MERUM ORAS MEO QUIDEM ANIMO. (GRI( AT MEO HERCLE =INIURIAM". QUID SI ISTA AUT SUPERSTITIOSA AUT HARIOLA'ST ATQUE OMNIA QUIDQUID INSIT VERA DICET? ID=NE HABEBIT HARIOLA? (DAE( NON FERET NISI VERA DICET; NEQUIQUAM HARIOLABITUR. SOLVE VIDULUM ERGO, UT QUID SIT VERUM QUAM PRIMUM SCIAM. (GRI( HOC HABET, SOLUTU'ST. (DAE( APERI. VIDEO CISTELLAM. HAECI=NE'ST? (PAL( ISTAEC EST. O MEI PARENTES, HIC VOS CONCLUSOS GERO, HUC OPES=QUE SPES=QUE VOSTRUM COGNOSCENDUM CONDIDI. (GRI( TUM TIBI HERCLE DEOS IRATOS ESSE OPORTET, QUISQUIS ES, QUAE PARENTES TAM IN ANGUSTUM TUOS LOCUM COMPEGERIS. (DAE( $GRIPE, ACCEDE HUC? TUA RES AGITUR. TU, PUELLA, ISTINC PROCUL DICITO QUID INSIT ET QUA FACIE, MEMORATO OMNIA. SI HERCLE TANTILLUM PECCASSIS, QUOD POSTERIUS POSTULES TE AD VERUM CONVORTI, NUGAS, MULIER, MAGNAS EGERIS. (GRI( IUS BONUM ORAS. (TRA( EDEPOL HAU TE ORAT, NAM TU INIURIU'S. (DAE( LOQUERE NUNCIAM, PUELLA. $GRIPE, ANIMUM ADVORTE AC TACE. (PAL( SUNT CREPUNDIA. (DAE( ECCA VIDEO. (GRI( PERII IN PRIMO PROELIO. MANE, NE OSTENDERIS. (DAE( QUA FACIE SUNT? RESPONDE EX ORDINE. (PAL( ENSICULU'ST AUREOLUS PRIMUM LITTERATUS. (DAE( DICE DUM, IN EO ENSICULO LITTERARUM QUID EST? (PAL( MEI NOMEN PATRIS. POST ALTRINSECU'ST SECURICULA ANCIPES, ITIDEM AUREA, LITTERATA; IBI MATRIS NOMEN IN SECURICULA'ST. (DAE( MANE. DIC, IN ENSICULO QUID NOMEN EST PATERNUM? (PAL( $DAEMONES. (DAE( DI INMORTALES, UBI LOCI SUNT SPES MEAE? (GRI( IMMO EDEPOL MEAE? (TRA( PERGITE, OPSECRO, CONTINUO. (GRI( PLACIDE, AUT ITE IN MALAM CRUCEM . (DAE( LOQUERE MATRIS NOMEN HIC QUID IN SECURICULA SIET. (PAL( $DAEDALIS. (DAE( DI ME SERVATUM CUPIUNT. (GRI( AT ME PERDITUM. (DAE( FILIAM MEAM ESSE HANC OPORTET, $GRIPE. (GRI( SIT PER ME QUIDEM. QUI TE DI OMNES PERDANT, QUI ME HODIE OCULIS VIDISTI TUIS, ME=QUE ADEO SCELESTUM, QUI NON CIRCUMSPEXI CENTIENS, PRIU' ME NE QUIS INSPECTARET QUAM RETE EXTRAXI EX AQUA" (PAL( POST SICILICULA ARGENTEOLA ET DUAE CONEXAE MANICULAE ET SUCULA- (GRI( QUIN TU I DIERECTA CUM SUCULA ET CUM PORCULIS. (PAL( ET BULLA AUREA EST PATER QUAM DEDIT MI NATALI DIE. (DAE( EA EST PROFECTO. CONTINERI QUIN COMPLECTAR NON QUEO. FILIA MEA, SALVE. EGO IS SUM QUI TE PRODUXI PATER, EGO SUM $DAEMONES ET MATER TUA ECCAM HIC INTUS $DAEDALIS. (PAL( SALVE, MI PATER INSPERATE. (DAE( SALVE. UT TE AMPLECTOR LUBENS" (TRA( VOLUP EST QUOM ISTUC EX PIETATE VOSTRA VOBIS CONTIGIT. (DAE( CAPE=DUM, HUNC SI POTES FER INTRO VIDULUM, AGE, $TRACHALIO. (TRA( ECCE $GRIPI SCELERA" QUOM ISTAEC RES MALE EVENIT TIBI, $GRIPE, GRATULOR. (DAE( AGE EAMUS, MEA GNATA, AD MATREM TUAM, QUAE EX TE POTERIT ARGUMENTIS HANC REM MAGIS EXQUIRERE, QUAE TE MAGI' TRACTAVIT MAGI'=QUE SIGNA PERNOVIT TUA.^ (PAL( INTRO EAMUS OMNES, QUANDO OPERAM PROMISCAM DAMUS. SEQUERE ME, $AMPELISCA.^ (AMP( QUOM TE DI AMANT VOLUPTATI EST MIHI.^ (GRI( SUM=NE EGO SCELESTUS QUI ILLUNC HODIE EXCEPI VIDULUM? AUT QUOM EXCEPI, QUI NON ALICUBI IN SOLO APSTRUSI LOCO? CREDEBAM EDEPOL TURBULENTAM PRAEDAM EVENTURAM MIHI, QUIA ILLA MIHI TAM TURBULENTA TEMPESTATE EVENERAT. CREDO EDEPOL EGO ILLIC INESSE ARGENTI ET AURI LARGITER. QUID MELIU'ST QUAM UT HINC INTRO ABEAM ET ME SUSPENDAM CLANCULUM, SALTEM TANTISPER DUM APSCEDAT HAEC A ME AEGRIMONIA? (DAE( PRO DI INMORTALES" QUIS ME EST FORTUNATIOR, QUI EX INPROVISO FILIAM INVENI MEAM? SATI=N SI QUOII HOMINI DI ESSE BENE FACTUM VOLUNT, ALIQUO ILLUD PACTO OPTINGIT OPTATUM PIIS? EGO HODIE NEQUE SPERAVI NEQUE CREDIDI; IS INPROVISO FILIAM INVENI TAMEN? ET EAM DE GENERE SUMMO ADULESCENTI DABO INGENUO, $ATHENIENSI ET COGNATO MEO. EGO EUM ADEO ARCESSI HUC AD ME QUAM PRIMUM VOLO IUSSI=QUE EXIRE HUC EIIUS SERVOM, UT AD FORUM IRET? NONDUM EGRESSUM ESSE EUM, ID MIROR TAMEN. ACCEDAM, OPINOR, AD FORES. QUID CONSPICOR? UXOR COMPLEXA COLLO RETINET FILIAM. NIMI' PAENE INEPTA ATQUE ODIOSA EIUS AMATIO'ST. (DAE( ALIQUANDO OSCULANDO MELIU'ST, UXOR, PAUSAM FIERI? ATQUE ADORNA, UT REM DIVINAM FACIAM, QUOM INTRO ADVENERO, $LARIBUS FAMILIARIBUS, QUOM AUXERUNT NOSTRAM FAMILIAM. SUNT DOMI AGNI ET PORCI SACRES. SED QUID ISTUM REMORAMINI, MULIERES, $TRACHALIONEM? ATQUE OPTUME ECCUM EXIT FORAS" (TRA( UBI UBI ERIT, IAM INVESTIGABO ET ME=CUM AD TE ADDUCAM SIMUL $PLESIDIPPUM. (DAE( ELOQUERE UT HAEC RES OPTIGIT DE FILIA? EUM ROGA UT RELINQUAT ALIAS RES ET HUC VENIAT. (TRA( LICET. (DAE( DICITO DATURUM MEAM ILLI FILIAM UXOREM. (TRA( LICET. (DAE( ET PATREM EIIUS ME NOVISSE ET MIHI ESSE COGNATUM. (TRA( LICET. (DAE( SED PROPERA. (TRA( LICET. (DAE( IAM HIC FAC SIT, CENA UT CURETUR. (TRA( LICET. (DAE( OMNIA=N LICET? (TRA( LICET. SED SCI=N QUID EST QUOD TE VOLO? QUOD PROMISISTI UT MEMINERIS, HODIE UT LIBER SIM. (DAE( LICET. (TRA( FAC UT EXORES $PLESIDIPPUM UT ME =MANU" EMITTAT. (DAE( LICET. (TRA( ET TUA FILIA FACITO ORET; FACILE EXORABIT. (DAE( LICET. (TRA( ATQUE UT MI $AMPELISCA NUBAT, UBI EGO SIM LIBER. (DAE( LICET. (TRA( ATQUE UT GRATUM MI BENEFICIUM FACTIS EXPERIAR. (DAE( LICET. (TRA( OMNIA=N LICET? (DAE( LICET; TIBI RUSUM REFERO GRATIAM. SED PROPERA IRE IN URBEM ACTUTUM ET RECIPE TE HUC RUSUM. (TRA( LICET. IAM HIC ERO. TU INTERIBI ADORNA CETERUM QUOD OPU'ST.^ (DAE( LICET. $HERCULES ISTUM INFELICET CUM SUA LICENTIA" ITA MEAS REPLEVIT AURIS QUIDQUID MEMORABAM "LICET." (GRI( QUAM MOX LICET TE COMPELLARE, $DAEMONES? (DAE( QUID EST NEGOTI, $GRIPE? (GRI( DE ILLO VIDULO; SI SAPIAS, SAPIAS? HABEAS QUOD DI DANUNT BONI. (DAE( AEQUOM VIDETUR TIBI, UT EGO ALIENUM QUOD EST MEUM ESSE DICAM? (GRI( QUOD=NE EGO INVENI IN MARI? (DAE( TANTO ILLI MELIUS OPTIGIT QUI PERDIDIT? TUOM ESSE NIHILO MAGIS OPORTET VIDULUM. (GRI( ISTO TU PAUPER ES QUOM NIMI' SANCTE PIU'S. (DAE( O $GRIPE, $GRIPE, IN AETATE HOMINUM PLURUMAE FIUNT TRASENNAE, UBI DECIPIUNTUR DOLIS. ATQUE EDEPOL IN EAS PLERUMQUE ESCA IMPONITUR; QUAM SI QUIS AVIDUS POSCIT ESCAM AVARITER, DECIPITUR IN TRASENNA AVARITIA SUA. ILL' QUI CONSULTE, DOCTE ATQUE ASTUTE CAVET, DIUTINE UTI BENE LICET PARTUM BENE. MIHI ISTAEC VIDETUR PRAEDA PRAEDATUM IRIER, UT CUM MAIORE DOTE ABEAT QUAM ADVENERIT. EGO=NE UT QUOD AD ME ADLATUM ESSE ALIENUM SCIAM CELEM? MINIME ISTUC FACIET NOSTER $DAEMONES. SEMPER CAVERE HOC SAPIENTIS AEQUISSUMUM'ST NE CONSCII SINT IPSI MALEFICI SUIS. EGO MIHI CONLUSIM NIL MOROR ULLUM LUCRUM. (GRI( SPECTAVI EGO PRIDEM COMICOS AD ISTUNC MODUM SAPIENTER DICTA DICERE, ATQUE IS PLAUDIER, QUOM ILLOS SAPIENTIS MORES MONSTRABANT POPLO; SED QUOM INDE SUAM QUISQUE IBANT DIVORSI DOMUM, NULLUS ERAT ILLO PACTO UT ILLI IUSSERANT. (DAE( ABI INTRO, NE MOLESTU'S, LINGUAE TEMPERA. EGO TIBI DATURUS NIHIL SUM, NE TU FRUSTRA SIS. (GRI( AT EGO DEOS QUAESO UT, QUIDQUID IN ILLO VIDULO'ST, SI AURUM, SI ARGENTUM EST, OMNE ID UT FIAT CINIS.^ (DAE( ILLUC EST QUOD NOS NEQUAM SERVIS UTIMUR. NAM ILLIC CUM SERVO SI QUO CONGRESSUS FORET, ET IPSUM SESE ET ILLUM FURTI ASTRINGERET? DUM PRAEDAM HABERE SE CENSERET, INTERIM PRAEDA IPSUS ESSET, PRAEDA PRAEDAM DUCERET. NUNC HINC INTRO IBO ET SACRUFICABO, POSTIBI IUBEBO NOBIS CENAM CONTINUO COQUI.^ (PLE( ITERUM MIHI ISTAEC OMNIA ITERA, MI ANIME, MI $TRACHALIO, MI LIBERTE, MI PATRONE POTIUS, IMMO MI PATER. REPPERIT PATREM $PALAESTRA SUOM ATQUE MATREM? (TRA( REPPERIT. (PLE( ET POPULARIS EST? (TRA( OPINO. (PLE( ET NUPTURA EST MI? (TRA( SUSP ICOR. (PLE( CENSE=N HODIE DESPONDEBIT EAM MI, QUAESO? (TRA( CENSEO. (PLE( QUID? PATRI ETIAM GRATULABOR QUOM ILLAM INVENIT? (TRA( CENSEO. (PLE( QUID MATRI EIIUS? (TRA( CENSEO. (PLE( QUID ERGO CENSES? (TRA( QUOD ROGAS CENSEO. (PLE( DIC ERGO QUANTI CENSES? (TRA( EGO=NE? CENSEO. (PLE( ADSUM EQUIDEM, NE CENSIONEM SEMPER FACIAS. (TRA( CENSEO. (PLE( QUID SI CURRAM? (TRA( CENSEO. (PLE( AN SIC POTIUS PLACIDE? (TRA( C ENSEO. (PLE( ETIAM=NE EAM ADVENIENS SALUTEM? (TRA( CENSEO. (PLE( ETIAM PATREM? (TRA( CENSEO. (PLE( POST EIIUS MATREM? (TRA( CENSEO. (PLE( QUID POSTEA? ETIAM=NE ADVENIENS COMPLECTAR EIUS PATREM? (TRA( NON CENSEO. (PLE( QUID MATREM? (TRA( NON CENSEO. (PLE( QUID EAMPSE ILLAM? (TRA( NON CENSEO. (PLE( PERII" DILECTUM DIMISIT. NUNC NON CENSET QUOM VOLO. (TRA( SANUS NON ES. SEQUERE.^ (PLE( DUC ME, MI PATRONE, QUO LUBET.^ (LAB( QUIS ME EST MORTALIS MISERIOR QUI VIVAT ALTER HODIE, QUEM AD RECUPERATORES MODO DAMNAVIT $PLESIDIPPUS? ABIUDICATA A ME MODO EST $PALAESTRA. PERDITUS SUM. NAM LENONES EX $GAUDIO CREDO ESSE PROCREATOS, ITA OMNES MORTALES, SI QUID EST MALI LENONI, GAUDENT. NUNC ALTERAM ILLAM QUAE MEA EST VISAM HUC IN $VENERIS FANUM, SALTEM UT EAM ABDUCAM, DE BONIS QUOD RESTAT RELIQUIARUM. (GRI( NUMQUAM EDEPOL HODIE AD VESPERUM $GRIPUM INSPICIETIS VIVOM NISI VIDULUS MIHI REDDITUR. (LAB( PERII QUOM MENTIONEM FIERI AUDIO USQUAM VIDULI; =EST" QUASI PALO PECTUS TUNDAT. (GRI( ISTIC SCELESTUS LIBER EST; EGO QUI IN MARI PREHENDI RETE ATQUE EXCEPI VIDULUM, EI DAREI NEGATIS QUICQUAM. (LAB( PRO DI INMORTALES" SUO MIHI HIC SERMONE ARREXIT AURIS. (GRI( CUBITUM HERCLE LONGIS LITTERIS SIGNABO IAM USQUEQUAQUE, SI QUIS PERDIDERIT VIDULUM CUM AURO ATQUE ARGENTO MULTO, AD $GRIPUM UT VENIAT. NON FERETIS ISTUM, UT POSTULATIS. (LAB( MEUM HERCLE ILLIC HOMO VIDULUM SCIT QUI HABET, UT EGO OPINOR. ADEUNDUS MIHI ILLIC EST HOMO. DI, QUAESO, SUBVENITE. (GRI( QUID ME INTRO REVOCAS? HOC VOLO HIC ANTE OSTIUM EXTERGERE. NAM HOC QUIDEM POL E ROBIGINE, NON EST E FERRO FACTUM, ITA QUANTO MAGIS EXTERGEO RUTILUM, ATQUE TENUIUS FIT. NAM QUIDEM HOC VENENATUM'ST VERUM; ITA IN MANIBUS CONSENESCIT. (LAB( ADULESCENS, SALVE. (GRI( DI TE AMENT CUM INRASO CAPITE. (LAB( QUID FIT? (GRI( VERUM EXTERGETUR. (LAB( UT VALES? (GRI( QUID TU? NUM MEDICUS, QUAE SO, ES? (LAB( IMMO EDEPOL UNA LITTERA PLUS SUM QUAM MEDICUS. (GRI( TUM TU MENDICUS ES? (LAB( TETIGISTI ACU. (GRI( VIDETUR DIGNA FORMA. SED QUID TIBI EST? (LAB( HAC PROXUMA NOCTE IN MARI =MI" ET ALII CONFRACTA EST NAVIS, PERDIDI QUIDQUID ERAT MISER IBI OMNE. (GRI( QUID PERDIDISTI? (LAB( VIDULUM CUM AURO ATQUE ARGENTO MULTO. (GRI( ECQUID MEMINISTI IN VIDULO QUI PERIIT QUID IBI INFUERIT? (LAB( QUID REFERT, QUI PERIIT? (GRI( TAMEN- (LAB( SINE HOC, ALIUD FABULE MUR. (GRI( QUID SI EGO SCIAM QUI INVENERIT? VOLO EX TE SCIRE SIGNA. (LAB( NUMMI OCTINGENTI AUREI IN MARSUPPIO INFUERUNT, PRAETEREA CENTUM MINARIA $PHILIPPEA IN PASCEOLO SORSUS. (GRI( MAGNA HERCLE PRAEDA'ST, LARGITER MERCEDIS INDIPISCAR? DI HOMINES RESPICIUNT; BENE EGO HINC PRAEDATUS IBO. PROFECTO EST HUIIUS VIDULUS. PERGE ALIA TU EXPEDIRE. (LAB( TALENTUM ARGENTI COMMODUM MAGNUM INERIT IN CRUMINA, PRAETEREA SINUS, CANTHARUS, EPICHYSIS, GAULUS, CYATHUS. (GRI( PAPAE" DIVITIAS TU QUIDEM HABUISTI LUCULENTAS. (LAB( MISERUM ISTUC VERBUM ET PESSUMUM EST, "HABUISSE" ET NIHIL HABERE. (GRI( QUID DARE VELIS QUI ISTAEC TIBI INVESTIGET INDICET=QUE? ELOQUERE PROPERE CELERITER. (LAB( NUMMOS TRECENTOS. (GRI( TRICAS. (LAB( QUADRIGENTOS. (GRI( TRAMAS PUTIDAS. (LAB( QUINGENTOS. (GRI( CASSAM GLANDEM. (LAB( SESCENTOS. (GRI( CURCULIUNCULOS MINUTOS FABULARE. (LAB( DABO SEPTINGENTOS. (GRI( OS CALET TIBI, NUNC ID FRIGEFACTAS. (LAB( MILLE DABO NUMMUM. (GRI( SOMNIAS. (LAB( NIHIL ADDO. (GRI( ABI IGIT UR. (LAB( AUDI; SI HERCLE ABIERO HINC, HIC NON ERO. VI=N CENTUM ET MILLE? (GRI( DORMIS. (LAB( ELOQUERE QUANTUM POSTULES. (GRI( QUO NIHIL INVITUS ADDAS; TALENTUM MAGNUM. NON POTEST TRIOBOLUM HINC ABESSE. PROIN TU VEL AIAS VEL NEGES. (LAB( QUID ISTIC? NECESSUM EST, VIDEO; DABITUR TALENTUM. (GRI( ACCEDE DUM HUC; $VENUS HAEC VOLO ADROGET TE. (LAB( QUOD TIBI LUBET ID MI IMPERA. (GRI( TANGE ARAM HANC $VENERIS. (LAB ( TANGO. (GRI( PER $VENEREM HANC IURANDUM EST TIBI. (LAB( QUID IUREM? (GRI( QUOD IUBEBO. (LAB( PRAEI VERBIS QUIDVIS. [ID] QUOD DOMI EST, NUMQUAM ULLI SUPPLICABO. (GRI( TENE ARAM HANC. (LAB( TENEO. (GRI( DEIERA TE MI ARGENTUM DATURUM EODEM DIE, =TUI" VIDULI UBI SIS POTITUS. (LAB( FIAT. (GRI( $VENU' $CYRENENSIS, TESTEM TE TESTOR MIHI, SI VIDULUM ILLUM QUEM EGO IN NAVI PERDIDI CUM AURO ATQUE ARGENTO SALVOM INVESTIGAVERO IS=QUE IN POTESTATEM MEAM PERVENERIT, TUM EGO HUIC $GRIPO, INQUITO ET ME TANGITO- (LAB( TUM EGO HUIC $GRIPO (DICO, $VENUS, UT TU AUDIAS) TALENTUM ARGENTI MAGNUM CONTINUO DABO. (GRI( =SI= FRAUDASSIS, DIC UT TE IN QUAESTU TUO $VENUS ERADICET, CAPUT ATQUE AETATEM TUAM. TE=CUM HOC HABETO TAMEN, UBI IURAVERIS. (LAB( ILLAEC ADVORSUM SI QUID PECCASSO, $VENUS, VENEROR TE UT OMNES MISERI LENONES SIENT. (GRI( TAMEN FIET, ETSI TU FIDEM SERVAVERIS. TU HIC OPPERIRE, IAM EGO FAXO EXIBIT SENEX? EUM TU CONTINUO VIDULUM REPOSCITO.^ (LAB( SI MAXUME MI ILLUM REDDIDERIT VIDULUM, NON EGO ILLIC HODIE DEBEO TRIOBOLUM. MEUS ARBITRATU'ST LINGUA QUOD IURET MEA. SED CONTICISCAM; ECCUM EXIT ET DUCIT SENEM. (GRI( SEQUERE HAC. (DAE( UBI ISTIC LENO'ST? (GRI( HEUS TU, EM TIBI" HIC HABET VIDULUM. (DAE( HABEO ET FATEOR ESSE APUD ME, ET, SI TUOS EST, HABEAS TIBI. OMNIA, UT QUIDQUID =INFUERE=, ITA SALVA SISTENTUR TIBI. TENE, SI TUO'ST. (LAB( O DI INMORTALES" MEUS EST. SALVE, VIDULE. (DAE( TUO'=NE EST? (LAB( ROGITAS? SI QUIDEM HERCLE $IOVI' FUIT, MEUS EST TAMEN. (DAE( OMNIA INSUNT SALVA? UNA ISTINC CISTELLA EXCEPTA EST MODO CUM CREPUNDIIS, QUIBU'=CUM HODIE FILIAM INVENI MEAM. (LAB( QUAM? (DAE( TUA QUAE FUIT $PALAESTRA, EA FILIA INVENTA'ST MEA. (LAB( BENE MEHERCLE FACTUM EST. QUOM ISTAEC RES TIBI EX SENTENTIA PULCHRE EVENIT, GAUDEO. (DAE( ISTUC FACILE NON CREDO TIBI. (LAB( IMMO HERCLE, UT SCIAS GAUDERE ME, MIHI TRIOBOLUM OB EAM NE DUIS, CONDONO TE. (DAE( BENIGNE EDEPOL FACIS. (LAB( IMMO TU QUIDEM HERCLE VERO. (GRI( HEUS TU" IAM HABES VIDULUM. (LAB( HABEO. (GRI( PROPERA. (LAB( QUID PROPERABO? (GRI( REDDERE ARGENTUM MIHI. (LAB( NEQUE EDEPOL TIBI DO NEQUE QUICQUAM DEBEO. (GRI( QUAE HAEC FACTIO EST? NON DEBES? (LAB( NON HERCLE VERO. (GRI( NON TU IURATUS MIHI ES? (LAB( IURATUS SUM ET NUNC IURABO, SI QUID VOLUPTATI EST MIHI; IUS IURANDUM REI SERVANDAE, NON PERDENDAE CONDITUM EST. (GRI( CEDO SIS MIHI TALENTUM MAGNUM ARGENTI, PEIIURISSUME. (DAE( $GRIPE, QUOD TU ISTUM TALENTUM POSCIS? (GRI( IURATU'ST MIHI DARE. (LAB( LUBET IURARE. TU=N MEO PONTIFEX PEIIURIO ES? (DAE( QUA PRO RE ARGENTUM PROMISIT HIC TIBI? (GRI( SI VIDULUM HUNC REDEGISSEM IN POTESTATEM EIIUS, IURATU'ST DARE MIHI TALENTUM MAGNUM ARGENTI. (LAB( CEDO QUI=CUM HABEAM IUDICEM, NI DOLO MALO INSTIPULATUS SIS SIVE ETIAMDUM SIEM QUINQUE ET VIGINTI ANNOS NATUS. (GRI( HABE CUM HOC. (LAB( ALIO'ST OPUS. (DAE( IAM AB ISTOC AUFERRE HAUD AUSIM, SI ISTUNC CONDEMNAVERO. PROMISISTI=N HUIC ARGENTUM? (LAB( FATEOR. (DAE( QUOD SERVO =MEO" PROMISISTI MEUM ESSE OPORTET, NE TU, LENO, POSTULES TE HIC FIDE LENONIA UTI; NON POTES. (GRI( IAM TE RATU'S NACTUM HOMINEM QUEM DEFRUDARES? DANDUM HUC ARGENTUM EST PROBUM; ID EGO CONTINUO HUIC DABO ADEO ME UT HIC EMITTAT MANU. (DAE( QUANDO ERGO ERGA TE BENIGNUS =EGO" FUI ATQUE OPERA MEA HAEC TIBI SUNT SERVATA- (GRI( IMMO HERCLE MEA, NE TU DICAS TUA. (DAE( (SI SAPIES, TACEBIS) TUM TE MIHI BENIGNE ITIDEM ADDECET BENE MERENTI BENE REFERRE GRATIAM. (LAB( NEMP' PRO MEO IURE ORAS? (DAE( MIRUM QUIN TUOM IUS MEO PERICLO APS TE EXPETAM. (GRI( SALVOS SUM, LENO LABASCIT, LIBERTAS PORTENDITUR. (DAE( VIDULUM ISTUNC ILLE INVENIT, ILLUD MANCUPIUM MEUM EST? EGO TIBI HUNC PORRO SERVAVI CUM MAGNA PECUNIA. (LAB( GRATIAM HABEO ET DE TALENTO NULLA CAUSSA EST QUIN FERAS, QUOD ISTI SUM IURATUS. (GRI( HEUS TU" MIHI DATO ERGO, SI SAPIS. (DAE( TACE=N AN NON? (GRI( TU MEAM REM SIMULAS AGERE, TIBI MU=NIS VIAM". NON HERCLE ISTOC ME INTERVORTES, SI ALIAM PRAEDAM PERDIDI. (DAE( VAPULABIS VERBUM SI ADDES ISTO UNUM. (GRI( VEL HERCLE ENICA, NON TACEBO UMQUAM ALIO PACTO NISI TALENTO COMPRIMOR. (LAB( TIBI OPERAM HIC=QUIDEM DAT. TACE. (DAE( CONCEDE HOC TU, LENO. (LAB ( LICET. (GRI( PALAM AGE, NOLO EGO MURMURILLUM NEQUE SUSURRUM FIERI. (DAE( DIC MIHI QUANTI ILLAM EMISTI TUAM ALTERAM MULIERCULAM, $AMPELISCAM? (LAB( MILLE NUMMUM DENUMERAVI. (DAE( VI=N TIBI CONDICIONEM LUCULENTAM FERRE ME? (LAB( SANE VOLO. (DAE( DIVIDUOM TALENTUM FACIAM. (LAB( BENE FACIS. (DAE( PRO ILLA ALTERA, LIBERA UT SIT, DIMIDIUM TIBI SUME, DIMIDIUM HUC CEDO. (LAB( MAXUME. (DAE( PRO ILLO DIMIDIO EGO $GRIPUM EMITTAM MANU, QUEM PROPTER TU VIDULUM ET EGO GNATAM INVENI. (LAB( BENE FACIS, GRATIAM HABEO MAGNAM. (GRI( QUAM MOX MI ARGENTUM ERGO REDDITUR? (DAE( RES SOLUTA EST, $GRIPE. EGO HABEO. (GRI( AT EGO ME HERCLE MAVOLO. (DAE( NIHIL HERCLE HIC TIBI EST, NE TU SPERES. IURIS IURANDI VOLO GRATIAM FACIAS. (GRI( PERII HERCLE" NISI ME SUSPENDO OCCIDI. NUMQUAM HERCLE ITERUM DEFRUDABIS ME QUIDEM POST HUNC DIEM. (DAE( HIC HODIE CENATO, LENO. (LAB( FIAT, CONDICIO PLACET. (DAE( SEQUIMINI INTRO. SPECTATORES, VOS QUOQUE AD CENAM VOCEM, NI DATURUS NIHIL SIM NEQUE SIT QUICQUAM POLLUCTI DOMI, NIVE ADEO VOCATOS CREDAM VOS ESSE AD CENAM FORAS. VERUM SI VOLETIS PLAUSUM FABULAE HUIC CLARUM DARE, COMISSATUM OMNES VENITOTE AD ME AD ANNOS SEDECIM. VOS HIC HODIE CENATOTE AMBO. (LAG( FIAT. (DAE( PLAUSUM DATE. ****