IN SUBSTITUTIONE FILIO ITA FACTA; "QUISQUIS MIHI EX SUPRA SCRIPTIS HERES ERIT, IDEM FILIO HERES ESTO", QUAERITUR QUISQUIS HERES QUANDOQUE FUERIT INTELLEGATUR AN QUISQUIS HERES TUM ERIT, CUM FILIUS MORIATUR. PLACUIT PRUDENTIBUS, SI QUANDOQUE HERES FUISSET; QUAMVIS ENIM VIVO PUPILLO HERES ESSE DESISSET, FORTE EX CAUSA DE INOFFICIOSO, QUAE PRO PARTE MOTA EST, FUTURUM TAMEN EUM HEREDEM EX SUBSTITUTIONE CREDITUM EST. NON SIMILI MODO IN HAC SPECIE DICENDUM EST, SI QUIS, CUM FILIOS DUOS HABERET, GAIUM PUBEREM, LUCIUM IMPUBEREM, ITA FILIO SUBSTITUISSET; "SI LUCIUS FILIUS MEUS IMPUBES DECESSERIT NEQUE MIHI GAIUS FILIUS HERES ERIT, TUNC SEIUS HERES ESTO"; NAM ITA PRUDENTES HOC INTERPRETATI SUNT, UT AD IMPUBERIS MORTEM CONDICIO SUBSTITUTIONIS ESSET REFERENDA. QUI DUOS MULOS HABEBAT ITA LEGAVIT; "MULOS DUOS, QUI MEI ERUNT CUM MORIAR, HERES DATO"; IDEM NULLOS MULOS, SED DUAS MULAS RELIQUERAT. RESPONDIT SERVIUS DEBERI LEGATUM, QUIA MULORUM APPELLATIONE ETIAM MULAE CONTINENTUR, QUEMADMODUM APPELLATIONE SERVORUM ETIAM SERVAE PLERUMQUE CONTINENTUR. ID AUTEM EO VENIET, QUOD SEMPER SEXUS MASCULINUS ETIAM FEMININUM SEXUM CONTINET. SI IS QUI DUCENTA DEPOSUIT ITA LEGET; "SEIO CUM DUCENTIS QUAE APUD EUM DEPOSUI TRECENTA LEGO", SINGULAE SUMMAE SEPARATE QUIDEM CERTAM HABENT DEMONSTRATIONEM, CONIUNCTIONE VERO TALI INCIDUNT IN AMBIGUITATEM. SED DICENDUM EST NON TRECENTA, SED QUINGENTA DEBERI, QUIA DUAE SUMMAE IUNGUNTUR. SI QUIS LEGET; "FUNDUM SEIANUM HERES MEUS ATTIO CUM DIONE MAEVII SERVO DATO", DUBITATUR QUIDEM, DIONI QUOQUE FUNDUS LEGATUS SIT AN DIO CUM FUNDO LEGATUS SIT. SED MAGIS DICENDUM EST NON SOLUM FUNDUM, SED ETIAM SERVUM DIONEM ESSE LEGATUM, MAXIME SI NULLAS IUSTAS CAUSAS HABUIT DIONI LEGANDI. CUM ITA STIPULATIONEM CONCIPIMUS; "SI HOMINEM AUT FUNDUM NON DEDERIS, CENTUM DARI SPONDES"? UTRUMQUE EST FACIENDUM, NE STIPULATIO COMMITTATUR, ID EST SIVE ALTERUM SIVE NEUTRUM FACTUM SIT, TENEBIT STIPULATIO. IDEMQUE EST EVIDENTER, CUM PROPOSITIS SPECIALITER PLURIBUS REBUS, QUAS FIERI VOLUMUS, ITA STIPULAMUR; "SI QUID EORUM FACTUM NON ERIT"; VELUTI "STICHUM ET DAMAM ET EROTEM SISTI? SI QUIS EORUM NON STETERIT, DECEM DARI"? NECESSE EST ENIM OMNES ESSE SISTENDOS, UT STIPULATIONI SATISFIAT. VEL UT PROPIUS ACCEDAMUS, FINGAMUS ITA STIPULATIONEM FACTAM; "SI STICHUM ET DAMAM ET EROTEM NON SISTERIS, DECEM DARI"? NEQUE ENIM DUBITABIMUS, QUIN AEQUE OMNES SISTI OPORTEAT. UTRUM ITA CONCIPIAS STIPULATIONEM "SI ILLUD AUT ILLUD FACTUM NON ERIT" AN HOC MODO "SI QUID EORUM FACTUM NON ERIT, QUAE UT FIERENT, COMPREHENSA SUNT", HOC INTEREST, QUOD, QUAMVIS ALTERO FACTO VERUM SIT HOC AUT ILLUD VERE FACTUM ESSE, NON IDEO TAMEN VERUM ERIT HOC AUT ILLUD FACTUM NON ESSE. NAM SIMUL EA POSSUNT ESSE VERA, QUAMVIS INTER SE CONTRARIA SUNT, QUIA CUM SIGNIFICATIO NON EX UNIVERSO, SED EX ALIQUO SUMITUR, SI VERI ALIQUID INDE SIT, VERAM EFFICIT TOTAM ORATIONEM; SICUT E CONTRARIO DUAE ORATIONES PUGNANTIA CONTINENTES SIMUL FALSAE SUNT, VELUTI SI QUI LIBERORUM PARTIM PUBERES, PARTIM IMPUBERES DECESSERINT; NAM ET HOC FALSUM ERIT OMNES IMPUBERES DECESSISSE ET ILLUD OMNES PUBERES DECESSISSE. ID ACCIDIT, QUIA SIGNIFICATIO SUMITUR EX UNIVERSO, IN QUO SI ALIQUID FALSUM EST, TOTAM ORATIONEM FALSUM EFFICIT. ANIMADVERTENDUM IGITUR EST, QUID SIT, DE QUO QUAERITUR. NAM CUM ITA CONCIPIO "SI ILLUD AUT ILLUD NON FUERIT", QUAERI DEBET, AN ALIQUID FACTUM NON SIT; ILLIUS EFFECTUS HIC EST, UT NEUTRUM FIAT, HUIUS AUTEM, UT UTRUMQUE FIAT; NEC IN ILLO PRODEST ALIQUID NON FECISSE, SI ALIQUID FACTUM SIT, NEQUE IN HOC ALIQUID FECISSE, SI ALIQUID FACTUM NON SIT. PROINDE SI QUIS ITA INTERROGET; "EORUM QUID, QUAE OBICIUNTUR TIBI, FECISTI"? ILLE NEGET, HOC EXPRIMAT; "EORUM QUID, QUAE OBICIUNTUR, NON FECI", ID EST "NIHIL HORUM FECI". SI QUIS AUTEM PLURA IN STIPULATUM DEDUCAT, QUORUM UNUM FIERI VELIT, ITA COMPREHENDERE DEBET; "ILLUD AUT ILLUD FIERI SPONDES? SI NIHIL EORUM FACTUM ERIT, TANTUM DABIS"? ITEM SI PATER FAMILIAS IN TESTAMENTO ITA SCRIPSERIT; "SI QUIS MIHI FILIUS AUT FILIA GENITUR, HERES MIHI ESTO; SI MIHI FILIUS AUT FILIA HERES NON ERIT, SEIUS HERES ESTO", NON SATIS VOLUNTATEM SUAM DECLARAVIT, SI NON ALITER EXTRANEUM HEREDEM ESSE VOLET, QUAM SI NEQUE FILIUS NEQUE FILIA HERES SIT; HOC ENIM MODO CONCIPI OPORTET; "SI MIHI NEQUE FILIUS NEQUE FILIA HERES ERIT". POTEST AUTEM INTERDUM SUPERIOR SCRIPTURA ESSE NECESSARIA, SI QUIS, CUM FILIUM ET FILIAM HABEAT, UTRUMQUE HEREDEM INSTITUERE VELIT, SED SIVE ALTER HERES FUTURUS SIT, EXTRANEUM MISCERE, SIVE NEUTER, EXTRANEUM SUBSTITUERE. SED PROCLIVIOR EST SENTENTIA TESTATORIS SIC ESSE INTERPRETANDA, UT, SIVE FILIUS SIVE FILIA NATI EI FUERINT, EXTRANEUS NON ADMITTATUR, NISI SPECIALITER HOC TESTATOR EXPRESSERIT. *PAUL. 1 AD EDICT. SI FILIUS FAMILIAS VOLENTE PATRE MAGISTRATUM GESSERIT, IULIANUS EXISTIMAVIT IN SOLIDUM PATREM TENERI IN ID, QUOD EIUS NOMINE REI PUBLICAE ABESSET.* SAEPE AUDIVI CAESAREM NOSTRUM DICENTEM HAC RESCRIPTIONE; "EUM QUI PROVINCIAE PRAEEST ADIRE POTES" NON IMPONI NECESSITATEM PROCONSULI VEL LEGATO EIUS VEL PRAESIDI PROVINCIAE SUSCIPIENDAE COGNITIONIS, SED EUM AESTIMARE DEBERE, IPSE COGNOSCERE AN IUDICEM DARE DEBEAT. MORE MAIORUM ITA COMPARATUM EST, UT IS DEMUM IURISDICTIONEM MANDARE POSSIT, QUI EAM SUO IURE, NON ALIENO BENEFICIO HABET. *ULP. 3 AD EDICT. [INTER CONSENTIENTES CUIUSVIS MAGISTRATUS EST IURISDICTIO.] CONSENSISSE AUTEM VIDENTUR, QUI SCIANT SE NON ESSE SUBIECTOS IURISDICTIONI EIUS ET IN EUM CONSENTIANT. CETERUM SI PUTENT EIUS IURISDICTIONEM ESSE, NON ERIT EIUS IURISDICTIO; ERROR ENIM LITIGATORUM, UT IULIANUS QUOQUE LIBRO PRIMO DIGESTORUM SCRIBIT, NON HABET CONSENSUM.* *ULP. EOD. OMNES AUTEM ISTI DOMUM REVOCANT, SI NON IBI CONTRAXERUNT, UBI CONVENIUNTUR. CETERUM SI CONTRAXERUNT IBI, REVOCANDI IUS NON HABENT; EXCEPTIS LEGATIS, QUI LICET IBI CONTRAXERUNT, DUMMODO ANTE LEGATIONEM CONTRAXERUNT, NON COMPELLUNTUR SE ROMAE DEFENDERE, QUAMDIU LEGATIONIS CAUSA HIC DEMORANTUR. QUOD ET IULIANUS SCRIBIT ET DIVUS PIUS RESCRIPSIT. PLANE SI PERFECTA LEGATIONE SUBSISTANT, CONVENIENDOS EOS DIVUS PIUS RESCRIPSIT. ITEM SI EXTRA PROVINCIAM SUAM CONTRAXERUNT, LICET NON IN ITALIA, QUAESTIONIS EST, AN ROMAE CONVENIRI POSSINT. ET MARCELLUS IN EO SOLO PRIVILEGIO EOS UTI DOMUM REVOCANDI, QUOD IN CIVITATE SUA VEL CERTE INTRA PROVINCIAM CONTRAXERUNT; QUOD EST VERUM. SED ET SI AGANT, COMPELLUNTUR SE ADVERSUS OMNES DEFENDERE; NON TAMEN SI INIURIAM SUAM PERSEQUANTUR VEL FURTUM VEL DAMNUM QUOD NUNC PASSI SUNT; ALIOQUIN, UT ET IULIANUS ELEGANTER AIT, AUT IMPUNE CONTUMELIIS ET DAMNIS ADFICIENTUR AUT ERIT IN POTESTATE CUIUSQUE PULSANDO EOS SUBICERE IPSOS IURISDICTIONI, DUM SE VINDICANT.* *PAUL. 17 AD PLAUT. SED SI POSTULATUR IN REM ACTIO ADVERSUS LEGATUM, NUMQUID DANDA SIT, QUONIAM EX PRAESENTI POSSESSIONE HAEC ACTIO EST? CASSIUS RESPONDIT SIC SERVANDUM, UT, SI SUBDUCATUR MINISTERIUM EI, NON SIT CONCEDENDA ACTIO, SI VERO EX MULTIS SERVIS DE UNO AGATUR, NON SIT INHIBENDA; IULIANUS SINE DISTINCTIONE DENEGANDAM ACTIONEM; MERITO; IDEO ENIM NON DATUR ACTIO, NE AB OFFICIO SUSCEPTO LEGATIONIS AVOCETUR.* SI LEGATIONIS TEMPORE QUIS SERVUM VEL ALIAM REM EMERIT AUT EX ALIA CAUSA POSSIDERE COEPERIT, NON INIQUE COGETUR EIUS NOMINE IUDICIUM ACCIPERE; ALITER ENIM POTESTAS DABITUR LEGATIS SUB HAC SPECIE RES ALIENAS DOMUM AUFERENDI. *[DE EO AUTEM QUI ADIIT HEREDITATEM CASSIUS SCRIBIT, QUAMVIS ROMAE ADIERIT HEREDITATEM, NON COMPETERE IN EUM ACTIONEM, NE IMPEDIATUR LEGATIO. * SED NEC LEGATARIIS DATUR ACTIO, SED, NISI SATISDET, MITTUNTUR IN POSSESSIONEM RERUM HEREDITARIARUM; QUOD ET IN HEREDITARIIS CREDITORIBUS DICENDUM EST.]* QUID ENIM PROHIBET LEGATUM PUBLICO MUNERE FUNGI ET ACTOREM CUSTODIAE CAUSA IN POSSESSIONE RERUM HEREDITARIARUM ESSE? *CALLISTR. 1 COGNIT. SENATOR SI NEGOTIIS ALIENIS SE OPTULERIT IN PROVINCIA, NON DEBET IUDICIUM RECUSARE NEGOTIORUM GESTORUM, SED ACTIONEM EUM EXCIPERE OPORTERE IULIANUS RESPONDIT, CUM SUA SPONTE SIBI HANC OBLIGATIONEM CONTRAXERIT.* *ULP. 3 AD EDICT. QUOD AUTEM AIT PRAETOR, UT IS EODEM IURE UTATUR, AN ETIAM AD HEREDEM HAEC POENA TRANSMITTATUR? ET SCRIBIT IULIANUS NON SOLUM IPSI DENEGARI ACTIONEM, SED ETIAM HEREDI EIUS. ILLUD QUOQUE NON SINE RATIONE SCRIBIT NON SOLUM IN HIS ACTIONIBUS PATI EUM POENAM EDICTI, QUAS TUNC HABUIT CUM INCIDERET IN EDICTUM, VERUM SI QUAE POSTEA EI ADQUIRENTUR. EX HAC CAUSA SOLUTUM REPETI NON POSSE IULIANUS PUTAT; SUPERESSE ENIM NATURALEM CAUSAM, QUAE INHIBET REPETITIONEM.* *PAUL. 3 AD EDICT. * CONVENTIONES ETIAM TACITE VALENT * IDEM IULIANO PLACET. EX FACTO ETIAM CONSULTUS, CUM CONVENISSET, UT DONEC USURAE SOLVERENTUR SORS NON PETERETUR, ET STIPULATIO PURE CONCEPTA FUISSET, CONDICIONEM INESSE STIPULATIONI, ATQUE SI HOC EXPRESSUM FUISSET.* *ULP. 4 AD EDICT. * PUTO RECTE IULIANUM A MAURICIANO REPREHENSUM IN HOC; DEDI TIBI STICHUM UT PAMPHILUM MANUMITTAS; MANUMISISTI; EVICTUS EST STICHUS. IULIANUS SCRIBIT IN FACTUM ACTIONEM A PRAETORE DANDAM. PAUL. 5 QUAEST. SI DEDI TIBI SERVUM, UT SERVUM TUUM MANUMITTERES, ET MANUMISISTI ET IS QUEM DEDI EVICTUS EST, SI SCIENS DEDI, DE DOLO IN ME DANDAM ACTIONEM IULIANUS SCRIBIT, SI IGNORANS, IN FACTUM CIVILEM. ULP. L. C. ILLE [SCIL. MAURICIANUS] AIT CIVILEM INCERTI ACTIONEM, ID EST PRAESCRIPTIS VERBIS, SUFFICERE; ESSE ENIM CONTRACTUM, QUOD ARISTO ?SUN1ALLAGMA? DICIT, UNDE HAEC NASCITUR ACTIO.* *ULP. IBID. * CUM DUO HEREDES EMPTORI EXSTITERUNT, VENDITOR CUM ALTERO PACTUS EST, UT AB EMPTIONE RECEDERETUR; AIT IULIANUS VALERE PACTIONEM ET DISSOLVI PRO PARTE EMPTIONEM; QUONIAM ET EX ALIO CONTRACTU PACISCENDO ALTER EX HEREDIBUS ADQUIRERE SIBI POTUIT EXCEPTIONEM.* *ULP. IBID. PLERUMQUE SOLEMUS DICERE DOLI EXCEPTIONEM SUBSIDIUM ESSE PACTI EXCEPTIONIS; QUOSDAM DENIQUE, QUI EXCEPTIONE PACTI UTI NON POSSUNT, DOLI EXCEPTIONE USUROS ET IULIANUS SCRIBIT ET ALII PLERIQUE CONSENTIUNT.* *PAUL. 3 AD EDICT. TUTORIS QUOQUE, UT SCRIBIT IULIANUS, PACTUM PUPILLO PRODEST.* *PAUL. IBID. SI PACTUS SIM, NE A ME NEVE A TITIO PETATUR, NON PRODERIT TITIO, ETIAMSI HERES EXTITERIT, QUIA EX POST FACTO ID CONFIRMARI NON POTEST. HOC IULIANUS SCRIBIT IN PATRE, QUI PACTUS ERAT, NE A SE NEVE A FILIA PETERETUR, CUM FILIA PATRI HERES EXTITISSET.* *PAUL. IBID. IULIANUS QUOQUE SCRIBIT, SI PATER PACTUS SIT NE A SE NEVE A FILIO PETATUR, MAGIS EST UT PACTI EXCEPTIO FILIO FAMILIAS DANDA NON SIT, SED DOLI PROSIT.* *PAUL. IBID. SED QUAMVIS FIDEIUSSORIS PACTUM REO NON PROSIT, PLERUMQUE TAMEN DOLI EXCEPTIONEM REO PROFUTURAM IULIANUS SCRIBIT.* *GAI. 1 AD ED. PROV. QUI PECUNIAM A SERVO STIPULATUS EST, QUAM SIBI TITIUS DEBEBAT, SI A TITIO PETAT, AN EXCEPTIONE PACTI CONVENTI SUMMOVERI ET POSSIT ET DEBEAT, QUIA PACTUS VIDEATUR, NE A TITIO PETAT, QUAESITUM EST. IULIANUS ITA SUMMOVENDUM PUTAT, SI STIPULATORI IN DOMINUM ISTIUS SERVI DE PECULIO ACTIO DANDA EST, ID EST SI IUSTAM CAUSAM INTERCEDENDI SERVUS HABUIT, QUIA FORTE TANTANDEM PECUNIAM TITIO DEBUIT; QUOD SI QUASI FIDEIUSSOR INTERVENIT, EX QUA CAUSA IN PECULIUM ACTIO NON DARETUR, NON ESSE INHIBENDUM CREDITOREM, QUO MINUS A TITIO PETAT; AEQUE NULLO MODO PROHIBERI EUM DEBERE, SI EUM SERVUM LIBERUM ESSE CREDIDISSET.* *ULP. 5 AD EDICT. * SI AD IUSIURANDUM ADEGI, NE UXOREM DUCAT, NE NUBAT, IMPUNE IN IUS VOCABOR. ET CELSUS QUIDEM AIT IN TALI LIBERTO IUS AD FILIUM MEUM ME VIVO NON TRANSIRE; SED IULIANUS CONTRA SCRIBIT.* AD EOS, QUI SERVANDUM ALIQUID CONDUCUNT AUT UTENDUM ACCIPIUNT, DAMNUM INIURIA AB ALIO DATUM NON PERTINERE PROCUL DUBIO EST; QUA ENIM CURA AUT DILIGENTIA CONSEQUI POSSUMUS, NE ALIQUIS DAMNUM NOBIS INIURIA DET? *ULP. 5 AD EDICT. SED MARCELLUS INTERDUM ESSE POSSE AIT, SIVE CUSTODIRI POTUIT, NE DAMNUM DARETUR, SIVE IPSE CUSTOS DAMNUM DEDIT; QUAE SENTENTIA MARCELLI PROBANDA EST.* *ULP. IBID. MARCELLUS APUD IULIANUM NOTAT VERBO "PERISSE" ET SCISSUM ET FRACTUM CONTINERI ET VI RAPTUM.* HAEC STIPULATIO "NOXIS SOLUTUM PRAESTARI" NON EXISTIMATUR AD EAS NOXAS PERTINERE, QUAE PUBLICAM EXERCITIONEM ET COERCITIONEM CAPITALEM HABENT. *PAUL. 6 AD EDICT. SI ABSENS SIT SERVUS, PRO QUO NOXALIS ACTIO ALICUI COMPETIT * *; [SI DOMINUS] FALSO NEGET IN SUA POTESTATE ESSE, SUSCEPTURUM IUDICIUM SINE NOXAE DEDITIONE. IDQUE IULIANUS SCRIBIT ET SI DOLO FECERIT, QUOMINUS IN EIUS ESSET POTESTATE.* EX HOC EDICTO ADVERSUS EUM, QUI DOLO FECIT, QUO MINUS QUIS IN IUDICIUM VOCATUS SISTAT, IN FACTUM ACTIO COMPETIT QUANTI ACTORIS INTERFUIT EUM SISTI. IN QUO IUDICIO DEDUCITUR SI QUID AMISERIT ACTOR OB EAM REM; VELUTI SI REUS TEMPORE DOMINIUM REI INTERIM SIBI ADQUIRAT AUT ACTIONE LIBERATUS FUERIT. PLANE SI IS, QUI DOLO FECERIT, QUO MINUS IN IUDICIO SISTATUR, SOLVENDO NON FUERIT, AEQUUM ERIT ADVERSUS IPSUM REUM RESTITUTORIAM ACTIONEM COMPETERE, NE PROPTER DOLUM ALIENUM REUS LUCRUM FACIAT ET ACTOR DAMNO ADFICIATUR. SI ET STIPULATOR DOLO TITII ET PROMISSOR DOLO MAEVI IMPEDITUS FUERIT, QUO MINUS IN IUDICIO SISTATUR; UTERQUE ADVERSUS EUM, CUIUS DOLO IMPEDITUS FUERIT, ACTIONE IN FACTUM EXPERIETUR. SI ET STIPULATOR DOLO PROMISSORIS ET PROMISSOR DOLO STIPULATORIS IMPEDITUS FUERIT QUO MINUS AD IUDICIUM VENIRET; NEUTRI EORUM PRAETOR SUCCURRERE DEBEBIT, AB UTRAQUE PARTE DOLO COMPENSANDO. SI A FIDEIUSSORE QUINQUAGINTA STIPULATUS FUERO, SI IN IUDICIUM REUS NON VENERIT, PETITURUS A REO CENTUM, ET DOLO MALO SEMPRONII FACTUM FUERIT, NE IN IUDICIUM REUS VENIAT; CENTUM A SEMPRONIO CONSEQUAR. TANTI ENIM MEA INTERFUISSE VIDETUR, QUIA, SI VENISSET IN IUDICIUM, ACTIO MIHI CENTUM ADVERSUS REUM VEL ADVERSUS HEREDEM EIUS COMPETEBAT, LICET FIDEIUSSOR MINOREM SUMMAM MIHI PROMISERIT. *ULP. 8 AD EDICT. "PROCURATOREM AD LITEM SUSCIPIENDAM DATUM, PRO QUO CONSENTIENTE DOMINUS IUDICATUM SOLVI EXPOSUIT", PRAETOR AIT, "IUDICIUM ACCIPERE COGAM". VERUM EX CAUSA NON DEBEBIT COMPELLI UT PUTA INIMICITIAE CAPITALES INTERVENERUNT INTER IPSUM PROCURATOREM ET DOMINUM; SCRIBIT IULIANUS DEBERE IN PROCURATOREM DENEGARI ACTIONEM. ITEM SI DIGNITAS ACCESSERIT PROCURATORI; VEL REI PUBLICAE CAUSA AFUTURUS SIT VEL HEREDITAS SUPERVENIENS EUM OCCUPET; VEL EX ALIA IUSTA CAUSA. HOC AMPLIUS ET SI HABEAT PRAESENTEM DOMINUM, NON DEBERE COMPELLI PROCURATOREM.* *ULP. 9 AD EDICT. SI EX PARTE ACTORIS LITIS TRANSLATIO FIAT, DICIMUS COMMITTI IUDICATUM SOLVI STIPULATIONEM A REO FACTAM, IDQUE ET NERATIUS PROBAT ET IULIANUS ET HOC IURE UTIMUR; SCILICET SI DOMINUS SATIS ACCEPIT.* *ULP. IBID. IULIANUS AIT EUM, QUI DEDIT DIVERSIS TEMPORIBUS PROCURATORES DUOS, POSTERIOREM DANDO PRIOREM PROHIBUISSE VIDERI.* *ULP. IBID. POMPONIUS SCRIBIT NON OMNES ACTIONES PER PROCURATOREM POSSE QUEM INSTITUERE. DENIQUE UT LIBERI, QUI IN POTESTATE ABSENTIS DICUNTUR, DUCANTUR, INTERDICTUM NON POSSE DESIDERARE AIT NISI, UT IULIANUS AIT, CAUSA COGNITA, ID EST SI ET NOMINATIM EI MANDATUM SIT ET PATER VALETUDINE VEL ALIA IUSTA CAUSA IMPEDIATUR.* *ULP. IBID. DEFENDERE AUTEM EST ID FACERE QUOD DOMINUS IN LITEM FACERET, ET CAVERE IDONEE; NEC DEBEBIT DURIOR CONDICIO PROCURATORIS FIERI QUAM EST DOMINI, PRAETERQUAM IN SATISDANDO. PRAETER SATISDATIONEM PROCURATOR ITA DEFENDERE VIDETUR, SI IUDICIUM ACCIPIAT. UNDE QUAESITUM EST APUD IULIANUM, AN COMPELLATUR, AN VERO SUFFICIAT OB REM NON DEFENSAM STIPULATIONEM COMMITTI. ET IULIANUS SCRIBIT LIBRO TERTIO DIGESTORUM COMPELLENDUM ACCIPERE IUDICIUM; NISI ET AGENDUM CAUSA COGNITA RECUSAVERIT VEL EX IUSTA CAUSA REMOTUS FUERIT.* *ULP. IBID. OMNIUM AUTEM ACTIONUM NOMINE DEBET DEFENDERE, ETIAM EARUM QUAE IN HEREDEM NON DANTUR. UNDE EST QUAESITUM, SI ADVERSARIUM PLURES INTENDAT ACTIONES ET IN SINGULAS SINGULI EXISTANT DEFENSORES SUSCIPERE PARATI; VIDERI EUM RECTE DEFENDI IULIANUS AIT.* *ULP. IBID. QUAERITUR APUD IULIANUM; UTRUM DOMINUM SOLUM RATAM REM HABERE DEBET SATISDARE AN ETIAM CETEROS CREDITORES? ET AIT DUMTAXAT DE DOMINO CAVENDUM NEC ILLIS VERBIS "AD QUEM EA RES PERTINET" CREDITORES CONTINERI; NAM NEC IPSI DOMINO HAEC INCUMBEBAT CAUTIO.* *PAUL. 9 AD EDICT. SI PROCURATORI OPUS NOVUM NUNTIATUM SIT ISQUE INTERDICTO UTATUR "NE EI VIS FIAT AEDIFICANTI", DEFENSORIS PARTES EUM SUSTINERE NEC COMPELLI CAVERE RATAM REM DOMINUM HABITURUM IULIANUS AIT, ET SI SATISDEDERIT, NON ANIMADVERTO, INQUIT IULIANUS, QUO CASU STIPULATIO COMMITTATUR.* QUI ABSENTEM EMPTOREM EUNDEMQUE POSSESSOREM FUNDI DEFENDEBAT ET IUDICIUM NOMINE EIUS ACCIPIEBAT, POSTULABAT A VENDITORE FUNDI, UT AB EO DEFENDERETUR; VENDITOR DESIDERABAT CAVERI SIBI RATAM REM EMPTOREM HABITURUM; PUTO EUM VENDITORI DE RATO SATISDARE DEBERE, QUIA SI FUNDUM AGENTI RESTITUERIT, NIHIL PROHIBET DOMINUM REM PETERE ET COGI VENDITOREM RURSUS DEFENDERE. *ULP. IBID. VULGO OBSERVATUR, NE TUTOR CAVEAT RATAM REM PUPILLUM HABITURUM, QUIA REM IN IUDICIUM DEDUCIT. QUID TAMEN SI DUBITELUR, AN TUTOR SIT VEL AN DURET TUTOR VEL AN GESTUS ILLI COMMISSUS SIT? AEQUUM EST ADVERSARIUM NON DECIPI. IDEM ET IN CURATORE EST, UT IULIANUS SCRIPSIT.* *ULP. 15 AD EDICT. IULIANUS LIBRO TERTIO DIGESTORUM RESPONDIT EXCEPTIONEM REI IUDICATAE OBSTARE, QUOTIENS EADEM QUAESTIO INTER EASDEM PERSONAS REVOCATUR; ET IDEO ET SI SINGULIS REBUS PETITIS HEREDITATEM PETAT VEL CONTRA, EXCEPTIONE SUMMOVEBITUR.* *ULP. 10 AD EDICT. IULIANUS LIBRO TERTIO DIGESTORUM SCRIBIT, SI PUPILLI TUI NEGOTIA GESSERO NON MANDATU TUO, SED NE TUTELAE IUDICIO TENEARIS, NEGOTIORUM GESTORUM TE HABEBO OBLIGATUM; SED ET PUPILLUM, MODO SI LOCUPLETIOR FUERIT FACTUS.* *IUSTINIAN. SI QUIS NOLENTE ET SPECIALITER PROHIBENTE DOMINO RERUM ADMINISTRATIONI EARUM SESE IMMISCUIT, APUD MAGNOS AUCTORES DUBITABATUR, SI PRO EXPENSIS, QUAE CIRCA RES FACTAE SUNT, TALIS NEGOTIORUM GESTOR HABEAT ALIQUAM ADVERSUS DOMINUM ACTIONEM. QUAM QUIBUSDAM POLLICENTIBUS * *, ALIIS NEGANTIBUS, IN QUIBUS ET SALVIUS IULIANUS FUIT, ** *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO TERTIO TRACTAT, SI EX DUOBUS SOCIIS ALTER ME PROHIBUERIT ADMINISTRARE, ALTER NON; AN ADVERSUS EUM QUI NON PROHIBUIT HABEAM NEGOTIORUM GESTORUM ACTIONEM? MOVETUR EO, QUOD, SI DATA FUERIT ADVERSUS EUM ACTIO, NECESSE ERIT ET EUM PERTINGI QUI VETUIT; SED ET ILLUD ESSE INIQUUM EUM QUI NON PROHIBUIT ALIENO FACTO LIBERARI, CUM ET SI MUTUAM PECUNIAM ALTERI EX SOCIIS PROHIBENTE SOCIO DEDISSEM, UTIQUE EUM OBLIGAREM. ET PUTO SECUNDUM IULIANUM DEBERE DICI SUPERESSE CONTRA EUM QUI NON PROHIBUIT NEGOTIORUM GESTORUM ACTIONEM, ITA TAMEN UT IS QUI PROHIBUIT EX NULLA PARTE NEQUE PER SOCIUM NEQUE PER IPSUM ALIQUID DAMNI SENTIAT.* *ULP. IBID. * IULIANUS SCRIBIT, EUM, QUI INSULAM FULSIT VEL SERVUM AEGROTUM CURAVIT, HABERE NEGOTIORUM GESTORUM ACTIONEM, SI UTILITER HOC FACERET, LICET EVENTUS NON SIT SECUTUS.* *PAUL. 9. AD EDICT. DEBITOR MEUS, QUI MIHI QUINQUAGINTA DEBEBAT, DECESSIT; HUIUS HEREDITATIS CURATIONEM SUSCEPI ET IMPENDI DECEM; DEINDE REDACTA EX VENDITIONE REI HEREDITARIAE CENTUM IN ARCA REPOSUI; HAEC SINE CULPA MEA PERIERUNT. QUAESITUM EST, AN AB HEREDE, QUI QUANDOQUE EXTITISSET, VEL CREDITAM PECUNIAM QUINQUAGINTA PETERE POSSIM VEL DECEM QUAE IMPENDI. IULIANUS SCRIBIT IN EO VERTI QUAESTIONEM, UT ANIMADVERTAMUS, AN IUSTAM CAUSAM HABUERIM SEPONENDORUM CENTUM; NAM SI DEBUERIM ET MIHI ET CETERIS HEREDITARIIS CREDITORIBUS SOLVERE, PERICULUM NON SOLUM SEXAGINTA, SED ET RELIQUORUM QUADRAGINTA ME PRAESTATURUM, DECEM TAMEN QUAE IMPENDERIM RETENTURUM, ID EST SOLA NONAGINTA RESTITUENDA. SI VERO IUSTA CAUSA FUERIT, PROPTER QUAM INTEGRA CENTUM CUSTODIRENTUR, VELUNTI SI PERICULUM ERAT, NE PRAEDIA IN PUBLICUM COMMITTERENTUR, NE POENA TRAIECTICIAE PECUNIAE AUGERETUR AUT EX COMPROMISSO COMMITTERETUR; NON SOLUM DECEM, QUAE IN HEREDITARIA NEGOTIA IMPENDERIM, SED ETIAM QUINQUAGINTA QUAE MIHI DEBITA SUNT AB HEREDE ME CONSEQUI POSSE.* EX FACTO QUAEREBATUR; QUENDAM AD SILIGINEM EMENDAM CURATOREM DECRETO ORDINIS CONSTITUTUM; EIDEM ALIUM SUBCURATOREM CONSTITUTUM SILIGINEM MISCENDO CORRUPISSE ATQUE ITA PRETIUM SILIGINIS, QUAE IN PUBLICUM EMPTA ERAT, CURATORI ADFLICTUM ESSE; QUAQUE ACTIONE CURATOR CUM SUBCURATORE EXPERIRI POSSIT ET CONSEQUI ID, UT EI SALVUM ESSET, QUOD CAUSA EIUS DAMNUM CEPISSET. VALERIUS SEVERUS RESPONDIT ADVERSUS CONTUTOREM NEGOTIORUM GESTORUM ACTIONEM TUTORI DANDAM; IDEM RESPONDIT; UT MAGISTRATUI ADVERSUS MAGISTRATUM EADEM ACTIO DETUR, ITA TAMEN, SI NON SIT CONSCIUS FRAUDIS. SECUNDUM QUAE ETIAM IN SUBCURATORE IDEM DICENDUM EST. *ULP. 11 AD EDICT. IULIANUS LIBRO TERTIO DIGESTORUM PUTAT EUM, CUI RES METUS CAUSA TRADITA EST, NON SOLUM REDDERE, VERUM ET DE DOLO REPROMITTERE DEBERE. SI ACCEPTILATIONE LIBERATIO INTERVENIT, RESTITUENDA ERIT IN PRISTINUM STATUM OBLIGATIO, USQUE ADEO, UT IULIANUS SCRIBAT LIBRO QUARTO DIGESTORUM, SI PECUNIA DEBITA FUIT, QUAE ACCEPTA PER VIM FACTA EST, NISI VEL SOLVATUR VEL RESTITUTA OBLIGATIONE IUDICIUM ACCIPIATUR, QUADRUPLO EUM CONDEMNANDUM. CUM AUTEM HAEC ACTIO IN REM SIT SCRIPTA NEC PERSONAM VIM FACIENTIS COERCEAT, SED ADVERSUS OMNES RESTITUI VELIT QUOD METUS CAUSA FACTUM EST; NON INMERITO IULIANUS A MARCELLO NOTATUS EST SCRIBENS, SI FIDEIUSSOR VIM INTULIT, UT ACCEPTO LIBERETUR, IN REUM NON ESSE RESTITUENDAM ACTIONEM, SED FIDEIUSSOREM, NISI ADVERSUS REUM QUOQUE ACTIONEM RESTITUAT, DEBERE IN QUADRUPLUM CONDEMNARI. SED EST VERIUS, QUOD MARCELLUS NOTAT; ETIAM ADVERSUS REUM COMPETERE HANC ACTIONEM, CUM IN REM SIT SCRIPTA. PAULUS NOTAT. SI QUIS ALIUS SINE MALITIA FIDEIUSSORIS UT FIDEIUSSORI ACCEPTO FIERET VIM FECIT, NON TENEBITUR FIDEIUSSOR, UT REI QUOQUE OBLIGATIONEM RESTITUAT.* *ULP. IBID. IULIANUS AIT EUM, QUI VIM ADHIBUIT DEBITORI SUO UT EI SOLVERET, HOC EDICTO NON TENERI PROPTER NATURAM METUS CAUSA ACTIONIS QUAE DAMNUM EXIGIT.* *ULP. IBID. SED ET SI QUIS PER VIM STIPULATUS CUM ACCEPTUM NON FACERET, FUERIT IN QUADRUPLUM CONDEMNATUS, EX STIPULATU EUM AGENTEM ADVERSUS EXCEPTIONEM REPLICATIONE ADIUVARI IULIANUS PUTAT, CUM IN QUADRUPLO ET SIMPLUM SIT REUS CONSECUTUS. QUI VIM INTULIT, CUM POSSESSIONEM A ME SIT CONSECUTUS, FUR NON EST; QUAMVIS QUI RAPUIT, FUR IMPROBIOR ESSE VIDEATUR, UT IULIANO PLACET. IULIANUS AIT QUOD INTEREST QUADRUPLARI SOLUM, ET IDEO EUM, QUI EX CAUSA FIDEICOMMISSI QUADRAGINTA DEBEBAT, SI TRECENTA PROMISERIT PER VIM ET SOLVERIT, DUCENTORUM SEXAGINTA QUADRUPLUM CONSECUTURUM; IN HIS ENIM CUM EFFECTU VIM PASSUS EST.* *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO QUARTO SCRIBIT, SI MINOR ANNIS VIGINTI QUINQUE CONSILIO SERVI CIRCUMSCRIPTUS EUM VENDIDIT CUM PECULIO EMPTORQUE EUM MANUMISIT, DANDAM IN MANUMISSUM DE DOLO ACTIONEM.* *PAPIN. 37 QUAEST. SI FIDEIUSSOR PROMISSUM ANIMAL ANTE MORAM OCCIDERIT, DE DOLO ACTIONEM REDDI ADVERSUS EUM OPORTERE NERATIUS PRISCUS ET IULIANUS RESPONDERUNT, QUONIAM DEBITORE LIBERATO PER CONSEQUENTIAS IPSE QUOQUE DIMITTITUR.* *PAUL. 11 AD EDICT. SI PERSUASERIS MIHI NULLAM SOCIETATEM TIBI FUISSE CUM EO CUI HERES SUM, ET OB ID IUDICIO ABSOLVI TE PASSUS SIM; DANDAM MIHI DE DOLO ACTIONEM IULIANUS SCRIBIT.* *ULP. 11 AD EDICT. MARCELLUS APUD IULIANUM NOTAT; SI MINOR SIBI SERVUM NECESSARIUM COMPARAVERIT, MOX DECESSERIT, NON DEBERE EUM RESTITUI. * SI MINOR ANNIS CUM FILIO FAMILIAS MAIORE CONTRAXERIT, ET IULIANUS LIBRO QUARTO DIGESTORUM ET MARCELLUS LIBRO SECUNDO DIGESTORUM SCRIBIT POSSE IN INTEGRUM RESTITUI, UT MAGIS AETATIS RATIO QUAM SENATUS CONSULTI HABEATUR.* *PAUL. 12 AD EDICT. * ETSI PUPILLO CAUTUM SIT, MELIUS DICITUR REM SUAM RESTITUI PUPILLO QUAM INCERTUM CAUTIONIS EVENTUM EUM SPECTARE; QUOD ET IULIANUS, SI * CIRCUMVENTUS SIT PUPILLUS, RESPONDIT.* *PAUL. 11 AD EDICT. SI LIBERTATE ADEMPTA CAPITIS DEMINUTIO SUBSECUTA SIT, NULLI RESTITUTIONI ADVERSUS SERVUM LOCUS EST, QUIA NEC PRAETORIA IURISDICTIONE ITA SERVUS OBLIGATUR, UT CUM EO ACTIO SIT; SED UTILIS ACTIO ADVERSUS DOMINUM DANDA EST, UT IULIANUS SCRIBIT, ET NISI IN SOLIDUM DEFENDATUR, PERMITTENDUM MIHI EST IN BONA QUAE HABUIT MITTI.* *ULP. 12 AD EDICT. IULIANUS LIBRO QUARTO SCRIBIT NON SOLUM ADVERSUS POSSESSOREM HEREDITATIS SUCCURRENDUM MILITI, VERUM ADVERSUS EOS QUOQUE, QUI A POSSESSORE EMERUNT, UT VINDICARI RES POSSINT, SI MILES HEREDITATEM ADGNOVERIT; QUOD SI NON ADGNOVERIT, EX POST FACTO USUCAPIONEM PROCESSISSE MANIFESTATUR. ULP. 15 AD EDICT. * SI ID QUOD A DEBITORIBUS EXEGIT POSSESSOR PETITORI HEREDITATIS SOLVIT, LIBERARI DEBITORES IULIANUS LIBRO QUARTO DIGESTORUM SCRIBIT, SIVE BONAE FIDEI POSSESSOR SIVE PRAEDO FUIT QUI DEBITUM AB HIS EXEGERAT, ET IPSO IURE EOS LIBERARI.* *ULP. 12 AD EDICT. EUM QUOQUE CUI SIC LEGATUM SIT; "VEL IN ANNOS SINGULOS, QUIBUS IN ITALIA ESSET", RESTITUENDUM, UT CAPIAT, ATQUE SI IN ITALIA FUISSET ET LABEO SCRIBIT ET IULIANUS LIBRO QUARTO ET POMPONIUS LIBRO TRIGENSIMO PRIMO PROBANT; NON ENIM DIES ACTIONIS EXIT, UBI PRAETORIS AUXILIUM NECESSARIUM ERAT, SED CONDICIO IN CAUSA EST.* *ULP. IBID. * CUM FERIAE TEMPUS EXIMUNT, RESTITUTIO DUMTAXAT IPSORUM DIERUM FACIENDA EST, NON TOTIUS TEMPORIS. ET ITA IULIANUS LIBRO QUARTO DIGESTORUM SCRIBIT; AIT ENIM RESCISSIONEM USUCAPIONIS ITA FACIENDAM, UT HI DIES RESTITUANTUR, QUIBUS ACTOR AGERE VOLUIT ET INTERVENTU FERIARUM IMPEDITUS EST.* QUI CUM HEREDE EGIT, EXCEPTIONE SUMMOTUS EST HAC; "SI NON IN EA CAUSA TABULAE TESTAMENTI SINT, UT CONTRA EAS EMANCIPATO BONORUM POSSESSIO DARI POSSIT". EMANCIPATO OMITTENTE BONORUM POSSESSIONEM NON INIQUE POSTULABIT CREDITOR RESTITUI SIBI ACTIONEM ADVERSUS SCRIPTUM HEREDEM; NAM QUAMDIU BONORUM POSSESSIO CONTRA TABULAS FILIO DARI POTEST, HERES QUODAMMODO DEBITOR NON EST. *ULP. 13 AD EDICT. * IN SERVUM LABEO COMPROMITTI NON POSSE LIBRO UNDECIMO SCRIBIT; ET EST VERUM. UNDE IULIANUS AIT, SI IN TITIUM ET SERVUM COMPROMISSUM SIT, NEC TITIUM COGENDUM SENTENTIAM DICERE, QUIA CUM ALIO RECEPERIT; QUAMVIS SERVI, INQUIT, ARBITERIUM NULLUM SIT. PAUL. 13 AD EDICT. SED SI ITA COMPROMISSUM SIT, UT VEL ALTERUTRIUS SENTENTIA VALEAT, TITIUM COGENDUM.* *ULP. 13 AD EDICT. IULIANUS AIT, SI EUM INFAMAVERUNT LITIGATORES, NON OMNIMODO PRAETOREM DEBERE EUM EXCUSARE, SED CAUSA COGNITA. IDEM ET SI SPRETA AUCTORITATE EIUS AD IUDICIUM LITIGATORES IERINT, MOX AD EUNDEM ARBITRUM REDIERINT, PRAETOREM NON DEBERE EUM COGERE INTER EOS DISCEPTARE, QUI EI CONTUMELIAM HANC FECERUNT, UT EUM SPERNERENT ET AD ALIUM IRENT.* *ULP. IBID. ARBITRUM AUTEM COGENDUM NON ESSE SENTENTIAM DICERE, NISI COMPROMISSUM INTERVENERIT. ITEM IULIANUS SCRIBIT NON COGENDUM ARBITRUM SENTENTIAM DICERE, SI ALTER PROMISERIT, ALTER NON. IDEM DICIT, ET SI SUB CONDICIONE FUERIT POENA COMPROMISSA, VELUTI "SI NAVIS EX ASIA VENERIT, TOT MILIA"; NON ENIM PRIUS ARBITRUM COGENDUM SENTENTIAM DICERE, QUAM CONDICIO EXSTITERIT; NE SIT INEFFICAX DEFICIENTE CONDICIONE.* *ULP. IBID. ITEM SI UNUS EX LITIGATORIBUS BONIS SUIS CEDAT, IULIANUS LIBRO QUARTO DIGESTORUM SCRIBIT NON ESSE COGENDUM ARBITRUM SENTENTIAM DICERE, CUM NEQUE AGERE NEQUE CONVENIRI POSSIT.* *PAUL. 13 AD EDICT. * SI SIC FUIT IN ARBITRUM COMPROMISSUM, UT CERTAM SENTENTIAM DICAT, NULLUM ESSE ARBITRIUM, NEC COGENDUM SENTENTIAM DICERE IULIANUS SCRIBIT LIBRO QUARTO DIGESTORUM.* *ULP. 13 AD EDICT. SI QUIS EX LITIGATORIBUS IDEO NON ADFUERIT, QUOD VALETUDINE VEL REI PUBLICAE CAUSA ABSENTIA IMPEDITUS SIT AUT MAGISTRATU AUT ALIA IUSTA DE CAUSA, POENAM COMMITTI PROCULUS ET ATILICINUS AIUNT; SED SI PARATUS SIT IN EUNDEM COMPROMITTERE, ACTIONEM DENEGARI AUT EXCEPTIONE TUTUM FORE. SED HOC ITA DEMUM VERUM ERIT, SI ARBITER RECIPERE IN SE ARBITERIUM FUERIT PARATUS; NAM INVITUM NON ESSE COGENDUM IULIANUS LIBRO QUARTO DIGESTORUM RECTE SCRIBIT. * SI ARBITER IUSSIT PUTA IN PROVINCIA ADESSE LITIGATORES, CUM ROMAE ESSET IN EUM COMPROMISSUM, AN EI IMPUNE =NON= PAREATUR, QUAERITUR. ET EST VERIUS, QUOD IULIANUS AIT LIBRO QUARTO, EUM LOCUM COMPROMISSO INESSE, DE QUO ACTUM SIT UT PROMITTERETUR; IMPUNE IGITUR EI NON PAREBITUR, SI ALIO LOCI ADESSE IUSSERIT.* *ULP. IBID. SI PLURES ARBITRI FUERINT ET DIVERSAS SENTENTIAS DIXERINT, LICEBIT SENTENTIA EORUM NON STARI; SED SI MAIOR PARS CONSENTIAT, EA STABITUR, ALIOQUIN POENA COMMITTETUR. INDE QUAERITUR APUD IULIANUM, SI EX TRIBUS ARBITRIS UNUS QUINDECIM, ALIUS DECEM, TERTIUS QUINQUE CONDEMNENT, QUA SENTENTIA STETUR; ET IULIANUS SCRIBIT QUINQUE DEBERE PRAESTARI, QUIA IN HANC SUMMAM OMNES CONSENSERUNT.* *PAUL. 13 AD EDICT. IULIANUS INDISTINCTE SCRIBIT; SI PER ERROREM DE FAMOSO DELICTO AD ARBITRUM ITUM EST, VEL DE EA RE, DE QUA PUBLICUM IUDICIUM SIT CONSTITUTUM, VELUTI DE ADULTERIIS SICARIIS ET SIMILIBUS, VETARE DEBET PRAETOR SENTENTIAM DICERE NEC DARE DICTAE EXSECUTIONEM. IULIANUS IMPUNE NON PARERI, SI IUBEAT AD ALIUM ARBITREM IRE, NE FINIS NON SIT; QUOD SI HOC MODO DIXERIT, UT ARBITRIO PUBLII MAEVII FUNDUS TRADERETUR AUT SATISDATIO DETUR, PARENDUM ESSE SENTENTIAE.* *GAI. 5 AD EDICT. PROV. SI PUPILLUS SINE TUTORIS AUCTORITATE COMPROMISERIT, NON EST ARBITER COGENDUS PRONUNTIARE, QUIA, SI CONTRA EUM PRONUNTIETUR, POENA NON TENETUR; PRAETERQUAM SI FIDEIUSSOREM DEDERIT, A QUO POENA PETI POSSIT. IDQUE ET IULIANUS SENTIT.* SI COMPROMISSUM ITA FACTUM EST, UT PRAESENTE UTROQUE AUT HEREDIBUS EORUM ARBITER SENTENTIAM DICAT ET ALTER EX LITIGATORIBUS DECESSERIT PUPILLO HEREDE RELICTO, NON ALITER VIDETUR SENTENTIA DICTA ESSE, NISI TUTORIS AUCTORITAS INTERPOSITA FUERIT. ITEM SI ALTER EX COMPROMITTENTIBUS FURERE COEPERIT, SED ET INTERPELLATUR, QUO MINUS SENTENTIAM DICAT, QUIA NIHIL CORAM FURIOSO FIERI INTELLEGITUR. QUOD SI FURIOSUS CURATOREM HABET VEL HABUERIT ADHUC LITIGIO PENDENTE, POTEST PRAESENTE CURATORE SENTENTIA DICI. ARBITER ADESSE LITIGATORES VEL PER NUNTIUM VEL EPISTULAM IUBERE POTEST. SI AB ALTERA DUMTAXAT PARTE HEREDIS MENTIO COMPREHENSA FUERIT, COMPROMISSUM SOLVETUR MORTE CUIUSQUE EX LITIGATORIBUS, SICUT SOLVERETUR ALTERO MORTUO, SI NEUTRIUS HEREDIS PERSONA COMPREHENDERETUR. *POMPON. 11 EPIST. APUD IULIANUM SCRIPTUM EST; SI PRIVATUS AD SE PERTINERE HEREDITATEM LUCII TITII DICAT, ALTERO EANDEM HEREDITATEM FISCO VINDICANTE; QUAERITUR, UTRUM IUS FISCI ANTE EXCUTIENDUM SIT ET SUSTINENDAE ACTIONES CETERORUM, AN NIHILO MINUS INHIBENDAE PETITIONES CREDITORUM SINGULORUM, NE PUBLICAE CAUSAE PRAEIUDICETUR. IDQUE SENATUS CONSULTIS EXPRESSUM EST.* ET SI PRAETOR SIT IS, QUI ALIENAM IURISDICTIONEM EXSEQUITUR, NON TAMEN PRO SUO IMPERIO AGIT, SED PRO EO CUIUS MANDATU IUS DICIT, QUOTIENS PARTIBUS EIUS FUNGITUR. SI QUIS TESTAMENTO SUO TITIO ET SEIO DECEM DARI IUSSERIT, NULLAM HAEC VERBA RECIPIUNT AMBIGUITATEM, UT DENA DIXISSE VIDEATUR, QUI DECEM DIXIT. *PAUL. 17 AD EDICT. SI DIVERSIS SUMMIS CONDEMNENT IUDICES MINIMAM SPECTANDAM ESSE IULIANUS SCRIBIT.* *ULP. 22 AD EDICT. IULIANUS AIT, SI ALTER EX LITIGATORIBUS IUDICEM SOLUM HEREDEM VEL EX PARTE FECERIT, ALIUS IUDEX NECESSARIO SUMENDUS EST, QUIA INIQUUM EST ALIQUEM SUAE REI IUDICEM FIERI.* DE QUA RE COGNOVERIT IUDEX, PRONUNTIARE QUOQUE COGENDUS ERIT. IUDEX, QUI USQUE AD CERTAM SUMMAM IUDICARE IUSSUS EST, ETIAM DE RE MAIORI IUDICARE POTEST, SI INTER LITIGATORES CONVENIAT. CUM ABSENTEM DEFENDERE VELLEM, IUDICIUM MORTUO IAM EO ACCEPI ET CONDEMNATUS SOLVI; QUAESITUM EST AN HERES LIBERARETUR, ITEM QUAE ACTIO MIHI ADVERSUS EUM COMPETERET. RESPONDI IUDICIUM, QUOD IAM MORTUO DEBITORE PER DEFENSOREM EIUS ACCIPITUR, NULLUM ESSE ET IDEO HEREDEM NON LIBERARI; DEFENSOREM AUTEM, SI EX CAUSA IUDICATI SOLVERIT, REPETERE QUIDEM NON POSSE, NEGOTIORUM TAMEN GESTORUM EI ACTIONEM COMPETERE ADVERSUS HEREDEM; QUI SANE EXCEPTIONE DOLI MALI TUERI SE POSSIT, SI AB ACTORE CONVENIATUR. QUAESITUM EST, CUM ALTER EX LITIGATORIBUS FEBRICITANS DISCESSISSET ET IUDEX ABSENTE EO PRONUNTIASSET, AN IURE VIDERETUR PRONUNTIASSE. RESPONDIT; MORBUS SONTICUS ETIAM INVITIS LITIGATORIBUS AC IUDICE DIEM DIFFERT. SONTICUS AUTEM EXISTIMANDUS EST, QUI CUIUSQUE REI AGENDAE IMPEDIMENTO EST. LITIGANTI PORRO QUID MAGIS IMPEDIMENTO EST, QUAM MOTUS CORPORIS CONTRA NATURAM, QUEM FEBREM APPELLANT? IGITUR SI REI IUDICANDAE TEMPORE ALTER EX LITIGATORIBUS FEBREM HABUIT, RES NON VIDETUR IUDICATA. POTEST TAMEN DICI ESSE ALIQUAM ET FEBRIUM DIFFERENTIAM; NAM SI QUIS SANUS ALIAS AC ROBUSTUS TEMPORE IUDICANDI LEVISSIMA FEBRE CORREPTUS FUERIT, AUT SI QUIS TAM VETEREM QUARTANAM HABEAT, UT IN EA OMNIBUS NEGOTIIS SUPERESSE SOLEAT, POTERIT DICI MORBUM SONTICUM NON HABERE. HEREDITAS NIHIL ALIUD EST, QUAM SUCCESSIO IN UNIVERSUM IUS QUOD DEFUNCTUS HABUERIT. *ULP. 15 AD EDICT. OMNIBUS ETIAM TITULIS HIC PRO POSSESSORE HAERET ET QUASI INIUNCTUS EST. DENIQUE ET PRO EMPTORE TITULO HAERET; NAM SI A FURIOSO EMERO SCIENS, PRO POSSESSORE POSSIDEO, ITEM IN TITULO PRO DONATO QUAERITUR, AN QUIS PRO POSSESSORE POSSIDEAT, UT PUTA UXOR VEL MARITUS; ET PLACET NOBIS IULIANI SENTENTIA PRO POSSESSORE POSSIDERE EUM, ET IDEO PETITIONE HEREDITATIS TENEBITUR. NON SOLUM AUTEM AB EO PETI HEREDITAS POTEST, QUI CORPUS HEREDITARIUM POSSIDET, SED ET SI NIHIL. ET VIDENDUM, SI NON POSSIDENS OPTULERIT TAMEN SE PETITIONI, AN TENEATUR. ET CELSUS LIBRO QUARTO DIGESTORUM SCRIBIT EX DOLO EUM TENERI; DOLO ENIM FACERE EUM QUI SE OFFERT PETITIONI. QUAM SENTENTIAM GENERALITER MARCELLUS APUD IULIANUM PROBAT; OMNEM, QUI SE OFFERT PETITIONI, QUASI POSSIDENTEM TENERI.* *ULP. IBID. * IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM AIT AB EO, QUI PETIT HEREDITATEM ET LITIS AESTIMATIONEM CONSECUTUS EST, HEREDITATEM PETI POSSE. NON SOLUM AUTEM A DEBITORE DEFUNCTI, SED ETIAM A DEBITORE HEREDITARIO PETI HEREDITAS POTEST; DENIQUE AB EO, QUI NEGOTIA HEREDITARIA GESSIT, ET CELSO ET IULIANO VIDETUR PETI HEREDITATEM POSSE, SED SI HEREDIS NEGOTIUM GESSIT, NEQUAQUAM; AB HEREDIS ENIM DEBITORE PETI HEREDITAS NON POTEST. IULIANUS SCRIBIT, SI IS, QUI PRO HEREDE POSSIDEBAT, VI FUERIT DEIECTUS, PETI AB EO HEREDITATEM POSSE QUASI A IURIS POSSESSORE, QUIA HABET INTERDICTUM UNDE VI, QUO VICTUS CEDERE DEBET; SED ET EUM QUI DEIECIT PETITIONE HEREDITATIS TENERI, QUIA RES HEREDITARIAS PRO POSSESSORE POSSIDET. IDEM IULIANUS AIT, SIVE QUIS POSSIDENS SIVE NON REM VENDIDERIT, PETITIONE HEREDITATIS EUM TENERI, SIVE IAM PRETIUM RECEPIT SIVE PETERE POSSIT, UT ET HIC ACTIONIBUS CEDAT. IDEM SCRIBIT PATRONUM HEREDITATEM PETERE NON POSSE AB EO, CUI LIBERTUS IN FRAUDEM ALIENAVIT, QUIA CALVISIANA ACTIONE EI TENETUR; PATRONI ENIM ISTE DEBITOR EST, NON HEREDITARIUS. ERGO NEC AB EO, CUI MORTIS CAUSA DONATUM EST, PETI HEREDITAS POTEST. IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI QUIS EX CAUSA FIDEICOMMISSI RESTITUERIT HEREDITATEM VEL SINGULAS RES PRAESTITERIT, PETI AB EO HEREDITATEM POSSE, QUIA HABET CONDICTIONEM EARUM, QUAE SUNT EX EA CAUSA SOLUTAE, ET VELUTI IURIS POSSESSOR EST. SED ET SI PRETIA RERUM, QUAS DISTRAXIT, EX CAUSA FIDEICOMMISSI SOLVIT, PETI HEREDITATEM AB EO POSSE, QUIA REPETERE POTEST. SED HIS CASIBUS ACTIONES SUAS DUMTAXAT EUM PRAESTATURUM, CUM ET RES EXSTANT ET POTEST PETITOR ETIAM PER IN REM ACTIONEM EAS VINDICARE.* *PAUL. 20 AD EDICT. SI SERVUS VEL FILIUS FAMILIAS RES HEREDITARIAS TENEAT, A PATRE DOMINOVE PETI HEREDITAS POTEST, SI FACULTATEM RESTITUENDARUM RERUM HABET. CERTE SI PRETIUM RERUM HEREDITARIARUM VENDITARUM IN PECULIO SERVI HABEAT, ET IULIANUS EXISTIMAT POSSE A DOMINO QUASI A IURIS POSSESSORE HEREDITATEM PETI.* *GAI. 6 AD EDICT. IDEM IULIANUS AIT ETIAMSI NONDUM PRETIA RERUM CONSECUTUS SIT SERVUS, POSSE A DOMINO QUASI A IURIS POSSESSORE HEREDITATEM PETI, QUIA HABET ACTIONEM, QUA EAM PECUNIAM CONSEQUATUR, QUAE QUIDEM ACTIO ETIAM IGNORANTI ADQUIRERETUR.* *PAUL. 20 AD EDICT. SI A DOMINO VEL A PATRE, QUI PRETIA POSSIDET, HEREDITAS PETATUR, AN FILIO VEL SERVO MORTUA VEL SERVO MANUMISSO VEL EMANCIPATO FILIO INTRA ANNUM AGI DEBEAT? ET AN DEBITUM SIBI DOMINUS VEL PATER DEDUCERE POTEST? IULIANUS VERIUS ESSE AIT, ID QUOD PROCULUS QUOQUE RESPONDIT, PERPETUO ACTIONEM DANDAM NEC DEDUCI OPORTERE ID QUOD IPSI DEBETUR, QUIA NON DE PECULIO AGATUR, SED HEREDITAS PETATUR. HAEC RECTE, SI PRETIA HABEAT SERVUS VEL FILIUS FAMILIAS. QUOD SI PROPTEREA HEREDITAS PETATUR A DOMINO, QUOD SERVUS DEBITOR FUIT, PERINDE HABERI DEBEBIT, ATQUE SI DE PECULIO AGERETUR. IDEM DICENDUM MAURICIANUS AIT ETIAMSI PECUNIAM EX PRETIO PERCEPTAM SERVUS VEL FILIUS CONSUMPSERIT, SED ALIAS EX PECULIO EIUS SOLVI POTEST.* *ULP. 15 AD EDICT. * SCRIBIT IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM, SI POSSESSOR EX PECUNIA HEREDITARIA HOMINEM EMERIT ET AB EO PETATUR HEREDITAS, ITA VENIRE IN HEREDITATIS PETITIONEM, SI HEREDITATIS INTERFUIT EUM EMI; AT SI SUI CAUSA EMIT, PRETIUM VENIRE. SIMILI MODO ET SI FUNDUM HEREDITARIUM DISTRAXERIT, SI QUIDEM SINE CAUSA, ET IPSUM FUNDUM ET FRUCTUS IN HEREDITATIS PETITIONEM VENIRE; QUOD SI AERIS EXSOLVENDI GRATIA HEREDITARII ID FECIT, NON AMPLIUS VENIRE QUAM PRETIUM. ITEM NON SOLUM EA QUAE MORTIS TEMPORE FUERUNT, SED SI QUA POSTEA AUGMENTA HEREDITATI ACCESSERUNT, VENIRE IN HEREDITATIS PETITIONEM. * CUM PRAEDIXIMUS OMNES HEREDITARIAS ACTIONES IN HEREDITATIS PETITIONEM VENIRE, QUAERITUR, UTRUM CUM SUA NATURA VENIANT AN CONTRA. UT PUTA EST QUAEDAM ACTIO, QUAE INFITIATIONE CRESCIT; UTRUM CUM SUO INCREMENTO AN VERO IN SIMPLUM VENIT, UT LEGIS AQUILIAE? ET IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM SCRIBIT SIMPLUM SOLUTURUM. IDEM RECTE AIT, SI NOXALI IUDICIO CONDEMNATUS SIT POSSESSOR DEFUNCTO, NON POSSE EUM DEDENTEM NOXAE OFFICIO IUDICIS LIBERARI; QUIA TAMDIU QUIS HABET NOXAE DEDENDAE FACULTATEM, QUAMDIU IUDICATI CONVENIATUR, POST SUSCEPTUM IUDICIUM NON POTEST NOXAE DEDENDO SE LIBERARE; SUSCEPIT AUTEM PER PETITIONEM HEREDITATIS.* *PAUL. 20 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT ACTOREM ELIGERE DEBERE, UTRUM SORTEM TANTUM AN ET USURAS VELIT CUM PERICULO NOMINUM AGNOSCERE.* *ULP. 15 AD EDICT. SI QUID POSSESSOR SOLVIT CREDITORIBUS, REPUTABIT, QUAMQUAM IPSO IURE NON LIBERAVERIT PETITOREM HEREDITATIS; NAM QUOD QUIS SUO NOMINE SOLVIT, NON DEBITORIS, DEBITOREM NON LIBERAT. ET IDEO IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM SCRIBIT ITA ID IMPUTATURUM POSSESSOREM, SI CAVERIT SE PETITOREM DEFENSUM IRI. QUOD AUTEM POSSESSORI SOLUTUM EST, AN RESTITUERE DEBEAT, VIDEAMUS; ET SI BONAE FIDEI POSSESSOR FUIT SIVE NON, DEBERE RESTITUERE PLACET, ET QUIDEM SI RESTITUERIT, UT CASSIUS SCRIBIT ET IULIANUS LIBRO SEXTO, LIBERARI IPSO IURE DEBITORES.* *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM SCRIBIT QUOD INDEBITUM EXEGIT RESTITUERE EUM NON DEBERE NEC IMPUTATURUM QUOD NON DEBITUM SOLVIT. ULP. 49 AD SAB. SOLET QUAERI, AN ET, SI QUID LUCRI OCCASIONE HEREDITATIS VENDITOR SENSERIT, EMPTORI RESTITUERE ID DEBEAT. ET EST APUD IULIANUM HAEC QUAESTIO TRACTATA LIBRO SEXTO DIGESTORUM ET AIT, QUOD NON DEBITUM EXEGERIT, RETINERE HEREDEM ET QUOD NON DEBITUM SOLVERIT, NON REPUTARE; NAM HOC SERVARI, UT HERES EMPTORI NON PRAESTET QUOD NON DEBITUM EXEGERIT, NEQUE AB EO CONSEQUATUR QUOD NON DEBITUM PRAESTITERIT. SI AUTEM CONDEMNATUS PRAESTITERIT, HOC SOLUM HEREDI SUFFICIT ESSE EUM CONDEMNATUM SINE DOLO MALO SUO, ETIAMSI MAXIME CREDITOR NON FUERIT IS CUI CONDEMNATUS EST HERES; QUAE SENTENTIA MIHI PLACET.* *ULP. 15 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT, SI HOMINEM POSSESSOR DISTRAXERIT, SI QUIDEM NON NECESSARIUM HEREDITATI, PETITIONE HEREDITATIS PRETIUM PRAESTATURUM; IMPUTARETUR ENIM EI, SI NON DISTRAXISSET; QUOD SI NECESSARIUM HEREDITATI, SI QUIDEM VIVIT, IPSUM PRAESTANDUM, SI DECESSERIT, FORTASSIS NEC PRETIUM; SED NON PASSURUM IUDICEM QUI COGNOSCIT POSSESSOREM PRETIUM LUCRARI SCRIBIT, ET VERIUS EST.* *ULP. 16 AD EDICT. IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM SCRIBIT, SI HOMINEM, QUI MAEVII ERAT, EMERO A TITIO, DEINDE CUM EUM MAEVIUS A ME PETERET, EUNDEM VENDIDERO EUMQUE EMPTOR OCCIDERIT, AEQUUM ESSE ME PRETIUM MAEVIO RESTITUERE. IDEM IULIANUS EODEM LIBRO SCRIBIT, SI MORAM FECERIT IN HOMINE REDDENDO POSSESSOR ET HOMO MORTUUS SIT, ET FRUCTUUM RATIONEM USQUE AD REI IUDICATAE TEMPUS SPECTANDAM ESSE. IDEM IULIANUS AIT NON SOLUM FRUCTUS, SED ETIAM OMNEM CAUSAM PRAESTANDAM; ET IDEO ET PARTUM VENIRE IN RESTITUTIONEM ET PARTUUM FRUCTUS.* *GAI. 6 AD EDICT. FRUCTUS COMPUTANDOS ETIAM EARUM RERUM, QUAS DEFUNCTUS PIGNORI ACCEPIT, IULIANUS AIT.* EI, QUI PARTES HEREDITARIAS VEL TOTAM A FISCO MERCATUS FUERIT, NON EST INIQUUM DARI ACTIONEM, PER QUAM UNIVERSA BONA PERSEQUATUR, QUEMADMODUM EI, CUI EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO HEREDITAS RESTITUTA EST, PETITIO HEREDITATIS DATUR. HERES DEBITORIS ID QUOD DEFUNCTUS PIGNORI DEDERAT QUIN HEREDITATEM PETENDO CONSEQUI POSSIT, DUBIUM NON EST. CUM PRAEDIA URBANA ET RUSTICA NEGLEGENTIA POSSESSORUM PEIORA SINT FACTA, VELUTI QUIA VINEAE POMARIA HORTI EXTRA CONSUETUDINEM PATRIS FAMILIAS DEFUNCTI CULTA SUNT; LITIS AESTIMATIONEM EARUM RERUM, QUANTO PEIORES SINT FACTAE, POSSESSORES PATI DEBENT. *ULP. 16 AD EDICT. IULIANUS LIBRO SEXTO DIGESTORUM SCRIBIT, SI HOMINEM, QUI MAEVII ERAT, EMERO A TITIO, DEINDE CUM EUM MAEVIUS A ME PETERET, EUNDEM VENDIDERO EUMQUE EMPTOR OCCIDERIT, AEQUUM ESSE ME PRETIUM MAEVIO RESTITUERE. IDEM IULIANUS EODEM LIBRO SCRIBIT, SI MORAM FECERIT IN HOMINE REDDENDO POSSESSOR ET HOMO MORTUUS SIT, ET FRUCTUUM RATIONEM USQUE AD REI IUDICATAE TEMPUS SPECTANDAM ESSE. IDEM IULIANUS AIT NON SOLUM FRUCTUS, SED ETIAM OMNEM CAUSAM PRAESTANDAM; ET IDEO ET PARTUM VENIRE IN RESTITUTIONEM ET PARTUUM FRUCTUS. USQUE ADEO AUTEM ET CAUSAE VENIUNT, UT IULIANUS LIBRO SEPTIMO SCRIBIT, SI PER EUM SERVUM POSSESSOR ADQUISIERIT ACTIONEM LEGIS AQUILIAE, RESTITUERE COGENDUM.* *PAUL. 21 AD EDICT. IULIANUS AUTEM IN HIS CASIBUS, UBI PROPTER FUGAM SERVI POSSESSOR ABSOLVITUR, ETSI NON COGITUR CAVERE DE PERSEQUENDA RE, TAMEN CAVERE DEBERE POSSESSOREM, SI REM NANCTUS FUERIT, UT EAM RESTITUAT, IDQUE POMPONIUS LIBRO TRIGENSIMO QUARTO VARIARUM LECTIONUM PROBAT; QUOD VERIUS EST.* QUI SCIT FUNDUM SIBI CUM ALIO COMMUNEM ESSE, FRUCTUS, QUOS EX EO PERCEPERIT INVITO VEL IGNORANTE SOCIO, NON MAIORE EX PARTE SUOS FACIT QUAM EX QUA DOMINUS PRAEDII EST; NEC REFERT, IPSE AN SOCIUS AN UTERQUE EOS SEVERIT, QUIA OMNIS FRUCTUS NON IURE SEMINIS, SED IURE SOLI PERCIPITUR; ET QUEMADMODUM, SI TOTUM FUNDUM ALIENUM QUIS SCIENS POSSIDEAT, NULLA EX PARTE FRUCTUS SUOS FACIET, QUOQUO MODO SATI FUERINT, ITA QUI COMMUNEM FUNDUM POSSIDET, NON FACIET SUOS FRUCTUS PRO EA PARTE, QUA FUNDUS AD SOCIUM EIUS PERTINEBIT. IN ALIENO FUNDO, QUEM TITIUS BONA FIDE MERCATUS FUERAT, FRUMENTUM SEVI; AN TITIUS BONAE FIDEI EMPTOR PERCEPTOS FRUCTUS SUOS FACIAT? RESPONDI, QUOD FRUCTUS QUI EX FUNDO PERCIPIUNTUR INTELLEGI DEBET PROPIUS EA ACCEDERE, QUAE SERVI OPERIS SUIS ADQUIRUNT, QUONIAM IN PERCIPIENDIS FRUCTIBUS MAGIS CORPORIS IUS EX QUO PERCIPIUNTUR QUAM SEMINIS, EX QUO ORIUNTUR, ASPICITUR; ET IDEO NEMO UMQUAM DUBITAVIT, QUIN, SI IN MEO FUNDO FRUMENTUM TUUM SEVERIM, SEGETES ET QUOD EX MESSIBUS COLLECTUM FUERIT MEUM FIERET. PORRO BONAE FIDEI POSSESSOR IN PERCIPIENDIS FRUCTIBUS ID IURIS HABET, QUOD DOMINIS PRAEDIORUM TRIBUTUM EST. PRAETEREA CUM AD FRUCTUARIUM PERTINEANT FRUCTUS A QUOLIBET SATI, QUANTO MAGIS HOC IN BONAE FIDEI POSSESSORIBUS RECIPIENDUM EST, QUI PLUS IURIS IN PERCIPIENDIS FRUCTIBUS HABENT? CUM FRUCTUARII QUIDEM NON FIANT, ANTEQUAM AB EO PERCIPIANTUR, AD BONAE FIDEI AUTEM POSSESSOREM PERTINEANT, QUOQUO MODO A SOLO SEPARATI FUERINT, SICUT EIUS QUI VECTIGALEM FUNDUM HABET FRUCTUS FIUNT, SIMUL ATQUE SOLO SEPARATI SUNT. BONAE FIDEI EMPTOR SEVIT ET ANTEQUAM FRUCTUS PERCIPERET, COGNOVIT FUNDUM ALIENUM ESSE; AN PERCEPTIONE FRUCTUS SUOS FACIAT, QUAERITUR. RESPONDI; BONAE FIDEI EMPTOR QUOD AD PERCIPIENDOS FRUCTUS INTELLEGI DEBET, QUAMDIU EVICTUS FUNDUS NON FUERIT; NAM ET SERVUS ALIENUS QUEM BONA FIDE EMERO TAMDIU MIHI EX RE MEA VEL EX OPERIS SUIS ADQUIRET, QUAMDIU A ME EVICTUS NON FUERIT. *PAUL. 21 AD EDICT. FRUCTUS NON MODO PERCEPTI, SED ET QUI PERCIPI HONESTE POTUERUNT AESTIMANDI SUNT; ET IDEO SI DOLO AUT CULPA POSSESSORIS RES PETITA PERIERIT, VERIOREM PUTAT POMPONIUS TREBATII OPINIONEM PUTANTIS EO USQUE FRUCTUUM RATIONEM HABENDAM, QUO USQUE HABERETUR, SI NON PERISSET, ID EST AD REI IUDICANDAE TEMPUS; QUOD ET IULIANO PLACET. HAC RATIONE SI NUDAE PROPRIETATIS DOMINUS PETIERIT ET INTER MORAS USUS FRUCTUS AMISSUS SIT, EX EO TEMPORE, QUO AD PROPRIETATEM USUS FRUCTUS REVERSUS EST, RATIO FRUCTUUM HABETUR.* IDEM EST ET SI PER ALLUVIONEM PARS FUNDO ACCESSERIT. *PAPIN. 6 QUAEST. GENERALITER AUTEM CUM DE FRUCTIBUS AESTIMANDIS QUAERITUR, CONSTAT ANIMADVERTI DEBERE, NON AN MALAE FIDEI POSSESSOR FRUITUS SIT, SED AN PETITOR FRUI POTUERIT, SI EI POSSIDERE LICUISSET. QUAM SENTENTIAM IULIANUS QUOQUE PROBAT.* *ULP. 17 AD EDICT. IULIANUS LIBRO OCTAVO DIGESTORUM SCRIBIT; SI IN ALIENA AREA AEDIFICASSEM, CUIUS BONAE FIDEI QUIDEM EMPTOR FUI, VERUM EO TEMPORE AEDIFICAVI, QUO IAM SCIEBAM ALIENAM, VIDEAMUS, AN NIHIL MIHI EXCEPTIO PROSIT; NISI FORTE QUIS DICAT PRODESSE DE DAMNO SOLLICITO.* *PAUL. 21 AD EDICT. RECTE DICIMUS EUM FUNDUM TOTUM NOSTRUM ESSE, ETIAM CUM USUS FRUCTUS ALIENUS EST, QUIA USUS FRUCTUS NON DOMINII PARS, SED SERVITUTIS SIT, UT VIA ET ITER; NEC FALSO DICI TOTUM MEUM ESSE, CUIUS NON POTEST ULLA PARS DICI ALTERIUS ESSE. HOC ET IULIANUS, ET EST VERIUS.* *ULP. 16 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT EOS, QUIBUS PER PRAETOREM BONIS INTERDICTUM EST, NIHIL TRANSFERRE POSSE AD ALIQUEM, QUIA IN BONIS NON HABEANT, CUM EIS DEMINUTIO SIT INTERDICTA.* *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO SEPTIMO DIGESTORUM SCRIPSIT TRADITIONEM REI EMPTAE OPORTERE BONA FIDE FIERI; IDEOQUE SI SCIENS ALIENAM POSSESSIONEM ADPREHENDIT, PUBLICIANA EUM EXPERIRI NON POSSE, QUIA USUCAPERE NON POTERIT.* *ULP. IBID. SI DUOBUS QUIS SEPARATIM VENDIDERIT BONA FIDE EMENTIBUS, VIDEAMUS, QUIS MAGIS PUBLICIANA UTI POSSIT, UTRUM IS CUI PRIORI RES TRADITA EST AN IS QUI TANTUM EMIT. ET IULIANUS LIBRO SEPTIMO DIGESTORUM SCRIPSIT, UT, SI QUIDEM AB EODEM NON DOMINO EMERINT, POTIOR SIT CUI PRIORI RES TRADITA EST, QUOD SI A DIVERSIS NON DOMINIS, MELIOR CAUSA SIT POSSIDENTIS QUAM PETENTIS. QUAE SENTENTIA VERA EST.* *ULP. IBID. * LICET FURTIVA MATER DISTRACTA NON SIT, SED DONATA IGNORANTI MIHI ET APUD ME CONCEPERIT ET PEPERERIT, COMPETIT MIHI IN PARTU PUBLICIANA, UT IULIANUS AIT, SI MODO EO TEMPORE, QUO EXPERIAR, FURTIVAM MATREM IGNOREM.* QUI USUM FRUCTUM TRADITUM SIBI EX CAUSA FIDEICOMMISSI DESIIT IN USU HABERE TANTO TEMPORE, QUANTO, SI LEGITIME EIUS FACTUS ESSET, AMISSURUS EUM FUERIT, ACTIONEM AD RESTITUENDUM EUM HABERE NON DEBET; EST ENIM ABSURDUM PLUS IURIS HABERE EOS, QUI POSSESSIONEM DUMTAXAT USUS FRUCTUS, NON ETIAM DOMINIUM ADEPTI SINT. *ULP. 17 AD EDICT. UTRUM AUTEM ADVERSUS DOMINUM DUMTAXAT IN REM ACTIO USUFRUCTUARIO COMPETAT AN ETIAM ADVERSUS QUEMVIS POSSESSOREM, QUAERITUR. ET IULIANUS LIBRO SEPTIMO DIGESTORUM SCRIBIT HANC ACTIONEM ADVERSUS QUEMVIS POSSESSOREM EI COMPETERE; NAM ET SI FUNDO FRUCTUARIO SERVITUS DEBEATUR, FRUCTUARIUS NON SERVITUTEM, SED USUM FRUCTUM VINDICARE DEBET ADVERSUS VICINI FUNDI DOMINUM. ULP. 18 AD SAB. SI FUNDO FRUCTUARIO SERVITUS DEBEATUR, MARCELLUS LIBRO OCTAVO APUD IULIANUM LABEONIS ET NERVAE SENTENTIAM PROBAT EXISTIMANTIUM SERVITUTEM QUIDEM EUM VINDICARE NON POSSE, VERUM USUM FRUCTUM VINDICATURUM AC PER HOC VICINUM, SI NON PATIATUR EUM IRE ET AGERE, TENERI EI, QUASI NON PATIATUR UTI FRUI.* SI AEDES MEAE SERVIANT AEDIBUS LUCII TITII ET AEDIBUS PUBLII MAEVII, NE ALTIUS AEDIFICARE MIHI LICEAT, ET A TITIO PRECARIO PETIERIM, UT ALTIUS TOLLEREM, ATQUE ITA PER STATUTUM TEMPUS AEDIFICATUM HABUERO, LIBERTATEM ADVERSUS PUBLIUM MAEVIUM USUCAPIAM; NON ENIM UNA SERVITUS TITIO ET MAEVIO DEBEBATUR, SED DUAE. ARGUMENTUM REI PRAEBET, QUOD, SI ALTER EX HIS SERVITUTEM MIHI REMISISSET, AB EO SOLO LIBERARER, ALTERI NIHILO MINUS SERVITUTEM DEBEREM. LIBERTAS SERVITUTIS USUCAPITUR, SI AEDES POSSIDEANTUR; QUARE SI IS, QUI ALTIUS AEDIFICATUM HABEBAT, ANTE STATUTUM TEMPUS AEDES POSSIDERE DESIIT, INTERPELLATA USUCAPIO EST. IS AUTEM, QUI POSTEA EASDEM AEDES POSSIDERE COEPERIT, INTEGRO STATUTO TEMPORE LIBERTATEM USUCAPIET. NATURA ENIM SERVITUTIUM EA EST, UT POSSIDERI NON POSSINT, SED INTELLEGATUR POSSESSIONEM EARUM HABERE, QUI AEDES POSSIDET. *[BINAS QUIS AEDES HABEBAT UNA CONTIGNATIONE TECTAS; UTRASQUE DIVERSIS LEGAVIT; EX REGIONE CUIUSQUE DOMINI FORE TIGNA NEC ULLAM INVICEM HABITUROS ACTIONEM IUS NON ESSE IMMISSUM HABERE];* IDEMQUE ESSE ET SI DUOBUS AEDES CESSERIT. SI COMMUNI FUNDO MEO ET TUO SERVIAT FUNDUS SEMPRONIANUS ET EUNDEM IN COMMUNE REDEMERIMUS, SERVITUS EXTINGUITUR, QUIA PAR UTRIUSQUE DOMINI IUS IN UTROQUE FUNDO ESSE INCIPIT. AT SI PROPRIO MEO =FUNDO= ET PROPRIO TUO IDEM SERVIAT, MANEBIT SERVITUS, QUIA PROPRIO FUNDO PER COMMUNEM SERVITUS DEBERI POTEST. *ULP. 17 AD EDICT. * SI ARBOREM IMPENDENTEM HABEAT VICINUS, QUA VIAM VEL ITER INVIUM VEL INHABILE FACIT, MARCELLUS * APUD IULIANUM NOTAT ITER PETENDUM VEL VIAM VINDICANDAM.* *PAUL. 21 AD EDICT. SI EO LOCO, PER QUEM MIHI ITER DEBETUR, TU AEDIFICAVERIS, POSSUM INTENDERE IUS MIHI ESSE IRE AGERE; QUOD SI PROBAVERO, INHIBEBO OPUS TUUM. ITEM IULIANUS SCRIPSIT, SI VICINUS IN SUO AEDIFICANDO EFFECERIT, NE STILLICIDIUM MEUM RECIPERET, POSSE ME AGERE DE IURE MEO, ID EST IUS ESSE IMMITTENDI STILLICIDIUM, SICUT IN VIA DIXIMUS. SED SI QUIDEM NONDUM AEDIFICAVIT, SIVE USUM FRUCTUM SIVE VIAM HABET, IUS SIBI ESSE IRE AGERE VEL FRUI INTENDERE POTEST; QUOD SI IAM AEDIFICAVIT DOMINUS, IS QUI ITER ET ACTUM HABET ADHUC POTEST INTENDERE IUS SIBI ESSE, FRUCTUARIUS AUTEM NON POTEST, QUIA AMISIT USUM FRUCTUM; ET IDEO DE DOLO ACTIONEM DANDAM HOC CASU IULIANUS AIT.* SI A TE EMERO, UT MIHI LICEAT EX AEDIBUS MEIS IN AEDES TUAS STILLICIDIUM IMMITTERE ET POSTEA TE SCIENTE EX CAUSA EMPTIONIS IMMISSUM HABEAM, QUAERO, AN EX HAC CAUSA ACTIONE QUADAM VEL EXCEPTIONE TUENDUS SIM. RESPONDI UTROQUE AUXILIO ME USURUM. SI IN QUALITATE FUNDI VENDITOR MENTITUS SIT, NON IN MODO EIUS, TAMEN TENETUR EMPTORI; PONE ENIM DIXISSE EUM QUINQUAGINTA IUGERA ESSE VINEAE ET QUINQUAGINTA PRATI ET IN PRATO PLUS INVENIRI, ESSE TAMEN OMNIA CENTUM IUGERA. *SCAEVOLA NOTAT.* FUNDI NOMINE EMPTOR AGERE NON POTEST, CUM, PRIUSQUAM MENSURA FIERET, INUNDATIONE AQUARUM AUT CHASMATE ALIOVE QUO CASU PARS FUNDI INTERIERIT. IUDICIUM FINIUM REGUNDORUM MANET, QUAMVIS SOCII COMMUNI DIVIDUNDO EGERINT VEL ALIENAVERINT FUNDUM. *ULP. 19 AD EDICT. IULIANUS AIT, SI ALII FUNDUM, ALII USUM FRUCTUM FUNDI IUDEX ADIUDICAVERIT, NON COMMUNICARI USUM FRUCTUM. * SI VIVO TESTATORE UNUS EX HEREDIBUS PECUNIAM SUSTULERIT, IN FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIUM EA NON VENIT, QUIA TUNC NONDUM HERES ERAT; UBI AUTEM QUASI HERES FECIT, ETSI ALIAM PRAETEREA QUIS ACTIONEM HABEAT, TAMEN TENERI EUM FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO IULIANUS SCRIBIT. DENIQUE AIT, SI UNUS EX HEREDIBUS RATIONES HEREDITARIAS DELEVERIT VEL INTERLEVERIT, TENERI QUIDEM LEGE AQUILIA, QUASI CORRUPERIT; NON MINUS AUTEM ETIAM FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO.* *ULP. IBID. * IULIANUS AIT; SI EX PLURIBUS HEREDIBUS UNI SERVUS SIT GENERALITER PER OPTIONEM LEGATUS ET HEREDES STICHUM TABULAS HEREDITARIAS INTERLEVISSE DICANT VEL CORRUPTISSE ET PROPTER HOC RENUNTIAVERINT, NE OPTARETUR SERVUS, DEINDE OPTATUS VINDICETUR, POTERUNT SI AB EIS VINDICETUR, DOLI MALI EXCEPTIONE UTI ET DE SERVO QUAESTIONEM HABERE.* *PAUL. 6 AD SAB. FRUCTUS, QUOS ANTE ADITAM HEREDITATEM EX FUNDO HEREDITARIO HERES CAPIT, NON ALITER FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO PRAESTARE EUM IULIANUS AIT, QUAM SI, CUM SCIRET HEREDITARIUM FUNDUM ESSE, CEPERIT. SI DUO COHEREDES DAMNATI SINT STATUAM PONERE ET ALTERO CESSANTE ALTER EAM FECERIT, NON ESSE INIQUUM IULIANUS AIT FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIUM DARE, UT PARS IMPENDIORUM BONI VIRI ARBITRATU PRAESTETUR.* FUNDUS, QUI DOTIS NOMINE SOCERO TRADITUS FUERIT, CUM SOCER FILIUM EX ALIQUA PARTE HEREDEM INSTITUERIT, PER ARBITRUM FAMILIAE ERCISCUNDAE PRAECIPI ITA DEBET, UT EA CAUSA FILII SIT, IN QUA FUTURA ESSET, SI DOS PER PRAECEPTIONEM LEGATA FUISSET. QUARE FRUCTUS POST LITEM CONTESTATAM PERCEPTI AD EUM REDIGENDI SUNT HABITA RATIONE IMPENSARUM; QUI VERO ANTE LITEM CONTESTATAM PERCEPTI FUERINT, AEQUALITER AD OMNES HEREDES PERTINEBUNT. ET IMPENSARUM RATIO HABERI DEBET, QUIA NULLUS CASUS INTERVENIRE POTEST, QUI HOC GENUS DEDUCTIONIS IMPEDIAT. NON POSSUMUS CONSEQUI PER HEREDITATIS PETITIONEM ID QUOD FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO CONSEQUIMUR, UT A COMMUNIONE DISCEDAMUS, CUM AD OFFICIUM IUDICIS NIHIL AMPLIUS PERTINEAT, QUAM UT PARTEM HEREDITATIS PRO INDIVISO RESTITUI MIHI IUBEAT. SI EGO A TE HEREDITATEM PETERE VELLEM, TU MECUM FAMILIAE ERCISCUNDAE AGERE, EX CAUSA UTRIQUE NOSTRUM MOS GERENDUS EST; NAM SI EGO TOTAM HEREDITATEM POSSIDEO ET TE EX PARTE DIMIDIA HEREDEM ESSE CONFITEOR, SED A COMMUNIONE DISCEDERE VOLO, IMPETRARE DEBEO FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIUM, QUIA ALITER DIVIDI INTER NOS HEREDITAS NON POTEST. ITEM SI TU IUSTAM CAUSAM HABES, PROPTER QUAM PER HEREDITATIS PETITIONEM POTIUS QUAM FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIUM NEGOTIUM DISTRAHERE VELIS, TIBI QUOQUE PERMITTENDUM ERIT HEREDITATEM PETERE; NAM QUAEDAM VENIUNT IN HEREDITATIS PETITIONEM, QUAE IN FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO NON DEDUCUNTUR; VELUTI SI EGO DEBITOR HEREDITARIUS SIM, IUDICIO FAMILIAE ERCISCUNDAE NON CONSEQUERIS ID QUOD DEFUNCTO DEBUI, PER HEREDITATIS PETITIONEM CONSEQUERIS. SI QUIS TESTAMENTO LIBERTATEM ACCEPERIT SUB CONDICIONE, SI RATIONEM DEDERIT, DEBET PRO HEREDITARIA PARTE HEREDIBUS RELIQUA SOLVERE, ETIAMSI NOMINA QUORUNDAM HEREDUM SINT IN CONDICIONE POSITA. COMMUNIS SERVUS SI EX RE ALTERIUS DOMINORUM ADQUISIERIT, NIHILO MINUS COMMUNE ID ERIT; SED IS, EX CUIUS RE ADQUISITUM FUERIT, COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO EAM SUMMAM PERCIPERE POTEST, QUIA FIDEI BONAE CONVENIT, UT UNUSQUISQUE PRAECIPUUM HABEAT, QUOD EX RE EIUS SERVUS ADQUISIERIT. CUM AGERE TECUM COMMUNI DIVIDUNDO VELLEM, PARTEM TUAM TITIO TRADIDISTI MUTANDI IUDICII CAUSA; TENERIS MIHI PRAETORIA ACTIONE, QUOD FECISSES, NE TECUM COMMUNI DIVIDUNDO AGERETUR. *ULP. 19 AD EDICT. * SUMPTUS ANTE FACTI IN COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO NON VENIUNT. EAPROPTER SCRIBIT IULIANUS, SI MISSI IN POSSESSIONEM DAMNI INFECTI SIMUS ET ANTE, QUAM POSSIDERE IUBEREMUR, EGO INSULAM FULSERO, SUMPTUM ISTUM COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO CONSEQUI ME NON POSSE.* *ULP. IBID. SI FUNDUS COMMUNIS NOBIS SIT, SED PIGNORI DATUS A ME, VENIT QUIDEM IN COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO, SED IUS PIGNORIS CREDITORI MANEBIT, ETIAMSI ADIUDICATUS FUERIT; NAM ET SI PARS SOCIO TRADITA FUISSET, INTEGRUM MANERET. ARBITRUM AUTEM COMMUNI DIVIDUNDO HOC MINORIS PARTEM AESTIMARE DEBERE, QUOD EX PACTO VENDERE EAM REM CREDITOR POTEST, IULIANUS AIT. IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI IS, CUM QUO SERVUM COMMUNEM HABEBAM, PARTEM SUAM MIHI PIGNORI DEDERIT ET COMMUNI DIVIDUNDO AGERE COEPERIT, PIGNERATICIA EXCEPTIONE EUM SUMMOVERI DEBERE; SED SI EXCEPTIONE USUS NON FUERO, OFFICIUM IUDICIS ERIT, UT, CUM DEBITORI TOTUM HOMINEM ADIUDICAVERIT, PARTIS AESTIMATIONE EUM CONDEMNET, MANERE ENIM INTEGRUM IUS PIGNORIS; QUOD SI ADIUDICAVERIT IUDEX MIHI, TANTI DUMTAXAT ME CONDEMNET, QUANTO PLURIS PIGNUS SIT QUAM PECUNIA CREDITA, ET DEBITOREM A ME IUBEAT LIBERARI.* *PAUL. 3 AD PLAUT. * HOC * CASU, UBI QUASI IN REM MEAM IMPENDO, TANTUM RETENTIONEM HABEO, QUIA NEMINEM MIHI OBLIGARE VOLUI. AT CUM PUTO REM TITII ESSE, QUAE SIT MAEVII, AUT ESSE MIHI COMMUNEM CUM ALIO QUAM EST, ID AGO, UT ALIUM MIHI OBLIGEM, ET SICUT NEGOTIORUM GESTORUM ACTIO DATUR ADVERSUS EUM CUIUS NEGOTIA CURAVI, CUM PUTAREM ALTERIUS EA ESSE, ITA ET IN PROPOSITO. IGITUR ET SI ABALIENAVERO PRAEDIUM, QUIA IN EA CAUSA FRUIT, UT MIHI ACTIO DARI DEBERET, DANDA MIHI ERIT, UT IULIANUS QUOQUE SCRIBIT, NEGOTIORUM GESTORUM ACTIO. ** *ULP. 20 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT, SI ALTER POSSESSOR PROVOCET, ALTER DICAT EUM VI POSSIDERE, NON DEBERE HOC IUDICIUM DARI NEC POST ANNUM QUIDEM, QUIA PLACUIT ETIAM POST ANNUM IN EUM QUI VI DEIECIT INTERDICTUM REDDI, ET SI PRECARIO, INQUIT, DICAT EUM POSSIDERE, ADHUC CESSABIT HOC IUDICIUM, QUIA ET DE PRECARIO INTERDICTUM DATUR. SED ET SI CLAM DICATUR POSSIDERE QUI PROVOCAT, DICENDUM ESSE AIT CESSARE HOC IUDICIUM; NAM DE CLANDESTINA POSSESSIONE COMPETERE INTERDICTUM INQUIT. SI DUO SINT QUI REM PIGNORI ACCEPERUNT, AEQUISSIMUM ESSE UTILE COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIUM DARI.* *PAULUS NOTAT.* SI EMPTIO CONTRACTA SIT TOGAE PUTA AUT LANCIS, ET PACTUS SIT VENDITOR, NE ALTERUTRIUS EMPTIO MANEAT, PUTO RESOLVI OBLIGATIONEM HUIUS REI NOMINE DUMTAXAT. QUI SINE CAUSA OBLIGANTUR, INCERTI CONDICTIONE CONSEQUI POSSUNT UT LIBERENTUR; NEC REFERT, OMNEM QUIS OBLIGATIONEM SINE CAUSA SUSCIPIAT AN MAIOREM QUAM SUSCIPERE EUM OPORTUERIT, NISI QUOD ALIAS CONDICTIONE ID AGITUR, UT OMNI OBLIGATIONE LIBERETUR, ALIAS UT EXONERETUR; VELUTI QUI DECEM PROMISIT, NAM SI QUIDEM NULLAM CAUSAM PROMITTENDI HABUIT, INCERTI CONDICTIONE CONSEQUITUR, UT TOTA STIPULATIO ACCEPTO FIAT, AT SI, CUM QUINQUE PROMITTERE DEBERET, DECEM PROMISIT, INCERTI CONSEQUETUR, UT QUINQUE LIBERETUR. *ULP. 22 AD EDICT. * IULIANUS SCRIBIT EUM QUOQUE, CUI EST HEREDITAS RESTITUTA, DEBERE IN IURE INTERROGATUM RESPONDERE, AN EI HEREDITAS SIT RESTITUTA. SI DE PECULIO AGATUR, NON OPORTERE RESPONDERI A PATRE VEL DOMINO, AN IN POTESTATE HABEAT FILIUM VEL SERVAM, QUIA HOC SOLUM QUAERITUR, AN PECULIUM APUD EUM CUM QUO AGITUR EST.* *ULP. IBID. IUSIURANDUM DEFENSORIS VEL PROCURATORIS EI AB ADVERSARIO DELATUM PRODESSE EXCEPTIONEMQUE DOMINO PARERE IULIANUS SCRIBIT. IDEM ERGO DICENDUM ERIT ET SI DATUS AD PETENDUM PROCURATOR REO DEFERENTE IURAVERIT DARI MIHI OPORTERE; NAM ACTIONEM MIHI PARIT. QUAE SENTENTIA HABET RATIONEM.* *ULP. IBID. * QUOD SI EGO EX EADEM HEREDITATE POSSIDEREM TUQUE COEPISSES PETERE EAM A ME, CUM ADVERSUS TE IURASSEM, EXCEPTIONE ME UTI DEBERE IURISIURANDI. PLANE SI ALIUS A ME HEREDITATEM PETERE COEPERIT, DUBIUM NON ERIT, UT ET IULIANUS SCRIBIT, NIHIL MIHI IUSIURANDUM PRODESSE.* IDEM EST ET SI EGO A QUOLIBET ALIO POSSIDENTE RES HEREDITARIAS PETERE VELIM, QUIA ET SI PETISSEM A TE HEREDITATEM ET PROBASSEM MEAM, NIHILO MINUS AB ALTERO PETENDO ID IPSUM PROBARE NECESSE HABEREM. SI QUIS REM A NON DOMINO EMERIT, MOX PETENTE DOMINO ABSOLUTUS SIT, DEINDE POSSESSIONEM AMISERIT ET A DOMINO PETIERIT, ADVERSUS EXCEPTIONEM "SI NON EIUS SIT RES" REPLICATIONE HAC ADIUVABITUR "AT SI RES IUDICATA NON SIT". *ULP. IBID. SI DUO PATRONI ESSENT ET LIBERTUS ALTERO DEFERENTE IURASSET SE LIBERTUM EIUS NON ESSE, UTRUM ALTERI TOTIUS DEBITAE PATRONIS PORTIONIS AN VERO DIMIDIAE DEBITAE EIS PARTIS BONORUM POSSESSIO COMPETERET? ET AIT, SI IS CUI IURATUM EST PATRONUS FUISSET, ALTERI SUAE PARTIS BONORUM POSSESSIONEM COMPETERE NEC EI PRODESSE, QUOD ADVERSUS ALTERUM LIBERTUS IURASSET; MULTUM TAMEN FIDEI ET AUCTORITATIS APUD IUDICEM PATRONUM HABITURUM, QUO MAGIS SOLUM SE PATRONUM PROBARET, QUOD LIBERTUS IURASSET ALTERUM PATRONUM NON ESSE. IULIANUS AIT EUM, QUI IURAVIT FUNDUM SUUM ESSE, POST LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONEM ETIAM UTILEM ACTIONEM HABERE DEBERE. IDEM IULIANUS SCRIBIT EUM, QUI IURAVIT FURTUM SE NON FECISSE, VIDERI DE TOTO IURASSE, ATQUE IDEO NEQUE FURTI NEQUE CONDICTICIA TENETUR, QUIA CONDICTICIA, INQUIT, SOLUS FUR TENETUR.* *PAUL. 18 AD EDICT. * A FIDEIUSSORE EXACTUM IUSIURANDUM PRODESSE ETIAM REO CASSIUS ET IULIANUS AIUNT; NAM QUIA IN LOCUM SOLUTIONIS SUCCEDIT, HIC QUOQUE EODEM LOCO HABENDUM EST; SI MODO IDEO INTERPOSITUM EST IUSIURANDUM, UT DE IPSO CONTRACTU ET DE RE, NON DE PERSONA IURANTIS AGERETUR.* *POMPON. 18 EPIST. CREDITORE, QUI DE MUTUA PECUNIA CONTRA PUPILLUM CONTENDEBAT, IUSIURANDUM DEFERENTE PUPILLUS IURAVIT SE DARE NON OPORTERE; EANDEM PECUNIAM A FIDEIUSSORE EIUS PETIT; AN EXCLUDENDUS SIT EXCEPTIONE IURISIURANDI? QUID TIBI PLACET RESCRIBE MIHI. EAM REM APERTIUS EXPLICAT IULIANUS. NAM SI CONTROVERSIA INTER CREDITOREM ET PUPILLUM FUERIT, AN OMNINO PECUNIAM MUTUAM ACCEPISSET, ET CONVENIT, UT AB OMNI CONDICIONE DISCEDERETUR, SI PUPILLUS IURASSET, ISQUE IURAVERIT SE DARE NON OPORTERE, NATURALIS OBLIGATIO HAC PACTIONE TOLLETUR ET SOLUTA PECUNIA REPETI POTERIT. SIN VERO CREDITOR QUIDEM SE MUTUAM DEDISSE CONTENDEBAT, PUPILLUS AUTEM HOC SOLO DEFENDEBATUR, QUOD TUTOR EIUS NON INTERVENISSET ET HOC TALE IUSIURANDUM INTERPOSITUM EST, HOC CASU FIDEIUSSOREM PRAETOR NON TUEBITUR. SI AUTEM LIQUIDO PROBARI NON POTEST, QUID ACTUM SIT, ET IN OBSCURO ERIT (UT PLERUMQUE FIT), DE FACTO AN DE IURE INTER CREDITOREM ET PUPILLUM CONTROVERSIA FUERIT, DEFERENTE CREDITORE PUPILLUM IURASSE, INTELLEGERE DEBEMUS ID ACTUM INTER EOS, UT, SI IURASSET SE DARE NON OPORTERE, AB OMNI CONDICIONE DISCEDERETUR; ATQUE ITA ET SOLUTAM PECUNIAM REPETI POSSE ET FIDEIUSSORIBUS EXCEPTIONEM DARI DEBERE EXISTIMAVIMUS.* SI PLURIUM SERVUS FURTUM FECERIT ET OMNES DOLO FECERINT, QUO MINUS EUM IN POTESTATE HABERENT, SUBSEQUI DEBET PRAETOR IURIS CIVILIS ACTIONEM ET IUDICIUM HONORARIUM, QUOD EX HAC CAUSA POLLICETUR, IN EUM DARE, QUEM ACTOR ELEGERIT; NEQUE ENIM AMPLIUS PRAESTARE ACTORI DEBET, QUAM UT DETRACTA NOXAE DEDITIONE AGERE POSSIT CUM EO, CUM =QUO= NOXALI IUDICIO EXPERIRI POTUISSET, SI SERVUS EXHIBERETUR. QUI ALIENUM SERVUM SUUM ESSE FATETUR, QUAMVIS NOXALI ACTIONE OBLIGETUR, NIHILO MINUS CAUSA COGNITA SATISDARE DEBET; QUI AUTEM PRO SERVO CONVENITUR, SATISDATIONE ONERANDUS NON EST; NON ENIM OFFERT SE DEFENSIONI ALIENI SERVI. SI QUIS DICET DOMINUM DOLO FECISSE, QUO MINUS IN POTESTATE EIUS SERVUS ESSET, ILLE AUTEM CONTENDAT EUM SERVUM AB ALIO DEFENDI CUM SATISDATIONE, DOLI MALI EXCEPTIONI LOCUS ERIT. SED ET SI POST IUDICIUM ACCEPTUM CUM DOMINO SERVUS APPARUERIT ET, QUIA NON DEFENDEBATUR, DUCTUS SIT, EXCEPTIONE DOLI MALI POSITA DOMINUS ABSOLVETUR. SED ET MORTUO SERVO ANTEQUAM IUDICIUM ACCIPIATUR, OMNINO HAC ACTIONE NON TENEBITUR DOMINUS. *PAUL. 18 AD EDICT. IULIANUS AUTEM AIT DE EO QUI MANUMISIT, SI PARATUS SIT DEFENDERE SE MANUMISSUS, EXCEPTIONEM DANDAM EI QUI MANUMISIT.* *GAI. 3 AUREOR. * SI FILIUS FAMILIAS SEORSUM A PATRE HABITAVERIT ET QUID EX CENACULO EIUS DEIECTUM EFFUSUMVE SIT SIVE QUID POSITUM SUSPENSUMVE HABUERIT, CUIUS CASUS PERICULOSUS EST, IULIANO PLACUIT IN PATREM NEQUE DE PECULIO NEQUE NOXALEM DANDAM ESSE ACTIONEM, SED CUM IPSO FILIO AGENDUM.* *ULP. 23 AD EDICT. SI QUIS SERVUM COMMUNEM MEUM ET SUUM CORRUPERIT, APUD IULIANUM LIBRO NONO DIGESTORUM QUAERITUR, AN HAC ACTIONE TENERI POSSIT, ET AIT TENERI EUM SOCIO; PRAETEREA POTERIT ET COMMUNI DIVIDUNDO ET PRO SOCIO, SI SOCII SINT, TENERI, UT IULIANUS AIT.* *ULP. IBID. QUAMVIS AUTEM RERUM SUBTRACTARUM NOMINE SERVI CORRUPTI COMPETAT ACTIO, TAMEN ET FURTI AGERE POSSUMUS, OPE ENIM CONSILIO SOLLICITATORIS VIDENTUR RES ABESSE; NEC SUFFICIET ALTERUTRA ACTIONE EGISSE, QUIA ALTERA ALTERAM NON MINUIT. IDEM ET IN EO, QUI SERVUM RECEPIT ET CELAVIT ET DETERIOREM FECIT, IULIANUS SCRIBIT; SUNT ENIM DIVERSA MALEFICIA FURIS ET EIUS QUI DETERIOREM SERVUM FACIT; HOC AMPLIUS ET CONDICTIONIS NOMINE TENEBITUR. QUAMVIS ENIM CONDICTIONE HOMINEM, POENAM AUTEM FURTI ACTIONE CONSECUTUS SIT, TAMEN ET QUOD INTEREST DEBEBIT CONSEQUI ACTIONE SERVI CORRUPTI.* *ULP. 5 AD EDICT. IULIANUS AUTEM IN HEREDEM IUDICIS, QUI LITEM SUAM FECIT, PUTAT ACTIONEM COMPETERE; QUAE SENTENTIA VERA NON EST ET A MULTIS NOTATA EST.* *ULP. 24 AD EDICT. PLUS DICIT IULIANUS, ETSI VINDICATIONEM NON HABEAM, INTERIM POSSE ME AGERE AD EXHIBENDUM, QUIA MEA INTEREST EXHIBERI; UT PUTA SI MIHI SERVUS LEGATUS SIT QUEM TITIUS OPTASSET; AGAM ENIM AD EXHIBENDUM, QUIA MEA INTEREST EXHIBERI, UT TITIUS OPTET ET SIC VINDICEM, QUAMVIS EXHIBITUM EGO OPTARE NON POSSIM. INTERDUM AEQUITAS EXHIBITIONIS EFFICIT, UT, QUAMVIS AD EXHIBENDUM AGI NON POSSIT, IN FACTUM TAMEN ACTIO DETUR, UT IULIANUS TRACTAT. SERVUS, INQUIT, UXORIS MEAE RATIONES MEAS CONSCRIPSIT; HAE RATIONES A TE POSSIDENTUR; DESIDERO EAS EXHIBERI. AIT IULIANUS, SI QUIDEM MEA CHARTA SCRIPTAE SINT, LOCUM ESSE HUIC ACTIONI, QUIA ET VINDICARE EAS POSSUM; NAM CUM CHARTA MEA SIT, ET QUOD SCRIPTUM EST MEUM EST; SED SI CHARTA MEA NON FUIT, QUIA VINDICARE NON POSSUM, NEC AD EXHIBENDUM EXPERIRI; IN FACTUM IGITUR MIHI ACTIONEM CONPETERE.* *ULP. IBID. IULIANUS AUTEM ITA SCRIBIT AD EXHIBENDUM ACTIONE TENERI EUM, QUI RERUM VEL LEGATORUM SERVANDORUM CAUSA IN POSSESSIONE SIT, SED ET EUM, QUI USUS FRUCTUS NOMINE REM TENEAT, QUAMVIS NEC HIC UTIQUE POSSIDEAT. INDE IULIANUS QUAERIT, QUATENUS HOS OPORTEAT EXHIBERE; ET AIT PRIOREM QUIDEM SIC, UT ACTOR POSSESSIONEM HABEAT, IS AUTEM CUM QUO AGETUR REI SERVANDAE CAUSA SIT IN POSSESSIONE; EUM VERO QUI USUM FRUCTUM HABEAT SIC, UT ACTOR REM POSSIDEAT, IS CUM QUO AGETUR UTATUR FRUATUR. IDEM IULIANUS SCRIBIT EMPTOREM, QUI RUTA CAESA NON RESTITUIT, AD EXHIBENDUM TENERI IN QUANTUM IN LITEM IURAVERO; SED IBI ADICIT, SI EMPTOR POSSIDEAT AUT DOLO FECIT QUO MINUS POSSIDEAT.* *ULP. IBID. IULIANUS SCRIBIT; SI QUIS HOMINEM QUEM POSSIDEBAT OCCIDERIT SIVE AD ALIUM TRANSTULERIT POSSESSIONEM SIVE ITA REM CORRUPERIT NE HABERI POSSIT, AD EXHIBENDUM TENEBITUR, QUIA DOLO FECIT QUO MINUS POSSIDERET.* *PAUL. 26 AD EDICT. SAEPIUS AD EXHIBENDUM AGENTI, SI EX EADEM CAUSA AGAT, OBSTATURAM EXCEPTIONEM IULIANUS AIT; NOVAM AUTEM CAUSAM INTERVENIRE, SI IS, QUI VINDICANDI GRATIA EGISSET, POST ACCEPTUM IUDICIUM EAM AB ALIQUO ACCEPIT, ET IDEO EXCEPTIONEM EI NON OFFICERE. ITEM SI EI, QUI FURTI ACTURUS AD EXHIBENDUM EGISSET, ITERUM FURTUM FACTUM SIT. DENIQUE SI QUIS OPTANDI GRATIA AD EXHIBENDUM EGISSET ET POST LITEM CONTESTATAM ALTERIUS TESTAMENTO OPTIO DATA SIT, AD EXHIBENDUM AGERE POTEST.* SI AD EXHIBENDUM ACTUM EST CUM EO, QUI NEQUE POSSIDEBAT NEQUE DOLO MALO FECERAT QUO MINUS POSSIDERET, DEINDE EO DEFUNCTO HERES EIUS POSSIDET REM, EXHIBERE EAM COGENDUS ERIT. NAM SI FUNDUM VEL HOMINEM PETIERO ET HERES EX EADEM CAUSA POSSIDERE COEPERIT, RESTITUERE COGITUR. *ULP. 25 AD EDICT. SI USUM FRUCTUM QUIS HABEAT, RELIGIOSUM LOCUM NON FACIT. SED ET SI ALIUS PROPRIETATEM, ALIUS USUM FRUCTUM HABUIT, NON FACIET LOCUM RELIGIOSUM NEC PROPRIETARIUS, NISI FORTE IPSUM QUI USUM FRUCTUM LEGAVERIT INTULERIT, CUM IN ALIUM LOCUM INFERRI TAM OPPORTUNE NON POSSET; ET ITA IULIANUS SCRIBIT.* SEPULCHRI VIOLATI ACTIO IN PRIMIS DATUR EI, AD QUEM RES PERTINET. QUO CESSANTE SI ALIUS EGERIT, QUAMVIS REI PUBLICAE CAUSA AFUERIT DOMINUS, NON DEBEBIT EX INTEGRO ADVERSUS EUM, QUI LITIS AESTIMATIONEM SUSTULERIT, DARI. NEC POTEST VIDERI DETERIOR FIERI CONDICIO EIUS, QUI REI PUBLICAE CAUSA AFUIT, CUM HAEC ACTIO NON AD REM FAMILIAREM EIUSDEM, MAGIS AD ULTIONEM PERTINEAT. IMPENSA ENIM FUNERIS AES ALIENUM DOTIS EST. *ULP. 25 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT; NON DEDUCTIS LEGATIS * SIC PRO RATA ET MARITUM ET HEREDEM CONFERRE IN FUNUS OPORTET.* *POMP. 6 EX PLAUT. * MUTUI DATIO INTERDUM PENDET, UT EX POST FACTO CONFIRMETUR; * ITEM SI LEGATAM PECUNIAM HERES CREDIDERIT, DEINDE LEGATARIUS EAM NOLUIT AD SE PERTINERE, QUIA HEREDIS EX DIE ADITAE HEREDITATIS VIDENTUR NUMMI FUISSE, UT CREDITA PECUNIA PETI POSSIT; NAM IULIANUS AIT ET TRADITIONES AB HEREDE FACTAS AD ID TEMPUS REDIGI, QUO HEREDITAS ADITA FUERIT, CUM REPUDIATUM SIT LEGATUM AUT ADPOSITUM.* *ULP. 26 AD EDICT. SI NUMMOS MEOS TUO NOMINE DEDERO VELUT TUOS ABSENTE TE ET IGNORANTE, ARISTO SCRIBIT ADQUIRI TIBI CONDICTIONEM; IULIANUS QUOQUE DE HOC INTERROGATUS LIBRO DECIMO SCRIBIT VERAM ESSE ARISTONIS SENTENTIAM NEC DUBITARI, QUIN, SI MEAM PECUNIAM TUO NOMINE VOLUNTATE TUA DEDERO, TIBI ADQUIRITUR OBLIGATIO, CUM COTTIDIE CREDITURI PECUNIAM MUTUAM AB ALIO POSCAMUS, UT NOSTRO NOMINE CREDITOR NUMERET FUTURO DEBITORI NOSTRO.* *POMP. 6 EX PLAUT. SI A FURIOSO, CUM EUM COMPOTEM MENTIS ESSE PUTARES, PECUNIAM QUASI MUTUAM ACCEPERIS EAQUE IN REM TUAM VERSA FUERIT, CONDICTIONEM FURIOSO ADQUIRI IULIANUS AIT; NAM EX QUIBUS CAUSIS IGNORANTIBUS NOBIS ACTIONES ADQUIRUNTUR, EX ISDEM ETIAM FURIOSO ADQUIRI. ITEM SI IS QUI SERVO CREDIDERAT FURERE COEPERIT, DEINDE SERVUS IN REM DOMINI ID VERTERIT, CONDICI FURIOSI NOMINE POSSE. ET SI ALIENAM PECUNIAM CREDENDI CAUSA QUIS DEDERIT, DEINDE FURERE COEPERIT ET CONSUMPTA SIT EA PECUNIA, CONDICTIONEM FURIOSO ADQUIRI.* NON OMNIS NUMERATIO EUM QUI ACCEPIT OBLIGAT, SED QUOTIENS ID IPSUM AGITUR, UT CONFESTIM OBLIGARETUR. NAM ET IS, QUI MORTIS CAUSA PECUNIAM DONAT, NUMERAT PECUNIAM, SED NON ALITER OBLIGABIT ACCIPIENTEM, QUAM SI EXSTITISSET CASUS, IN QUEM OBLIGATIO COLLATA FUISSET, VELUTI SI DONATOR CONVALUISSET AUT IS QUI ACCIPIEBAT PRIOR DECESSISSET. ET CUM PECUNIA DARETUR, UT ALIQUID FIERET, QUAMDIU IN PENDENTI ESSET, AN ID FUTURUM ESSET, CESSABIT OBLIGATIO; CUM VERO CERTUM ESSE COEPISSET FUTURUM ID NON ESSE, OBLIGABITUR QUI ACCEPISSET; VELUTI SI TITIO DECEM DEDERO, UT STICHUM INTRA CALENDAS MANUMITTERET, ANTE KALENDAS NULLAM ACTIONEM HABEBO, POST KALENDAS ITA DEMUM AGERE POTERO, SI MANUMISSUS NON FUERIT. SI PUPILLUS SINE TUTORIS AUCTORITATE CREDIDERIT AUT SOLVENDI CAUSA DEDERIT, CONSUMPTA PECUNIA CONDICTIONEM HABET VEL LIBERATUR NON ALIA RATIONE, QUAM QUOD FACTO EIUS INTELLEGITUR AD EUM QUI ACCEPERIT PERVENISSE; QUAPROPTER SI EANDEM PECUNIAM IS, QUI IN CREDITUM VEL IN SOLUTUM ACCEPERAT, ALII PORRO IN CREDITUM VEL IN SOLUTUM DEDERIT, CONSUMPTA EA ET IPSE PUPILLO OBLIGATUR VEL EUM A SE LIBERABIT ET EUM CUI DEDERIT OBLIGATUM HABEBIT VEL SE AB EO LIBERABIT. NAM OMNINO QUI ALIENAM PECUNIAM CREDENDI CAUSA DAT, CONSUMPTA EA HABET OBLIGATUM EUM QUI ACCEPERIT; ITEM QUI IN SOLUTUM DEDERIT, LIBERABITUR AB EO QUI ACCEPERIT. *PAUL. 4 AD PLAUT. SI INSTITOREM SERVUM DOMINUS HABUERIT, POSSE DICI IULIANUS AIT ETIAM CONDICI EI POSSE, QUASI IUSSU EIUS CONTRAHATUR, A QUO PRAEPOSITUS SIT.* *ULP. 26 AD EDICT. ALIAS AUTEM PROCURATOREM DEFERENTEM IUSIURANDUM NON ESSE AUDIENDUM IULIANUS LIBRO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT, NE POSTEA REUS, QUI SEMEL IURAVIT, A DOMINO CONVENIATUR; NEC MULTUM EI PROFICERE, SI FUERIT EI DE RATO CAUTUM; SIVE ENIM DOMINUS PETAT, COGETUR DOCERE REUS LIQUIDO SE IURASSE POSITA SCILICET EXCEPTIONE, SIVE EX STIPULATIONE DE RATO AGAT, NECESSE HABEBIT IPSE DE PERIURIO SUO DOCERE.* *ULP. IBID. PROCURATOR NON COMPELLITUR IURARE NEC DEFENSOR, ET ITA IULIANUS SCRIBIT LIBRO DECIMO DIGESTORUM DEFENSOREM IURARE NON COMPELLI SUFFICEREQUE AD PLENAM DEFENSIONEM, SI PARATUR SIT IUDICIUM ACCIPERE.* SI QUIS CUM DEBITORE SUO PEPIGERIT, NE AB EO PECUNIA PETERETUR, SI IURASSET SE CAPITOLIUM NON ASCENDISSE VEL ALIUD QUODLIBET FECISSE VEL NON FECISSE, ISQUE IURAVERIT, ET EXCEPTIO IURISIURANDI DARI DEBEBIT ET SOLUTUM REPETI POTERIT; EST ENIM IUSTA CONVENTIO, SI QUAELIBET CAUSA IN CONDICIONE IURISIURANDI DEDUCTA FUERIT. SI HERES ARBITRATU LIBERTI CERTA SUMMA MONUMENTUM IUSSUS FACERE DEDERIT LIBERTO PECUNIAM ET IS ACCEPTA PECUNIA MONUMENTUM NON FACIAT, CONDICTIONE TENETUR. *PAUL. 3 AD SABIN. SI PROCURATORI FALSO INDEBITUM SOLUTUM SIT, ITA DEMUM A PROCURATORE REPETI NON POTEST, SI DOMINUS RATUM HABUERIT, SED IPSE DOMINUS TENETUR, UT IULIANUS SCRIBIT. QUOD SI DOMINUS RATUM NON HABUISSET, ETIAMSI DEBITA PECUNIA SOLUTA FUISSET, AB IPSO PROCURATORE REPETETUR; NON ENIM QUASI INDEBITUM DATUM REPETETUR, SED QUASI OB REM DATUM NEC RES SECUTA SIT RATIHABITIONE NON INTERCEDENTE; VEL QUOD FURTUM FACERET PECUNIAE FALSUS PROCURATOR, CUM QUO NON TANTUM FURTI AGI, SED ETIAM CONDICI EI POSSE.* *ULP. 26 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT, SI TIBI DEDERO, NE HOMINEM OCCIDAS, CONDICI POSSE. ITEM SI TIBI DEDERO, UT REM MIHI REDDAS DEPOSITAM APUD TE VEL UT INSTRUMENTUM MIHI REDDERES.* *PAUL. 3 AD SAB. IULIANUS AIT NEQUE TUTOREM NEQUE PROCURATOREM SOLVENTES REPETERE POSSE NEQUE INTERESSE, SUAM PECUNIAM AN PUPILLI VEL DOMINI SOLVANT.* SI REUS ET FIDEIUSSOR SOLVERINT PARITER, IN HAC CAUSA NON DIFFERUNT A DUOBUS REIS PROMITTENDI; QUARE OMNIA, QUAE DE HIS DICTA SUNT, ET AD HOS TRANSFERRE LICEBIT. *ULP. 26 AD EDICT. ADEO AUTEM PERPETUA EXCEPTIO PARIT CONDICTIONEM, UT IULIANUS LIBRO DECIMO SCRIPSIT, SI EMPTOR FUNDI DAMNAVERIT HEREDEM SUUM, UT VENDITOREM NEXU VENDITI LIBERARET, MOX VENDITOR IGNORANS REM TRADIDERIT, POSSE EUM FUNDUM CONDICERE; IDEMQUE ET SI DEBITOREM SUUM DAMNAVERIT LIBERARE ET ILLE IGNORANS SOLVERIT. LIBERTUS CUM SE PUTARET OPERAS PATRONO DEBERE, SOLVIT; CONDICERE EUM NON POSSE, QUAMVIS PUTANS SE OBLIGATUM SOLVIT, IULIANUS LIBRO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT; NATURA ENIM OPERAS PATRONO LIBERTUS DEBET.* *IUSTINIAN. SI QUIS SERVUM CERTI NOMINIS AUT QUANDAM SOLIDORUM QUANTITATEM VEL ALIAM REM PROMISERIT ET, CUM LICENTIA EI FUERAT UNUM EX HIS SOLVENDO LIBERARI, UTRUMQUE PER IGNORANTIAM DEPENDERIT, DUBITABATUR, CUIUS REI DATUR A LEGIBUS EI REPETITIO, UTRUMNE SERVI AN PECUNIAE, ET UTRUM STIPULATOR AN PROMISSOR HABEAT HUIUS REI FACULTATEM; * PAPINIANUS * IPSI QUI UTRUMQUE PERSOLVIT ELECTIONEM DONAT, QUI ET ANTEQUAM DEPENDAT IPSE HABET ELECTIONEM QUOD VELIT PRAESTARE, ET HUIUSMODI SENTENTIAE SUBLIMISSIMUM TESTEM ADDUCIT SALVIUM IULIANUM ** CUM IS QUI PAMPHILUM AUT STICHUM DEBET SIMUL UTRUMQUE SOLVERIT, SI, POSTEAQUAM UTRUMQUE SOLVERIT, AUT UTERQUE AUT ALTER EX HIS DESIIT IN RERUM NATURA ESSE, NIHIL REPETET; ID ENIM REMANEBIT IN SOLUTO QUOD SUPEREST. FIDEIUSSOR CUM PACISCITUR, NE AB EO PECUNIA PETATUR, ET PER IMPRUDENTIAM SOLVERIT, CONDICERE STIPULATORI POTERIT ET IDEO REUS QUIDEM MANET OBLIGATUS, IPSE AUTEM SUA EXCEPTIONE TUTUS EST. NIHIL AUTEM INTEREST, FIDEIUSSOR AN HERES EIUS SOLVAT; QUOD SI HUIC FIDEIUSSORI REUS HERES EXTITERIT ET SOLVERIT, NEC REPETET ET LIBERABITUR. MULIER SI IN EA OPINIONE SIT, UT CREDAT SE PRO DOTE OBLIGATAM, QUIDQUID DOTIS NOMINE DEDERIT, NON REPETIT; SUBLATA ENIM FALSA OPINIONE RELINQUITUR PIETATIS CAUSA, EX QUA SOLUTUM REPETI NON POTEST. QUI HOMINEM GENERALITER PROMISIT, SIMILIS EST EI, QUI HOMINEM AUT DECEM DEBET; ET IDEO SI, CUM EXISTIMARET SE STICHUM PROMISISSE, EUM DEDERIT, CONDICET, ALIUM AUTEM QUEMLIBET DANDO LIBERARI POTERIT. *PAUL. 3 QUAEST. IULIANUS VERUM DEBITOREM POST LITEM CONTESTATAM MANENTE ADHUC IUDICIO NEGABAT SOLVENTEM REPETERE POSSE, QUIA NEC ABSOLUTUS NEC CONDEMNATUS REPETERE POSSET; LICET ENIM ABSOLUTUS SIT. NATURA TAMEN DEBITOR PERMANET; SIMILEMQUE ESSE EI DICIT, QUI ITA PROMISIT, SIVE NAVIS EX ASIA VENERIT SIVE NON VENERIT, QUIA EX UNA CAUSA ALTERIUS SOLUTIONIS ORIGO PROFICISCITUR.* *ULP. 27 AD EDICT. QUI ITA STIPULATUR "EPHESI DECEM DARI", SI ANTE DIEM, QUAM EPHESUM PERVENIRE POSSIT, AGAT, PERPERAM ANTE DIEM AGI, QUIA ET IULIANUS PUTAT DIEM TACITE HUIC STIPULATIONI INESSE. QUARE VERUM PUTO QUOD IULIANUS AIT EUM, QUI ROMAE STIPULATUR HODIE CARTHAGINE DARI, INUTILITER STIPULARI, IDEM IULIANUS TRACTAT, AN IS, QUI EPHESI SIBI AUT TITIO DARI STIPULATUS EST, SI ALIBI TITIO SOLVATUR, NIHILO MINUS POSSIT INTENDERE SIBI DARI OPORTERE. ET IULIANUS SCRIBIT LIBERATIONEM NON CONTIGISSE ATQUE IDEO POSSE PETI QUOD INTEREST. MARCELLUS AUTEM ET ALIAS TRACTAT ET APUD IULIANUM NOTAT POSSE DICI ET SI MIHI ALIBI SOLVATUR, LIBERATIONEM CONTIGISSE, QUAMVIS INVITUS ACCIPERE NON COGAR; PLANE SI NON CONTIGIT LIBERATIO, DICENDUM AIT SUPERESSE PETITIONEM INTEGRAE SUMMAE, QUEMADMODUM SI QUIS INSULAM ALIBI FECISSET QUAM UBI PROMISERAT, IN NIHILUM LIBERARETUR. * IULIANUS LABEONIS OPINIONEM SECUTUS ETIAM ACTORIS HABUIT RATIONEM, CUIUS INTERDUM POTUIT INTERESSE EPHESI RECIPERE.* QUOD SI FILII NOMINE CONSTITUERIT SE DECEM SOLUTURUM, QUAMVIS IN PECULIO QUINQUE FUERINT, DE CONSTITUTA IN DECEM TENEBITUR. *ULP. 27 AD EDICT. IULIANUS LEGATUM ROMAE CONSTITUENTEM, QUOD IN PROVINCIA ACCEPERAT, PUTAT CONVENIRI DEBERE, QUOD ET VERUM EST. SED ET SI NON CUM ROMAE ESSET, SED IN PROVINCIA ADHUC, CONSTITUIT SE ROMAE SOLUTURUM, DENEGATUR IN EUM ACTIO DE CONSTITUTA. IULIANUS * LIBRO UNDECIMO SCRIBIT; TITIUS EPISTULAM AD ME TALEM EMISIT; "SCRIPSI ME SECUNDUM MANDATUM SEII, SI QUID TIBI DEBITUM ADPROBATUM ERIT, ME TIBI CAUTURUM ET SOLUTURUM SINE CONTROVERSIA". TENETUR TITIUS DE CONSTITUTA PECUNIA. IULIANUS LIBRO UNDECIMO DIGESTORUM SCRIBIT PROCURATORI CONSTITUI POSSE.* *ULP. IBID. SI MIHI AUT TITIO STIPULER, TITIO CONSTITUI SUO NOMINE NON POSSE IULIANUS AIT, QUIA NON HABET PETITIONEM, TAMETSI SOLVI EI POSSIT.* *ULP. IBID. QUOD ADICITUR; "EAMQUE PECUNIAM CUM CONSTITUEBATUR DEBITAM FUISSE", INTERPRETATIONEM PLENIOREM EXIGIT. NAM PRIMUM ILLUD EFFICIT, UT, SI QUID TUNC DEBITUM FUIT CUM CONSTITUERETUR, NUNC NON SIT, NIHILO MINUS TENEAT CONSTITUTUM, QUIA RETRORSUM SE ACTIO REFERT. PROINDE TEMPORALI ACTIONE OBLIGATUM CONSTITUENDO CELSUS ET IULIANUS SCRIBUNT TENERI DEBERE, LICET POST CONSTITUTUM DIES TEMPORALIS ACTIONIS EXIERIT. QUARE ET SI POST TEMPUS OBLIGATIONIS SE SOLUTURUM CONSTITUERIT, ADHUC IDEM IULIANUS PUTAT, QUONIAM EO TEMPORE CONSTITUIT, QUO ERAT OBLIGATIO, LICET IN ID TEMPUS QUO NON TENEBATUR.* PROMISSOR HOMINIS HOMINE MORTUO, CUM PER EUM STARET QUO MINUS TRADERETUR, ETSI HOMINEM DATURUM SE CONSTITUERIT, DE CONSTITUTA PECUNIA TENEBITUR, UT PRETIUM EIUS SOLVAT. *ULP. 28 AD EDICT. * QUI ALIAS RE COMMODATA UTITUR, NON SOLUM COMMODATI, VERUM FURTI QUOQUE TENETUR, UT IULIANUS LIBRO UNDECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT. DENIQUE AIT, SI TIBI CODICEM COMMODAVERO ET IN EO CHIROGRAPHUM DEBITOREM TUUM CAVERE FECERIS EGOQUE HOC INTERLEVERO, SI QUIDEM AD HOC TIBI COMMODAVERO, UT CAVERETUR TIBI IN EO, TENERI ME TIBI CONTRARIO IUDICIO; SI MINUS, NEQUE ME CERTIORASTI IBI CHIROGRAPHUM ESSE SCRIPTUM; ETIAM TENERIS MIHI, INQUIT, COMMODATI, IMMO, AIT, ETIAM FURTI, QUONIAM ALITER RE COMMODATA USUS ES, QUEMADMODUM QUI EQUO, INQUIT, VEL VESTIMENTO ALITER QUAM COMMODATUM EST UTITUR, FURTI TENETUR.* *ULP. 30 AD SAB. IULIANUS LIBRO UNDECIMO DIGESTORUM SCRIBIT, SI TIBI AREAE MEAE DOMINIUM DEDERO, UT INSULA AEDIFICATA PARTEM MIHI REDDAS, NEQUE EMPTIONEM ESSE, QUIA PRETII LOCO PARTEM REI MEAE RECIPIO, NEQUE MANDATUM, QUIA NON EST GRATUITUM, NEQUE SOCIETATEM, QUIA NEMO SOCIETATEM CONTRABENDO REI SUAE DOMINUS ESSE DESINIT. SED SI PUERUM DOCENDUM VEL PECUS PASCENDUM TIBI DEDERO VEL PUERUM NUTRIENDUM ITA, UT, SI POST CERTOS ANNOS VENISSET, PRETIUM INTER NOS COMMUNICARETUR, ABHORRERE HAEC AB AREA EO, QUOD HIC DOMINUS ESSE NON DESINIT QUI PRIUS FUIT; COMPETIT IGITUR PRO SOCIO ACTIO. SED SI FORTE PUERUM DOMINII TUI FECERO, IDEM SE QUOD IN AREA DICTURUM, QUIA DOMINIUM DESINIT AD PRIMUM DOMINUM PERTINERE. QUID ERGO EST? IN FACTUM PUTAT ACTIONEM IULIANUS DANDAM, ID EST PRAESCRIPTIS VERBIS. ERGO SI QUIS AREAE DOMINIUM NON TRANSTULERIT, SED PASSUS SIT TE SIC AEDIFICARE, UT COMMUNICARETUR VEL IPSA VEL PRETIUM, ERIT SOCIETAS. IDEMQUE ET SI PARTIS AREAE DOMINIUM TRANSTULERIT, PARTIS NON, ET EADEM LEGE AEDIFICARE PASSUS SIT.* *ULP. 26 AD EDICT. SI LIBER HOMO, QUI BONA FIDE SERVIEBAT, MIHI PECUNIAM DEDERIT, UT EUM MANUMITTAM, ET FECERO; POSTEA LIBER PROBATUS AN MIHI CONDICERE POSSIT, QUAERITUR. ET IULIANUS LIBRO UNDECIMO DIGESTORUM SCRIBIT COMPETERE MANUMISSO REPETITIONEM.* *ULP. 28 AD EDICT. * SI DOMUM CONDUXERIS ET EIUS PARTEM MIHI LOCAVERIS EGOQUE LOCATORI TUO PENSIONEM SOLVERO, PIGNERATICIA ADVERSUS TE POTERO EXPERIRI (NAM IULIANUS SCRIBIT SOLVI EI POSSE).* *ULP. IBID. SI, CUM VENDERET CREDITOR PIGNUS, CONVENERIT INTER IPSUM ET EMPTOREM, UT, SI SOLVERIT DEBITOR PECUNIAM PRETII EMPTORI, LICERET EI RECIPERE REM SUAM, SCRIPSIT IULIANUS ET EST RESCRIPTUM OB HANC CONVENTIONEM PIGNERATICIIS ACTIONIBUS TENERI CREDITOREM, UT DEBITORI MANDET EX VENDITO ACTIONEM ADVERSUS EMPTOREM. MARCIAN. AD FORM. HYPOTH. SI CREDITOR PIGNUS VEL HYPOTHECAM VENDIDERIT HOC PACTO, UT LICEAT SIBI REDDERE PECUNIAM ET PIGNUS RECIPERARE; AN, SI PARATUS SIT DEBITOR REDDERE PECUNIAM, CONSEQUI ID POSSIT? ET IULIANUS LIBRO UNDECIMO DIGESTORUM SCRIBIT RECTE QUIDEM DISTRACTUM ESSE PIGNUS, CETERUM AGI POSSE CUM CREDITORE, UT, SI QUAS ACTIONES HABEAT, EAS CEDAT DEBITORI.* SI CREDITOR, QUI REM PIGNORI ACCEPERAT, AMISSA EIUS POSSESSIONE SERVIANA ACTIONE PETIERIT ET LITIS AESTIMATIONEM CONSECUTUS SIT, POSTEA DEBITOR EANDEM REM PETENS EXCEPTIONE SUMMOVETUR, NISI OFFERAT EI DEBITOR, QUOD PRO EO SOLUTUM EST. SI SERVUS PRO PECULIARI NOMINE PIGNUS ACCEPERIT, ACTIO PIGNERATICIA ADVERSUS DOMINUM DEBITORI COMPETIT. *ULP. 28 AD EDICT. SED NON TANTUM EX CAUSA DOLI EARUM PERSONARUM [FILII FAMILIAS SERVIVE SC.] PATER VEL DOMINUS CONDEMNETUR, SED ET IPSIUS QUOQUE DOMINI VEL PATRIS FRAUS DUMTAXAT VENIT, UT IULIANUS LIBRO UNDECIMO CIRCA PIGNERATICIAM ACTIONEM DISTINGUIT.* *ULP. IBID. MAGISTRUM AUTEM ACCIPIMUS NON SOLUM, QUEM EXERCITOR PRAEPOSUIT, SED IT EUM, QUEM MAGISTER; ET HOC CONSULTUS IULIANUS IN IGNORANTE EXERCITORE RESPONDIT; CETERUM SI SCIT ET PASSUS EST EUM IN NAVE MAGISTERIO FUNGI, IPSE EUM IMPOSUISSE VIDETUR. QUAE SENTENTIA MIHI VIDETUR PROBABILIS. QUAMQUAM AUTEM, SI CUM MAGISTRO EIUS GESTUM SIT, DUMTAXAT POLLICEATUR PRAETOR ACTIONEM, TAMEN, UT IULIANUS QUOQUE SCRIPSIT, ETIAMSI CUM IPSO EXERCITORE SIT CONTRACTUM, PATER DOMINUSVE IN SOLIDUM TENEBITUR.* *[SI A SERVO TUO OPERAS VICARII EIUS CONDUXERO ET EUM MERCI MEAE INSTITOREM FECERO ISQUE TIBI MERCEM VENDIDERIT, EMPTIO EST; NAM CUM DOMINUS A SERVO EMIT, EST EMPTIO, LICET NON SIT DOMINUS OBLIGATUS, USQUE ADEO, UT ETIAM PRO EMPTORE ET POSSIDERE ET USUCAPERE DOMINUS POSSIT;]* ET IDEO UTILIS INSTITORIA ACTIO ADVERSUS ME TIBI COMPETET, MIHI VERO ADVERSUS TE VEL DE PECULIO DISPENSATORIS, SI EX CONDUCTO AGERE VELIM, VEL DE PECULIO VICARII, QUOD EI MERCEM VENDENDAM MANDAVERIM; PRETIUMQUE, QUO EMISTI, IN REM TUAM VERSUM VIDERI POTERIT EO, QUOD DEBITOR SERVI TUI FACTUS ESSES. *ULP. IBID. HABEBAT QUIS SERVUM MERCI OLEARIAE PRAEPOSITUM ARELATE, EUNDEM ET MUTUIS PECUNIIS ACCIPIENDIS; ACCEPERAT MUTUAM PECUNIAM; PUTANS CREDITOR AD MERCES EUM ACCEPISSE EGIT PROPOSITA ACTIONE; PROBARE NON POTUIT MERCIS GRATIA EUM ACCEPISSE. LICET CONSUMPTA EST ACTIO NEC AMPLIUS AGERE POTERIT, QUASI PECUNIIS QUOQUE MUTUIS ACCIPIENDIS ESSET PRAEPOSITUS, TAMEN IULIANUS UTILEM EI ACTIONEM COMPETERE AIT. SI DUO PLURESVE TABERNAM EXERCEANT ET SERVUM, QUEM EX DISPARIBUS PARTIBUS HABEBANT, INSTITOREM PRAEPOSUERINT, UTRUM PRO DOMINICIS PARTIBUS TENEANTUR AN PRO AEQUALIBUS AN PRO PORTIONE MERCIS AN VERO IN SOLIDUM, IULIANUS QUAERIT. ET VERIUS ESSE AIT EXEMPLO EXERCITORUM ET DE PECULIO ACTIONIS IN SOLIDUM UNUMQUEMQUE CONVENIRE POSSE, ET QUIDQUID IS PRAESTITERIT QUI CONVENTUS EST, SOCIETATIS IUDICIO VEL COMMUNI DIVIDUNDO CONSEQUETUR, QUAM SENTENTIAM ET SUPRA PROBAVIMUS.* *ULP. 29 AD EDICT. SED SI SERVUS COMMUNIS SIT ET AMBO SCIANT DOMINI [SCIL. EUM MERCE PECULIARI NEGOTIARI], IN UTRUMLIBET EX ILLIS DABITUR ACTIO; AT SI ALTER SCIT, ALTER IGNORAVIT, IN EUM QUI SCIT DABITUR ACTIO, DEDUCETUR TAMEN SOLIDUM QUOD EI QUI IGNORAVIT DEBETUR. QUOD SI IPSUM QUIS IGNORANTEM CONVENERIT, QUONIAM DE PECULIO CONVENITUR, DEDUCETUR ETIAM ID QUOD SCIENTI DEBETUR ET QUIDEM IN SOLIDUM; NAM ET SI IPSE DE PECULIO CONVENTUS ESSET, SOLIDUM QUOD EI DEBERETUR DEDUCERETUR, ET ITA IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT.* *[HAEC ACTIO ET PERPETUO ET IN HEREDEM DATUR DE EO DUMTAXAT QUOD AD EUM PERVENIT,]* QUIA NON DE DOLO EST, SED REI PERSECUTIONEM CONTINET; QUARE ETIAM MORTUO SERVO DOMINUS, ITEM HERES EIUS PERPETUO TENERI DEBEBIT PROPTER FACTUM DEFUNCTI; QUAMVIS NON ALITER QUAM DOLO INTERVENIENTE COMPETAT. ALIUS DUMTAXAT DE PECULIO, ALIUS TRIBUTORIA SERVI NOMINE CUM DOMINO AGIT; QUAESITUM EST, AN DEDUCERE DOMINUS DE PECULIO DEBEAT, QUOD TRIBUTORIA AGENTI PRAESTATURUS SIT. RESPONDIT; TRIBUTORIA ACTIONE TUNC DEMUM AGI POTEST, CUM DOMINUS IN DISTRIBUENDO PRETIO MERCIS EDICTO PRAETORIS NON SATISFECIT, ID EST CUM MAIOREM PARTEM DEBITI SUI DEDUXIT QUAM CREDITORIBUS TRIBUIT, VELUTI SI, CUM IN MERCE TRIGINTA FUISSENT, IN QUAM IPSE QUIDEM QUINDECIM CREDIDERAT, DUO AUTEM EXTRANEI TRIGINTA, TOTA QUINDECIM DEDUXERIT, ET CREDITORIBUS RELIQUA QUINDECIM DEDERIT, CUM DEBERET SOLA DECEM DEDUCERE, EXTRANEIS DENA TRIBUERE. CUM IGITUR HOC FECIT, NEC INTELLEGENDUS EST SERVUM A SE LIBERASSE EO, QUOD QUINQUE ADHUC NOMINE EIUS TRIBUTORIA ACTIONE PRAESTATURUS SIT; QUARE SI AGI DE PECULIO COEPERIT, CUM FORTE EXTRA MERCEM PECULIUM ESSET, QUINQUE TAMQUAM ADHUC CREDITOR SERVI DEDUCERE DEBEBIT. *ULP. 29 AD EDICT. * IULIANUS LIBRO DUODECIMO IN EO, QUI VECTIGALIA CONDUCTA HABEBAT, SCRIBIT (ET EST SAEPE CONSTITUTUM) CESSARE SENATUS CONSULTUM. PROINDE ET IN EO, QUI SCIRE NON POTUIT, AN FILIUS FAMILIAS SIT, IULIANUS LIBRO DUODECIMO CESSARE SENATUS CONSULTUM AIT, UT PUTA IN PUPILLO VEL MINORE VIGINTI QUINQUE ANNIS. SED IN MINORE, CAUSA COGNITA ET A PRAETORE SUCCURRENDUM; IN PUPILLO AUTEM ETIAM ALIA RATIONE DEBUIT DICERE CESSARE SENATUS CONSULTUM, QUOD MUTUA PECUNIA NON FIT, QUAM SINE TUTORIS AUCTORITATE PUPILLUS DAT; QUEMADMODUM IPSE DICIT IULIANUS LIBRO DUODECIMO, SI FILIUS FAMILIAS CREDIDERIT, CESSARE SENATUS CONSULTUM, QUOD MUTUA PECUNIA NON FIT, QUAMVIS LIBERAM PECULII ADMINISTRATIONEM HABUIT; NON ENIM PERDERE EI PECULIUM PATER CONCEDIT, CUM PECULII ADMINISTRATIONEM PERMITTIT; ET IDEO VINDICATIONEM NUMMORUM PATRI SUPERESSE AIT. ULP. 52 AD EDICT. IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT PUPILLO NON ESSE OPERIS NOVI NUNTIATIONIS EXECUTIONEM DANDAM, NISI AD IPSIUS PRIVATUM COMMODUM RES PERTINEAT, VELUTI SI LUMINIBUS EIUS OFFICIATUR AUT PROSPECTUI OBSIT.* *ULP. 29 AD EDICT. ITEM SI FILIUS FAMILIAS FIDEIUSSERIT, NERATIUS LIBRO PRIMO ET SECUNDO RESPONSORUM CESSARE SENATUS CONSULTUM AIT, IDEM CELSUS LIBRO QUARTO. SED IULIANUS ADICIT, SI COLOR QUAESITUS SIT, UT FILIUS FAMILIAS, QUI MUTUAM ACCEPTURUS ERAT, FIDEIUBERET ALIO REO DATO, FRAUDEM SENATUS CONSULTO FACTAM NOCERE ET DANDAM EXCEPTIONEM TAM FILIO FAMILIAS QUAM REO, QUONIAM ET FIDEIUSSORI FILII SUBVENITUR. IDEM AIT, SI DUOS REOS ACCEPERO FILIUM FAMILIAS ET TITIUM, CUM AD FILIUM FAMILIAS ESSET PERVENTURA PECUNIA, IDEO AUTEM REUM TITIUM ACCEPERIM, NE QUASI FIDEIUSSOR AUXILIO SENATUS CONSULTI UTERETUR, UTILEM ESSE EXCEPTIONEM ADVERSUS FRAUDEM DANDAM.* *ULP. IBID. INTERDUM TAMENETSI SENATUS CONSULTO LOCUS SIT, TAMEN IN ALIUM DATUR ACTIO, UT PUTA FILIUS FAMILIAS INSTITOR MUTUAM PECUNIAM ACCEPIT; SCRIBIT ENIM IULIANUS LIBRO DUODECIMO IPSUM QUIDEM INSTITOREM EXCEPTIONE SENATUS CONSULTI USURUM, SI CONVENIATUR, SED INSTITORIAM ACTIONEM ADVERSUS EUM QUI PRAEPOSUIT COMPETERE. QUAMQUAM, INQUIT, SI IPSE PATER EUM PRAEPOSUISSET MERCI SUAE VEL PECULIAREM EXERCERE PASSUS ESSET, CESSARET SENATUS CONSULTUM, QUONIAM PATRIS VOLUNTATE CONTRACTUM VIDERETUR; NAM SI SCIT EUM NEGOTIARI, ETIAM HOC PERMISISSE VIDETUR, SI NON NOMINATIM PROHIBUIT MERCES ACCIPERE. PROINDE SI ACCEPERIT PECUNIAM ET IN REM PATRIS VERTIT, CESSAT SENATUS CONSULTUM; PATRI ENIM, NON SIBI ACCIPIT. SED ET SI AB INITIO NON SIC ACCEPIT, VERUM POSTEA IN REM PATRIS VERTIT, CESSARE SENATUS CONSULTUM LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM IULIANUS AIT INTELLEGENDUMQUE AB INITIO SIC ACCEPISSE, UT IN REM VERTERET.* *ULP. IBID. SI AB ALIO DONATAM SIBI PECUNIAM FILIUS CREDITORI SOLVERIT, AN PATER VINDICARE VEL REPETERE POSSIT? ET AIT IULIANUS, SI QUIDEM HAC CONDICIONE EI DONATA SIT PECUNIA, UT CREDITORI SOLVAT, VIDERI A DONATORE PROFECTAM PROTINUS AD CREDITOREM ET FIERI NUMMOS ACCIPIENTIS; SI VERO SIMPLICITER EI DONAVIT, ALIENATIONEM EORUM FILIUM NON HABUISSE ET IDEO, SI SOLVERIT, CONDICTIONEM PATRI EX OMNI EVENTU COMPETERE. SED SI FUERINT CONSUMPTI A CREDITORE NUMMI, MARCELLUS AIT CESSARE CONDICTIONEM, QUONIAM TOTIENS CONDICTIO DATUR, QUOTIENS EX EA CAUSA NUMERATI SUNT, EX QUA ACTIO ESSE POTUISSET, SI DOMINIUM AD ACCIPIENTEM TRANSISSET; IN PROPOSITO AUTEM NON ESSET. DENIQUE PER ERROREM SOLUTI CONTRA SENATUS CONSULTUM CREDITI MAGIS EST CESSARE REPETITIONEM.* *ULP. IBID. QUAMQUAM AUTEM SOLVENDO NON REPETANT, TAMEN, SI NON OPPOSITA EXCEPTIONE CONDEMNATI SUNT, UTENTUR SENATUS CONSULTI EXCEPTIONE; ET ITA IULIANUS SCRIBIT IN IPSO FILIO FAMILIAS EXEMPLO MULIERIS INTERCEDENTIS.* *GAI. 9 AD EDICT. SI QUOD ALII MUTUUM DEDIMUS A FILIO FAMILIAS NOVANDI CAUSA STIPULEMUR, NON ESSE IMPEDIMENTO SENATUS CONSULTUM IULIANUS SCRIBIT.* FILIUM HABEO ET EX EO NEPOTEM; NEPOTI MEO CREDITUM EST IUSSU PATRIS EIUS; QUAESITUM EST, AN CONTRA SENATUS CONSULTUM FIERET. DIXI, ETIAMSI VERBIS SENATUS CONSULTI FILII CONTINERENTUR, TAMEN ET IN PERSONA NEPOTIS IDEM SERVARI DEBERE; IUSSUM AUTEM HUIUS PATRIS NON EFFICERE, QUO MINUS CONTRA SENATUS CONSULTUM CREDITUM EXISTIMARETUR, CUM IPSE IN EA CAUSA ESSET, UT PECUNIAM MUTUAM INVITO PATRE SUO ACCIPERE NON POSSIT. QUI CONTRA SENATUS CONSULTUM FILIO FAMILIAS CREDIDERIT, MORTUO EO FIDEIUSSOREM A PATRE ACCIPERE NON POTEST, QUIA NEQUE CIVILEM NEQUE HONORARIAM ADVERSUS PATREM ACTIONEM HABET NEC EST ULLA HEREDITAS, CUIUS NOMINE FIDEIUSSORES OBLIGARI POSSENT. *VENUL. 2 STIP. [IULIANUS SCRIBIT * *;] PLANE A PATRE EIUS ACTIONIS NOMINE, QUAE DE PECULIO ADVERSUS EUM COMPETAT, FIDEIUSSOREM RECTE ACCIPI.* *POMP. 7 VAR. LECT. IULIANUS SCRIBIT EXCEPTIONEM SENATUS CONSULTI MACEDONIAMI NULLI OBSTARE, NISI QUI SCIRET AUT SCIRE POTUISSET FILIUM FAMILIAS ESSE EUM CUI CREDEBAT.* *GAI. 1 AD ED. PROV. * IULIANO PLACET, ETIAMSI MAXIME QUIS ADMINISTRATIONEM PECULII HABEAT CONCESSAM, DONANDI IUS EUM NON HABERE ** *ULP. 29 AD EDICT. IULIANUS QUOQUE LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIBIT, SI SERVUS MANDAVERIT, UT CREDITORI MEO SOLVERETUR, REFERRE AIT, QUAM CAUSAM MANDANDI HABUERIT; SI PRO CREDITORE SUO SOLVI MANDAVIT, ESSE OBLIGATUM DOMINUM DE PECULIO; QUOD SI INTERCESSORIS OFFICIO FUNCTUS SIT, NON OBLIGARI DOMINUM DE PECULIO. CUI CONGRUIT, QUOD IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI A FILIO MEO FIDEIUSSOREM ACCEPERO, QUIDQUID A FIDEIUSSORE ACCEPERO, ID ME NON DE IN REM VERSO, SED DE PECULIO ACTIONE MANDATI PRAESTATURUM. IDEM ACCIPIAS ET IN SERVI FIDEIUSSORE, IDEMQUE SI ALIUS MIHI PRO FILIO MEO DEBITORE SOLVISSET. QUOD SI FILIUS MEUS DEBITOR NON FUISSET, EXCEPTIONE DOLI FIDEIUSSOREM USURUM ET, SI SOLVISSET, CONDICTURUM SCRIBIT.* *ULP. IBID. ET ADICIT [CELSUS] PUPILLUM FURIOSUM CONSTITUERE QUIDEM PECULIUM SERVO NON POSSE; VERUM ANTE CONSTITUTUM, ID EST ANTE FUROREM VEL A PATRE PUPILLI, NON ADIMETUR EX HIS CAUSIS. QUAE SENTENTIA VERA EST ET CONGRUIT CUM EO, QUOD MARCELLUS APUD IULIANUM NOTANS ADICIT "POSSE FIERI, UT APUD ALTERUM EX DOMINIS SERVUS PECULIUM HABEAT, APUD ALTERUM NON, UT PUTA SI ALTER EX DOMINIS FURIOSUS SIT VEL PUPILLUS, SI (UT QUIDAM, INQUIT, PUTANT) PECULIUM SERVUS HABERE NON POTEST NISI CONCEDENTE DOMINO. EGO AUTEM PUTO NON ESSE OPUS CONCEDI PECULIUM A DOMINO SERVUM HABERE, SED NON ADIMI, UT HABEAT".* *ULP. IBID. SED ET CREDITOR SERVI, QUI HERES EXSTITIT DOMINO EIUS, DEDUCIT DE PECULIO QUOD SIBI DEBETUR, SI CONVENIATUR, SIVE LIBERTATEM SERVUS ACCEPERIT SIVE NON, IDEMQUE ET SI LEGATUS SIT PURE SERVUS; NAM QUASI PRAEVENERIT ET IPSE SECUM EGERIT, SIC DEDUCET QUOD SIBI DEBETUR, LICET NULLO MOMENTO DOMINIUM IN MANUMISSO VEL LEGATO PURE HABUERIT. ET ITA IULIANUS LIBRO DUODECIMO SCRIBIT. CERTE SI SUB CONDICIONE SERVUS LIBERTATEM ACCEPERIT, MINUS DUBITANTER IULIANUS EODEM LOCO SCRIBIT HEREDEM DEDUCERE; DOMINUS ENIM FACTUS EST. AD DEFENSIONEM SENTENTIAE SUAE IULIANUS ETIAM ILLUD ADFERT, QUOD, SI EI, QUI POST MORTEM SERVI VEL FILII INTRA ANNUM POTUIT CONVENIRI DE PECULIO, HERES EXSTITERO, PROCUL DUBIO DEDUCAM QUOD MIHI DEBETUR. * ITEM DEDUCETUR DE PECULIO, SI QUID DOMINUS SERVI NOMINE OBLIGATUS EST AUT PRAESTITIT OBLIGATUS; ITA SI QUID EI CREDITUM EST IUSSU DOMINI; NAM HOC DEDUCENDUM IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIBIT. SED HOC ITA DEMUM VERUM PUTO, SI NON IN REM DOMINI VEL PATRIS QUOD ACCEPTUM EST PERVENIT; ALIOQUIN SECUM DEBEBIT COMPENSARE. SED ET SI PRO SERVO FIDEIUSSERIT, DEDUCENDUM IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIBIT. MARCELLUS AUTEM IN UTROQUE, SI NONDUM QUICQUAM DOMINO ABSIT, MELIUS ESSE AIT PRAESTARE CREDITORI, UT CAVEAT ILLE REFUSURUM SE, SI QUID PRAESTITERIT DOMINUS HOC NOMINE CONVENTUS, QUAM AB INITIO DEDUCI, UT MEDII TEMPORIS INTERUSURIUM MAGIS CREDITOR CONSEQUATUR.* *ULP. IBID. SED SI A DEBITORE DOMINICO SERVUS EXEGERIT, AN DOMINI DEBITOREM SE FECERIT, QUAERITUR; ET IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM NON ALITER DOMINUM DEDUCTURUM AIT, QUAM SI RATUM HABUISSET QUOD EXACTUM EST; EADEM ET IN FILIO FAMILIAS DICENDA ERUNT. * EST AUTEM QUAESTIONIS, AN ID, QUOD DOMINUS SEMEL DEDUXIT CUM CONVENIRETUR, RURSUS SI CONVENIATUR, DE PECULIO EXIMERE DEBEAT, AN VERO VELUTI SOLUTUM EI VIDEATUR TUR SEMEL FACTA DEDUCTIONE. ET NERATIUS ET NERVA PUTANT, ITEM IULIANUS LIBRO DUODECIMO SCRIBIT, SI QUIDEM ABSTULIT HOC DE PECULIO, NON DEBERE DEDUCI, SI VERO EANDEM POSITIONEM PECULII RELIQUIT, DEBERE EUM DEDUCERE. DENIQUE SCRIBIT, SI SERVUS VICARIUM QUINQUE VALENTEM IN PECULIUM HABUIT ET DOMINO QUINQUE DEBERET, PRO QUIBUS VICARIUM DOMINUS DEDUXISSET, ET MORTUO POSTEA VICARIO ALIUM EIUSDEM PRETII SERVUS COMPARAVERIT, NON DESINERE DOMINI ESSE DEBITOREM, QUASI VICARIUS ILLE DOMINO DECESSERIT; NISI FORTE, CUM EUM SERVO ADEMISSET ET SIBI SOLVISSET, TUNC DECESSERIT. IDEM RECTE AIT, SI, CUM VICARIUS VALERET DECEM, DOMINUS CONVENTUS DE PECULIO QUINQUE PRO SERVO PRAESTITISSET, QUONIAM QUINQUE IPSI DEBEBANTUR, MOX VICARIUS DECESSISSET, ADVERSUS ALIUM AGENTEM DE PECULIO DECEM DOMINUM DEDUCTURUM, QUIA ET IN EO, QUOD IAM PRO EO SOLVIT, DEBITOREM SERVUM SIBI FECERIT. QUAE SENTENTIA VERA EST, NISI SERVO ADEMIT VICARIUM, UT SIBI SOLVERET. * DENIQUE IULIANUS SCRIBIT VENDITOREM, QUI SERVUM CUM PECULIO VENDIDIT, SI DE PECULIO CONVENIATUR, NON DEBERE DEDUCERE QUOD SIBI DEBETUR; POTUIT ENIM HOC EX RATIONE PECULII DETRAHERE ET NUNC CONDICERE QUASI INDEBITUM (QUONIAM NON EST IN PECULIO QUOD DOMINO DEBETUR). POTEST, INQUIT, ETIAM EX VENDITO AGERE. * IDEM SCRIBIT, SI QUIS SERVUM, CUIUS NOMINE DE PECULIO HABEBAT ACTIONEM, COMPARASSET, AN POSSIT DEDUCERE QUOD SIBI DEBETUR, QUONIAM ADVERSUS VENDITOREM HABEAT ACTIONEM DE PECULIO? ET RECTE AIT POSSE; NAM ET QUIVIS ALIUS POTEST ALIGERE, UTRUM CUM EMPTORE AN CUM VENDITORE AGERET; HUNC IGITUR ELIGERE PRO ACTIONE DEDUCTIONEM. NEC VIDEO QUID HABEANT CREDITORES QUOD QUERANTUR, CUM POSSINT IPSI VENDITOREM CONVENIRE, SI QUID FORTE PUTANT ESSE IN PECULIO. NON SOLUM AUTEM QUOD EI DEBETUR QUI CONVENITUR DEDUCENDUM EST, VERUM ETIAM SI QUID SOCIO EIUS DEBETUR, ET ITA IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIBIT; NAM QUA RATIONE IN SOLIDUM ALTERUTER CONVENITUR, PARI RATIONE DEDUCERE EUM OPORTET QUOD ALTERI DEBETUR; QUAE SENTENTIA RECEPTA EST;* QUIA HOC CASU ETIAM CUM EO AGI POTEST, PENES QUEM PECULIUM NON EST. *ULP. IBID. SED IN EMPTORE ET VENDITORE VERA NON EST, ITEM IN FRUCTUARIO ET PROPRIETARIO ET CETERIS QUI NON SUNT SOCII, ET IN DOMINO ET BONAE FIDEI EMPTORE; NAM ET IULIANUS LIBRO DUODECIMO SCRIBIT NEUTRUM HORUM DEDUCERE ID QUOD ALTERI DEBETUR.* ITEM CUM TESTAMENTO PRAESENTI DIE SERVUS LIBER ESSE IUSSUS EST, CUM OMNIBUS HEREDIBUS DE PECULIO AGENDUM EST NEC QUISQUAM EORUM AMPLIUS DEDUCET QUAM QUOD IPSI DEBEATUR. ITEM CUM SERVUS VIVO DOMINO MORTUUS EST, DEINDE DOMINUS INTRA ANNUM PLURES HEREDES RELIQUIT, ET DE PECULIO ACTIO ET DEDUCTIONIS IUS SCINDITUR. *GAI. 9 AD EDICT. ET ANCILLARUM NOMINE ET FILIARUM FAMILIAS IN PECULIO ACTIO DATUR; MAXIME SI QUA SARCINATRIX AUT TEXTRIX ERIT AUT ALIQUOD ARTIFICIUM VULGARE EXERCEAT, DATUR PROPTER EAM ACTIO. DEPOSIT QUOQUE ET COMMODATI ACTIONEM DANDAM EARUM NOMINE IULIANUS AIT; SED ET TRIBUTORIAM ACTIONEM, SI PECULIARI MERCE SCIENTE PATRE DOMINOVE NEGOTIENTUR, DANDAM ESSE. * ILLUD QUOQUE PLACUIT, QUOD ET IULIANUS PROBAT, OMNIMODO PERMITTENDUM CREDITORIBUS VEL IN PARTES CUM SINGULIS AGERE VEL CUM UNO IN SOLIDUM. SED IPSI, QUI VENDIDERIT SERVUM, NON PUTAT IULIANUS DE EO, QUOD ANTE VENDITIONEM CREDIDERIT, CUM EMPTORE DE PECULIO AGERE PERMITTENDUM. SED ET SI ALIENO CREDIDERO EUMQUE REDEMERO, DEINDE ALIENAVERO, AEQUE NON PUTAT MIHI IN EMPTOREM DARI DEBERE IUDICIUM. IN VENDITOREM AUTEM DUMTAXAT INTRA ANNUM POST REDEMPTIONEM NUMERANDUM DO EO, QUOD ADHUC ALIENO CREDIDERIM, DANDAM ESSE MIHI ACTIONEM EXISTIMAT DEDUCTO EO, QUOD APUD ME PECULII SERVUS HABEBIT. SICUT AUTEM DE EO, QUOD IPSE CREDIDERIM SERVO MEO, NON PUTAT IULIANUS IN EMPTOREM ALIENATO EO ACTIONEM MIHI DARI DEBERE, ITA ET DE EO, QUOD SERVUS MEUS SERVO MEO CREDIDERIT, SI IS, CUI CREDITUM FUERIT, ALIENATUS SIT, NEGAT PERMITTI MIHI DEBERE CUM EMPTORE EXPERIRI. SI QUIS CUM SERVO DUORUM PLURIUMVE CONTRAXERIT, PERMITTENDUM EST EI CUM QUO VELIT DOMINORUM IN SOLIDUM EXPERIRI; EST ENIM INIQUUM IN PLURES ADVERSARIOS DISTRINGI EUM, QUI CUM UNO CONTRAXERIT; NEC HUIUS DUMTAXAT PECULII RATIO HABERI DEBET, QUOD APUD EUM CUM QUO AGITUR IS SERVUS HABERET, SED ET EIUS QUOD APUD ALTERUM. NEC TAMEN RES DAMNOSA FUTURA EST EI QUI CONDEMNATUR, CUM POSSIT RURSUS IPSE IUDICIO SOCIETATIS VEL COMMUNI DIVIDUNDO QUOD AMPLIUS SUA PORTIONE SOLVERIT SOCIO SOCIISVE SUIS CONSEQUI. QUOD IULIANUS ITA LOCUM HABERE AIT, SI APUD ALTERUM QUOQUE FUIT PECULIUM, QUIA EO CASU SOLVENDO QUISQUE ETIAM SOCIUM AERE ALIENO LIBERARE VIDETUR; AT SI NULLUM SIT APUD ALTERUM PECULIUM, CONTRA ESSE, QUIA NEC LIBERARE ULLO MODO AERE ALIENO EUM INTELLEGITUR.* QUARE ET SI SOCIO NEQUE HERES NEQUE BONORUM POSSESSOR EXSTITISSET, EATENUS DAMNARI DEBET IS CUM QUO ACTUM FUERIT, QUATENUS PECULIUM APUD EUM ERIT ET QUANTUM EX BONIS CONSEQUI POTEST. QUIS ERGO CASUS EST, QUO PECULIUM SERVI COMMUNIS AD ALTERUM EX DOMINIS SOLUM PERTINEAT? IN PRIMIS SI QUIS SERVI PARTEM DIMIDIAM VENDIDERIT NEC PECULIUM EI CONCESSERIT; DEINDE SI QUIS SERVO COMMUNI PECUNIAM VEL RES ALIQUAS EA MENTE DEDERIT, UT PROPRIETATEM EARUM RETINERET, ADMINISTRATIONEM AUTEM SERVO CONCEDERET. *MARCELLUS;* EST ETIAM ILLE CASUS, SI ALTER ADEMERIT; VEL SI OMNI QUIDEM MODO CONCESSERIT DOMINUS, SED IN NOMINIBUS ERIT CONCESSIO. SI STICHUS COMMUNIS MEUS ET TUUS SERVUS HABUERIT PAMPHILUM VICARIUM AUREORUM DECEM ET MECUM ACTUM DE PECULIO FUERIT CONDEMNATUSQUE DECEM PRAESTITERO; QUAMVIS POSTEA PAMPHILUS DECESSERIT, NIHILO MINUS ACTIONE COMMUNI DIVIDUNDO VEL PRO SOCIO QUINQUE MILIA PRAESTARE DEBEBIS, QUIA TE HOC AERE ALIENO LIBERAVI. LONGE MAGIS CONSEQUAR, SI STICHUS POST MORTEM PAMPHILI ALIUM VICARIUM ADQUISIERAT. SI CREDITOR FILII TUI HEREDEM TE INSTITUERIT ET LEGIS FALCIDIAE RATIONEM PONAS, PECULII QUANTITAS, QUOD ADITAE HEREDITATIS TEMPORE FUISSET, IN QUADRANTEM TIBI IMPUTABITUR. SI CREDITOR FILII TUI HEREDEM TE INSTITUERIT ET TU HEREDITATEM EIUS VENDIDERIS, ILLA PARTE STIPULATIONIS "QUANTA PECUNIA EX HEREDITATE AD TE PERVENERIT" TENEBERIS DE PECULIO. SI SERVO TUO PERMISERIS VICARIUM EMERE AUREIS OCTO, ILLE DECEM EMERIT ET TIBI SCRIPSERIT SE OCTO EMISSE TUQUE EI PERMISERIS EOS OCTO EX TUA PECUNIA SOLVERE ET IS DECEM SOLVERIT, HOC NOMINE DUOS AUREOS TANTUM VINDICABIS, SED HI VENDITORI PRAESTABUNTUR DUMTAXAT DE PECULIO SERVI. SERVUM COMMUNEM, QUEM CUM TITIO HABEBAM, VENDIDI SEMPRONIO; QUAESITUM EST, SI DE PECULIO CUM TITIO AUT CUM SEMPRONIO AGERETUR, AN EIUS PECULII, QUOD APUD ME ESSET, RATIO HABERI DEBERET. DIXI, SI CUM SEMPRONIO AGERETUR, NUMQUAM RATIONEM EIUS PECULII, QUOD APUD ME ESSET, HABERI DEBERE, QUIA IS NULLAM ADVERSUS ME ACTIONEM HABERET, PER QUAM ID QUOD PRAESTITISSET CONSEQUI POSSET. SED ET SI CUM TITIO POST ANNUM QUAM VENDIDISSEM AGERETUR, SIMILITER NON ESSE COMPUTANDUM PECULIUM QUOD APUD ME EST, QUIA IAM MECUM AGI DE PECULIO NON POSSET. SIN AUTEM INTRA ANNUM AGERETUR, TUNC QUOQUE HABENDAM HUIUS PECULII RATIONEM, POSTQUAM PLACUIT ALIENATO HOMINE PERMITTENDUM CREDITORI ET CUM VENDITORE ET CUM EMPTORE AGERE. SI ACTUM SIT DE PECULIO CUM EO QUI USUM FRUCTUM IN SERVO HABET ET MINUS CONSECUTUS SIT CREDITOR, NON EST INIQUUM, UT EX UNIVERSO EIUS PECULIO, SIVE APUD FRUCTUARIUM SIVE APUD PROPRIETARIUM ERIT, REM CONSEQUATUR. NIHIL INTEREST, OPERAS SUAS CONDUXERIT SERVUS A FRUCTUARIO AN PECUNIAM MUTUAM AB EO ACCEPERIT. DARI ITAQUE DEBEBIT ACTIO EI ADVERSUS DOMINUM PROPRIETATIS DEDUCTO EO, QUOD SERVUS PECULII NOMINE APUD FRUCTUARIUM HABET. *PAUL. 4 AD PLAUT. NON TANTUM AUTEM QUIVIS CREDITOR CUM VENDITORE EX ANTE GESTO AGERE POTEST, SED ET IPSE EMPTOR, IDQUE ET IULIANO VIDETUR, QUAMVIS ET DEDUCERE IPSE POTEST ADVERSUS ALIUM AGENTEM, DUM TAMEN ID, QUOD APUD SE HABET, COMPUTET.* *PAPIN. 9 QUAEST. * FIDEIUSSOREM DATUM EO TEMPORE, QUO NIHIL IN PECULIO EST, TENERI PUTAT IULIANUS, QUONIAM FIDEIUSSOR FUTURAE QUOQUE ACTIONIS ACCIPI POSSIT, SI TAMEN SIC ACCEPTUS EST.* *ULP. 29 AD EDICT. ANNUS AUTEM UTILIS COMPUTABITUR; ET IDEO ET SI CONDICIONALIS SIT OBLIGATIO, IULIANUS SCRIPSIT EX EO COMPUTANDUM ANNUM, NON EX QUO EMANCIPATUS EST, SED EX QUO PETI POTUIT CONDICIONE EXISTENTE.* *ULP. 2 DISPUTAT. SI EX DUOBUS VEL PLURIBUS HEREDIBUS EIUS, QUI MANUMISSO SERVO VEL LIBERO ESSE IUSSO VEL ALIENATO VEL MORTUO INTRA ANNUM CONVENIRI POTERAT, UNUS FUERIT CONVENTUS, OMNES HEREDES LIBERABUNTUR, QUAMVIS NON IN MAIOREM QUANTITATEM EIUS PECULII, QUOD PENES SE HABET QUI CONVENITUR, CONDEMNETUR, IDQUE ITA IULIANUS SCRIPSIT.* *ULP. 29 AD EDICT. ITEM SI PLURES AGANT DE PECULIO, PROFICERE HOC EI, CUIUS PECUNIA IN REM VERSA EST, DEBET, UT IPSE UBERIOREM ACTIONEM HABEAT. CERTE SI PRAEVENTUM SIT AB ALIQUO ET ACTUM DE PECULIO, DE IN REM VERSO ACTIO AN CESSET, VIDENDUM. ET REFERT POMPONIUS IULIANUM EXISTIMARE DE PECULIO ACTIONE PEREMI DE IN REM VERSO ACTIONEM (QUIA IN PECULIUM CONVERSUM EST QUOD IN DOMINI REM ERAT VERSUM ET PRO SERVO SOLUTUM EST, QUEMADMODUM SI IPSI SERVO A DOMINO FUISSET SOLUTUM), SED ITA DEMUM, SI PRAESTITERIT EX ACTIONE DE PECULIO DOMINUS QUOD SERVUS IN REM EIUS VERTERAT; CETERUM SI NON PRAESTITERIT, MANET ACTIO DE IN REM VERSO.* *ULP. IBID. SI IN REM ALTERIUS EX DOMINIS VERSUM SIT, UTRUM IS SOLUS IN CUIUS REM VERSUM EST AN ET SOCIUS POSSIT CONVENIRE QUAERITUR. ET IULIANUS SCRIBIT EUM SOLUM CONVENIRI IN CUIUS REM VERSUM EST, SICUTI CUM SOLUS IUSSIT; QUAM SENTENTIAM PUTO VERAM. MARCELLUS NOTAT.* INTERDUM ET PROPTER HOC QUOD IN REM ALTERIUS SOCII VERSUM EST DE IN REM VERSO CUM ALTERO AGI POTEST, QUI CONVENTUS A SOCIO PETERE POTEST ID IN QUO DAMNATUS FUERIT. QUID ENIM DICEMUS, SI PECULIUM SERVO AB ALTERO ADEMPTUM FUERIT? *PAULUS* ERGO HAEC QUAESTIO ITA PROCEDIT, SI DE PECULIO AGI NON POTEST. *ULP. 29 AD EDICT. QUAMVIS PIGNORIS DATIO INTERCESSIONEM FACIAT, TAMEN IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIBIT REDDITIONEM PIGNORIS, SI CREDITRIX MULIER REM, QUAM PIGNORI ACCEPERAT, DEBITORI LIBERAVERIT, NON ESSE INTERCESSIONEM. * SI MULIER APUD PRIMUM PRO SECUNDO INTERVENERIT, MOX PRO PRIMO APUD CREDITOREM EIUS, DUAS INTERCESSIONES FACTAS IULIANUS LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM SCRIBIT, UNAM PRO SECUNDO APUD PRIMUM, ALIAM PRO PRIMO APUD CREDITOREM EIUS, ET IDEO ET PRIMO RESTITUI OBLIGATIONEM ET ADVERSUS EUM. MARCELLUS AUTEM NOTAT ESSE ALIQUAM DIFFERENTIAM, UTRUM HOC AGATUR, UT AB INITIO MULIER IN ALTERIUS LOCUM SUBDATUR ET ONUS DEBITORIS, A QUO OBLIGATIONEM TRANSFERRE CREDITOR VOLUIT, SUSCIPIAT, AN VERO QUASI DEBITRIX DELEGETUR, SCILICET UT, SI QUASI DEBITRIX DELEGATA EST, UNA SIT INTERCESSIO. SI MULIERI HERES EXTITERIT CREDITOR, VIDENDUM, AN RESTITUTORIA UTI NON POSSIT. ET AIT IULIANUS LIBRO DUODECIMO RESTITUTORIA EUM NIHILO MINUS USURUM, NON IMMERITO, CUM NON OBLIGATAE CUM EFFECTU SUCCESSERIT.* SI MULIER CONTRA SENATUS CONSULTUM INTERCESSERIT, AEQUUM EST NON SOLUM IN VETEREM DEBITOREM, SED ET IN FIDEIUSSORES EIUS ACTIONEM RESTITUI; NAM CUM MULIERIS PERSONA SUBTRAHATUR CREDITORI PROPTER SENATUS CONSULTUM, INTEGRA CAUSA PRISTINA RESTITUENDA EST. *ULP. 17 AD EDICT. IULIANUS RECTE SCRIBIT LIBRO DUODECIMO DIGESTORUM MULIEREM, QUAE INTERCEDENS FUNDUM PIGNORI DEDIT, QUAMVIS A CREDITORE DISTRACTUM POSSE IN REM ACTIONE PETERE.* *ULP. 30 AD EDICT. EST AUTEM ET APUD IULIANUM LIBRO TERTIO DECIMO DIGESTORUM SCRIPTUM EUM QUI REM DEPOSUIT STATIM POSSE DEPOSITI ACTIONE AGERE; HOC ENIM IPSO DOLO FACERE EUM QUI SUSCEPIT, QUOD REPOSCENTI REM NON REDDAT. MARCELLUS AUTEM AIT NON SEMPER VIDERI POSSE DOLO FACERE EUM, QUI REPOSCENTI NON REDDAT; QUID ENIM SI IN PROVINCIA RES SIT VEL IN HORREIS, QUORUM APERIENDORUM CONDEMNATIONIS TEMPORE NON SIT FACULTAS? VEL CONDICIO DEPOSITIONIS NON EXSTITIT? ELEGANTER APUD IULIANUM QUAERITUR, SI PECUNIAM SERVUS APUD ME DEPOSUIT ITA, UT DOMINO PRO LIBERTATE EIUS DEM, EGOQUE DEDERO, AN TENEAR DEPOSITI. ET LIBRO TERTIO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT, SI QUIDEM SIC DEDERO QUASI AD HOC PENES ME DEPOSITAM TEQUE CERTIORAVERO, NON COMPETERE TIBI DEPOSITI ACTIONEM, QUIA SCIENS RECEPISTI, CAREO IGITUR DOLO; SI VERO QUASI MEAM PRO LIBERTATE EIUS NUMERAVERO, TENEBOR, QUAE SENTENTIA VERA MIHI VIDETUR. * SI SE QUIS DEPOSITO OBTULIT, IDEM IULIANUS SCRIBIT PERICULO SE DEPOSITI ILLIGASSE, ITA TAMEN, UT NON SOLUM DOLUM, SED ETIAM CULPAM ET CUSTODIAM PRAESTET, NON TAMEN CASUS FORTUITOS. APUD IULIANUM LIBRO TERTIO DECIMO DIGESTORUM TALIS SPECIES RELATA EST; AIT ENIM, SI DEPOSITOR DECESSERIT ET DUO EXISTANT, QUI INTER SE CONTENDANT UNUSQUISQUE SOLUM SE HEREDEM DICENS, EI TRADENDAM REM, QUI PARATUS EST ADVERSUS ALTERUM REUM DEFENDERE, HOC EST EUM QUI DEPOSITUM SUSCEPIT; QUOD SI NEUTER HOC ONUS SUSCIPIAT, COMMODISSIME DICI AIT NON ESSE COGENDUM A PRAETORE IUDICIUM SUSCIPERE; OPORTERE IGITUR REM DEPONI IN AEDE ALIQUA, DONEC DE HEREDITATE IUDICETUR. FILIUM FAMILIAS TENERI DEPOSITI CONSTAT, QUIA ET CETERIS ACTIONIBUS TENETUR; SED ET CUM PATRE EIUS AGI POTEST DUMTAXAT DE PECULIO. IDEM ET IN SERVO; NAM CUM DOMINO AGETUR. PLANE ET IULIANUS SCRIPSIT ET NOBIS VIDETUR, SI EORUM NOMINE QUI SUNT IN POTESTATE AGATUR, VENIAT IN IUDICIUM ET SI QUID PER EUM IN CUIUS IURE SUNT CAPTUS FRAUDATUSVE EST, UT ET DOLUS EORUM VENIAT, NON TANTUM IPSORUM CUM QUIBUS CONTRACTUM EST.* QUI REM SUAM DEPONI APUD SE PATITUR VEL UTENDAM ROGAT, NEC DEPOSITI NEC COMMODATI ACTIONE TENETUR; SICUTI QUI REM SUAM CONDUCIT AUT PRECARIO ROGAT, NEC PRECARIO TENETUR NEC EX LOCATO. IUSIURANDUM A DEBITORE EXACTUM EFFICIT, UT PIGNUS LIBERETUR; EST ENIM HOC ACCEPTILATIONI SIMILE; PERPETUAM CERTE EXCEPTIONEM PARIT. IDCIRCO POENAM QUOQUE PETENTEM CREDITOREM EXCEPTIONE SUMMOVERI OPORTET ET SOLUTUM REPETI POTEST, UTPOTE CUM INTERPOSITO EO AB OMNI CONTROVERSIA DISCEDATUR. SI CREDITOR POENAM STIPULATUS FUERAT, SI AD DIEM PECUNIA SOLUTA NON ESSET, NOVATIONE FACTA NON COMMITTITUR STIPULATIO. SI SERVUS PECULIARI NOMINE CREDIDERIT EIQUE DEBITOR, CUM IGNORARET DOMINUM MORTUUM ESSE, ANTE ADITAM HEREDITATEM SOLVERIT, LIBERABITUR. IDEM IURIS ERIT ET SI MANUMISSO SERVO DEBITOR PECUNIAM SOLVERIT, CUM IGNORARET EI PECULIUM CONCESSUM NON ESSE. NEQUE INTERERIT, VIVO AN MORTUO DOMINO PECUNIA NUMERATA SIT; NAM HOC QUOQUE CASU DEBITOR LIBERATUR, SICUT IS, QUI IUSSUS EST A CREDITORE PECUNIAM TITIO SOLVERE, QUAMVIS CREDITOR MORTUUS FUERIT, NIHILO MINUS RECTE TITIO SOLVIT, SI MODO IGNORAVERIT CREDITOREM MORTUUM ESSE. SED SI PROPONATUR A CREDITORE PIGNUS IN DIEM ADDICTUM, NON POTEST VIDERI BONA FIDE NEGOTIUM AGI, NISI ADIECTIO RECIPIATUR. QUID ERGO EST, SI INOPS EMPTOR ET IMPEDIENDAE TANTUMMODO VENDITIONIS CAUSA INTERVENIT? POTEST CREDITOR SINE PERICULO PRIORI EMPTORI ADDICERE. QUI PIGNORIS CAUSA FUNDUM CREDITORI TRADIT, INTELLIGITUR POSSIDERE. SED ET SI EUNDEM PRECARIO ROGAVERIT, AEQUE PER DIUTINAM POSSESSIONEM CAPIET; NAM CUM POSSESSIO CREDITORIS NON IMPEDIAT CAPIONEM, LONGE MINUS PRECARII ROGATIO IMPEDIMENTO ESSE NON DEBET, CUM PLUS IURIS IN POSSESSIONE HABEAT QUI PRECARIO ROGAVERIT QUAM QUI OMNINO NON POSSIDET. UNUSQUISQUE POTEST REM SUAM, QUAMVIS NON POSSIDEAT, PRECARIO DARE EI QUI POSSIDEAT. QUI A SERVO HEREDITARIO MUTUAM PECUNIAM ACCEPIT ET FUNDUM VEL HOMINEM PIGNORIS CAUSA EI TRADIDERAT ET PRECARIO ROGAVIT, PRECARIO POSSIDET; NAM SERVUS HEREDITARIUS SICUTI PER TRADITIONEM ACCIPIENDO PROPRIETATEM HEREDITATI ADQUIRIT, ITA PRECARIO DANDO EFFICIT, NE RES USUCAPI POSSIT. NAM ET SI COMMODAVERIT VEL DEPOSUERIT REM PECULIAREM, COMMODATI ET DEPOSITI ACTIONEM HEREDITATI ADQUIRET. HAEC ITA, SI PECULIARE NEGOTIUM CONTRACTUM EST; NAM EX HAC CAUSA ETIAM POSSESSIO ADQUISITA INTELLEGI DEBET. SI HOMINEM TIBI DEDERO, UT EUM MANUMITTERES, ET POSTEA PROCURATOR MEUS PROHIBUERIT, NE MANUMITTERES, AN MANDATI AGERE POSSIM, SI TU EUM MANUMISERIS? RESPONDI, SI PROCURATOR IUSTAM CAUSAM HABUIT INTERPELLANDI MANUMISSIONEM SERVI, QUEM IN HOC SOLUM ACCEPERAM, UT MANUMITTEREM, VELUTI SI COMPERERIT EUM POSTEA FALSAS RATIONES CONFECISSE, INSIDIAS VITAE PRIORIS DOMINI STRUXISSE, TENEBOR, NISI DENUNTIATIONI PROCURATORIS PARUERO; SI VERO NULLA IUSTA CAUSA PROCURATORI FUIT DENUNTIANDI, NE SERVUS MANUMITTERETUR, NON POTERIT MECUM AGI, QUAMVIS AD LIBERTATEM EUM PERDUXERIM. QUI A PUPILLO SUBSTITUTUM EI SERVUM EMERIT, AGERE CUM SUBSTITUTO EX EMPTO POTEST ET EX STIPULATU DE EVICTIONE, CUM NEUTRAM EARUM ACTIONUM ADVERSUS PUPILLUM HABERE POTUERIT. REPPERITUR CASUS, QUO HERES AGERE POTEST, QUAMVIS TESTATOR AGERE NON POTUERIT; VELUTI SI TUTOR, CUM SOLVERET LEGATA, NON INTERPOSUERIT STIPULATIONEM, QUANTO PLUS QUAM PER LEGEM FALCIDIAM CAPI LICUERIT SOLUTUM FUERIT, REDDI; PUPILLUS QUIDEM EO NOMINE TUTELAE NON AGIT, SED HEREDI EIUS HOC QUOQUE NOMINE TUTOR OBLIGATUS ERIT. SI QUIS SERVUM, QUEM CUM PECULIO VENDIDERAT, MANUMISERIT, NON SOLUM PECULII NOMINE, QUOD SERVUS HABUIT TEMPORE QUO MANUMITTEBATUR, SED ET EORUM, QUAE POSTEA ADQUIRIT, TENETUR ET PRAETEREA CAVERE DEBET, QUIDQUID EX HEREDITATE LIBERTI AD EUM PERVENERIT, RESTITUTU IRI. *MARCELLUS NOTAT;* ILLA PRAESTARE VENDITOR EX EMPTO DEBET, QUAE HABERET EMPTOR, SI HOMO MANUMISSUS NON ESSET; NON CONTINEBUNTUR IGITUR, QUAE, SI MANUMISSUS NON FUIT, ADQUISITURUS NON ESSET. CUM IN CORPUS QUIDEM QUOD TRADITUR CONSENTIAMUS, IN CAUSIS VERO DISSENTIAMUS, NON ANIMADVERTO, CUR INEFFICAX SIT TRADITIO, VELUTI SI EGO CREDAM ME EX TESTAMENTO TIBI OBLIGATUM ESSE, UT FUNDUM TRADAM, TU EXISTIMES EX STIPULATU TIBI EUM DEBERI. NAM ET SI PECUNIAM NUMERATAM TIBI TRADAM DONANDI GRATIA, TU EAM QUASI CREDITAM ACCIPIAS, CONSTAT PROPRIETATEM AD TE TRANSIRE NEC IMPEDIMENTO ESSE, QUOD CIRCA CAUSAM DANDI ATQUE ACCIPIENDI DISSENSERIMUS. *ULP. 7 DISPUT. SI EGO PECUNIAM TIBI QUASI DONATURUS DEDERO, TU QUASI MUTUAM ACCIPIAS, IULIANUS SCRIBIT DONATIONEM NON ESSE.* *ULP. 31 AD EDICT. APUD IULIANUM LIBRO TERTIO DECIMO DIGESTORUM QUAERITUR; SI DOMINUS IUSSERIT PROCURATOREM SUUM CERTAM PECUNIAM SUMERE ET FAENERARE PERICULO SUO ITA, UT CERTAS USURAS DOMINO PENDERET DUMTAXAT, SI PLURIS FAENERARE POTUISSET, IPSE LUCRARETUR, IN CREDITAM PECUNIAM VIDETUR, INQUIT, ACCEPISSE. PLANE SI OMNIUM NEGOTIORUM ERAT EI ADMINISTRATIO MANDATA, MANDATI QUOQUE EUM TENERI, QUEMADMODUM SOLET MANDATI TENERI DEBITOR, QUI CREDITORIS SUI NEGOTIA GESSIT.* *ULP. IBID. SI TUTORES MANDAVERINT CONTUTORI SUO MANCIPIUM EMENDUM PUPILLO ET ILLE NON EMERIT, AN SIT MANDATI ACTIO, ET UTRUM TANTUM MANDATI AN VERO ET TUTELAE? ET IULIANUS DISTINGUIT; REFERRE ENIM AIT, CUIUS GENERIS SERVUM TUTORES UNI TUTORUM MANDAVERINT UT EMERET. NAM SI SUPERVACUUM SERVUM VEL ETIAM ONEROSUM, MANDATI ACTIONE TANTUM EUM TENERI, TUTELAE NON TENERI; SI VERO NECESSARIUM SERVUM, TUNC ET TUTELAE EUM TENERI NON SOLUM, SED ET CETEROS; NAM ET SI MANDASSENT, TENERENTUR TUTELAE, CUR SERVUM PUPILLO NECESSARIUM NON COMPARAVERUNT; NON SUNT IGITUR EXCUSATI, QUOD CONTUTORI MANDAVERUNT, QUIA EMERE DEBUERUNT. PLANE HABEBUNT NIHILO MINUS MANDATI ACTIONEM, QUIA MANDATO NON EST OBTEMPERATUM. CONTRA QUOQUE IULIANUS AIT TUTOREM QUI EMIT MANDATI ACTIONEM HABERE ADVERSUS CONTUTORES SUOS. SI LIBER HOMO, CUM BONA FIDE SERVIRET, MANDAVERIT TITIO UT REDIMERETUR ET NUMMOS EX EO PECULIO DEDERIT, QUOD IPSUM SEQUI, NON APUD BONAE FIDEI EMPTOREM RELINQUI DEBUIT, TITIUSQUE PRETIO SOLUTO LIBERUM ILLUM MANUMISERIT, MOX INGENUUS PRONUNTIATUS EST, HABERE EUM MANDATI ACTIONEM IULIANUS AIT ADVERSUS EUM CUI SE REDIMENDUM MANDAVIT, SED HOC TANTUM INESSE MANDATI IUDICIO, UT SIBI ACTIONES MANDET, QUAS HABET ADVERSUS EUM A QUO COMPARAVIT. PLANE SI EAM PECUNIAM DEDERIT, QUAE ERAT EX PECULIO AD BONAE FIDEI EMPTOREM PERTINENTE, NULLAE EI, INQUIT IULIANUS, MANDARI ACTIONES POSSUNT, QUIA NULLAS HABET, CUM EI SUOS NUMMOS EMPTOR DEDERIT; QUINIMMO, INQUIT, EX VENDITO MANEBIT OBLIGATUS, SED ET HAEC ACTIO INUTILIS EST, QUIA QUANTUM FUERIT CONSECUTUS, TANTUM EMPTI IUDICIO NECESSE HABEBIT PRAESTARE.* *ULP. 7 DISPUT. FIDEIUSSOR, SI SOLUS TEMPORE LIBERATUS TAMEN SOLVERIT CREDITORI, RECTE MANDATI HABEBIT ACTIONEM ADVERSUS REUM; QUAMQUAM ENIM IAM LIBERATUS SOLVIT, TAMEN FIDEM IMPLEVIT ET DEBITOREM LIBERAVIT; SI IGITUR PARATUS SIT DEFENDERE REUM ADVERSUS CREDITOREM, AEQUISSIMUM EST MANDATI IUDICIO EUM QUOD SOLVIT RECIPERARE. ET ITA IULIANO VIDETUR.* *ULP. 31 AD EDICT. GENERALITER IULIANUS AIT, SI FIDEIUSSOR EX SUA PERSONA OMISERIT EXCEPTIONEM, QUA REUS UTI NON POTUIT, SI QUIDEM MINUS HONESTAM, HABERE EUM MANDATI ACTIONEM; QUOD SI EAM, QUA REUS UTI POTUIT, SI SCIENS ID FECIT, NON HABITURUM MANDATI ACTIONEM, SI MODO HABUIT FACULTATEM REI CONVENIENDI DESIDERANDIQUE, UT IPSE SUSCIPERET POTIUS IUDICIUM VEL SUO VEL PROCURATORIO NOMINE.* *ULP. IBID. HEREDEM FIDEIUSSORIS, SI SOLVERIT, HABERE MANDATI ACTIONEM DUBIUM NON EST. SED SI VENDIDERIT HEREDITATEM ET EMPTOR SOLVERIT, AN HABEAT MANDATI ACTIONEM, QUAERITUR. ET IULIANUS LIBRO TERTIO DECIMO SCRIBIT IDCIRCO HEREDEM HABERE MANDATI ACTIONEM, QUIA TENETUR IUDICIO EX EMPTO, UT PRAESTET ACTIONES SUAS, IDCIRCOQUE COMPETERE EX EMPTO ACTIONEM, QUIA POTEST PRAESTARE.* *PAUL. 32 AD EDICT. IULIANUS SCRIPSIT MANDATI OBLIGATIONEM CONSISTERE ETIAM IN REM EIUS QUI MANDATUM SUSCIPIT EX EO MAXIME PROBARI, QUOD, SI PLURIBUS HEREDIBUS VENDENTIBUS UNI MANDAVERO, UT REM HEREDITARIAM EMERET, ETIAM PRO EA PARTE, QUA HERES SIT, OBLIGATUR MANDATI ACTIONE ET OBLIGAT; ET SANE SI ILLE PROPTER HOC EXTRANEO REM NON ADDIXERIT, QUOD MANDATUM SUSCEPERAT, EX BONA FIDE ESSE PRAESTARE EI PRETIUM, QUANTI VENDERE POTERAT; ET CONTRA SI EMPTOR AD EMPTIONEM REI SIBI NECESSARIAE IDCIRCO NON ACCESSERAT, QUOD HEREDI PRAECEPISSET SE EI EMPTURUM, AEQUISSIMUM ESSE MANDATI IUDICIO PRAESTARI, QUANTI EIUS INTERFUIT EMPTAM REM HABERE.* *PAUL. IBID. IULIANUS QUOQUE SCRIPSIT MANDATORIS MORTE SOLVI MANDATUM, SED OBLIGATIONEM ALIQUANDO DURARE.* SI NEGOTIA MEA MANDAVERO GERENDA EI, QUI MIHI ACTIONE IN QUADRUPLUM TENEBATUR, POST ANNUM VERO IN SIMPLUM, ETSI POST ANNUM CUM EO MANDATI AGAM, PRAESTARE MIHI QUADRUPLUM DEBEBIT; NAM QUI ALTERIUS NEGOTIA ADMINISTRANDA SUSCIPIT, ID PRAESTARE DEBET IN SUA PERSONA, QUOD IN ALIORUM. *POMP. 3 EX PLAUT. IULIANUS AIT, SI FIDEIUSSORI UXOR DOTI PROMISERIT, QUOD EI EX CAUSA FIDEIUSSORIA DEBEAT, NUPTIIS SECUTIS CONFESTIM MANDATI ADVERSUS DEBITOREM AGERE EUM POSSE, QUIA INTELLEGITUR ABESSE EI PECUNIA EO, QUOD ONERA MATRIMONII SUSTINERET. SI IS, QUI PRO TE HOMINEM DARE FIDEIUSSIT, ALIENUM HOMINEM STIPULATORI DEDERIT, NEC IPSE LIBERATUR NEC TE LIBERAT ET IDEO MANDATI ACTIONEM TECUM NON HABET. SED SI STIPULATOR EUM HOMINEM USUCEPERIT, DICENDUM ESSE IULIANUS AIT LIBERATIONEM CONTINGERE; EO ERGO CASU MANDATI ACTIO POST USUCAPTIONEM DEMUM TECUM ERIT.* SI MANDATU MEO TITIO DECEM CREDIDERIS ET MECUM MANDATI EGERIS, NON LIBERABITUR TITIUS; SED EGO TIBI NON ALITER CONDEMNARI DEBEBO, QUAM SI ACTIONES, QUAS ADVERSUS TITIUM HABES, MIHI PRAESTITERIS. ITEM SI CUM TITIO EGERIS, EGO NON LIBERABOR, SED IN ID DUMTAXAT TIBI OBLIGATUS ERO, QUOD A TITIO SERVARE NON POTUERIS. *ULP. 31 AD EDICT. CUM DUOBUS VICINIS FUNDUS CONIUNCTUS VENALIS ESSET, ALTER EX HIS PETIT AB ALTERO, UT EUM FUNDUM EMERET, ITA UT EA PARS, QUAE SUO FUNDO IUNCTA ESSET, SIBI CEDERETUR; MOX IPSE EUM FUNDUM IGNORANTE VICINO EMIT; QUAERITUR, AN ALIQUAM ACTIONEM CUM EO VICINUS HABEAT. IULIANUS SCRIPSIT IMPLICITAM ESSE FACTI QUAESTIONEM; NAM SI HOC SOLUM ACTUM EST, UT FUNDUM LUCII TITII VICINUS EMERET ET MECUM COMMUNICARET, ADVERSUS ME QUI EMI NULLAM ACTIONEM VICINO COMPETERE; SI VERO ID ACTUM EST, UT QUASI COMMUNE NEGOTIUM GERERETUR, SOCIETATIS IUDICIO TENEBOR, UT TIBI DEDUCTA PARTE QUAM MANDAVERAM RELIQUAS PARTES PRAESTEM.* *QUIDAM SAGARIAM NEGOTIATIONEM COIERUNT; ALTER EX HIS AD MERCES COMPARANDAS PROFECTUS IN LATRONES INCIDIT SUAMQUE PECUNIAM PERDIDIT, SERVI EIUS VULNERATI SUNT RESQUE PROPRIAS PERDIDIT. DICIT IULIANUS DAMNUM ESSE COMMUNE IDEOQUE ACTIONE PRO SOCIO DAMNI PARTEM DIMIDIAM ADGNOSCERE DEBERE TAM PECUNIAE QUAM RERUM CETERARUM, QUAS SECUM NON TULISSET SOCIUS NISI AD MERCES COMMUNI NOMINE COMPARANDAS PROFICISCERETUR. SED ET SI QUID IN MEDICOS IMPENSUM EST, PRO PARTE SOCIUM AGNOSCERE DEBERE RECTISSIME IULIANUS PROBAT. ULP. IBID. [SOCIUS CUM RESISTERET COMMUNIBUS SERVIS VENALIBUS AD FUGAM ERUMPENTIBUS, VULNERATUS EST; IMPENSAM, QUAM IN CURANDO SE FECERIT, NON CONSECUTURUM PRO SOCIO ACTIONE LABEO AIT, QUIA ID NON IN SOCIETATEM, QUAMVIS PROPTER SOCIETATEM INPENSUM SIT; *] SECUNDUM IULIANUM TAMEN ET QUOD MEDICIS PRO SE DATUM EST RECIPERE POTEST, QUOD VERUM EST.* *ULP. IBID. SI FILIUS FAMILIAS SOCIETATEM COIERIT, DEINDE EMANCIPATUS A PATRE FUERIT, APUD IULIANUM QUAERITUR, AN EADEM SOCIETAS DURET AN VERO ALIA SIT, SI FORTE POST EMANCIPATIONEM IN SOCIETATEM DURATUM EST. IULIANUS SCRIPSIT LIBRO QUARTO DECIMO DIGESTORUM EANDEM SOCIETATEM DURARE, INITIUM ENIM IN HIS CONTRACTIBUS INSPICIENDUM; DUABUS AUTEM ACTIONIBUS AGENDUM ESSE, UNA ADVERSUS PATREM, ALTERA ADVERSUS FILIUM; CUM PATRE DE EO, CUIUS DIES ANTE EMANCIPATIONEM CESSIT, NAM EIUS TEMPORIS, QUO POST EMANCIPATIONEM SOCIETAS DURAVIT, NIHIL PRAESTARE PATREM OPORTET; CUM FILIO AUTEM DE UTROQUE TEMPORE, ID EST DE TOTA SOCIETATE, NAM ET SI QUID, INQUIT, SOCIUS FILII POST EMANCIPATIONEM FILII DOLO FECERIT, EIUS NON PATRI, SED FILIO ACTIO DANDA EST.* *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO QUARTO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT DEFENSOREM SOCII IN ID QUOD SOCIUS FACERE POTEST CONDEMNARI OPORTERE. IDEMQUE ET IN PATRONI DEFENSORE ACCIPERE DEBERE AIT; ET UTIQUE IDEM ERIT IN UNIVERSIS, QUI IN ID QUOD FACERE POSSUNT CONVENIUNTUR. PATRI AUTEM VEL DOMINO SOCII, SI IUSSU EORUM SOCIETAS CONTRACTA SIT, NON ESSE HANC EXCEPTIONEM DANDAM, QUIA NEC HEREDI SOCII CETERISQUE SUCCESSORIBUS HOC PRAESTABITUR; QUIA NEC CETERORUM HEREDIBUS SUCCESSORIBUSVE, QUOS IN ID QUOD FACERE POSSUNT CONVENIMUS, IDEM PRAESTATUR. SI SERVO COMMUNI LEGATUM SINE LIBERTATE UNUS EX DOMINIS RELIQUIT, HOC AD SOLUM SOCIUM PERTINET; AN TAMEN PRO SOCIO IUDICIO COMMUNICARI DEBEAT CUM HEREDE SOCII, QUAERITUR. ET AIT IULIANUS SEXTUM POMPONIUM REFERRE SABINUM RESPONDENTEM NON COMMUNICARI, ET POSSE HANC SENTENTIAM DEFENDI IULIANUS AIT; NON ENIM PROPTER COMMUNIONEM HOC ADQUISITUM EST, SED OB SUAM PARTEM, NEC OPORTET ID COMMUNICARI, QUOD QUIS NON PROPTER SOCIETATEM, SED PROPTER SUAM PARTEM ADQUISIERIT.* *PAUL. 32 AD EDICT. * SI SOCIETATEM INEAMUS AD ALIQUAM REM EMENDAM, DEINDE SOLUS VOLUERIS EAM EMERE IDEOQUE RENUNTIAVERIS SOCIETATI, UT SOLUS EMERES, TENEBERIS QUANTI INTEREST MEA; SED SI IDEO RENUNTIAVERIS, QUIA EMPTIO TIBI DISPLICEBAT, NON TENEBERIS, QUAMVIS EGO EMERO, QUIA HIC NULLA FRAUS EST; EAQUE ET IULIANO PLACENT.* *[* IN FACTUM CIVILIS ACTIO,]* IN QUAM NECESSE EST CONFUGERE, QUOTIENS CONTRACTUS EXISTUNT, QUORUM APPELLATIONES NULLAE IURE CIVILI PRODITAE SUNT. HONORI PARENTIUM AC PATRONORUM TRIBUENDUM EST, UT, QUAMVIS PER PROCURATOREM IUDICIUM ACCIPIANT, NEC ACTIO DE DOLO AUT INIURIARUM IN EOS DETUR; LICET ENIM VERBIS EDICTI NON HABEANTUR INFAMES ITA CONDEMNATI, RE TAMEN IPSA ET OPINIONE HOMINUM NON EFFUGIUNT INFAMIAE NOTAM. INTERDICTUM QUOQUE UNDE VI NON EST ADVERSUS EOS REDDENDUM. SI DEBITOR REM PIGNERATAM A CREDITORE REDEMERIT, QUASI SUAE REI EMPTOR ACTIONE EX VENDITO NON TENETUR ET OMNIA IN INTEGRO SUNT CREDITORI. VERISIMILE EST EUM, QUI FRUCTUM OLIVAE PENDENTIS VENDIDISSET ET STIPULATUS EST DECEM PONDO OLEI QUOD NATUM ESSET, PRETIUM CONSTITUISSE EX EO QUOD NATUM ESSET USQUE AD DECEM PONDO OLEI; IDCIRCO SOLIS QUINQUE COLLECTIS NON AMPLIUS EMPTOR PETERE POTEST QUAM QUINQUE PONDO OLEI, QUAE COLLECTA ESSENT, A PLERISQUE RESPONSUM EST. CUM CERTUS NUMERUS AMPHORARUM VINI LEGATUS ESSET EX EO, QUOD IN FUNDO SEMPRONIANO NATUM ESSET, ET MINUS NATUM ESSET, NON AMPLIUS DEBERI PLACUIT ET QUASI TAXATIONIS VICEM OPTINERE HAEC VERBA "QUOD NATUM ERIT". *ULP. 28 AD SAB. UBI IGITUR SECUNDUM QUOD DISTINXIMUS PURA VENDITIO EST, IULIANUS SCRIBIT HUNC, CUI RES IN DIEM ADDICTA EST, ET USUCAPERE POSSE ET FRUCTUS ET ACCESSIONES LUCRARI ET PERICULUM AD EUM PERTINERE, SI RES INTERIERIT.* *ULP. IBID. IDEM IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO QUAERIT, SI RES IN DIEM ADDICTA INTERCIDERIT VEL ANCILLA DECESSERIT, AN PARTUS VEL FRUCTUS EIUS NOMINE ADIECTIO ADMITTI POSSIT. ET NEGAT ADMITTENDAM ADIECTIONEM, QUIA ALTERIUS REI QUAM EIUS QUAE DISTRACTA EST NON SOLET ADIECTIO ADMITTI. IDEM IULIANUS EODEM LIBRO SCRIBIT, SI EX DUOBUS SERVIS VIGINTI VENDITIS ET IN DIEM ADDICTIS ALTER DECESSERIT, DEINDE UNIUS NOMINE QUI SUPEREST EMPTOR EXTITERIT, QUI SUPRA VIGINTI PROMITTERET, AN DISCEDATUR A PRIORE CONTRACTU? ET AIT DISSIMILEM ESSE HANC SPECIEM PARTUS SPECIE ET IDEO HIC DISCEDI A PRIORE EMPTIONE ET AD SECUNDAM PERVENIRI.* *ULP. IBID. QUOD AUTEM SABINUS SCRIBIT FUNDUM IN DIEM ADDICI NON POSSE RURSUS, QUI SEMEL FUERAT IN DIEM ADDICTUS, RATIONE EIUSMODI DEFENDIT, QUIA PRIORIS, INQUIT, EMPTORIS STATIM FIT, SCILICET QUASI NON VIDEATUR MELIOR CONDICIO ALLATA, SI NON SECURE SECUNDO EMPTORI FUNDUS ADDICITUR, SED ALIA LICITATIO PROSPICITUR. SED IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT INTERESSE MULTUM, QUOD INTER CONTRAHENTES ACTUM SIT, NEC IMPEDIRE QUICQUAM VEL HOC AGI, UT SAEPIUS FUNDUS COLLOCETUR, DUM VEL PRIMA VEL SECUNDA VEL TERTIA ADIECTIONE RES A VENDITORE DISCEDAT.* CUM DUO SERVI DUOBUS SEPARATIM DENIS IN DIEM ADDICTI SINT ET EXSTITERIT QUI PRO UTROQUE TRIGINTA DET, REFERT, UNIUS PRETIO DECEM AN SINGULORUM QUINA ADICIAT; SECUNDUM SUPERIOREM ADIECTIONEM IS SERVUS INEMPTUS ERIT, CUIUS PRETIO ADIECTIO FACTA FUERIT, SECUNDUM POSTERIOREM ADIECTIONEM UTERQUE AD POSTERIOREM EMPTOREM PERTINEBIT; QUOD SI INCERTUM SIT, AD UTRIUS PRETIUM ADDIDERIT, A PRIORE EMPTIONE NON VIDETUR ESSE DISCESSUM. *ULP. 49 AD SAB. APUD IULIANUM SCRIPTUM EST, SI VENDITOR HEREDITATIS EXCEPERIT SERVUM SINE PECULIO ET EIUS NOMINE CUM EO FUERIT ACTUM DE PECULIO ET IN REM VERSO, ID DUMTAXAT EUM CONSEQUI, QUOD PRAESTITERIT EIUS PECULII NOMINE QUOD EMPTOREM SEQUI DEBEAT, AUT QUOD IN REM DEFUNCTI VERSUM EST; HIS ENIM CASIBUS AES ALIENUM EMPTORIS SOLVIT, EX CETERIS CAUSIS SUO NOMINE CONDEMNETUR. SI TITIUS MAEVI HEREDITATEM SEIO VENDIDERIT ET A SEIO HERES INSTITUTUS EAM HEREDITATEM ATTIO VENDIDERIT, AN EX PRIORE VENDITIONE HEREDITATIS CUM ATTIO AGI POSSIT? ET AIT IULIANUS; QUOD VENDITOR HEREDITATIS PETERE A QUOLIBET EXTRANEO HEREDE POTUISSET, ID AB HEREDITATIS EMPTORE CONSEQUATUR; ET CERTE SI SEIO ALIUS HERES EXSTITISSET, QUIDQUID VENDITOR MAEVIANAE HEREDITATIS NOMINE PRAESTITISSET, ID EX VENDITO ACTIONE CONSEQUI AB EO POTUISSET; NAM ET SI DUPLAM HOMINIS A SEIO STIPULATUS FUISSEM ET EI HERES EXSTITISSEM EAMQUE HEREDITATEM TITIO VENDIDISSEM, EVICTO HOMINE REM A TITIO SERVAREM.* SI EX PLURIBUS HEREDIBUS UNUS, ANTEQUAM CETERI ADIRENT HEREDITATEM, PECUNIAM, QUAE SUB POENA DEBEBATUR A TESTATORE, OMNEM SOLVERIT ET HEREDITATEM VENDIDERIT NEC A COHEREDIBUS SUIS PROPTER EGESTATEM EORUM QUICQUAM SERVARE POTERIT, CUM EMPTORE HEREDITATIS VEL EX STIPULATU VEL EX VENDITO RECTE EXPERIETUR; OMNEM ENIM PECUNIAM HEREDITARIO NOMINE DATAM EO MANIFESTIUS EST, QUOD IN IUDICIO FAMILIAE ERCISCUNDAE DEDUCITUR, PER QUOD NIHIL AMPLIUS UNUSQUISQUE A COHEREDIBUS SUIS CONSEQUI POTEST, QUAM QUOD TAMQUAM HERES IMPENDERIT. CUM EMPTOR VENDITORI VEL EMPTORI VENDITOR ACCEPTUM FACIAT, VOLUNTAS UTRIUSQUE OSTENDITUR ID AGENTIS, UT A NEGOTIO DISCEDATUR ET PERINDE HABEATUR, AC SI CONVENISSET INTER EOS, UT NEUTER AB ALTERO QUICQUAM PETERET; SED UT EVIDENTIUS APPAREAT, ACCEPTILATIO IN HAC CAUSA NON SUA NATURA, SED POTESTATE CONVENTIONIS VALET. EMPTIO NUDA CONVENTIONE DISSOLVITUR, SI RES SECUTA NON FUERIT. *PAUL. 33 AD EDICT. EMPTIO ET VENDITIO SICUT CONSENSU CONTRAHITUR, ITA CONTRARIO CONSENSU RESOLVITUR, ANTEQUAM FUERIT RES SECUTA; IDEOQUE QUAESITUM EST, SI EMPTOR FIDEIUSSOREM ACCEPERIT VEL VENDITOR STIPULATUS FUERIT, AN NUDO VOLUNTATE RESOLVATUR OBLIGATIO. IULIANUS SCRIPSIT EX EMPTO QUIDEM AGI NON POSSE, QUIA BONAE FIDEI IUDICIO EXCEPTIONES PACTI INSUNT; AN AUTEM FIDEIUSSORI UTILIS SIT EXCEPTIO, VIDENDUM; ET PUTO LIBERATO REO ET FIDEIUSSOREM LIBERARI. ITEM VENDITOREM EX STIPULATU AGENTEM EXCEPTIONE SUMMOVERI OPORTET, IDEMQUE IURIS ESSE, SI EMPTOR QUOQUE REM IN STIPULATIONEM DEDUXERIT.* MORTUO AUTEM HOMINE PERINDE HABENDA EST VENDITIO AC SI TRADITUS FUISSET, UTPOTE CUM VENDITOR LIBERETUR ET EMPTORI HOMO PEREAT; QUARE NISI IUSTA CONVENTIO INTERVENERIT, ACTIONES EX EMPTO ET VENDITO MANEBUNT. *PAUL. 33 AD EDICT. SI ITA VENIERIT; "EST ILLE SERVUS EMPTUS, SIVE NAVIS EX ASIA VENERIT SIVE NON VENERIT", IULIANUS PUTAT STATIM PERFECTAM ESSE VENDITIONEM, QUONIAM CERTUM SIT EUM CONTRACTAM.* *ULP. 32 AD EDICT. IS QUI VINA EMIT ARRAE NOMINE CERTAM SUMMAM DEDIT; POSTEA CONVENERAT, UT EMPTIO IRRITA FIERET. IULIANUS EX EMPTO AGI POSSE AIT, UT ARRA RESTITUATUR, UTILEMQUE ESSE ACTIONEM EX EMPTO ETIAM AD DISTRAHENDAM, INQUIT, EMPTIONEM. NERATIUS AIT VENDITOREM IN RE TRADENDA DEBERE PRAESTARE EMPTORI, UT IN LITE DE POSSESSIONE POTIOR SIT; SED IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO DIGESTORUM PROBAT NEC VIDERI TRADITUM. SI SUPERIOR IN POSSESSIONE EMPTOR FUTURUS NON SIT; ERIT IGITUR EX EMPTO ACTIO, NISI HOC PRAESTETUR. IULIANUS DEFICIENTE DUPLA EX EMPTO AGENDUM PUTAVIT. IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT, ETIAMSI APERTE VENDITOR PRONUNTIET PER SE HEREDEMQUE SUUM NON FIERI, QUO MINUS HABERE LICEAT, POSSE DEFENDI EX EMPTO EUM IN HOC QUIDEM NON TENERI, QUOD EMPTORIS INTEREST, VERUM TAMEN UT PRETIUM REDDAT TENERI. IBIDEM AIT IDEM ESSE DICENDUM ET SI APERTE IN VENDITIONE COMPREHENDATUR NIHIL EVICTIONIS NOMINE PRAESTATUM IRI; PRETIUM QUIDEM DEBERI RE EVICTA, UTILITATEM NON DEBERI; NEQUE ENIM BONAE FIDEI CONTRACTUS HAC PATITUR CONVENTIONE, UT EMPTOR REM AMITTERET ET PRETIUM VENDITOR RETINERET. NISI FORTE, INQUIT, SIC QUIS OMNES ISTAS SUPRA SCRIPTAS CONVENTIONES RECIPIET, QUEMADMODUM RECIPITUR, UT VENDITOR NUMMOS ACCIPIAT, QUAMVIS MERX AD EMPTOREM NON PERTINEAT, VELUTI CUM FUTURUM IACTUM RETIS A PISCATORE EMIMUS AUT INDAGINEM PLAGIS POSITIS A VENATORE VEL PANTHERAM AB AUCUPE; NAM ETIAMSI NIHIL CAPIT, NIHILO MINUS EMPTOR PRETIUM PRAESTARE NECESSE HABEBIT.* *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO INTER EUM, QUI SCIENS QUID AUT IGNORANS VENDIDIT, DIFFERENTIAM FACIT IN CONDEMNATIONE EX EMPTO; AIT ENIM, QUI PECUS MORBOSUM AUT TIGNUM VITIOSUM VENDIDIT, SI QUIDEM IGNORANS FECIT, ID TANTUM EX EMPTO ACTIONE PRAESTATURUM, QUANTO MINORIS ESSEM EMPTURUS, SI ID ITA ESSE SCISSEM; SI VERO SCIENS RETICUIT ET EMPTOREM DECEPIT, OMNIA DETRIMENTA, QUAE EX EA EMPTIONE EMPTOR TRAXERIT, PRAESTATURUM EI; SIVE IGITUR AEDES VITIO TIGNI CORRUERUNT, AEDIUM AESTIMATIONEM, SIVE PECORA CONTAGIONE MORBOSI PECORIS PERIERUNT, QUOD INTERFUIT IDONEA VENISSE ERIT PRAESTANDUM. MARCIAN. 4 REGUL. LABEO LIBRO POSTERIORUM SCRIBIT, SI VESTIMENTA INTERPOLA QUIS PRO NOVIS EMERIT, TREBATIO PLACERE ITA EMPTORI PRAESTANDUM QUOD INTEREST, SI IGNORANS INTERPOLA EMERIT, QUAM SENTENTIAM ET POMPONIUS PROBAT, IN QUO ET IULIANUS EST, QUI AIT, SI QUIDEM IGNORABAT VENDITOR, IPSIUS REI NOMINE TENERI, SI SCIEBAT, ETIAM DAMNI QUOD EX EO CONTINGIT; QUEMADMODUM SI VAS AURICHALCUM PRO AURO VENDIDISSET IGNORANS, TENETUR, UT AURUM QUOD VENDIDIT PRAESTET.* *ULP. IBID. SI VENDITOR DOLO FECERIT, UT REM PLURIS VENDERET, PUTA DE ARTIFICIO MENTITUS EST AUT DE PECULIO, EMPTI EUM IUDICIO TENERI, UT PRAESTARET EMPTORI, QUANTO PLURIS SERVUM EMISSET, SI ITA PECULIATUS ESSET VEL EO ARTIFICIO INSTRUCTUS. PER CONTRARIUM QUOQUE IDEM IULIANUS SCRIBIT, CUM TERENTIUS VICTOR DECESSISSET RELICTO HEREDE FRATRE SUO ET RES QUASDAM EX HEREDITATE ET INSTRUMENTA ET MANCIPIA BELLICUS QUIDAM SUBTRAXISSET, QUIBUS SUBTRACTIS FACILE, QUASI MINIMO VALERET HEREDITAS, UT SIBI EA VENDERETUR PERSUASIT; AN VENDITI IUDICIO TENERI POSSIT? ET AIT IULIANUS COMPETERE ACTIONEM EX VENDITO IN TANTUM, QUANTO PLURIS HEREDITAS VALERET, SI HAE RES SUBTRACTAE NON FUISSENT. IDEM IULIANUS DOLUM SOLERE A VENDITORE PRAESTARI ETIAM IN HUIUSMODI SPECIE OSTENDIT; SI, CUM VENDITOR SCIRET FUNDUM PLURIBUS MUNICIPIIS LEGATA DEBERE, IN TABULA QUIDEM CONSCRIPSERIT UNI MUNICIPIO DEBERI, VERUM POSTEA LEGEM CONSIGNAVERIT, SI QUA TRIBUTORUM AUT VECTIGALIS INDICTIONISVE QUID NOMINE AUT AD VIAE COLLATIONEM PRAESTARE OPORTET, ID EMPTOREM DARE FACERE PRAESTAREQUE OPORTERE, EX EMPTO EUM TENERI, QUASI DECEPISSET EMPTOREM; QUAE SENTENTIA VERA EST. SED CUM IN FACTO PROPONERETUR TUTORES HOC IDEM FECISSE, QUI REM PUPILLAREM VENDEBANT, QUAESTIONIS ESSE AIT, AN TUTORUM DOLUM PUPILLUS PRAESTARE DEBEAT.* SI SERVUS, IN QUO USUS FRUCTUS TUUS ERAT, FUNDUM EMERIT ET ANTEQUAM PECUNIA NUMERARETUR, CAPITE MINUTUS FUERIS, QUAMVIS PRETIUM SOLVERIS, ACTIONEM EX EMPTO NON HABEBIS PROPTER TALEM CAPITIS DEMINUTIONEM, SED INDEBITI ACTIONEM ADVERSUS VENDITOREM HABEBIS. ANTE CAPITIS AUTEM MINUTIONEM NIHIL INTEREST, TU SOLVAS AN SERVUS EX EO PECULIO QUOD AD TE PERTINET; NAM UTROQUE CASU ACTIONEM EX EMPTO HABEBIS. SERVUM TUUM IMPRUDENS A FURE BONA FIDE EMI; IS EX PECULIO QUOD AD TE PERTINEBAT HOMINEM PARAVIT QUI MIHI TRADITUS EST. POSSE TE EUM HOMINEM MIHI CONDICERE SABINUS DIXIT, SED SI QUID MIHI ABESSET EX NEGOTIO QUOD IS GESSISSET, INVICEM ME TECUM ACTURUM DE PECULIO. CASSIUS VERAM OPINIONEM SABINI RETTULIT, IN QUA EGO QUOQUE SUM. *PAUL. 17 AD PLAUT. * IULIANUS AIT; "VIDENDUM, NE DOMINUS INTEGRAM EX EMPTO ACTIONEM HABEAT, VENDITOR AUTEM CONDICERE POSSIT BONAE FIDEI EMPTORI. QUOD AD PECULIARES NUMMOS ATTINET, SI EXTANT, VINDICARE EOS DOMINUS POTEST, SED ACTIONE DE PECULIO TENETUR VENDITORI, UT PRETIUM SOLVAT; SI CONSUMPTI SINT, ACTIO DE PECULIO EVANESCIT."* SERVO VENDENTE HOMINEM FIDEIUSSOR VENDITIONIS OMNIA PRAESTARE DEBET, IN QUAE OBLIGARETUR, SI PRO LIBERO FIDEIUSSISSET; NAM ET IN DOMINUM ACTIO SIC DATUR, UT EMPTOR EADEM CONSEQUATUR, QUAE LIBERO VENDENTE CONSEQUI DEBUISSET, SED ULTRA PECULII TAXATIONEM DOMINUS NON CONDEMNATUR. *PAUL. 5 QUAEST. * IULIANUM IN EA SENTENTIA ESSE, UT EXISTIMARET POST MANUMISSIONEM QUOQUE EMPTI ACTIONEM DURARE.* VENDITOR HOMINIS EMPTORI PRAESTARE DEBET, QUANTI EIUS INTEREST HOMINEM VENDITORIS FUISSE. QUARE SIVE PARTUS ANCILLAE SIVE HEREDITAS, QUAM SERVUS IUSSU EMPTORIS ADIERIT, EVICTA FUERIT, AGI EX EMPTO POTEST; ET SICUT OBLIGATUS EST VENDITOR, UT PRAESTET LICERE HABERE HOMINEM QUEM VENDIDIT, ITA EA QUOQUE QUAE PER EUM ADQUIRE POTUERUNT PRAESTARE DEBET EMPTORI, UT HABEAT. *ULP. 1 AD EDICT. AEDIL. IULIANUS AIT IUDICIUM REDHIBITORIAE ACTIONIS UTRUMQUE, ID EST VENDITOREM ET EMPTOREM QUODAMMODO IN INTEGRUM RESTITUERE DEBERE. QUARE SIVE EMPTORI SERVUS FURTUM FECERIT SIVE ALII CUILIBET, OB QUOD FURTUM EMPTOR ALIQUID PRAESTITERIT, NON ALITER HOMINEM VENDITORI RESTITUERE IUBETUR, QUAM SI INDEMNEM EUM PRAESTITERIT. QUID ERGO, INQUIT IULIANUS, SI NOLUERIT VENDITOR HOMINEM RECIPERE? NON ESSE COGENDUM AIT QUICQUAM PRAESTARE, NEC AMPLIUS QUAM PRETIO CONDEMNABITUR; ET HOC DETRIMENTUM SUA CULPA EMPTOREM PASSURUM, QUI CUM POSSET HOMINEM NOXAE DEDERE, MALUERIT LITIS AESTIMATIONEM SUFFERRE.* *ULP. 46 AD SAB. * IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO DIGESTORUM * *; EGIT, INQUIT, QUANTI MINORIS PROPTER FUGAM SERVI, DEINDE AGIT PROPTER MORBUM; ID AGENDUM EST, INQUIT, NE LUCRUM FACIAT EMPTOR ET BIS EIUSDEM VITII AESTIMATIONEM CONSEQUATUR.* NON POSSUNT OMNES ARTICULI SINGILLATIM AUT LEGIBUS AUT SENATUS CONSULTIS COMPREHENDI; SED CUM IN ALIQUA CAUSA SENTENTIA EORUM MANIFESTA EST, IS QUI IURISDICTIONI PRAEEST AD SIMILIA PROCEDERE ATQUE ITA IUS DICERE DEBET. *ULP. 32 AD EDICT. IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO DIGESTORUM DICIT, SI QUIS FUNDUM LOCAVERIT, UT ETIAM SI QUID VI MAIORI ACCIDISSET, HOC EI PRAESTARETUR, PACTO STANDUM ESSE.* *ULP. IBID. INTERDUM AD HOC EX LOCATO AGETUR, UT QUIS LOCATIONE LIBERETUR, IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT. UT PUTA TITIO FUNDUM LOCAVI ISQUE PUPILLO HEREDE INSTITUTO DECESSIT ET, CUM TUTOR CONSTITUISSET ABSTINERE PUPILLUM HEREDITATE, EGO FUNDUM PLURIS LOCAVI; DEINDE PUPILLUS RESTITUTUS EST IN BONA PATERNA. EX CONDUCTO NIHIL AMPLIUS EUM CONSECUTURUM, QUAM UT LOCATIONE LIBERETUR; MIHI ENIM IUSTA CAUSA FUIT LOCANDI,* CUM EO TEMPORE IN PUPILLUM ACTIONES NULLAE DARENTUR. *ULP. L. C. TUTELAE TAMEN CUM TUTORE IUDICIO, INQUIT, AGET, SI ABSTINERE NON DEBUIT;* IN QUO INERIT ETIAM HOC, QUOD EX CONDUCTIONE FUNDI LUCRUM FACERE POTUIT. SPONSALIA SICUT NUPTIAE CONSENSU CONTRAHENTIUM FIUNT; ET IDEO SICUT NUPTIIS, ITA SPONSALIBUS FILIAM FAMILIAS CONSENTIRE OPORTET. *PAUL. 35 AD EDICT. INTELLEGI TAMEN SEMPER FILIAE PATREM CONSENTIRE, NISI EVIDENTER DISSENTIAT, IULIANUS SCRIBIT.* *PAUL. IBID. CUM NEPOS ADOPTATUR QUASI EX FILIO NATUS, CONSENSUS FILII EXIGITUR, IDQUE ETIAM IULIANUS SCRIBIT.* *SI UXOR TUA POST DIVORTIUM EX ALIO FILIAM PROCREAVERIT, HAEC NON EST QUIDEM PRIVIGNA TUA; SED IULIANUS HUIUSMODI NUPTIIS ABSTINERE DEBERE AIT; NAM NEC SPONSAM FILII NURUM ESSE NEC PATRIS SPONSAM NOVERCAM ESSE, RECTIUS TAMEN ET IURE FACTUROS EOS, QUI HUIUSMODI NUPTIIS SE ABSTINUERINT.* NUPTIAE INTER EASDEM PERSONAS NISI VOLENTIBUS PARENTIBUS RENOVATAE IUSTAE NON HABENTUR. QUI SE DEBERE PECUNIAM MULIERI PUTABAT, IUSSU EIUS DOTIS NOMINE PROMISIT SPONSO ET SOLVIT; NUPTIAE DEINDE NON INTERCESSERUNT; QUAESITUM EST, UTRUM IPSE POTEST REPETERE EAM PECUNIAM QUI DEDISSET, AN MULIER. NERVA, ATILICINUS RESPONDERUNT, QUONIAM PUTASSET QUIDEM DEBERE PECUNIAM, SED EXCEPTIONE DOLI MALI TUERI SE POTUISSET, IPSUM REPETITURUM. SED SI, CUM SCIRET SE NIHIL MULIERI DEBERE, PROMISISSET, MULIERIS ESSE ACTIONEM, QUONIAM PECUNIA AD EAM PERTINERET. SI AUTEM VERE DEBITOR FUISSET ET ANTE NUPTIAS SOLVISSET ET NUPTIAE SECUTAE NON FUISSENT, IPSE POSSIT CONDICERE, CAUSA DEBITI INTEGRA MULIERI AD HOC SOLUM MANENTE, UT AD NIHIL ALIUD DEBITOR COMPELLATUR, NISI UT CEDAT EI CONDICTICIA ACTIONE. FUNDUS DOTIS NOMINE TRADITUS, SI NUPTIAE INSECUTAE NON FUERINT, CONDICTIONE REPETI POTEST; FRUCTUS QUOQUE CONDICI POTERUNT. IDEM IURIS EST DE ANCILLA ET PARTU EIUS. *PAUL. 7 AD SAB. IULIANUS SCRIBIT VALERE TALEM STIPULATIONEM; "CUM MORIERIS, DOTIS NOMINE TOT DARI"? QUIA ET PACISCI SOLEANT, NE A VIVA EXHIBEATUR. QUOD NON ESSE SIMILE ACCEPI ** SI PATER FILIAE NOMINE DOTEM PROMISISSET ET EAM ANTE NUPTIAS EMANCIPASSET, NON RESOLVITUR PROMISSIO; NAM ET CUM ANTE NUPTIAS PATER MORERETUR, NIHILO MINUS HEREDES EIUS EX PROMISSIONE OBLIGATI MANEBUNT. QUAE DEBITOREM FILIUM FAMILIAS HABET, SI PATRI EIUS ITA DOTEM PROMISERIT; "QUOD MIHI DEBES VEL QUOD MIHI FILIUS TUUS DEBET, DOTI TIBI ERUNT", NON OBLIGATUR, SED EFFICIT, UT ID, QUOD ACTIONE DE PECULIO SERVARI A PATRE POTERAT, IN DOTE SIT. *MARCELLUS.* SIVE IGITUR CUM FILIO POST HAC SIVE CUM PATRE AGERE INSTITUERIT, EXCEPTIONE PACTI CONVENTI SUMMOVEBITUR; ACTIONE AUTEM DE DOTE SI EXPERIETUR, CONSEQUETUR QUOD IN PECULIO FUISSE APPARUERIT EO TEMPORE QUO DOS PROMITTEBATUR; UTIQUE SI POST NUPTIAS PROMISSA DOS EST. NAM DOTE ANTE NUPTIAS PROMISSA EIUS TEMPORIS PECULIUM AESTIMARI DEBET, QUO NUPTIAE FIERENT. QUEMADMODUM INVITO DOMINO SERVUS STIPULATUS ADQUIRIT, ITA, SI DOTEM DOMINI NOMINE SIBI PROMITTI PATIATUR, OBLIGATIO DOMINO ADQUIRITUR. SED NEQUE PERICULUM DOMINUS PRAESTARE DEBEBIT (SI FORTE DEBITOR MULIERIS DOTEM PROMISERIT) NEQUE CULPAM. TRADITIONE QUOQUE REI DOTALIS IN PERSONA SERVI VEL FILII FAMILIAS FACTA DOS CONSTITUITUR ITA, UT NEQUE PERICULUM NEC CULPAM DOMINUS PATER PRAESTET. IGITUR HANC DOTEM PERICULO MULIERIS ESSE DICO, QUAMDIU DOMINUS VEL PATER RATAM PROMISSIONEM VEL DONATIONEM HABUERIT; IDEOQUE ETIAM MANENTE MATRIMONIO RES QUAS TRADIDERIT CONDICTIONE REPETITURAM, ITEM INCERTI CONDICTIONE CONSECUTURAM, UT PROMISSIONE LIBERETUR. SI DEBITORI SUO MULIER NUPTURA ITA DOTEM PROMISISSET; "QUOD MIHI DEBES AUT FUNDUS SEMPRONIANUS DOTI TIBI ERIT", UTRUM MULIER VELLET, ID IN DOTE ERIT; ET SI QUIDEM DEBITUM MALUISSET DOTIS NOMINE APUD VIRUM REMANERE, POTEST EA EXCEPTIONE SE TUERI ADVERSUS PETENTEM FUNDUM; QUOD SI FUNDUM DEDISSET, PECUNIAM MARITO CONDICET. PATER ETIAMSI FALSO EXISTIMANS SE FILIAE SUAE DEBITOREM ESSE DOTEM PROMISISSET, OBLIGABITUR. *ULP. 2 DE OMN. TRIBUN. IULIANUS LIBRO SEXTO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT NEQUE SERVITUTES FUNDO DEBITAS POSSE MARITUM REMITTERE NEQUE EI ALIAS IMPONERE.* SI MARITUS FUNDUM TITII SERVIENTEM DOTALI PRAEDIO ADQUISIERIT, SERVITUS CONFUNDITUR ET HOC CASU MARITUS LITIS AESTIMATIONEM PRAESTABIT; QUOD SI MARITUS SOLVENDO NON ERIT, UTILES ACTIONES ADVERSUS TITIUM MULIERI AD RESTAURANDAM SERVITUTEM DANTUR. SED CUM UXOR FUNDUM CUI PRAEDIA VIRI SERVITUTEM DEBEBANT IN DOTEM DAT, FUNDUS AD MARITUM PERVENIT AMISSA SERVITUTE ET IDEO NON POTEST VIDERI PER MARITUM IUS FUNDI DETERIUS FACTUM. QUID ERGO EST? OFFICIO DE DOTE IUDICANTIS CONTINEBITUR, UT REDINTEGRATA SERVITUTE IUBEAT FUNDUM MULIERI VEL HEREDI EIUS REDDI. *ULP. 11 DISPUT. SI FUNDUS COMMUNIS IN DOTEM DATUS ERIT ET SOCIUS EGERIT CUM MARITO COMMUNI DIVIDUNDO [ADIUDICATUSQUE FUNDUS MARITO FUERIT] * AN CONSTANTE MATRIMONIO NON SOLA PARS DOTALIS SIT, QUAE DATA FUIT IN DOTEM, SED ETIAM ALTERA PORTIO, VIDEAMUS. IULIANUS DE PARTE TANTUM DOTALI LOQUITUR.* *IUSTINIAN. * IULIANI * OPINIONEM * QUI * DE DOTALI PRAEDIO TRACTATU PROPOSITO IDEM IUS TAM DE UXORE QUAM DE SPONSA OBSERVARE ARBITRATUS SIT, LICET LEX IULIA DE UXORE TANTUM LOQUATUR.* NUPTA NON IMPEDITUR, QUO MINUS CUM PRIORE MARITO DE DOTE EXPERIATUR. *ULP. 36 AD SAB. * IULIANUS QUIDEM LIBRO SEXTO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT ETIAM SI PATER PROMISIT, PERICULUM RESPICERE AD MARITUM; QUOD FERENDUM NON EST.* QUOTIENS CULPA VIRI ACCIDIT, NE DOS A SOCERO AUT A QUOLIBET ALIO, QUI MULIERIS NOMINE PROMISERAT, EXIGERETUR; SI AUT IN MATRIMONIO FILIA DECESSERIT AUT MATER FAMILIAS FACTA EUM QUI DOTEM REPROMISERAT HEREDEM INSTITUERIT, SATIS CONSTAT NIHIL AMPLIUS VIRUM PRAESTARE DEBERE, QUAM UT EOS OBLIGATIONE LIBERET. *PAUL. 35 AD EDICT. SI DEBITOR MULIERIS DOTEM PROMISERIT ET MULIEREM HEREDEM RELIQUERIT, LABEO PERINDE HABENDUM AIT, AC SI MULIER IPSA DOTEM PROMISISSET. CUIUS SENTENTIAM IULIANUS QUOQUE PROBAT; NEC ENIM AEQUUM ESSE AIT, UT EI DAMNETUR EIUS PECUNIAE NOMINE, QUAM IPSA DEBEAT, ET SATIS ESSE ACCEPTILATIONE EAM LIBERARI.* STIPULATIONES COMMODISSIMUM EST ITA COMPONERE, UT, QUAECUMQUE SPECIALITER COMPREHENDI POSSINT, CONTINEANTUR, DOLI AUTEM CLAUSULA AD EA PERTINEAT, QUAE IN PRAESENTIA OCCURRERE NON POSSINT ET AD INCERTOS CASUS PERTINENT. *ULP. 18 AD SAB. QUOD AUTEM DIXIMUS EX RE FRUCTUARII VEL EX OPERIS POSSE ADQUIRERE, UTRUM TUNC LOCUM HABEAT, QUOTIENS IURE LEGATI USUS FRUCTUS SIT CONSTITUTUS, AN ET SI PER TRADITIONEM VEL STIPULATIONEM VEL ALIUM QUEMCUMQUE MODUM, VIDENDUM. ET VERA EST PEGASI SENTENTIA, QUAM ET IULIANUS LIBRO SEXTO DECIMO SECUTUS EST, OMNI FRUCTUARIO ADQUIRI.* *ULP. 27 AD SAB. IULIANUS LIBRO SEXTO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT, SI ARETHUSAE LIBERTAS ITA SIT DATA, SI TRES SERVOS PEPERERIT, ET PER HEREDEM STETERIT, QUO MINUS PEPERERIT (PUTA QUOD EI MEDICAMENTUM DEDISSET, NE CONCIPERET) STATIM LIBERAM FUTURAM ESSE; QUID ENIM EXSPECTAMUS? IDEMQUE ET SI EGISSET HERES, UT ABORTUM FACERET, QUIA ET UNO UTERO POTUIT TRES EDERE.* *ULP. 31 AD SAB. SI PATER REPUDIAVERIT HEREDITATEM DOTIS CONSTITUENDAE CAUSE (FORTE QUOD MARITUS ERAT SUBSTITUTUS AUT QUI POTUIT AB INTESTATO HEREDITATEM VINDICARE), DOTEM PROFECTICIAM NON ESSE IULIANUS AIT. SED ET SI LEGATUM IN HOC REPUDIAVERIT PATER, UT APUD GENERUM HEREDEM REMANEAT DOTIS CONSTITUENDAE CAUSA, IULIANUS PROBAT NON ESSE PROFECTUM ID DE BONIS, QUIA NIHIL EROGAVIT DE SUO PATER, SED NON ADQUISIVIT. SI QUIS CERTAM QUANTITATEM PATRI DONAVERIT ITA, UT HANC PRO FILIA DARET, NON ESSE DOTEM PROFECTICIAM IULIANUM LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT; OBSTRICTUS EST ENIM UT DET AUT, SI NON DEDERIT, CONDICTIONE TENETUR. HOC ET IN MATRE IURIS ESSE AIT, SI FORTE SUB EA CONDICIONE UXOR MARITO DET, UT PRO FILIA GENERO IN DOTEM DARET, NEC VIDERI UXOREM MARITO DONASSE RECTISSIME ERGO AIT, UT NON SIT INTERDICTA DONATIO IURE CIVILI; NON ENIM AD HOC DEDIT, UT IPSE HABEAT, SED UT GENERO PRO FILIA EXPENDAT; DENIQUE SI NON DEDERIT, CONDICTIONE TENETUR. ESSE IGILUR DOTEM ISTAM ADVENTICIAM IULIANUS AIT; ET ITA UTIMUR. SI FILIUS FAMILIAS DOTEM PROMISERIT ET SUI IURIS FACTUS DEDERIT, PROFECTICIAM ESSE DOTEM; NON ENIM PRO HEREDITATE PATRIS AES ALIENUM SOLVIT, SED SUUM AES ALIENUM SUSCEPTUM, DUM FILIUS FAMILIAS ESSET, PATER FAMILIAS FACTUS EXONERAVIT. SI QUIS PRO ALIENA FILIA DOTEM PROMISERIT ET PROMISSORI PATER HERES EXSTITERIT, IULIANUS DISTINGUIT INTERESSE, ANTE NUPTIAS PATER HERES EXSTITERIT ET DOTEM DEDERIT AN POSTEA; SI ANTE, VIDERI DOTEM AB EO PROFECTAM (POTUIT ENIM NUNTIUM REMITTENDO RESOLVERE DOTEM), QUOD SI POST NUPTIAS, NON ESSE PROFECTICIAM.* QUI SINE DOLO MALO AD IUDICIUM PROVOCAT, NON VIDETUR MORAM FACERE. *[SI PACTA SIT MULIER, UT SIVE PLURIS SIVE MINORIS FUNDUS AESTIMATUS VENIERIT, PRETIUM, QUANTO RES VENIERIT, IN DOTE SIT, *]* ITEM SI NON VENIERIT, AESTIMATIO PRAESTARI DEBEBIT. SI MULIER DOTIS CAUSA PROMISERIT CERTAM SUMMAM ET PRO EA MANCIPIA IN DOTEM DEDERIT EA CONDICIONE, UT PERICULO EIUS ESSENT ET SI QUID EX HIS NATUM ESSET AD EAM PERTINEAT, STARI PACTO CONVENTO OPORTEBIT; NAM CONSTAT POSSE INTER UXOREM ET VIRUM CONVENIRI, UT DOS, QUAE IN PECUNIA NUMERATA ESSET, PERMUTARETUR ET TRANSFERATUR IN CORPORA, CUM MULIERI PRODEST. *ULP. 33 AD EDICT. INTER CETERA AD REDDENDA[M DOTEM PERTINENTIA CUM PLACEAT,] UT RETENTIONUM RATIO HABEATUR, SI QUIDEM CONVENI[T DE IIS, ID MODO PACTUM VALET, QUO] NON DETERIOR DOTIS CAUSA FIAT, NISI IN EUM CASUM, QUO [LIBERI EXTENT, CONVENERIT]; HOC ENIM IURE UTIMUR ET IULIANUS SCRIBIT ET EST RESCRIPTUM.* *ULP. 32 AD SAB. HUIC SENTENTIAE CONSEQUENS EST, QUOD IULIANUS LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT, SI DONATURUM MIHI IUSSERO UXORI MEAE DARE; AIT ENIM IULIANUS NULLIUS ESSE MOMENTI, PERINDE ENIM HABENDUM, ATQUE SI EGO ACCEPTAM ET REM MEAM FACTAM UXORI MEAE DEDISSEM; QUAE SENTENTIA VERA EST.* IDEMQUE EST ET SI MORTIS CAUSA TRADITURUM MIHI IUSSERIM UXORI TRADERE, NEC REFERRE, CONVALUERIT DONATOR AN MORTUUS SIT. NEQUE EXISTIMANDUM EST, SI DIXERIMUS VALERE DONATIONEM, NON FIERI ME PAUPERIOREM, QUIA SIVE CONVALUERIT DONATOR, CONDICTIONE TENEBOR, SIVE MORTUUS FUERIT, REM, QUAM HABITURUS ERAM, IN BONIS MEIS DESINAM PROPTER DONATIONEM HABERE. *ULP. 32 AD SAB. SI SPONSUS SPONSAE DONATURUS TRADIDERIT TITIO, UT IS SPONSAE DARET, DEINDE TITIUS TRADIDERIT POST NUPTIAS SECUTAS; SI QUIDEM EUM INTERPOSUERIT MARITUS, DONATIONEM NON VALERE, QUAE POST CONTRACTAS NUPTIAS PERFICIATUR; SI VERO MULIER EUM INTERPOSUERIT, IAMDUDUM PERFECTAM DONATIONEM, HOC EST ANTE NUPTIAS, ATQUE IDEO QUAMVIS CONTRACTIS NUPTIIS TITIUS TRADIDERIT, DONATIONEM VALERE. SI MARITUS DUOS REOS HABEAT TITIUM ET MULIEREM ET MULIERI ACCEPTO TULERIT DONATIONIS CAUSA, NEUTER LIBERATUR, QUIA ACCEPTILATIO NON VALET; ET HAEC IULIANUS LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT. SI UXOR VIRI CREDITORI DONATIONIS CAUSA PROMISERIT ET FIDEIUSSOREM DEDERIT, NEQUE VIRUM LIBERARI NEQUE MULIEREM OBLIGARI VEL FIDEIUSSOREM EIUS IULIANUS AIT, PERINDEQUE HABERI AC SI NIHIL PROMISISSET. CIRCA VENDITIONEM QUOQUE IULIANUS QUIDEM MINORIS FACTAM VENDITIONEM NULLIUS ESSE MOMENTI AIT. SI MARITUS HERES INSTITUTUS REPUDIET HEREDITATEM DONATIONIS CAUSA, IULIANUS SCRIPSIT LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM DONATIONEM VALERE; NEQUE ENIM PAUPERIOR FIT, QUI NON ADQUIRAT, SED QUI DE PATRIMONIO SUO DEPOSUIT.* *ULP. IBID. SI PECUNIA ACCEPTA MULIER MANUMISERIT [SCIL. EUM, QUI MANUMISSIONIS CAUSA EI DONATUS FUERIT,] VEL OPERAS EI IMPOSUERIT, AIT IULIANUS OPERAS QUIDEM EAM LICITO IURE IMPOSITURAM ET TENERE OBLIGATIONEM NEC VIDERI MULIEREM EX RE VIRI LOCUPLETIOREM FIERI, CUM EAS LIBERTUS PROMITTAT; QUOD SI PRETIUM OB MANUMISSIONEM ACCEPERIT MULIER ET SIC MANUMISERIT, SI QUIDEM EX PECULIO SUO DEDIT, NUMMOS MARITI MANERE, SI VERO ALIUS PRO EO DEDIT, FIENT NUMMI MULIERIS; QUAE SENTENTIA RECTE SE HABET.* *ULP. IBID. IULIANUS LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM TRES ESSE SPECIES MORTIS CAUSA DONATIONUM AIT, UNAM, CUM QUIS NULLO PRAESENTIS PERICULI METU CONTERRITUS, SED SOLA COGITATIONE MORTALITATIS DONAT. ALIAM ESSE SPECIEM MORTIS CAUSA DONATIONUM AIT, CUM QUIS IMMINENTE PERICULO COMMOTUS ITA DONAT, UT STATIM FIAT ACCIPIENTIS. TERTIUM GENUS ESSE DONATIONIS AIT, SI QUIS PERICULO MOTUS NON SIC DET, UT STATIM FACIAT ACCIPIENTIS, SED TUNC DEMUM, CUM MORS FUERIT INSECUTA. ULP. IBID. SED QUOD DICITUR MORTIS CAUSA DONATIONEM INTER VIRUM ET UXOREM VALERE, ITA VERUM EST, UT NON SOLUM EA DONATIO VALEAT SECUNDUM IULIANUM, QUAE HOC ANIMO FIT, UT TUNC RES FIAT UXORIS VEL MARITI, CUM MORS INSEQUETUR, SED OMNIS MORTIS CAUSA DONATIO. QUANDO ITAQUE NON RETRO AGATUR DONATIO, EMERGUNT VITIA, UT MARCELLUS ANIMADVERTIT IN SPECIE HUIUSMODI. MARITUS UXORI MORTIS CAUSA DONATUM VOLUIT; INTERPOSUIT MULIER FILIUM FAMILIAS, QUI A MARITO ACCIPERET EIQUE TRADERET; DEINDE, CUM MORITUR MARITUS, PATER FAMILIAS INVENITUR; AN VALEAT TRADITIO? ET AIT CONSEQUENS ESSE DICI TRADITIONEM VALERE, QUIA SUI IURIS EFFECTUS EST EO TEMPORE, AD QUOD TRADITIO REDIGITUR, ID EST CUM MARITUS MORIEBATUR. IDEM AIT; PLACUISSE SCIO SABINIANIS, SI FILIAE FAMILIAS UXORI MARITUS TRADET, DONATIONEM EIUS CUM OMNI SUO EMOLUMENTO FIERI, SI VIVO ADHUC MARITO SUI IURIS FUERIT EFFECTA, QUOD ET IULIANUS LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM PROBAT.* *ULP. IBID. SI MARITUS UXORI DONAVERIT MORTIS CAUSA EAQUE DIVERTERIT, AN DISSOLVATUR DONATIO? IULIANUS SCRIPSIT INFIRMARI DONATIONEM NEC IMPENDERE. IDEM AIT, SI DIVORTII CAUSA FACTA SIT DONATIO, VALERE. SED SI MORS SIT INSECUTA, NON VIDERI FACTAS RES MULIERIS, QUIA DONATIO IN ALIUM CASUM FACTA EST.* *PAPIN. 15 QUAEST. SERVUS UXORI A MARITO MORTIS CAUSA DONATUS MARITI MANET, UT ET IULIANO QUOQUE VIDETUR.* *ULP. 7 AD SAB. [IULIANUS] * ET SIC POSSE DONARI AIT, UT, SI CONVALUERIT, RECIPIATUR.* SI ALIENAM REM MORTIS CAUSA DONAVERO EAQUE USUCAPTA FUERIT, VERUS DOMINUS EAM CONDICERE NON POTEST, SED EGO, SI CONVALUERO. *MARCELLUS NOTAT.* IN MORTIS CAUSA DONATIONIBUS ETIAM FACTI QUAESTIONES SUNT. NAM ET SIC POTEST DONARI, UT OMNIMODO EX EA VALETUDINE DONATORE MORTUO RES NON REDDATUR; ET UT REDDATUR, ETIAMSI PRIOR EX EADEM VALETUDINE DONATOR DECESSERIT, SI TAMEN MUTATA VOLUNTATE RESTITUI SIBI VOLUERIT. SED ET SIC DONARI POTEST, UT NON ALITER REDDATUR, QUAM SI PRIOR ILLE QUI ACCEPERIT DECESSERIT. SIC QUOQUE POTEST DONARI MORTIS CAUSA, UT NULLO CASU SIT EIUS REPETITIO, ID EST NEC SI CONVALUERIT QUIDEM DONATOR. DONATIONES COMPLURES SUNT. DAT ALIQUIS EA MENTE, UT STATIM VELIT ACCIPIENTIS FIERI NEC ULLO CASU AD SE REVERTI, ET PROPTER NULLAM ALIAM CAUSAM FACIT, QUAM UT LIBERALITATEM ET MUNIFICENTIAM EXERCEAT; HAEC PROPRIE DONATIO APPELLATUR. DAT ALIQUIS, UT TUNC DEMUM ACCIPIENTIS FIAT, CUM ALIQUID SECUTUM FUERIT; NON PROPRIE DONATIO APPELLABITUR, SED TOTUM HOC DONATIO SUB CONDICIONE EST. ITEM CUM QUIS EA MENTE DAT, UT STATIM QUIDEM FACIAT ACCIPIENTIS, SI TAMEN ALIQUID FACTUM FUERIT AUT NON FUERIT, VELIT AD SE REVERTI, NON PROPRIE DONATIO DICITUR, SED TOTUM HOC DONATIO EST, QUAE SUB CONDICIONE SOLVATUR. QUALIS EST MORTIS CAUSA DONATIO. IGITUR CUM DICIMUS INTER SPONSUM ET SPONSAM DONATIONEM VALERE, PROPRIA APPELLATIONE UTIMUR ET FACTUM DEMONSTRAMUS, QUOD AB EO PROFICISCITUR, QUI LIBERALITATIS GRATIA ALIQUID DAT, UT CONFESTIM FACIAT ACCIPIENTIS NEC UMQUAM ULLO FACTO AD SE REVERTI VELIT. CUM VERO DICIMUS, SI HAC MENTE DONAT SPONSUS SPONSAE, UT NUPTIIS NON SECUTIS RES AUFERATUR, POSSE REPETI, NON CONTRARIUM PRIORI DICIMUS, SED CONCEDIMUS INTER EAS PERSONAS FIERI DONATIONEM EAM, QUAE SUB CONDICIONE SOLVATUR. *ULP. 33 AD SAB. SI QUIS SPONSAM HABUERIT, DEINDE EANDEM UXOREM DUXERIT CUM NON LICERET, AN DONATIONES QUASI IN SPONSALIBUS FACTAE VALEANT, VIDEAMUS. ET IULIANUS TRACTAT HANC QUAESTIONEM IN MINORE DUODECIM ANNIS, SI IN DOMUM QUASI MARITI INMATURA SIT DEDUCTA; AIT ENIM HANC SPONSAM ESSE, ETSI UXOR NON SIT.* SI MULIER DOLO FECERIT, NE RES EXSTARET SIBI A MARITO DONATA, VEL AD EXHIBENDUM VEL DAMNI INIURIAE CUM EA AGI POTERIT, MAXIME SI POST DIVORTIUM ID COMMISERIT. QUI ALIENUM FUNDUM DONATIONIS CAUSA EXCOLIT, NULLAM RETENTIONEM PROPTER IMPENSAS FACIET, QUIA DOMINI RES AB EO INIECTAS CONTINUO EFFICIT. *ULP. 26 AD SAB. IULIANUS LIBRO OCTAVO DECIMO DIGESTORUM QUAERIT, AN FURIOSA REPUDIUM MITTERE VEL REPUDIARI POSSIT. ET SCRIBIT FURIOSAM REPUDIARI POSSE, QUIA IGNORANTIS LOCO HABETUR; REPUDIARE AUTEM NON POSSE NEQUE IPSAM PROPTER DEMENTIAM NEQUE CURATOREM EIUS, PATREM TAMEN EIUS NUNTIUM MITTERE POSSE. QUOD NON TRACTARET DE REPUDIO, NISI CONSTARET RETINERI MATRIMONIUM; QUAE SENTENTIA MIHI VIDETUR VERA.* *ULP. 31 AD SAB. IULIANUS LIBRO NONO DECIMO DIGESTORUM ADOPTIVUM QUOQUE PATREM, SI IPSE DOTEM DEDIT, HABERE EIUS REPETITIONEM AIT.* *ULP. 33 AD EDICT. SI PATER FILIA ABSENTE DE DOTE EGERIT, ETSI OMISSA SIT DE RATO SATISDATIO, FILIAE DENEGARI DEBET ACTIO, SIVE PATRI HERES EXSTITERIT, SIVE IN LEGATO TANTUM ACCEPERIT, QUANTUM DOTIS SATIS ESSET. ET ITA IULIANUS PLURIBUS LOCIS SCRIBIT COMPENSANDUM EI IN DOTEM QUOD A PATRE DATUR LUCROQUE EIUS CEDIT, SI TANTUM AB EO CONSECUTA SIT, QUANTUM EI DOTIS NOMINE DEBEATUR A MARITO QUI PATRI SOLVIT.* SI MARITO PUBLICO IUDICIO DAMNATO PARS ALIQUA BONORUM EIUS PUBLICETUR, FISCUS CREDITORIBUS EIUS SATISFACERE NECESSE HABET; INTER QUOS UXOR QUOQUE EST. SI PATER, CUM DUCENTA FILIAE SUAE NOMINE DOTIS GRATIA PROMISISSET, PACTUS FUERIT, NE AMPLIUS QUAM CENTUM A SE PETERENTUR, ET SOLUTO MATRIMONIO EGERIT, CENTUM, DE QUIBUS CONVENIT NE PETERENTUR, NEC INTELLEGUNTUR DOTIS ESSE. QUOD SI MORTUO PATRE CUM HEREDE EIUS MARITUS AGERE COEPERIT, ITA QUOQUE PECUNIA IN DOTE ERIT. SI VOLUNTATE FILIAE PROCURATOR A PATRE DATUS LITEM DE DOTE CONTESTATUS FUERIT ET RE SECUNDUM EUM IUDICATA PATER DECESSERIT, IUDICATI ACTIONEM FILIAE POTIUS QUAM HEREDIBUS PATRIS DARI OPORTEBIT. CUM PATRI DOS DATA ESSET ET EI FILIUS EX ALIQUA PARTE HERES SUB CONDICIONE INSTITUTUS FUERIT ET PENDENTE CONDICIONE COHEREDES EIUS DOTEM PRO SUA PORTIONE MULIERI SOLVERINT; HOC MINUS FILIUS EX DOTE PRAESTARE DEBEBIT, QUONIAM NULLAM ACTIONEM EIUS PECUNIAE RECIPERANDAE GRATIA ADVERSUS COHEREDES HABET. SI FUNDUM DOTALEM RECEPISSET MULIER NON HABITA RATIONE FRUCTUUM PRO PORTIONE ANNI, QUO NUPTA NON FUISSET, NIHILO MINUS DE DOTE AGERE POTEST, QUIA MINOREM DOTEM RECEPISSET; HOC ENIM AD DOTIS AUGMENTUM PERTINET, QUEMADMODUM SI PARTUM ANCILLARUM NON RECEPISSET, AUT LEGATA VEL HEREDITATES, QUAE POST DIVORTIUM PER SERVOS DOTALES ADQUISITAE MARITO FUISSENT. SI SERVO IN DOTEM ANTE NUPTIAS DATO DONATUM ALIQUID VEL LEGATUM ANTE NUPTIAS FUISSET, AMPLIATUR DOS, SICUT EX FRUCTIBUS FUNDI, QUI ANTE NUPTIAS TRADITUS EST. LICET MANENTE MATRIMONIO NON POSSIT INTER VIRUM ET UXOREM CONVENIRI, UT LONGIORE *[DIE SC.]* DOS REDDATUR, POST DIVORTIUM TAMEN SI IUSTA CAUSA CONVENTIONIS FUERIT, CUSTODIRI ID PACTUM DEBET. SI DOS SOCERO DATA EST ET SOLUS FILIUS HERES PATRI EXSTITISSET, DOTEM CONFESTIM IN COMPUTATIONE HEREDITATIS ET FALCIDIAE RATIONE IN AERE ALIENO DEDUCET; ALITER ENIM VIDEBITUR INDOTATAM UXOREM HABERE. QUOD SI FILIUS EXTRANEUM COHEREDEM HABEAT, IPSE QUIDEM SEMPER PRO QUA PARTE PATRI HERES ERIT DOTEM IN AERE ALIENO DEDUCET, ET COHERES EIUS, ANTEQUAM DOS A FILIO PRAECIPIATUR. SI TIBI PECUNIAM DONASSEM, UT TU MIHI EANDEM CREDERES, AN CREDITA FIERET? DIXI IN HUIUSMODI PROPOSITIONIBUS NON PROPRIIS VERBIS NOS UTI, NAM TALEM CONTRACTUM NEQUE DONATIONEM ESSE NEQUE PECUNIAM CREDITAM; DONATIONEM NON ESSE, QUIA NON EA MENTE PECUNIA DARETUR, UT OMNIMODO PENES ACCIPIENTEM MANERET; CREDITAM NON ESSE, QUIA EXSOLVENDI CAUSA MAGIS DARETUR QUAM ALTERIUS OBLIGANDI. IGITUR SI IS, QUI PECUNIAM HAC CONDICIONE ACCEPIT, UT MIHI IN CREDITUM DARET, ACCEPTAM DEDERIT, NON FORE CREDITAM; MAGIS ENIM MEUM ACCEPISSE INTELLEGI DEBEO. SED HAEC INTELLEGENDA SUNT PROPTER SUPTILITATEM VERBORUM; BENIGNIUS TAMEN EST UTRUMQUE VALERE. *ULP. 32 AD SAB. SI MARITUS UXORI PECUNIAM DONAVERIT EAQUE USURAS EX DONATA PECUNIA PERCEPERIT, LUCRABITUR. HAEC ITA IULIANUS IN MARITO LIBRO OCTAVO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT. ULP. IBID. DE FRUCTIBUS QUOQUE VIDEAMUS, SI EX FRUCTIBUS PRAEDIORUM QUAE DONATA SUNT LOCUPLETATA SIT, AN IN CAUSAM DONATIONIS CADANT. ET IULIANUS SIGNIFICANT FRUCTUS QUOQUE UT USURAS LICITAM HABERE DONATIONEM.* *ULP. IBID. SI UXOR FILIO DONAVERIT SERVUM, QUI IN PATRIS MARITI SIT POTESTATE, DEINDE IS SERVUS ANCILLAM ACCEPERIT, DOMINIUM MULIERI QUAERETUR; NEC INTERESSE IULIANUS AIT, EX CUIUS PECUNIA HAEC ANCILLA EMPTA SIT, QUIA NEC EX RE SUA QUICQUAM ADQUIRI POTEST PER EUM QUI DONATUR EI CUI DONATUR; HOC ENIM BONAE FIDEI POSSESSORIBUS CONCESSUM EST, VIRUM AUTEM SCIENTEM ALIENUM POSSIDERE. IDEM QUAERIT, SI EX RE MARITI EA ANCILLA COMPARATA FUERIT, AN ADVERSUS AGENTEM MULIEREM DE DOTE MARITUS PRETIUM POSSIT PER EXCEPTIONEM RETINERE. ET DICENDUM EST POSSE MARITUM ET EXCEPTIONEM HABERE, SI DOS AB EO PETETUR, SECUNDUM MARCELLI SENTENTIAM ET, SI SOLVERIT, SECUNDUM IULIANUM CONDICERE POSSE.* *ULP. IBID. SI UXOR VIRO DOTEM PROMISERIT ET DOTIS USURAS, SINE DUBIO DICENDUM EST PETI USURAS POSSE, QUIA NON EST ISTA DONATIO, CUM PRO ONERIBUS MATRIMONII PETANTUR. QUID TAMEN, SI MARITUS UXORI PETITIONEM EARUM REMISERIT? EADEM ERIT QUAESTIO, AN DONATIO SIT ILLICITA; ET IULIANUS HOC DICERET; QUOD VERUM EST.* *PAUL. 7 AD SAB. IULIANUM PUTASSE POMPONIUS REFERT, SI QUID PER EUM SERVUM, QUEM EX NUMMIS A MARITO DONATIS MULIER ADQUISISSET (FORTE LEGATUM, HEREDITATEM) AUT PARTUS EDITUS ESSET, EO QUOQUE NOMINE PETITIONEM FACIENDAM ESSE.* SI MORTIS CAUSA DONATUS FUNDUS EST ET IN EUM IMPENSAE NECESSARIAE ATQUE UTILES FACTAE SINT, FUNDUM VINDICANTES DOLI MALI EXCEPTIONE SUMMOVENTUR, NISI PRETIUM EARUM RESTITUANT. *PAUL. 7 AD SAB. RERUM AMOTARUM IUDICIUM SINGULARE INTRODUCTUM EST ADVERSUS EAM QUAE UXOR FUIT, QUIA NON PLACUIT CUM EA FURTI AGERE POSSE; QUIBUSDAM EXISTIMANTIBUS NE QUIDEM FURTUM EAM FACERE, UT NERVA CASSIO, QUIA SOCIETAS VITAE QUODAMMODO DOMINAM EAM FACERET; ALIIS, UT SABINO ET PROCULO, FURTO QUIDEM EAM FACERE, SICUTI FILIA PATRI FACIAT, SED FURTI NON ESSE ACTIONEM CONSTILUTO IURE, IN QUA SENTENTIA ET IULIANUS RECTISSIME EST.* *ULP. 30(34?) AD EDICT. NON SOLUM EAS RES, QUAE EXSTANT, IN RERUM AMOTARUM IUDICIUM VENIRE IULIANUS AIT, VERUM ETIAM EAS, QUAE IN RERUM NATURA ESSE DESIERUNT; SIMILI MODO ETIAM CERTI CONDICI EAS POSSE AIT.* SI PROPTER RES AMOTAS EGERO CUM MULIERE ET LIS AESTIMATA SIT, AN ACTIO EI DANDA SIT, SI AMISERIT POSSESSIONEM? MOVET ME, QUIA DOLO ADQUISIIT POSSESSIONEM. RESPONDI; QUI LITIS AESTIMATIONEM SUFFERT, EMPTORIS LOCO HABENDUS EST. IDEO SI MULIER, CUM QUA RERUM AMOTARUM ACTUM EST, AESTIMATIONEM LITIS PRAESTITERIT, ADVERSUS VINDICANTEM MARITUM VEL HEREDEM MARITI EXCEPTIONEM HABET ET, SI AMISERIT POSSESSIONEM, IN REM ACTIO EI DANDA EST. SI MULIER MORTIS CAUSA RES AMOVERIT, DEINDE MORTUUS ESSET MARITUS, HEREDITATIS PETITIONE VEL ACTIONE AD EXHIBENDUM CONSEQUI POTERIT HERES ID QUOD AMOTUM EST. *ULP. 34 AD EDICT. * ET SI [SCIL. MULIER] IN TOTUM OMISERIT DENUNTIATIONEM, IULIANUS AIT NIHIL HOC NOCERE EI QUOD EDITUR.* *ULP. IBID. ELEGANTER AUTEM APUD IULIANUM LIBRO NONO DECIMO DIGESTORUM QUAERITUR. SI INTRA DIES TRIGINTA MULIER MARITO NON DENUNTIAVERIT ET INTRA TRIGINTA PARTUM EDIDERIT, AN SENATUS CONSULTO LOCUS SIT. ET AIT PLANCIANUM SENATUS CONSULTUM CESSARE, QUIA DE EO PARTU NON VIDETUR SENTIRE, QUI INTRA DIEM TRIGESIMUM NASCATUR; QUIPPE DIES TRIGINTA AD DENUNTIANDUM PRAESTITUIT SENATUS. IULIANUS LIBRO NONO DECIMO DIGESTORUM SCRIPSIT; QUOD SENATUS CONSULTO COMPREHENSUM EST, SI MULIER VIRO DENUNTIAVERIT SE EX EO CONCEPISSE ET IS CUI DENUNTIATUM ERIT CUSTODES AD VENTREM CUSTODIENDUM INSPICIENDUMQUE NON MISERIT NEQUE CONTESTATO DIXERIT EAM EX SE PRAEGNATEM NON ESSE, UT EI ID QUOD EDITUM SIT AGNOSCERE SIT NECESSE, NON EO PERTINET, UT, SI QUIS AGNOSCERE SE FILIUM DICERET, SUUM HEREDEM HABERET, QUAMVIS EX ALIO CONCEPTUS SIT (QUANDOQUE ENIM, INQUIT, COEPIT CAUSA AGI, GRANDE PRAEIUDICIUM ADFERT PRO FILIO CONFESSIO PATRIS); COGENDUM TAMEN ALERE; CETERUM ESSE SATIS INIURIOSUM AIT, SI QUIS LONGO TEMPORE AFUERIT ET REVERSUS UXOREM PRAEGNATEM INVENERIT ET IDCIRCO REIECERIT, SI QUID EX HIS, QUAE SENATUS CONSULTO CONTINENTUR, OMISERIT, SUUM HEREDEM EI NASCI. ULP. 9 AD SAB. SI FINGAMUS AFUISSE MARITUM VERBI GRATIA PER DECENNIUM, REVERSUM ANNICULUM INVENISSE IN DOMO SUA, PLACET NOBIS IULIANI SENTENTIA HUNC NON ESSE MARITI FILIUM. NON TAMEN FERENDUM IULIANUS AIT EUM, QUI CUM UXORE SUA ADSIDUE MORATUS NOLIT FILIUM ADGNOSCERE QUASI NON SUUM. ULP. 34 AD EDICT. IDEM PER CONTRARIUM QUOQUE AIT, SI MULIER DIVORTIO FACTO NON FECERIT EA, QUAE SENATUS CONSULTO PRAECIPIUNTUR, UT LICEAT PATRI NON AGNOSCERE, NON EO PERTINERE, UT FILIUS NATUS SUUM SE DICERE NON POSSIT, SED AD ID TANTUM UT ITA PATER ALERE EUM COGATUR, SI CONSTITERIT EUM FILIUM ESSE.* *ULP. IBID. PLANE SI DENUNTIANTE MULIERE NEGAVERIT EX SE ESSE PRAEGNATEM, TAMETSI CUSTODES NON MISERIT, NON EVITABIT, QUO MINUS QUAERATUR, AN EX EO MULIER PRAEGNAS SIT. QUAE CAUSA SI FUERIT ACTA APUD IUDICEM ET PRONUNTIAVERIT, CUM DE HOC AGETUR QUOD EX EO PRAEGNAS FUERIT NEC NE, IN EA CAUSA ESSE, UT AGNOSCI DEBEAT; SIVE FILIUS NON FUIT SIVE FUIT, ESSE SUUM* IN OMNIBUS CAUSIS (QUARE ET FRATRIBUS CONSANGUINEUS ERIT); *SIVE CONTRA PRONUNTIAVERIT, NON FORE SUUM, QUAMVIS SUUS FUERIT.* *ULP. IBID. ET QUID SIT, SI AN UXOR FUERIT DISCEPTETUR? ET IULIANUS SEXTO CAECILIO AFRICANO RESPONDIT LOCUM ESSE PRAEIUDICIO.* *ULP. IBID. ILLUD TENENDUM HAEC SENATUS CONSULTA POST MORTEM PARENTIS CESSARE, SI IS SUPERSIT, IN CUIUS POTESTATE RECASURI NON SUNT. QUID ERGO EST? IN PETITIONE HEREDITATIS, QUAM FILIUS INTENDIT, QUAERETUR, UTRUM EX EO NATUS SIT CUIUS HEREDITATEM PETIT AN NON. ADEO HOC VERUM EST, UT IULIANUS LIBRO NONO DECIMO DIGESTORUM SCRIBAT, SI VIVO PATRE REDDITUM SIT PRAEIUDICIUM ET ANTEQUAM SENTENTIA FERATUR, PATER DECESSERIT, TRANSEUNDUM AD CARBONIANUM EDICTUM.* *ULP. 34 AD EDICT. NONNUMQUAM AUGEBITUR QUOD INTEREST, SI QUIS FORTE DUBITANS, AN PRAEGNAS SIT, EXCLUSUS SIT HEREDITATE; NAM HEREDI EIUS QUI EXCLUSUS EST DANDAM HANC ACTIONEM IULIANUS AIT, SIQUIDEM EIUS QUOQUE INTERFUIT NON FUISSE CALUMNIAE CAUSA IN POSSESSIONE MULIEREM, QUIA HOC SI NON FUISSET, ADEUNDO HEREDITATEM INSTITUTUS HEREDI SUO LOCUPLETIOREM HEREDITATEM SUAM RELINQUERET. SED ET HOC IMPUTATUR MULIERI, QUOD DEMINUTA SUNT MULTA IN HEREDITATE, DUM HIC CONTEMPLATIONE VENTRIS NON ATTIGIT HEREDITATEM. IDEM IULIANUS LIBRO DECIMO NONO DIGESTORUM SIC AIT; SI SUBSTITUTUS MANENTE MULIERE IN POSSESSIONE DECESSERIT, HERES EIUS EADEM ACTIONE PRETIUM HEREDITATIS A MULIERE EXIGET.* *ULP. 37 AD SAB. QUI HABET TUTOREM PUPILLUS VEL PUPILLA SI FURERE COEPERINT, IN EA CAUSA SUNT, UT IN TUTELA NIHILO MINUS DURENT; QUAE SENTENTIA QUINTI QUOQUE MUCII FUIT ET A IULIANO PROBATUR.* *ULP. 24 AD SAB. IN TUTORIS DATIONEM UTRUM LEVISSIMA CONDICIO AN NOVISSIMA, UT IN LEGATO, SPECTANDA EST? UT PUTA "TITIUS CUM POTERIT TUTOR ESTO"; "TITIUS SI NAVIS EX ASIA VENERIT TUTOR ESTO". ET IULIANUS LIBRO VICESIMO DIGESTORUM RECTE SCRIPSIT NOVISSIMAM SCRIPTURAM ESSE SPECTANDAM.* SI PUPILLUM PATRUUS CONTENDAT EXHEREDATUM ESSE ET SE HEREDEM SCRIPTUM, AEQUUM EST TUTOREM PUPILLO DARI RECEPTA PATRUI EXCUSATIONE VEL, SI NOLIT EXCUSATIONEM PETERE, REMOTO EO A TUTELA ITA LITEM DE HEREDITATE EXPEDIRE. QUI A PATRE TUTOR SCRIPTUS EST AUT NON IUSTO TESTAMENTO AUT NON UT LEGE PRAECIPIEBATUR, CONFIRMANDUS EST AD TUTELAM GERENDAM PERINDE AC SI EX TESTAMENTO TUTOR ESSET, ID EST UT SATISDATIO EI REMITTATUR. SI SERVUS COMMUNIS TUUS ET TITII A PUPILLA TUA TE AUCTORE ALIQUAM REM PER TRADITIONEM ACCEPERIT, TOTA AD TITIUM PERTINEBIT. *MARCELLUS NOTAT;* NAM QUODCUMQUE AD OMNES DOMINOS NON POTEST PERTINERE, ID PRO SOLIDO AD EUM, CUI ADQUIRI POTEST, PERTINERE VETERES COMPROBAVERUNT. IMPUBERES TUTORE AUCTORE OBLIGANTUR, ETIAMSI TACEANT; NAM CUM PECUNIAM MUTUAM ACCEPERINT, QUAMVIS NIHIL DICANT, AUCTORITATE TUTORIS INTERPOSITA TENENTUR. QUARE ET SI NON DEBITA PECUNIA HIS PERSONIS SOLUTA FUERIT, QUAMVIS TACUERINT, INTERPOSITA TUTORIS AUCTORITAS SUFFICIT, UT CONDICTIONE TENANTUR. NON MULTUM INTEREST, AFUERIT TUTOR, CUM NEGOTIUM CONTRAHERETUR, AN PRAESENS IGNORAVERIT, QUALE ESSET QUOD CONTRAHEBATUR. *ULP. 35 AD EDICT. IULIANUS LIBRO VICESIMO PRIMO DIGESTORUM TRACTAT, IN PATREM DEBEAT DARI HAEC ACTIO, QUI FILIAM MINOREM DUODECIM ANNIS NUPTUM DEDIT. ET MAGIS PROBAT PATRI IGNOSCENDUM ESSE, QUI FILIAM SUAM MATURIUS IN FAMILIAM SPONSI PERDUCERE VOLUIT; AFFECTU ENIM PROPENSIORE MAGIS QUAM DOLO MALO ID VIDERI FECISSE. QUOD SI INTRA DUODECIM ANNOS HAEC DECESSERIT, CUM HABERET DOTEM, PUTAT IULIANUS, SI DOLO MALO CONVERSATUS SIT IS AD QUEM DOS PERTINET, POSSE MARITUM DOLI MALI EXCEPTIONE CONDICENTEM SUMMOVERE IN CASIBUS, IN QUIBUS DOTEM VEL IN TOTUM VEL IN PARTEM, SI CONSTABAT MATRIMONIUM, FUERAT LUCRATURUS.* *SUSPECTUS EST AUTEM, QUI NON EX FIDE TUTELAM GERIT, LICET SOLVENDO EST, UT ET IULIANUS QUOQUE SCRIPSIT. SED ET ANTE QUAM INCIPIAT GERERE TUTELAM TUTOR, POSSE EUM QUASI SUSPECTUM REMOVERI IDEM IULIANUS SCRIPSIT ET SECUNDUM EUM CONSTITUTUM EST.* *ULP. 35 AD EDICT. IULIANUS LIBRO VICESIMO PRIMO DIGESTORUM HUIUSMODI SPECIEM PROPONIT; QUIDAM DECEDENS FILIIS SUIS DEDERAT TUTORES ET ADIECERAT; "EOSQUE ANECLOGISTOS ESSE VOLO". ET AIT IULIANUS TUTORES, NISI BONAM FIDEM IN ADMINISTRATIONE PRAESTITERINT, DAMNARI DEBERE, QUAMVIS TESTAMENTO COMPREHENSUM SIT, UT ANECLOGISTI ESSENT; NEC EO NOMINE EX CAUSA FIDEICOMMISSI QUICQUAM CONSEQUI DEBEBUNT, UT AIT IULIANUS, ET EST VERA ISTA SENTENTIA.* *ULP. 36 AD EDICT. QUOTIENS TUTOR PECUNIAM PUPILLAREM FAENORI DAT, STIPULATIO HOC ORDINE FACIENDA EST. STIPULARI ENIM DEBET AUT PUPILLUS AUT SERVUS PUPILLI; QUOD SI NEQUE PUPILLUS EIUS AETATIS ERIT, UT STIPULARI POSSIT, NEQUE SERVUM HABEBIT, TUNC IPSE TUTOR QUIVE IN EIUS POTESTATE ERIT, QUO CASU IULIANUS SAEPISSIME SCRIPSIT UTILEM ACTIONEM PUPILLO DANDAM, SED ET SI ABSENS SIT PUPILLUS, OPORTERE TUTOREM SUO NOMINE STIPULARI NEQUAQUAM AMBIGENDUM EST.* QUI TUTOR NEGOTIA PUPILLI GESSIT, QUAMVIS IN NULLA RE AUCTOR PUPILLO FUERIT, QUIN TUTELAE IUDICIO TENEATUR, DUBITARI NON OPORTET; QUID ENIM PROHIBET ITA PATRIMONIUM PUPILLI COMPOSITUM ESSE, UT NIHIL GERERE NECESSE SIT, IN QUO TUTORIS AUCTORITAS INTERPONI DEBEAT? EX DUOBUS TUTORIBUS SI CUM ALTERO ACTUM FUERIT, ALTER NON LIBERABITUR. *ULP. 36 AD EDICT. * QUAERITUR APUD IULIANUM LIBRO VICENSIMO PRIMO DIGESTORUM, SI TUTOR PUPILLO AUCTORITATEM AD MORTIS CAUSA DONATIONEM ACCOMMODAVERIT, AN TUTELAE IUDICIO TENEATUR. ET AIT TENERI EUM; NAM SICUTI TESTAMENTI FACTIO, INQUIT, PUPILLIS CONCESSA NON EST, ITA NEC MORTIS QUIDEM CAUSA DONATIONES PERMITTENDAE SUNT. SED ET SI NON MORTIS CAUSA DONAVERIT TUTORE AUCTORE, IDEM IULIANUS SCRIPSIT PLEROSQUE QUIDEM PUTARE NON VALERE DONATIONEM, ET PLERUMQUE ITA EST; SED NONNULLOS CASUS POSSE EXISTERE, QUIBUS SINE REPREHENSIONE TUTOR AUCTOR FIT PUPILLO AD DEMINUENDUM, DECRETO SCILICET INTERVENIENTE; VELUTI SI MATRI AUT SORIRI, QUAE ALITER SE TUERI NON POSSUNT, TUTOR ALIMENTA PRAESTITERIT; NAM CUM BONAE FIDEI IUDICIUM SIT, NEMO FERET, INQUIT, AUT PUPILLUM AUT SUBSTITUTUM EIUS QUERENTES, QUOD TAM CONIUNCTAE PERSONAE ALITAE SINT; QUIN IMMO PER CONTRARIUM PUTAT POSSE CUM TUTORE AGI TUTELAE, SI TALE OFFICIUM PRAETERMISERIT.* QUI FILIUM HEREDEM INSTITUERAT, FILIAE DOTIS NOMINE, CUM IN FAMILIA NUPSISSET, DUCENTA LEGAVERAT NEC QUICQUAM PRAETEREA, ET TUTOREM EIS SEMPRONIUM DEDIT; IS A COGNATIS ET A PROPINQUIS PUPILLAE PERDUCTUS AD MAGISTRATUM IUSSUS EST ALIMENTA PUPILLAE ET MERCEDES, UT LIBERALIBUS ARTIBUS INSTITUERETUR, PUPILLAE NOMINE PRAECEPTORIBUS DARE; PUBES FACTUS PUPILLUS PUBERI IAM FACTAE SORORI SUAE DUCENTA LEGATI CAUSA SOLVIT. QUAESITUM EST, AN TUTELAE IUDICIO CONSEQUI POSSIT, QUOD IN ALIMENTA PUPILLAE ET MERCEDES A TUTORE EX TUTELA PRAESTITUM SIT. RESPONDI; EXISTIMO, ETSI CITRA MAGISTRATUUM DECRETUM TUTOR SOROREM PUPILLI SUI ALUERIT ET LIBERALIBUS ARTIBUS INSTITUERIT, CUM HAEC ALITER EI CONTINGERE NON POSSENT, NIHIL EO NOMINE TUTELAE IUDICIO PUPILLO AUT SUBSTITUTIS PUPILLI PRAESTARE DEBERE. *ULP. 35 AD EDICT. SI FILIUS FAMILIAS TUTELAM ADMINISTRAVERIT, DEINDE FUERIT EMANCIPATUS, REMANERE EUM TUTOREM IULIANUS AIT ET CUM PUPILLUS ADOLEVERIT, AGENDUM CUM EO EIUS QUIDEM TEMPORIS, QUOD EST ANTE EMANCIPATIONEM, IN QUANTUM FACERE POTEST, EIUS VERO, QUOD EST POST EMANCIPATIONEM, IN SOLIDUM, CUM PATRE VERO DUMTAXAT DE PECULIO; MANERE ENIM ADVERSUS EUM ETIAM POST PUBERTATEM DE PECULIO ACTIONEM; NEQUE ENIM ANTE ANNUS CEDIT, INTRA QUEM DE PECULIO ACTIO DATUR, QUAM TUTELA FUERIT FINITA.* *[CONTRARIUM IUDICIUM DANDUM PLACET, ET SI DIRECTO IUDICIO NON AGATUR];* LONGE MAGIS DANDUM EST ET SI RATIONIBUS DISTRAHENDIS ACTIO INTENDATUR. A TUTELA REMOTUS EO LOCO HABERI DEBET, QUO ESSET FINITA TUTELA, ET SICUT ACTIONES PATITUR PERINDE AC SI PUPILLUS PUBES FACTUS ESSET, ITA CONTRARIO IUDICIO, SI QUID EI ABERIT, PERSEQUI DEBEBIT; NIHIL ENIM PROHIBET SUSPECTUM TUTOREM ESSE, QUAMVIS COMPLURA IN REM PUPILLI IMPENDERIT, QUAE EUM AMITTERE NON OPORTET. *ULP. 36 AD EDICT. SI FILIUS FAMILIAS FUIT MAGISTRATUS ET CAVERI PUPILLO NON CURAVERIT AUT NON IDONEE CAUTUM SIT CULPA EIUS, AN ET QUATENUS IN PATREM EIUS ACTIO DANDA SIT, QUAERITUR. ET AIT IULIANUS IN PATREM DE PECULIO DANDAM, SIVE VOLUNTATE EIUS FILIUS DECURIO FACTUS SIT SIVE NON; NAM ET SI VOLUNTATE PATRIS MAGISTRATUM ADMINISTRAVIT, ATTAMEN NON OPORTERE PATREM ULTRA QUAM DE PECULIO CONVENIRI, QUASI REM PUBLICAM SALVAM SOLAM FORE PROMITTAT, QUI DAT VOLUNTATEM, UT FILIUS DECURIO CREETUR.* *[ULP. 3 DISPUT. PROPONEBATUR DUOS TUTORES A MAGISTRATIBUS MUNICIPALIBUS DATOS CAUTIONE NON EXACTA, QUORUM ALTERUM INOPEM DECESSISSE, ALTERUM IN SOLIDUM CONVENTUM SATIS PUPILLO FECISSE, ET QUAEREBATUR, AN TUTOR ISTE ADVERSUS MAGISTRATUM MUNICIPALEM HABERE POSSIT ALIQUAM ACTIONEM, CUM SCIRET A CONTUTORE SUO SATIS NON ESSE EXACTUM. DICEBAM, CUM A TUTORE SATIS PUPILLO FACTUM SIT, NEQUE PUPILLUM AD MAGISTRATUS REDIRE POSSE NEQUE TUTOREM, CUM NUMQUAM TUTOR ADVERSUS MAGISTRATUS HABEAT ACTIONEM; SENATUS ENIM CONSULTUM PUPILLO SUBVENIT; PRAESERTIM CUM SIT, QUOD TUTORI IMPUTETUR, QUOD SATIS A CONTUTORE NON EXEGIT VEL SUSPECTUM NON FECIT, SI SCIT, UT PROPONITUR, MAGISTRATIBUS EUM NON CAVISSE.]* QUOD SI TUTOR AB HAC PARTE CULPA VACET, NON ERIT INIQUUM ADVERSUS MAGISTRATUS ACTIONEM EI DARI. DUO TUTORES PARTITI SUNT INTER SE ADMINISTRATIONEM TUTELAE; ALTER SINE HEREDE DECESSIT; QUAESITUM EST, IN MAGISTRATUM, QUI NON CURASSET UT CAVERETUR, AN IN ALTERUM TUTOREM ACTIO PUPILLO DARI DEBERET. RESPONDI AEQUIUS ESSE IN ALTERUM TUTOREM DARI QUAM IN MAGISTRATUM; DEBUISSE ENIM EUM, CUM SCIRET PUPILLO CAUTUM NON ESSE, UNIVERSA NEGOTIA CURARE, ET IN EA PARTE, QUAM ALTERI TUTORI COMMISISSET, SIMILEM ESSE EI, QUI AD ADMINISTRATIONEM QUORUNDAM NEGOTIORUM PUPILLI NON ACCESSISSET; NAM ETSI ALIQUAM PARTEM NEGOTIORUM PUPILLI ADMINISTRAVERIT, TENETUR ETIAM OB REM, QUAM NON GESSIT, CUM GERERE DEBERET. CONSILIO ET OPERA CURATORIS TUERI DEBET NON SOLUM PATRIMONIUM, SED ET CORPUS AC SALUS FURIOSI. CURATOR DEMENTI DATUS DECRETO INTERPOSITO, UTI SATISDARET, NON CAVIT ET TAMEN QUASDAM RES DE BONIS EIUS LEGITIMO MODO ALIENAVIT. SI HEREDES DEMENTIS EASDEM RES VINDICENT, QUAS CURATOR ALIENAVIT, ET EXCEPTIO OPPONETUR "SI NON CURATOR VENDIDERIT", REPLICATIO DARI DEBET "AUT SI SATISDATIONE INTERPOSITA SECUNDUM DECRETUM VENDIDERIT". QUOD SI PRETIO ACCEPTO CURATOR CREDITORES FURIOSI DIMISIT, TRIPLICATIO DOLI TUTOS POSSESSORES PRAESTABIT. CUM DEMENTIS CURATOREM, QUIA SATIS NON DEDERAT ET RES MALE ADMINISTRARET, PROCONSUL REMOVERIT A BONIS ALIUMQUE LOCO EIUS SUBSTITUERIT CURATOREM, ET HIC POSTERIOR, CUM NEC IPSE SATISDEDISSET, EGERIT CUM REMOTO NEGOTIORUM GESTORUM, POSTEAQUE HEREDES DEMENTIS CUM EODEM NEGOTIORUM GESTORUM AGANT ET IS EXCEPTIONE REI IUDICATAE INTER SE ET CURATOREM UTATUR; HEREDIBUS REPLICATIO DANDA ERIT; "AUT SI IS QUI EGIT SATISDEDERAT". SED AN REPLICATIO CURATORI PROFUTURA ESSET, IUDEX AESTIMABIT; NAM SI CURATOR SEQUENS PECUNIAM, QUAM EX CONDEMNATIONE CONSECUTUS FUERAT, IN REM FURIOSI VERTISSET, DOLI TRIPLICATIO OBSTABIT. QUAESITUM EST, ALTERI EX CURATORIBUS FURIOSI RECTE SOLVETUR VEL AN UNUS REM FURIOSI ALIENARE POSSIT. RESPONDI RECTE SOLVI. EUM QUOQUE, QUI AB ALTERO EX CURATORIBUS FUNDUM FURIOSI LEGITIME MERCARETUR, USUCAPTURUM, QUIA SOLUTIO VENDITIO TRADITIO FACTI MAGIS QUAM IURIS SUNT IDEOQUE SUFFICIT UNIUS EX CURATORIBUS PERSONA, QUIA INTELLEGITUR ALTER CONSENTIRE; DENIQUE SI PRAESENS SIT ET VETET SOLVI, VETET VENIRE VEL TRADI, NEQUE DEBITOR LIBERABITUR NEQUE EMPTOR USUCAPIET. *ULP. 41 AD SAB. * UTRUM ITA DEMUM FUR SIT MANIFESTUS, SI IN FACIENDO FURTE DEPREHENDATUR, AN VERO ET SI ALICUBI FUERIT DEPREHENSUS? ET MAGIS EST, UT ET IULIANUS SCRIPSIT, ETSI NON IBI DEPREHENDATUR, UBI FURTUM FECIT, ADTAMEN ESSE FUREM MANIFESTUM, SI CUM RE FURTIVA FUERIT ADPREHENSUS, PRIUSQUAM EO LOCI REM PERTULERIT, QUO DESTINAVERAT.* *ULP. 29 AD SAB. * SI RES PIGNORI DATA SIT, CREDITORI QUOQUE DAMUS FURTI ACTIONEM, QUAMVIS IN BONIS EIUS RES NON SIT; QUIN IMMO NON SOLUM ADVERSUS EXTRANEUM DABIMUS, VERUM ET CONTRA IPSUM QUOQUE DOMINUM FURTI ACTIONEM, ET ITA IULIANUS SCRIPSIT. NEC NON ET IPSI DOMINO DARI PLACET, ET SIC FIT, UT NON TENEATUR FURTI ET AGAT. IDEO AUTEM DATUR UTRIQUE, QUIA UTRIUSQUE INTEREST. SED UTRUM SEMPER CREDITORIS INTEREST AN ITA DEMUM, SI DEBITOR SOLVENDO NON EST? ET PUTAT POMPONIUS SEMPER EIUS INTERESSE PIGNUS HABERE, QUOD ET PAPINIANUS LIBRO DUODECIMO QUAESTIONUM PROBAT; ET VERIUS EST UBIQUE VIDERI CREDITORIS INTERESSE, ET ITA ET IULIANUS SAEPISSIME SCRIPSIT. ULP. 40 AD SAB. FURTUM AUTEM REI PIGNERATAE DOMINUS NON TANTUM TUNC FACERE VIDETUR, CUM POSSIDENTI SIVE TENENTI CREDITORI AUFERT, VERUM ET SI EO TEMPORE ABSTULERIT, QUO NON POSSIDEBAT, UT PUTA SI REM PIGNERATAM VENDIDIT; NAM ET HIC FURTUM EUM FACERE CONSTAT. ET ITA ET IULIANUS SCRIPSIT. PAUL. 7 AD PLAUT. SI IS, QUI REM PIGNORI DEDIT, VENDIDERIT EAM; QUAMVIS DOMINUS SIT, FURTUM FACIT, SIVE EAM TRADIDERAT CREDITORI SIVE SPECIALI PACTIONE TANTUM OBLIGAVERAT; IDQUE ET IULIANUS PUTAT.* *ULP. 29 AD SAB. EUM QUI EMIT, SI NON TRADITA EST EI RES, FURTI ACTIONEM NON HABERE, SED ADHUC VENDITORIS ESSE HANC ACTIONEM CELSUS SCRIPSIT. MANDARE EUM PLANE OPORTEBIT EMPTORI FURTI ACTIONEM ET CONDICTIONEM ET VINDICATIONEM, ET SI QUID EX HIS ACTIONIBUS FUERIT CONSECUTUS, ID PRAESTARE EUM EMPTORI OPORTEBIT; QUAE SENTENTIA VERA EST, ET ITA ET IULIANUS. * IULIANUS LIBRO VICENSIMO TERTIO DIGESTORUM SCRIBIT; SI EMPTOR REM, CUIUS CUSTODIAM VENDITOREM PRAESTARE OPORTEBAT, SOLUTO PRETIO SUBRIPUERIT, FURTI ACTIONE NON TENETUR. PLANE SI ANTEQUAM PECUNIAM SOLVERET, REM SUBTRAXERIT, FURTI ACTIONE TENERI, PERINDE AC SI PIGNUS SUBTRAXISSET. IULIANUS QUOQUE LIBRO VICENSIMO SECUNDO DIGESTORUM SCRIBIT; QUIA IN OMNIUM FURUM PERSONA CONSTITUTUM EST, NE EIUS REI NOMINE FURTI AGERE POSSINT, CUIUS IPSI FURES SUNT, NON HABEBIT FURTI ACTIONEM IS, APUD QUEM RES DEPOSITA EST, QUAMVIS PERICULO EIUS ESSE RES COEPERIT QUI EUM CONTRECTAVIT. AN PATER, CUIUS FILIO COMMODATA RES EST, FURTI ACTIONEM HABEAT, QUAERITUR. ET IULIANUS AIT PATREM HOC NOMINE AGERE NON POSSE, QUIA CUSTODIAM PRAESTARE NON DEBEAT; SICUT, INQUIT, IS QUI PRO EO, CUI COMMODATA RES EST, FIDEIUSSIT, NON HABET FURTI ACTIONEM. NEQUE ENIM, INQUIT, IS, CUIUSCUMQUE INTERERIT REM NON PERIRE, HABET FURTI ACTIONEM, SED QUI OB EAM REM TENETUR, QUOD EA RES CULPA EIUS PERIERIT.* *ULP. 41 AD SAB. IMPUBEREM FURTUM FACERE POSSE, SI IAM DOLI CAPAX SIT, IULIANUS LIBRO VICENSIMO SECUNDO DIGESTORUM SCRIPSIT; ITEM POSSE CUM IMPUBERE DAMNI INIURIA AGI, QUIA ID FURTUM AB IMPUBERE FIT. SED MODUM ESSE ADHIBENDUM AIT; NAM IN INFANTES ID NON CADERE. PAUL. 9 AD SAB. NEC MINUS ETIAM CONDICI EI POSSE IULIANUS SCRIPSIT.* *ULP. 37 AD SAB. IULIANUS LIBRO VICENSIMO SECUNDO DIGESTORUM SCRIPSIT, SI PECUNIAM QUIS A ME ACCEPERIT, UT CREDITORI MEO SOLVAT, DEINDE, CUM TANTAM PECUNIAM EIDEM CREDITORI DEBERET, SUO NOMINE SOLVERIT, FURTUM NON FACERE.* *PAUL. 39 AD EDICT. SI EX DONATIONE ALTERIUS REM MEAM TENEAS ET EAM SUBRIPIAM, ITA DEMUM FURTI TE AGERE MECUM POSSE IULIANUS AIT, SI INTERSIT TUA RETINERE POSSESSIONEM, VELUTI SI HOMINEM DONATUM NOXALI IUDICIO DEFENDISTI VEL AEGRUM CURAVERIS, UT ADVERSUS VINDICANTEM IUSTAM RETENTIONEM HABITURUS SIS.* INTERDUM FUR ETIAM MANENTE POENAE OBLIGATIONE IN QUIBUSDAM CASIBUS RURSUS OBLIGATUR, UT CUM EO SAEPIUS EIUSDEM REI NOMINE FURTI AGI POSSIT. PRIMUS CASUS OCCURRIT, SI POSSESSIONIS CAUSA MUTUTA ESSET, VELUTI SI RES IN DOMINI POTESTATEM REDISSET EANDEMQUE IDEM SUBRIPERET VEL EIDEM DOMINO VEL EI, CUI IS COMMODASSET AUT VENDIDISSET. SED ET SI PERSONA DOMINI MUTATA ESSET, ALTERA POENA OBLIGATUR. QUI FUREM DEDUCIT AD PRAEFECTUM VIGILIBUS VEL AD PRAESIDEM, EXISTIMANDUS EST ELEGISSE VIAM, QUA REM PERSEQUERETUR; ET SI NEGOTIUM IBI TERMINATUM ET DAMNATO FURE RECEPTA EST PECUNIA SUBLATA IN SIMPLUM, VIDETUR FURTI QUAESTIO SUBLATA, MAXIME SI NON SOLUM REM FURTIVAM FUR RESTITUERE IUSSUS FUERIT, SED AMPLIUS ALIQUID IN EUM IUDEX CONSTITUERIT. SED ET SI NIHIL AMPLIUS QUAM FURTIVAM REM RESTITUERE IUSSUS FUERIT, IPSO, QUOD IN PERICULUM MAIORIS POENAE DEDUCTUS EST FUR, INTELLEGENDUM EST QUAESTIONEM FURTI SUBLATAM ESSE. SI RES PECULIARIS SUBREPTA IN POTESTATEM SERVI REDIERIT, SOLVITUR FURTI VITIUM ET INCIPIT HOC CASU IN PECULIO ESSE ET A DOMINO POSSIDERI. CUM AUTEM SERVUS REM SUAM PECULIAREM FURANDI CONSILIO AMOVET, QUAMDIU EAM RETINET, CONDICIO EIUS NON MUTATUR (NIHIL ENIM DOMINO ABEST); SED SI ALII TRADIDERIT, FURTUM FACIET. QUI TUTELAM GERIT, TRANSIGERE CUM FURE POTEST ET, SI IN POTESTATEM SUAM REDEGERIT REM FURTIVAM, DESINIT FURTIVA ESSE, QUIA TUTOR DOMINI LOCO HABETUR. SED ET CIRCA CURATOREM FURIOSI EADEM DICENDA SUNT, QUI ADEO PERSONAM DOMINI SUSTINET, UT ETIAM TRADENDO REM FURIOSI ALIENARE EXISTIMETUR. CONDICERE AUTEM REM FURTIVAM TUTOR ET CURATOR FURIOSI EORUM NOMINE POSSUNT. **** *PAUL. 7 AD PLAUT. IULIANUS RESPONDIT EUM, QUI PECUNIIS EXIGENDIS PRAEPOSITUS EST, SI MANUMISSUS EXIGAT, FURTI TENERI.* *MARCELL. 8 DIGEST. HEREDITARIAE REI FURTUM FIERI IULIANUS NEGABAT, NISI FORTE PIGNORI DEDERAT DEFUNCTUS AUT COMMODAVERAT; HIS ENIM CASIBUS PUTABAT HEREDITARIARUM RERUM FIERI FURTUM ET USUCAPIONEM IMPEDIRI IDCIRCOQUE HEREDI QUOQUE ACTIONEM FURTI COMPETERE POSSE.* *PAUL. 9 AD SAB. SI CONDICATUR SERVUS EX CAUSA FURTIVA, ID VENIRE IN CONDICTIONEM CERTUM EST QUOD INTERSIT AGENTIS, VELUTI SI HERES SIT INSTITUTUS ET PERICULUM SUBEAT DOMINUS HEREDITATIS PERDENDAE. QUOD ET IULIANUS SCRIBIT. ITEM SI MORTUUM HOMINEM CONDICAT, CONSECUTURUM AIT PRETIUM HEREDITATIS.* *ULP. 38 AD EDICT. SIVE MANIFESTUS FUR SIVE NEC MANIFESTUS SIT, POTERIT EI CONDICI. ITA DEMUM AUTEM MANIFESTUS FUR CONDICTIONE TENEBITUR, SI DEPREHENSA NON FUERIT A DOMINO POSSESSIO EIUS; CETERUM NEMO FURUM CONDICTIONE TENETUR, POSTEAQUAM DOMINUS POSSESSIONEM ADPREHENDIT. ET IDEO IULIANUS, UT PROCEDAT IN FURE MANIFESTO TRACTARE DE CONDICTIONE, ITA PROPONIT FUREM DEPREHENSUM AUT OCCIDISSE AUT FREGISSE AUT EFFUDISSE ID QUOD INTERCEPERAT. EI QUOQUE, QUI VI BONORUM RAPTORUM TENETUR, CONDICI POSSE IULIANUS LIBRO VICENSIMO SECUNDO DIGESTORUM SIGNIFICAT.* SI SERVUS FURTIVUS SUB CONDICIONE LEGATUS FUERIT, PENDENTE EA HERES CONDICTIONEM HABEBIT ET, SI LITE CONTESTATA CONDICIO EXSTITERIT, ABSOLUTIO SEQUI DEBEBIT, PERINDE AC SI IDEM SERVUS SUB CONDICIONE LIBER ESSE IUSSUS FUISSET ET LITE CONTESTATA CONDICIO EXSTITISSET; NAM NEC PETITORIS IAM INTEREST HOMINEM RECIPERE ET RES SINE DOLO MALO FURIS EIUS ESSE DESIIT. QUOD SI PENDENTE CONDICIONE IUDICARETUR, IUDEX AESTIMARE DEBEBIT, QUANTI EMPTOREM INVENERIT. *ULP. 16 AD EDICT. SI LIS FUERIT AESTIMATA, SIMILIS EST VENDITIONI; ET AIT IULIANUS LIBRO VICENSIMO SECUNDO DIGESTORUM, SI OPTULIT REUS AESTIMATIONEM LITIS, PUBLICIANAM COMPETERE.* CAVERE AUTEM EX HAC ACTIONE PETITOR EI CUM QUO AGITUR NON DEBEBIT. BOVE SUBREPTO ET OCCISO CONDICTIO ET BOVIS ET CORII ET CARNIS DOMINO COMPETIT, SCILICET SI ET CORIUM ET CARO CONTRECTATA FUERUNT; CORNUA QUOQUE CONDICENTUR. SED SI DOMINUS CONDICTIONE BOVIS PRETIUM CONSECUTUS FUERIT ET POSTEA ALIQUID EORUM, DE QUIBUS SUPRA DICTUM EST, CONDICET, OMNIMODO EXCEPTIONE SUMMOVETUR. CONTRA SI CORIUM CONDIXERIT ET PRETIUM EIUS CONSECUTUS BOVEM CONDICET, OFFERENTE FURE PRETIUM BOVIS DETRACTO PRETIO CORII DOLI MALI EXCEPTIONE SUMMOVEBITUR. IDEM IURIS EST UVIS SUBREPTIS; NAM ET MUSTUM ET VINACIA IURE CONDICI POSSUNT. *PAUL. 3 AD NERAT. IULIANUS EX PERSONA FILIAE, QUAE RES AMOVIT, DANDAM IN PATREM CONDICTIONEM IN PECULIUM RESPONDIT.* SI HERES DOLO MALO FECERIT, NE STATULIBERUM IN POTESTATE HABERET, ET PROPTER HOC IUDICIUM SINE NOXAE DEDITIONE ACCEPERIT; ET IMPLETA CONDICIONE STATUTAE LIBERTATIS CONDEMNARI DEBEBIT, SICUTI MORTUO SERVO CONDEMNARETUR. *ULP. 37 AD EDICT. IULIANUS AUTEM LIBRO VICENSIMO SECUNDO DIGESTORUM SCRIBIT, SI SERVUM PRO DERELICTO HABEAM, QUI TIBI FURTUM FECERAT, LIBERARI ME, QUIA STATIM MEUS ESSE DESINIT, NE EIUS NOMINE, QUI SINE DOMINO SIT, FURTI SIT ACTIO.* SI SERVUS LEGATUS ANTE ADITAM HEREDITATEM REM HEREDIS FUTURI SUBTRAXERIT, POTERIT IS CUM LEGATARIO QUI LEGATUM AGNOVERIT FURTI AGERE; SED SI IDEM SERVUS HEREDITARIAM REM SUBTRAXERIT, FURTI ACTIO CESSABIT, QUIA HUIUSMODI RERUM FURTUM NON FIT; AD EXHIBENDUM AUTEM ACTIO COMPETIT. *ULP. 39 AD SAB. ILLUD QUAESITUM EST, SI, CUM IN FUGA ESSET SERVUS, FURTUM DOMINO FECISSET, AN AEQUE POSSET HABERE ACTIONEM ADVERSUS EUM, QUI IN POTESTATEM DOMINI NON REGRESSUM BONA FIDE POSSIDERE COEPERIT. NOVET QUAESTIONEM, QUOD, QUAMVIS POSSIDERE SERVUM EO TEMPORE, QUO IN FUGA EST, VIDEOR, ATTAMEN FURTI ACTIONE NON TENEOR, QUASI NON SIT IN MEA POTESTATE; QUOD ENIM VIDEOR POSSIDERE, AD USUCAPIONEM TANTUM MIHI PROFICERE IULIANUS SCRIBIT.* SI DUO SERVI TUI VESTEM ET ARGENTUM SUBRIPUERINT ET ALTERIUS NOMINE TECUM DE VESTE ACTUM FUERIT, ALTERIUS DE ARGENTO AGATUR; NULLA EXCEPTIO DARI DEBEBIT OB EAM REM, QUOD IAM DE VESTE ACTUM FUERIT. ** [AIT PRAETOR, CUM FAMILIA FURTUM FACIAT, AD EUM MODUM SE ACTIONEM DATURUM, UT TANTUM ACTOR CONSEQUATUR, QUANTUM, SI LIBER FECISSET, CONSEQUERETUR,]* ID EST ET POENAE NOMINE DUPLUM ET CONDICTIONIS SIMPLUM. ETIAM HEREDIBUS EIUS, CUI PLURES EIUSDEM FAMILIAE FURTUM FECERINT, EADEM ACTIO COMPETERE DEBET, QUAE TESTATORI COMPETEBAT, ID EST UT OMNES NON AMPLIUS CONSEQUANTUR, QUAM CONSEQUERENTUR, SI ID FURTUM LIBER FECISSET. *[LIBERTUS OPERARUM NOMINE ITA IURANDO "PATRONO AUT LUCIO TITIO" SOLVERE LUCIO TITIO NON POTEST, UT A PATRONO LIBERETUR;]* NIHIL AUTEM INTEREST, EXTRANEUS SIT LUCIUS TITIUS AN FILIUS. HAE OPERAE, QUAS LIBERTUS PROMITTIT, MULTUM DISTANT A FABRILIBUS VEL PICTORIIS OPERIS. DENIQUE SI LIBERTUS FABER AUT PICTOR FUERIT, QUAMDIU ID ARTIFICIUM EXERCEBIT, HAS OPERAS PATRONO PRAESTARE COGITUR. QUARE SICUT FABRILES OPERAS QUIS POTEST SIBI AUT TITIO STIPULARI, ITA PATRONUS A LIBERTO OPERAS SIBI AUT SEMPRONIO RECTE STIPULATUR; ET LIBERTUS OBLIGATIONE SOLVETUR, SI TALES OPERAS EXTRANEO DEDERIT, QUALES PATRONO PRAESTANDO LIBERARETUR. SI PATRONI PLURES CONSULTO IN DIVERSAS REGIONES DISCESSERINT ET LIBERTO SIMUL OPERAS INDIXERINT, POTEST DICI DIEM OPERARUM CEDERE, SED LIBERTUM NON OBLIGARI, QUIA NON PER EUM, SED PER PATRONOS STARET, QUO MINUS OPERAE DENTUR, SICUT ACCIDIT, CUM AEGROTANTI LIBERTO OPERAE INDICUNTUR. QUOD SI DIVERSARUM CIVITATIUM PATRONI SINT ET IN SUA QUISQUE MORETUR, CONSENTIRE DEBENT IN OPERIS AB EO ACCIPIENDIS; DURUM ALIOQUIN EST EUM, QUI SE LIBERARE POTEST DECEM DIEBUS OPERANDO, SIMUL OPERIS INDICTIS, SI IN ACCIPIENDIS NON CONSENTIANT, COMPELLI AD PRAESTANDAM ALTERI QUINQUE OPERARUM AESTIMATIONEM. *GAI. 14 AD EDICT. CUM LIBERTUS PROMISERIT PATRONO OPERAS SE DATURUM NEQUE ADIECERIT "LIBERISQUE EIUS", CONSTAT LIBERIS EIUS ITA DEMUM DEBERI, SI PATRI HEREDES EXTITERINT. HEREDES TAMEN EXTITISSE LIBEROS PARENTI ITA DEMUM PRODESSE AD OPERARUM PETITIONEM IULIANO PLACET, SI NON PER ALIUM HEREDES EXTITERUNT. ITAQUE SI QUIS EXHEREDATO EMANCIPATO FILIO SERVUM EIUS HEREDEM INSTITUERIT ET PER EUM SERVUM HERES EXTITERIT FILIUS, REPELLI EUM AB OPERARUM PETITIONE DEBERE, PERINDE AC REPELLERETUR PATRONUS, QUI OPERAS NON IMPOSUISSET VEL QUAS IMPOSUIT REVENDIDISSET.* IN STIPULATIONIBUS ALIAS SPECIES, ALIAS GENERA DEDUCUNTUR. CUM SPECIES STIPULAMUR, NECESSE EST INTER DOMINOS ET INTER HEREDES ITA DIVIDI STIPULATIONEM, UT PARTES CORPORUM CUIQUE DEBEBUNTUR. QUOTIENS AUTEM GENERA STIPULAMUR, NUMERO FIT INTER EOS DIVISIO; VELUTI CUM STICHUM ET PAMPHILUM QUIS STIPULATUS DUOS HEREDES AEQUIS PARTIBUS RELIQUIT, NECESSE EST UTRIQUE PARTEM DIMIDIAM STICHI ET PAMPHILI DEBERI; SI IDEM DUOS HOMINES STIPULATUS FUISSET, SINGULI HOMINES HEREDIBUS EIUS DEBERENTUR. OPERARUM STIPULATIO SIMILIS EST HIS STIPULATIONIBUS, IN QUIBUS GENERA COMPREHENDUNTUR; ET IDEO DIVISIO EIUS STIPULATIONIS NON IN PARTES OPERARUM, SED IN NUMERUM CEDIT. QUOD SI UNAM OPERAM SERVUS COMMUNIS STIPULATUS FUERIT, NECESSE EST UTRIQUE DOMINORUM PARTEM OPERAE TANTAM, QUANTAM IN SERVO HABUERIT, PETERE. SOLUTIO AUTEM EIUS OBLIGATIONIS EXPEDITISSIMA EST, SI AESTIMATIONEM OPERAE MALIT LIBERTUS OFFERRE AUT SI CONSENTIANT PATRONI, UT IS COMMUNITER OPERAE EDANTUR. NEMO EST QUI NESCIAT ALIENAS OPERAS PROMITTI POSSE ET FIDEIUSSOREM ADHIBERI IN EA OBLIGATIONE. ET IDEO NIHIL PROHIBET DUOS REOS STIPULANDI CONSTITUI VEL PROMITTENDI, SICUTI SI AB EODEM FABRO DUO REI STIPULANDI EASDEM OPERAS STIPULENTUR; ET EX CONTRARIO DUO FABRI EIUSDEM PERITIAE EASDEM OPERAS PROMITTERE INTELLEGUNTUR ET DUO REI PROMITTENDI FIERI. *SCAEVOLA NOTAT;* SI PACTUS SIM, NE STICHUM, QUI MIHI DEBEBATUR, PETAM; NON INTELLEGITUR MORA MIHI FIERI MORTUOQUE STICHO PUTO NON TENERI REUM, QUI ANTE PACTUM MORAM NON FECERAT. *ULP. 6 DISPUT. QUOTIENS OPERAE QUASI A LIBERTO PETUNTUR, PROBATIONES AB EO QUI SE PATRONUM DICIT EXIGUNTUR; ET IDEO IULIANUS SCRIPSIT, LICET IN PRAEIUDICIO POSSESSOR PATRONUS ESSE VIDETUR, VERUM PARTIBUS ACTORIS NON LIBERTUM FUNGI DEBERE, SED EUM QUI SE PATRONUM ESSE CONTENDIT.* CUM TABULAE TESTAMENTI PLURIUM SIGNIS SIGNATAE ESSENT ET QUAEDAM EX HIS NON PARENT, SEPTEM TAMEN SIGNA MANEANT, SUFFICIT AD BONORUM POSSESSIONEM DANDAM SEPTEM TESTIUM SIGNA COMPARERE, LICET NON OMNIUM QUI SIGNAVERINT MANEANT SIGNA. *ULP. 39 AD EDICT. * SI [QUIS EX LIBERIS] SUB CONDICIONE SCRIPTUS SIT, BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS ACCIPERE NON POTEST, ET ITA IULIANUS QUOQUE LIBRO VICESIMO TERTIO DIGESTORUM SCRIPSIT.* CUM EMANCIPATUS BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS ACCIPIT, SCRIPTUS HERES EI HEREDITATEM PETENTI COGENDUS EST ET PRAEDIA ET SERVOS HEREDITARIOS PRAESTARE. OMNE ENIM IUS TRANSFERRI AEQUUM EST, QUOD PER CAUSAM HEREDITARIAM SCRIPTUS HERES NANCISCITUR, AD EUM, QUEM PRAETOR HEREDIS LOCO CONSTITUIT. QUI DUOS FILIOS ET EX ALTERO EORUM NEPOTEM HABEBAT, EUM IN ADOPTIONEM DEDIT ET HEREDEM INSTITUIT PRAETERITO ALTERO FILIO; QUAERITUR, QUID IN HIS SERVARI DEBEAT, UTRUM IN PARTEM PATRIS SUI ADMITTATUR AN VIRILEM PORTIONEM HABEAT. RESPONDI; IN ADOPTIONEM DATUS NEPOS ET HERES SCRIPTUS, QUAMDIU PATER EIUS AUT IN POTESTATE AUT EMANCIPATUS EST, NON POTEST CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE; SED ET SI PATER EIUS, ANTEQUAM BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERET, DECESSERIT, NON ADMITTITUR NEPOS AD BONORUM POSSESSIONEM. SI PATER EMANCIPATO FILIO PRAETERITO HEREDES DUOS SCRIPSERIT, FILIUM QUEM IN POTESTATE HABEBAT ET ALTERUM QUEM IN ADOPTIONEM DEDERAT, EX QUO DUOS NEPOTES IN FAMILIA RELIQUERAT, QUI ET IPSI TESTAMENTO PRAETERITI SINT; BONORUM POSSESSIONEM PRO PARTE TERTIA EMANCIPATUS, PRO PARTE TERTIA IS QUI IN POTESTATE REMANSIT, PRO PARTE TERTIA QUI IN ADOPTIONEM DATUS EST ET FILII EIUS SIMUL HABEBUNT, ITA UT SEXTANS PATRI, SEXTANS NEPOTIBUS CEDAT. SI PATER EX DUOBUS FILIIS ALTERUM HABENTEM FILIOS EMANCIPAVERIT ET UNUM EX NEPOTIBUS, QUEM ANTE EMANCIPAVERAT, IN LOCUM FILII ADOPTAVERIT, PRAETERITO DEINDE EMANCIPATO DECESSERIT, AEQUIUS ERIT NEPOTI, QUI IN LOCUM FILII VENERIT, SUCCURRI ET IN TRES PARTES HEREDITATEM DIDUCI, UT UNAM HABEAT QUI IN POTESTATE REMANSERIT, ALTERAM NEPOS ADOPTATUS IN LOCUM FILII, TERTIAM EMANCIPATUS CUM FILIO SUO, QUI NEPOTIS LOCO FUERIT. SED ETSI MORTUO FILIO ALTER EX NEPOTIBUS IN LOCUM FILII ADOPTATUS FUERIT, TRES PARTES IN BONIS FIENT, CUM SIT AEQUIUS EUM, QUI IN LOCUM FILII ADOPTATUS EST, NON MINUS HABERE, QUAM SI NON EX NUMERO NEPOTUM, SED EXTRANEUS ADOPTATUS ESSET. *ULP. 35 AD SAB. SI PATER SE DEDERIT IN ADOPTIONEM NEC SEQUATUR EUM FILIUS EMANCIPATUS AB EO ANTEA FACTUS, QUIA IN ALIA FAMILIA SIT PATER, IN ALIA FILIUS, BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS NON POTEST FILIUS EIUS HABERE; ET ITA IULIANUS SCRIPSIT. MARCELLUS AUTEM AIT INIQUUM SIBI VIDERI EXCLUDI EOS A BONORUM POSSESSIONE, CUM PATER SE DEDIT IN ADOPTIONEM; UBI ENIM FILIUS NON DATUR IN ADOPTIONEM, AT PATER SE DAT, NULLUM PATREM FILIO ADSIGNAT; QUAE SENTENTIA NON EST SINE RATIONE.* *[POSTUMIS LIBERIS LEGATA RELICTA UTIQUE PRAESTABUNTUR;]* ET IDEO SI PRAEGNATE UXORE FILIUS EMANCIPATUS FUERIT ET BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS ACCEPERIT, LEGATUM NEPOTI PRAESTARE DEBEBIT. CUM PROPTER HOC PLERUMQUE SCRIPTI HEREDES OMITTANT HEREDITATEM, CUM SCIRENT EMANCIPATUM AUT PETISSE AUT PETITURUM CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM, * *ULP. 40 AD EDICT. NON SOLUM AUTEM LEGATUM DENEGATUR EI, QUI BONORUM POSSESSIONEM ACCEPIT, VERUM ETIAM SI QUID ALIUD EX VOLUNTATE ACCEPIT. CUI CONSEQUENS EST, QUOD IULIANUS SCRIPSIT, SI FRATRI SUO IMPUBERI SUBSTITUTUS SIT ACCEPERITQUE CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM, DENEGARI EI PERSECUTIONEM HEREDITATIS FRATRIS IMPUBERIS MORTUI, CUI A PATRE SUBSTITUTUS EST. * SI PORTIO HEREDITATIS FUERIT ADSCRIPTA EI, QUI EX LIBERIS PARENTIBUSVE EST, AN EI CONSERVANDA SIT, UT SOLENT LEGATA? ET IULIANUS SAEPISSIME SCRIPSIT IN PORTIONE QUOQUE HEREDITATIS IDEM QUOD IN LEGATO PROBANDUM.* SALVIUS ARISTO IULIANO SALUTEM. QUI FILIUM EMANCIPATUM HABEBAT, PRAETERITO EO PATREM SUUM ET EXTRANEUM HEREDEM INSTITUIT ET PATRI LEGATUM DEDIT; FILIUS CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM PETIT; QUAERO, SI AUT UTERQUE HEREDITATEM ADISSET AUT ALTER EX HIS AUT NEUTER, AN ET QUANTUM LEGATORUM NOMINE PATRI DEBEATUR. RESPONDIT; SAEPE ANIMADVERTI HANC PARTEM EDICTI, QUA EMANCIPATUS ACCEPTA CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONE LIBERIS ET PARENTIBUS LEGATA PRAESTARE IUBETUR, HABERE NONNULLAS REPREHENSIONES; NAM SI DODRANS LEGATUS FUERIT, PLUS HABITURUS EST CUI LEGATUM ERIT QUAM EMANCIPATUS. DECRETO ITAQUE ISTA TEMPERARI DEBEBUNT, UT ET HEREDITATIS PARTEM EMANCIPATUS PRAESTET ITA, NE SCRIPTUS HERES AMPLIUS HABEAT QUAM EMANCIPATUS, ET LEGATORUM MODUS TEMPERARETUR, UT NIHIL PLUS EX LEGATIS AD ALIQUEM PERVENIAT, QUAM APUD EMANCIPATUM BONORUM POSSESSIONIS NOMINE REMANSURUM EST. *ULP. 40 AD EDICT. SI EX DODRANTE FUIT INSTITUTUS FILIUS QUI ERAT IN POTESTATE, EXTRANEUS EX QUADRANTE, EMANCIPATUM ACCIPIENTEM CONTRA TABULAS PRO QUADRANTE TANTUM BONA SUA COLLATURUM IULIANUS AIT, QUIA SOLUM QUADRANTEM FRATRI ABSTULIT. IBIDEM IULIANUS AIT, SI BONORUM POSSESSIONE ACCEPTA DECESSERIT IS QUI IN POTESTATE EST, AD COLLATIONEM BONORUM COGENDUM EMANCIPATUM, UT TANTUM HEREDI EIUS CONFERAT, QUANTUM CONFERRET IPSI, SI VIVERET. QUOD SI ANTE ACCEPTAM BONORUM POSSESSIONEM DECESSERIT SUUS, HEREDEM EIUS PRAETOR ITA TUERI DEBEBIT, INQUIT, PRO EA PARTE, QUA HERES SCRIPTUS FUIT IS QUI IN POTESTATE ERAT, NON TAMEN ULTRA VIRILEM; AD COLLATIONEM AUTEM NON ADMITTIT EUM IN HUNC CASUM, QUIA BONORUM POSSESSIO ADMISSA NON EST.* *PAUL. 41 AD EDICT. SI TRES EMANCIPATI, DUO IN POTESTATE SINT, GAIUS CASSIUS LIBRO SEPTIMO IURIS CIVILIS TERTIAS CONFERENDAS PUTAT, UT EMANCIPATI, QUIA INVICEM NON CONFERUNT, UNIUS LOCO SINT; NEC INDIGNARI EOS OPORTERE, SI PLUS CONFERANT ET MINUS ACCIPIANT, QUIA IN POTESTATE EORUM FUERIT BONORUM POSSESSIONEM OMITTERE. IULIANUS QUOQUE CASSII SENTENTIAM SEQUITUR.* PRAETOR NON SUB CONDICIONE COLLATIONIS BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS PROMITTIT, SED DEMONSTRAT, QUID DATA BONORUM POSSESSIONE FIERI OPORTET. ALIOQUIN MAGNA CAPTIO ERIT EMANCIPATI, SI NON ALITER BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE INTELLEGERETUR, NISI CAVISSET DE COLLATIONE; NAM SI INTERIM IPSE DECESSISSET, HEREDI SUO NIHIL RELINQUERET. ITEM SI FRATER EIUS DECESSISSET, NON ADMITTERETUR AD BONORUM POSSESSIONEM. QUID ERGO EST? INTELLEGENDUM EST BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE ET ANTEQUAM CAVEAT, SED SI NON CAVERIT, ITA OBSERVABITUR, UT TOTA HEREDITAS APUD EUM, QUI IN POTESTATE FUERIT, REMANEAT. EMANCIPATUS FILIUS CONTROVERSIAM FACIT IMPUBERI, QUI SE FILIUM ET IN POTESTATE PATRIS FUISSE DICIT; QUAERO, SI BONA SUA EI EMANCIPATUS CONFERRE DEBEAT. *PAULUS NOTAT;* PUTO CONFERENDUM ESSE EXACTA CAUTIONE, UT VICTUS SICUT HEREDITATEM, ITA ET QUAE COLLATA SUNT PRAESTET. *IULIANUS;* QUOTIENS CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIO DATUR, EMANCIPATI BONA SUA CONFERRE DEBENT HIS SOLIS, QUI IN POTESTATE PATRIS FUERINT. HOC QUEMADMODUM EXPEDIRI OPORTEAT, QUAERI SOLET; NAM SI BONA A PATRE RELICTA ET EMANCIPATORUM IN MEDIUM CONFERANTUR ET ITA VIRILES PARTES SUMANTUR, EVENIET, UT ET EMANCIPATIS QUOQUE COLLATIO AB IPSIS FACTA PROSIT. VIDEAMUS ERGO, NE COMMODISSIMUM SIT EMANCIPATOS QUARTAM PARTEM EX BONIS PATERNIS FERRE, EX SUIS TERTIAM; QUOD DICO, EXEMPLO MANIFESTIUS FIET. PONAMUS PATREM QUADRINGENTA RELIQUISSE ET DUOS IN POTESTATE FILIOS, DUOS EMANCIPATOS, EX QUIBUS ALTERUM CENTUM, ALTERUM SEXAGINTA IN BONIS HABERE; IS QUI CENTUM HABEBIT CENTUM TRIGINTA TRIA ET TRIENTEM FERET, IS VERO QUI SEXAGINTA CONTULERIT CENTUM VIGINTI, ATQUE ITA EVENIET, UT COLLATIONIS EMOLUMENTUM AD SOLOS, QUI IN POTESTATE REMANSERINT, PERVENIAT. EMANCIPATI BONA SUA CONFERRE CUM HIS, QUI IN POTESTATE FUERUNT, IUBENTUR. QUARE SICUT IS, QUI IN POTESTATE EST, DOTEM UXORIS PRAECIPIT, ITA EMANCIPATUS QUOQUE, QUASI PRAECIPIAT, RETINERE DEBET. EMANCIPATUS PRAETERITUS SI, DUM DELIBERAT, CAVERIT DE BONORUM COLLATIONE NEC BONORUM POSSESSIONEM PETIERIT, AGENTE FRATRE EX STIPULATU IPSO IURE TUTUS ERIT. SED ET SI PECUNIAM CONTULERIT, CONDICTIONE EAM REPETIT; OMISSA ENIM BONORUM POSSESSIONE INCIPIT PECUNIA SINE CAUSA ESSE APUD HEREDUM. QUI DUOS FILIOS IN POTESTATE HABEBAT ET EX UNO EORUM NEPOTEM, EMANCIPAVIT FILIUM, EX QUO NEPOTEM HABEBAT; DEINDE EMANCIPATUS FACTUS PROCREAVIT FILIUM, QUEM AVUS IN LOCUM FILII ADOPTAVIT ET VEL INTESTATUS, VEL TESTAMENTO FACTO PRAETERITO EMANCIPATO FILIO, DECESSIT; QUAESITUM EST, QUID DE BONORUM POSSESSIONE, QUID DE COLLATIONE IURIS ESSET. RESPONDI BONORUM, DE QUIBUS QUAERITUR, TRES PARTES FIERI DEBENT, EX QUIBUS UNA PERTINET AD FILIUM QUI IN POTESTATE REMANSIT, ALTERA AD NEPOTEM, QUI IN LOCUM FILII ADOPTATUS EST, TERTIA AD EMANCIPATUM FILIUM ET NEPOTEM, QUI IN POTESTATE REMANSERIT, ITA UT PATER SOLI EI CONFERAT, CUM QUO BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIAT. *ULP. 40 AD EDICT. FILIO IN POTESTATE EX BESSE, MANCIPATO EX TRIENTE HEREDE INSTITUTO IULIANUS AIT NEPOTEM PRAETERITUM PETITA CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONE PATRUO SEXTANTEM, PATRI UNCIAM ABLATURUM.* *[SI QUIS EUM QUI IN UTERO EST PRAETERMISERIT, ETIAM NONDUM NATO EO ALIUS QUI HERES INSTITUTUS EST BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS ADMITTERE POTEST, QUIA INIQUUM EST NEQUE QUASI SCRIPTUM POSSE PETERE BONORUM POSSESSIONEM, QUAMDIU CONTRA TABULAS PETI POTEST, NEC CONTRA TABULAS, QUAMDIU NON NASCITUR PRAETERITUS; UT ET SI ANTE MORIATUR, BONORUM POSSESSIONIS BENEFICIUM AD HEREDEM TRANSMITTAT. QUOD MAXIME NECESSARIUM EST IN FILIO EMANCIPATO SCRIPTO HEREDE, QUI NEC HEREDITATEM INTERIM ADIRE POTEST.]* SED ET SI DECESSERINT, ANTEQUAM PETERENT BONORUM POSSESSIONEM, NON EST INIQUUM PRAETOREM DECERNERE HEREDIBUS EORUM SALVUM FORE COMMODUM BONORUM POSSESSIONIS SECUNDUM TABULAS VEL CONTRA TABULAS. EDICTUM DE CUSTODIENDO PARTU DEROGATORIUM EST EIUS, QUOD AD CARBONIANI DECRETI EXEMPLUM COMPARATUM EST. SED HOC ALIQUANDO REMITTERE PRAETOR DEBET, SI NON MALITIA, SED IMPERITIA MULIERIS FACTUM FUERIT, NE VENTER INSPICERETUR AUT PARTUS CUSTODIRETUR. *ULP. 41 AD EDICT. SED ET SI QUIS NON TANTUM EX LIBERIS NEGETUR ESSE, VERUM SERVUS ETIAM ESSE DICATUR FORTE EX ANCILLA EDITUS, IULIANUS SCRIPSIT ADHUC CARBONIANO LOCUM ESSE.* *ULP. IBID. SI IS, QUI STATUS CONTROVERSIAM FILIO FACIEBAT ET SOLUM SE FILIUM DICEBAT, DECESSERIT ET MATER EI HERES EXTITERIT, SI QUIDEM EANDEM CONTROVERSIAM IMPUBERI MATER FACIAT, QUI SE EX ALIA NATUM ADFIRMAT, QUAM FILIUS EIUS FACIEBAT, SCILICET UT NEGET EUM FILIUM, IDCIRCOQUE AD SE TOTAM HEREDITATEM EX PERSONA FILII SUI DEFUNCTI PERTINERE DEBERE; IN TEMPUS PUBERTATIS DIFFERRI IULIANUS AIT, QUIA NIHIL INTEREST, SUO AN HEREDITARIO NOMINE CONTROVERSIAM FACIAT. IBIDEM IULIANUS QUAERIT; SI DUO IMPUBERES PATIANTUR STATUS CONTROVERSIAM ET ALTER EORUM PUBUERIT, EXSPECTARI ALTERIUS QUOQUE PUBERTAS DEBET, SCILICET UT SIC DE UTRIUSQUE STATU AGATUR, NE ALIQUOD PRAEIUDICIUM FIAT IMPUBERI PER PUBERIS PERSONAM. SI QUIS LIBER ET HERES ESSE IUSSUS STATUS CONTROVERSIAM IMPUBERI FACIAT, QUI FILIUS ESSE ET TESTAMENTUM PATRIS RUPISSE DICITUR, IULIANUS AIT UTRAQUE IUDICIA ET HEREDITATIS ET LIBERTATIS IN TEMPUS PUBERTATIS DIFFERENDA; NEUTRUM ENIM EORUM ITA EXPLICARI POTEST, UT NON CONDICIONI EIUS, QUI SE FILIUM ESSE CONTENDAT, PRAEIUDICETUR.* *ULP. IBID. MISSUM AUTEM EX CARBONIANO IN POSSESSIONEM STUDENT PRAETORES POSSESSOREM CONSTITUERE. QUOD SI COEPERIT AUT HEREDITATEM PETERE QUASI BONORUM POSSESSOR CARBONIANUS AUT SINGULAS RES, RECTISSIME IULIANUS LIBRO VICENSIMO QUARTO DIGESTORUM SCRIBIT EXCEPTIONE EUM SUMMOVENDUM; CONTENTUS ENIM ESSE DEBET HAE PRAEROGATIVA, QUOD POSSESSOREM EUM PRAETOR TANTISPER CONSTITUIT. SI IGITUR VULT HEREDITATEM AUT SINGULAS RES PETERE, PETAT, INQUIT, DIRECTA ACTIONE QUASI HERES, UT EA PETITIONE IUDICARI POSSIT, AN QUASI EX LIBERIS HERES SIT, NE PRAESUMPTIO CARBONIANAE BONORUM POSSESSIONIS INIURIAM ADVERSARIIS AFFERAT; QUAE SENTENTIA HABET RATIONEM ET AEQUITATEM.* *[CURRUNT AUTEM TEMPORA AD UTRAMQUE BONORUM POSSESSIONEM SEPARATIM.]* IDEO SI EX PRIMA PARTE EDICTI BONORUM POSSESSIONEM NON PETIERIT, ALIAS POTERIT EX SEQUENTI PARTE EDICTI AD EXEMPLUM CARBONIANI ACCIPERE BONORUM POSSESSIONEM, ALIAS NON POTERIT. NAM SI CONFESTIM POST PATRIS MORTEM CONTROVERSIA EI FACTA FUERIT, AN INTER LIBEROS BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE POSSIT, SIMUL AD UTRIUSQUE EDICTI CAUSAM ANNUS CESSISSE VIDEBITUR; SI VERO INTERPOSITO TEMPORE SCIERIT CONTROVERSIAM SIBI NOVERI, POTERIT ETIAM FINITO TEMPORE, INTRA QUOD EX PRIMA PARTE BONORUM POSSESSIONEM ACCEPERAT, EX SEQUENTI BONORUM POSSESSIONEM PETERE. QUAM CUM ACCEPERIT, PERPETUO POSSESSORIIS ACTIONIBUS UTETUR; SED SI POST PUBERTATEM CONTRA EUM IUDICATUM FUERIT, DENEGABUNTUR EI ACTIONES. *ULP. 41 AD EDICT. SI IMPUBES NON DEFENDATUR IDCIRCOQUE MISSUS SIT IN POSSESSIONEM ETIAM ADVERSARIUS EIUS, ACTIONES HEREDITARIAS QUIS EXERCEBIT? ET AIT IULIANUS LIBRO VICENSIMO QUARTO DIGESTORUM CURATOREM CONSTITUI DEBERE, QUI OMNIA CURET ACTIONES EXERCEAT. DENIQUE SCRIBIT ETIAM EUM, QUI CUM IMPUBERE MISSUS EST IN POSSESSIONEM, ACTIONES POSSE ADVERSUS CURATOREM INTENDERE NEC ESSE PROHIBENDUM; NULLUM ENIM PER HOC PRAEIUDICIUM HEREDITATI FIERI; NAM ET ADVERSUS IPSUM PUPILLUM, SI SATIS DEDISSET, RECTE EXPERIRETUR.* *PAUL. 41 AD EDICT. * SI SIMUL DE PATERNIS ET DE MATERNIS BONIS CONTROVERSIA SIT VEL ETIAM DE FRATRIS, ET HAS CONTROVERSIAS IN TEMPUS PUBERTATIS DIFFERENDAS ESSE IULIANUS RESPONDIT.* SI IMPUBES NEGETUR IURE ADOPTATUS EI IDEO PATERNAE HEREDITATIS EI CONTROVERSIA FIAT, NON ERIT INIQUUM SIMILE CARBONIANO DECRETUM INTERPONI. ITEM SI IMPUBES IN ADOPTIONEM DATUS ESSE DICATUR ET IDEO NEGETUR NATURALIS PATRIS HEREDITAS AD EUM PERTINERE, QUIA ET HOC CASU QUAERITUR, AN IURE FILII HEREDITATEM OPTINERE POSSIT, LOCUS ERIT CARBONIANO EDICTO. CUM VERO PROPONITUR EXHEREDATUS ESSE, NON EST NECESSARIUM CONTROVERSIAM =IN TEMPUS= PUBERTATIS DIFFERRI, QUIA NON DE IPSIUS FILII, SED DE TESTAMENTI IURE QUAERITUR. SI MATER EIUS, CUI ET DE LIBERTATE ET DE HEREDITATE PATERNA CONTROVERSIA FIT, IN QUAESTIONEM LIBERTATIS VOCATUR, IUDICIUM DE MATRE NON SEMPER IN TEMPUS PUBERTATIS DIFFERENDUM ERIT; NAM ET IPSI, QUI SUBIECTUS ESSE DICITUR, EX CAUSA REPRAESENTARI SOLET. QUOTIENS CARBONIANUM DECRETUM INTERPONITUR, EODEM LOCO REM HABERI OPORTET, QUO ESSET, SI NULLA CONTROVERSIA FIERET EI, QUI BONORUM POSSESSIONEM ACCEPERIT. CUM AUTEM EX DUOBUS FRATRIBUS EX HOC DECRETO MISSIS ALTER PRO PARTE SUA PATERNAM HEREDITATEM NON DEFENDIT, COMPELLITUR ALTER TOTAM DEFENDERE AUT UNIVERSA CREDITORIBUS CEDERE. INTERDUM ETIAM EXHEREDATUS FILIUS EX CARBONIANO DECRETO BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIET, SI NON CONTRA TABULAS PETIT BONORUM POSSESSIONEM, SED AB INTESTATO UNDE LIBERI (QUIA NEGET TABULAS TESTAMENTI PATRIS TALES ESSE, UT SECUNDUM EAS BONORUM POSSESSIO DARI POSSIT) ET DICATUR NON ESSE FILIUS. SI PUPILLUS LIBERTI PATERNI BONORUM POSSESSIONEM PETET, NEGARETUR AUTEM FILIUS PATRONI ESSE, QUIA DE PATERNIS BONIS NULLA CONTROVERSIA EI FIERET, DIFFERENDUM HOC IUDICIUM NON EST. SI VERO POST INTERPOSITUM CARBONIANUM DECRETUM HAEC QUOQUE CONTROVERSIA MOVERETUR, HOC IUDICIUM IN ID TEMPUS DIFFERI DEBET. QUAESITUM EST, AN SIMUL ET PUPILLUS EX CARBONIANO ET SCRIPTI HEREDES SECUNDUM TABULAS BONORUM POSSESSIONEM HABERENT. RESPONDI, SI FILIUS NON ESSET AUT NON ACCEPISSET CONTRA TABULAS VEL AB INTESTATO BONORUM POSSESSIONEM, SIMUL ET IPSUM EX CARBONIANO ET SCRIPTOS HEREDES SECUNDUM TABULAS HABITUROS BONORUM POSSESSIONEM. *ULP. 41 AD EDICT. SI SUB CONDICIONE INSTITUTUS FILIUS SIT, IULIANUS PERAEQUE PUTAVIT SECUNDUM TABULAS COMPETERE EI QUASI SCRIPTO BONORUM POSSESSIONEM, QUALISQUALIS CONDICIO SIT, ETIAM SI HAEC "SI NAVIS EX ASIA VENERIT"; ET QUAMVIS DEFECERIT CONDICIO, PRAETOR TAMEN FILIUM, QUI ADMISERIT SECUNDUM TABULAS, TUERI DEBEBIT AC SI CONTRA TABULAS ACCEPERIT; QUAE TUITIO ET QUI EMANCIPATUS EST NECESSARIA EST. ULP. 4 DISPUT. SED ET SI IS FUERIT, QUI AB INTESTATO BONORUM POSSESSOR FUTURUS ESSET, TUENDUM ESSE SCRIPSIT, ET HOC IURE UTIMUR.* SI ITA SCRIPTUM SIT; "SEMPRONIUS EX PARTE DIMIDIA HERES ESTO. TITIUS, SI NAVIS EX ASIA VENERIT, EX PARTE TERTIA HERES ESTO. IDEM TITIUS, SI NAVIS EX ASIA NON VENERIT, EX PARTE SEXTA HERES ESTO"; TITIUS NON EX DUABUS PARTIBUS HERES SCRIPTUS, SED IPSE SIBI SUBSTITUTUS INTELLEGI DEBET IDEOQUE NON EX MAIORE PARTE QUAM TERTIA SCRIPTUS VIDETUR. SECUNDUM HANC RATIONEM CUM SEXTANS VACUUS RELINQUATUR, BONORUM POSSESSIONEM TITIUS ACCIPIET NON SOLUM TERTIAE PARTIS, SED EIUS QUOQUE, QUAE EX SEXTANTE EIDEM ADCRESCIT. QUI FILIO IMPUBERI SUBSTITUITUR ITA; "SI FILIUS MEUS MORIATUR, PRIUSQUAM IN SUAM TUTELAM VENIAT, TUNC TITIUS MIHI HERES ESTO", SICUT HEREDITATEM VINDICAT, PERINDE AC SI VERBUM HOC "MIHI" ADIECTUM NON ESSET, ITA BONORUM QUOQUE EIUS POSSESSIONEM ACCIPERE POTEST. SED ET CUM IN PRAENOMINE COGNOMINE ERRATUM EST, IS AD QUEM HEREDITAS PERTINET ETIAM BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIT. IS AUTEM, CUIUS NOMEN IN TESTAMENTO VOLUNTATE TESTATORIS PERDUCTUM EST, SICUT AD ADEUNDAM HEREDITATEM, ITA AD PETENDAM BONORUM POSSESSIONEM SCRIPTUS NON INTELLEGITUR, QUAMVIS NOMEN EIUS LEGATUR. QUIDAM TESTAMENTUM IN TABULIS SIBI FECIT, FILIO AUTEM IMPUBERI PER NUNCUPATIONEM SUBSTITUT. RESPONDI SENTENTIAM PRAETORIS IN DANDA BONORUM POSSESSIONE EAM ESSE, UT SEPARATIM PATRIS, SEPARATIM FILII HEREDES AESTIMARI DEBEANT; NAM QUEMADMODUM SCRIPTO FILII HEREDI SEPARATIM AB HEREDIBUS PATRIS, ITA NUNCUPATO POTEST VIDERI SEPARATIM A SCRIPTIS PATRIS HEREDIBUS BONORUM POSSESSIO DARI. SI PATER IMPUBERES FILIOS INVICEM SUBSTITUERIT ET EI, QUI NOVISSIMUS MORTUUS FUERIT, TITIUM, RESPONDENDUM EST SOLOS FRATRES BONORUM POSSESSIONEM ACCEPTUROS ET QUODAMMODO DUOS GRADUS HUIUS INSTITUTIONIS FACTOS, UT PRIMO FRATRES INVICEM SUBSTITUERENTUR, SI ILLI NON ESSENT, TUNC TITIUS VOCARETUR. *PAPINIAN. 13 QUAEST. "QUI EX LIBERIS MEIS IMPUBES SUPREMUS MORIETUR, EI TITIUS HERES ESTO". DUOBUS PEREGRE DEFUNCTIS SI SUBSTITUTUS IGNORET, UTER NOVISSIMUS DECESSERIT, ADMITTENDA EST IULIANI SENTENTIA, QUI PROPTER INCERTUM CONDICIONIS ETIAM PRIORIS POSSE PETI POSSESSIONEM BONORUM RESPONDIT.* LIBERTUS SUB CONDICIONE IURISIURANDI, QUAM PRAETOR REMITTERE SOLET, PATRONUM INSTITUIT HEREDEM; NON PUTO DUBITANDUM, QUIN A BONORUM POSSESSIONE SUBMOVEATUR; VERUM EST ENIM EUM HEREDEM FACTUM. SI TITIO LEGATUM FUISSET EIUSQUE FIDEI COMMISSUM, UT PATRONO RESTITUERET, DENEGATUR LEGATORUM ACTIO TITIO, SI PATRONO PRO DEBITA PARTE A SCRIPTO HEREDE FUERIT SATISFACTUM. LIBERTUS PATRONUM ET EXTRANEUM CONIUNCTIM EX PARTE DIMIDIA HEREDEM SCRIPSIT; QUADRANS, EX QUO INSTITUTUS ERAT PATRONUS, TOTUS IPSI IMPUTARI DEBEBIT, RESIDUUM EX DEBITA SIBI PARTE OMNIBUS HEREDIBUS PRO PORTIONE CUIUSQUE AUFERT. IDEM SERVARI CONVENIET IN LEGATO, QUOD PATRONO CONIUNCTIM ET TITIO DATUM FUERIT, UT PARS LEGATI IN PORTIONEM DEBITAM PATRONO IMPUTETUR, EX RELIQUA PARTE TANTUM TITIO DETRAHATUR, QUANTUM AB HEREDE, PRO RATA PORTIONE. SI LIBERTINUS FILIUM EMANCIPATUM SUB CONDICIONE HEREDEM INSTITUERIT ET DEFICIENTE CONDICIONE SUBSTITUTUS ADIERIT, QUAERO, UTRUM PATRONO ADVERSUS SUBSTITUTUM IN PARTEM DEBITAM PRAETOR AN EMANCIPATO FILIO IN TOTAM HEREDITATEM SUCCURRERE DEBEAT. RESPONDI, CUM PATER FILIUM SUB CONDICIONE PRIMO GRADU HEREDEM INSTITUIT, SI DEFICIENTE CONDICIONE, SUB QUA FILIUS HERES INSTITUTUS EST, AD SECUNDUM GRADUM HEREDITAS PERTINET VEL ADHUC PENDENTE CONDICIONE FILIUS DECESSERIT, PATRONO PARTIS DEBITAE BONORUM POSSESSIONEM ADVERSUS SUBSTITUTUM COMPETERE. IDEMQUE EST ET SI FILIUS VEL NON PETIERIT BONORUM POSSESSIONEM TEMPORE EXCLUSUS VEL REPUDIAVERIT. SI VERO DEFICIENTE CONDICIONE HEREDITAS AD FILIUM PERTINEAT, EMANCIPATUM POTIUS TUEBITUR PRAETOR ADVERSUS SUBSTITUTUM. EXISTIMO AUTEM, QUOTIENS SUB CONDICIONE HERES FILIUS SCRIBITUR, ALIAS NECESSARIAM ESSE EXHEREDATIONEM A SUBSTITUTIS, ALIAS SUPERVACUAM; NAM SI ID GENUS CONDICIONIS FUERIT, QUAE IN POTESTATE FILII ESSET, VELUTI "CUM TESTAMENTUM FECERIT", PUTO ETIAM OMISSA CONDICIONE FILIUM LOCUM SUBSTITUTIS FACERE; SI VERO CONDICIO NON FUERIT IN POTESTATE FILII, VELUTI "SI TITIUS CONSUL FACTUS FUERIT", TUNC SUBSTITUTUS NON ADMITTITUR, NISI FILIUS AB EO NOMINATIM EXHEREDATUS FUERIT. SI LIBERTUS FILIUM EMANCIPATUM HEREDEM INSTITUERIT EIUSQUE FIDEI COMMISERIT, UT TOTAM HEREDITATEM SEMPRONIO RESTITUERET, ET FILIUS, CUM SUSPECTAM SIBI HEREDITATEM DICERET, IUSSU PRAETORIS ADIERIT EAM ET SEMPRONIO RESTITUERIT; NON INIQUE PATRONO BONORUM POSSESSIO PARTIS DEBITAE DABITUR, PERINDE AC SI NON FILIUS, SED IS CUI HEREDITAS RESTITUTA EST LIBERTO HERES EXSTITISSET. *ULP. 4 FIDEIC. SI QUIS COMPULSUS ADIERIT HEREDITATEM EX TESTAMENTO, QUOD SECUNDAS TABULAS HABEBAT, QUAESITUM EST, AN PER ADITIONEM ET TABULAE SECUNDAE FIRMARENTUR, QUOD VIDEBANTUR EVANUISSE NON ADITA PATRIS HEREDITATE. ET IULIANUS LIBRO QUINTO DECIMO SCRIBIT ET SEQUENTES TABULAS CONFIRMARI; QUAE SENTENTIA VERISSIMA EST.* ITEM CUM FILIUS HEREDITATEM LIBERTI PATRIS OMISERIT ET COHERES EIUS TOTIUS HEREDITATIS ONUS SUSCEPERIT, DANDA ERIT PATRONO BONORUM POSSESSIO. UTROQUE ENIM CASU NON FILIO, SED EXTRANEO PARS ERIPITUR. *PAPINIAN. 14 QUAEST. IULIANUS PUTAT PATRONUM, QUI TITIO PRO PARTE DIMIDIA HEREDI INSTITUTO SUBSTITUTUS EO DELIBERANTE BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS ACCEPIT, SI POSTEA TITIUS NON ADIERIT HEREDITATEM, NIHIL EI, QUI ADIT HEREDITATEM, ABSTULISSE, NON MAGIS QUAM SI SUB CONDICIONE FUISSET INSTITUTUS. IGITUR TITIO DELIBERANTE RES IN INCERTO ERIT, UTRUMNE SEMIS EX SUBSTITUTIONE IN POSSESSIONEM CONVERTATUR AN TITIO ADEUNTE SINGULIS HEREDIBUS PARTES DEBITAE AUFERANTUR.* MULTUM INTEREST, SUB CONDICIONE ALIQUA OBLIGATIO VENEAT AN, CUM IPSA OBLIGATIO SUB CONDICIONE SIT, PURE VENEAT. PRIORE CASU DEFICIENTE CONDICIONE NULLAM ESSE VENDITIONEM, POSTERIORE STATIM VENDITIONEM CONSISTERE; NAM SI TITIUS TIBI DECEM SUB CONDICIONE DEBEAT ET EGO ABS TE NOMEN EIUS EMAM, CONFESTIM EX EMPTO VENDITO AGERE POTERO, UT ACCEPTUM EI FACIAS. EX TRIBUS PATRONIS UNO CESSANTE BONORUM POSSESSIONEM PETERE DUO AEQUAS PARTES HABEBUNT. *ULP. 44 AD EDICT. UTRUM AUTEM AD EA SOLA REVOCANDA FAVIANA PERTINET, QUAE QUIS LIBERTUS DE BONIS DEMINUIT, AN ETIAM AD EA, QUAE NON ADQUISIIT, VIDENDUM EST. ET AIT IULIANUS LIBRO VICENSIMO SEXTO DIGESTORUM, SI HEREDITATEM LIBERTUS NON ADIERIT FRAUDANDI PATRONI CAUSA VEL LEGATUM REPPULERIT, FAVIANAM CESSARE; QUOD MIHI VIDETUR VERUM.* SI LIBERTUS, CUM FRAUDARE PATRONUM VELLET, FILIO FAMILIAS CONTRA SENATUS CONSULTUM PECUNIAM CREDIDERIT, NON ERIT INHIBENDA ACTIO FAVIANA, QUIA LIBERTUS DONASSE MAGIS IN HUNC CASUM INTELLEGENDUS EST IN FRAUDEM PATRONI QUAM CONTRA SENATUS CONSULTUM CREDIDISSE. SED SI MINORI QUAM VIGINTI QUINQUE ANNIS NATU FILIO FAMILIAS CREDIDERIT, CAUSA COGNITA EI SUCCURRI DEBET. *TRYPHON. 19 DISPUT. * CUM EXHEREDATIO NON ADITA HEREDITATE EX TESTAMENTO NULLIUS SIT MOMENTI (IDEOQUE NON OBSTARE EUM NEC QUO MINUS CONTRA TABULAS LIBERTORUM PATRIS ACCIPIAT BONORUM POSSESSIONEM, IULIANUS RECTE RESPONDIT, NE TESTAMENTUM PER OMNIA IRRITUM AD NOTAM EXHEREDATIONIS SOLAM PROFECISSE VIDEATUR). ** *ULP. 44 AD EDICT. IULIANUS AIT EUM, QUI AB AVO SUO EXHEREDATUS EST, A BONIS LIBERTORUM EIUS SUMMOVERI, A PATRIS VERO SUI LIBERTORUM BONIS NON EXCLUDI; QUOD SI A PATRE SIT EXHEREDATUS, AB AVO NON SIT, NON SOLUM A LIBERTORUM PATERNORUM BONIS, VERUM ETIAM AB AVI QUOQUE EXCLUDI DEBERE, QUIA PER PATREM AVITOS LIBERTOS CONSEQUITUR; QUOD SI PATER EIUS SIT AB AVO EXHEREDATUS, IPSE NON SIT, POSSE NEPOTEM AVITORUM LIBERTORUM CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM PETERE. IDEM AIT, SI PATER ME EXHEREDAVIT, AVUS MEUS PATREM MEUM ET PRIOR AVUS DECESSERIT, AB UTRIUSQUE LIBERTIS ME REPELLI; SED SI ANTE PATER DECESSISSET, POSTEA AVUS, DICENDUM ERIT NIHIL MIHI NOCERE PATRIS EXHEREDATIONEM AD AVITORUM LIBERTORUM BONA.* QUOD SI PATER MEUS A PATRE SUO SIT EXHEREDATUS, EGO NEQUE A PATRE MEO NEQUE AB AVO, MORTUO QUIDEM PATRE ET ADVERSUS AVITOS ET ADVERSUS PATERNOS LIBERTOS IUS HABEBO, VIVENTE PATRE, QUAMDIU IN POTESTATE EIUS ERO, NON PETAM CONTRA TABULAS AVITORUM LIBERTORUM BONORUM POSSESSIONEM, EMANCIPATUS NON SUMMOVEBOR. FILIUS PATRONI EXHEREDATUS, QUAMVIS NEPOS EX EO HERES SCRIPTUS FUERIT, BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS PATERNORUM LIBERTORUM ACCIPERE NON POTEST; LICET ENIM NECESSARIUS EXISTAT PATRI SUO, NON PER SEMETIPSUM, SED PER ALIUM AD HEREDITATEM ADMITTITUR. ET CERTE CONSTAT; SI EMANCIPATUS FILIUS EXHEREDATUS FUERIT ET SERVUS EIUS HERES SCRIPTUS, ETSI IUSSERIT SERVO HEREDITATEM ADIRE ET ITA PATRI SUO HERES EXTITERIT, NON HABEBIT CONTRA TABULAS PATERNORUM LIBERTORUM BONORUM POSSESSIONEM. *ULP. 45 AD EDICT. SI QUIS BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS LIBERTI ACCEPERIT, AB OMNI LIBERTI IUDICIO REPELLITUR, NEC TANTUM SI IPSI LIBERTO HERES FUERIT SCRIPTUS, VERUM ETIAM SI IMPUBERI FILIO SUBSTITUTES. NAM ET IULIANUS SCRIPSIT, SI POST PETITAM BONORUM POSSESSIONEM ADIERIT IMPUBERIS FILII LIBERTI HEREDITATEM PATRONUS, DENEGARI EI DEBERE ACTIONES.* *ULP. 4 DISPUT. QUAESITUM EST, AN, LICIT QUIS PATERNAE HEREDITATIS NIHIL ATTINGAT, ALIQUID TAMEN PROPTER PATRIS VOLUNTATEM HABEAT VEL FACIAT, AN CREDITORIBUS PATERNIS COGATUR RESPONDERE; UT PUTA SI IMPUBERI FUERIT SUBSTITUTUS. IN QUA SPECIE IULIANUS LIBRO VICESIMO SEXTO DIGESTORUM SCRIPSIT INCIDERE EUM IN EDICTUM, SI SE IMMISCUERIT IMPUBERIS HEREDITATI; NAM QUI IUDICIUM PARENTIS OPPUGNAVERIT, NON DEBET EX EADEM HEREDITATE QUICQUAM CONSEQUI. SED MARCELLUS ELEGANTER DISTINGUIT MULTUM INTERESSE, UTRUM EX ASSE FUERIT INSTITUTUS IN PATRIS TESTAMENTO AN EX PARTE, UT, SI EX PARTE, POTUERIT SINE METU REMOTA PATRIS SUCCESSIONE IMPUBERIS HEREDITATEM AMPLECTI.* FILIUS, QUI SE PATERNA HEREDITATE ABSTINUIT, SI EXHEREDATI FRATRIS HEREDITATI SE IMMISCUERIT ET PRO HEREDE GESSERIT, POTERIT EX SUBSTITUTIONE HEREDITATEM OPTINERE. *ULP. 4 DISPUT. IULIANUS LIBRO VICESIMO SEXTO DIGESTORUM SCRIPSIT, SI PUPILLUS PATERNA HEREDITATE SE ABSTINUISSET, DEINDE EI ALIQUIS HERES EXSTITISSET, NON ESSE EUM COMPELLENDUM CREDITORIBUS PATERNIS RESPONDERE, NISI SUBSTITUTUS EI FUIT; INCLINAT ENIM IN HOC, UT PUTET SUBSTITUTUM ETIAM PATRIS ONERA SUBITURUM. QUAE SENTENTIA A MARCELLO RECTE NOTATA EST; IMPUGNAT ENIM UTILITATEM PUPILLI, QUI IPSE SALTEM POTEST HABERE SUCCESSOREM; METU ENIM ONERUM PATRIS TIMIDIUS QUIS ETIAM IMPUBERIS HEREDITATEM ADIBIT. ALIOQUIN, INQUIT, ET SI FRATER FUIT, OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO POSSIDEBIT HEREDITATEM ET QUIDEM IMPUNE; NEC ENIM VIDETUR VOLUISSE FRAUDARE EDICTUM, QUI SIBI PROSPICIT, NE ONERIBUS PATRIS PUPILLI HEREDITAS IMPLICARETUR. SI IN SOCIETATE, QUAM VIVO PATRE INCHOAVERAT, FILIUS POST MORTEM PATRIS PERSEVERAVERIT, IULIANUS RECTE DISTINGUIT INTERESSE, UTRUM REM COEPTAM SUB PATRE PERFICIT AN NOVAM INCHOAVIT; NAM SI QUID NOVUM IN SOCIETATE INCHOVIT, NON VIDERI MISCUISSE HEREDITATI PATRIS SCRIPSIT.* *ULP. 11 AD L. IUL. ET PAP. DIVI FRATRES IN HAEC VERBA RESCRIPSERUNT; "COMPERIMUS A PERITIORIBUS DUBITATUM ALIQUANDO, AN NEPOS CONTRA TABULAS AVITI LIBERTI BONORUM POSSESSIONEM PETERE POSSIT, SI EUM LIBERTUM PATER PATRIS, CUM ANNORUM VIGINTI QUINQUE ESSET, CAPITIS ACCUSASSET * MAGIS VISUM EST NEPOTEM NEQUE VERBIS NEQUE SENTENTIA LEGIS AUT EDICTI PRAETORIS EX PERSONA VEL NOTA PATRIS SUI EXCLUDI A BONIS AVITI LIBERTI; PLURIUM ETIAM IURIS AUCTORUM, SED ET SALVI IULIANI AMICI NOSTRI CLARISSIMI VIRI HANC SENTENTIAM FUISSE". ITEM QUAESITUM EST, SI PATRONI FILIUS CAPITIS ACCUSAVERIT LIBERTUM, AN HOC NOCEAT LIBERIS IPSIUS. ET PROCULUS QUIDEM IN HAC FUIT OPINIONE NOTAM ADSPERSAM PATRONI FILIO LIBERIS EIUS NOCERE, IULIANUS AUTEM NEGAVIT; SED HIC IDEM QUOD IULIANUS ERIT DICENDUM.* *ULP. 45 AD EDICT. PATREM AUTEM ACCEPTA CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONE ET IUS ANTIQUUM, QUOD ET SINE MANUMISSIONE HABEBAT, POSSE SIBI DEFENDERE IULIANUS SCRIPSIT; NEC ENIM EI NOCERE DEBET, QUOD IURA PATRONATUS HABEBAT, CUM SIT ET PATER.* IN HIS, QUAE CONTRA RATIONEM IURIS CONSTITUTA SUNT, NON POSSUMUS SEQUI REGULAM IURIS. *GAI. 15 AD EDICT. IULIANUS ETIAM AIT, SI QUIS ALIUM CASTRENSIUM RERUM, ALIUM CETERARUM SCRIPSISSET, QUASI DUORUM HOMINUM DUAS HEREDITATES INTELLEGI, UT ETIAM IN AES ALIENUM, QUOD IN CASTRIS CONTRACTUM ESSET, SOLUS IS TENEATUR, QUI CASTRENSIUM RERUM HERES INSTITUTUS ESSET, EXTRA CASTRA CONTRACTO AERE ALIENO IS SOLUS OBLIGETUR, QUI CETERARUM RERUM HERES SCRIPTUS ESSET. CUI SCILICET CONVENIENS VIDETUR RESPONDISSE, UT EX QUAQUA CAUSA DEBEATUR MILITI, VEL HUIC HEREDI VEL ILLI IPSO IURE DEBEATUR, QUOD SI ALTERUTRA PARS BONORUM AERI ALIENO, QUOD EX EA CAUSA PENDEBIT, NON SUFFICIAT ET PROPTER HOC IS QUI EX EA PARTE HERES INSTITUTUS EST NON ADIERIT, ALTERUM QUI ADISSET COMPELLENDUM ESSE AUT DEFENDERE TOTAM HEREDITATEM AUT TOTAM CREDITORIBUS SOLVERE.* TRIBUNUS MILITUM SI INTRA DIES CERTOS, QUAM SUCCESSOR EIUS IN CASTRA VENERAT, MANENS IN CASTRIS CODICILLOS FECERIT ET IBI DECESSERIT, QUONIAM DESINIT MILITIS LOCO HABERI, POSTQUAM SUCCESSOR EIUS IN CASTRA VENIT, IDEO COMMUNI IURE CIVIUM ROMANORUM CODICILLI EIUS AESTIMANDI SUNT. CUM ALIQUIS FACTO TESTAMENTO MILITARE COEPERIT, ID QUOQUE TESTAMENTUM, QUOD ANTE QUAM MILITARE COEPERIT FECERAT, ALIQUO CASU INTELLEGITUR MILITIAE TEMPORE FACTUM, VELUTI SI TABULAS INCIDERIT ET LEGERIT TESTAMENTUM AC RURSUS SUO SIGNO SIGNAVERIT, AMPLIUS SI ET ALIQUID INTERLEVERIT PERDUXERIT ADIECERIT EMENDAVERIT; QUOD SI NIHIL BONORUM INCIDERIT, TESTAMENTUM EIUS AD PRIVILEGIA MILITUM NON PERTINEBIT. *MARCELLUS NOTAT.* NON DUBITAMUS, QUIN TURPES CONDICIONES REMITTENDAE SUNT; QUO IN NUMERO PLERUMQUE SUNT ETIAM IURISIURANDI. *MARCELLUS NOTAT.* CUM TESTAMENTO RELINQUENDI, CUI VELINT, ADEPTI SINT FILII FAMILIAS MILITES LIBERAM FACULTATEM, CREDI POTEST EA ETIAM REMISSA, QUAE DONATIONES MORTIS CAUSA FIERI PROHIBENT. *PAULUS NOTAT.* HOC ET CONSTITUTUM EST ET AD EXEMPLUM LEGATORUM MORTIS CAUSA DONATIONES REVOCATAE SUNT. EMANCIPATUS PRAETERITUS SI CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM NON ACCEPERIT ET SCRIPTI HEREDES ADIERINT HEREDITATEM, SUA CULPA AMITTIT PATERNAM HEREDITATEM; NAM QUAMVIS SECUNDUM TABULAS BONORUM POSSESSIO PETITA NON FUERIT, NON TAMEN EUM PRAETOR TUETUR, UT BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIAT UNDE LIBERI. NAM ET PATRONUM PRAETERITUM, SI NON PETAT CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM, EX ILLA PARTE EDICTI, UNDE LEGITIMI VOCANTUR, NON SOLET TUERI PRAETOR ADVERSUS SCRIPTOS HEREDES. *ULP 41. AD EDICT. ETIAM EX EMANCIPATO VENTER AD POSSESSIONEM ADMITTITUR. UNDE APUD IULIANUM LIBRO VICENSIMO SEPTIMO DIGESTORUM QUAERITUR, SI EMANCIPATUS QUIS SIT UXORE IAM PRAEGNATE, DEINDE DECESSISSET ET PATER EIUS MORTUUS SIT, AN VENTER IN POSSESSIONEM EMANCIPATI PATRIS MITTI POSSIT. ET RECTISSIME SCRIPSIT RATIONEM NON ESSE, CUR VENTER, QUEM EDICTUM ADMITTIT, REPELLI DEBEAT; EST ENIM AEQUISSIMUM PARTUI CONSULI, QUI NATUS BONORUM POSSESSIONEM ACCEPTURUS EST.* HAEC VERBA EDICTI "TUM QUEM EI HEREDEM ESSE OPORTERET, SI INTESTATUS MORTUUS ESSET" ?PARATATIK3WS? ET CUM QUODAM TEMPORIS SPATIO ACCIPIUNTUR; NON AD MORTIS TESTATORIS TEMPUS REFERUNTUR, SED AD ID, QUO BONORUM POSSESSIO PETERETUR. ET IDEO LEGITIMUM HEREDEM, SI CAPITE DEMINUTUS ESSET, AB HAC BONORUM POSSESSIONE SUMMOVERI PALAM EST. SI EX DUOBUS FRATRIBUS ALTER DECESSERIT TESTAMENTO IURE FACTO, DEIN DELIBERANTE HEREDE ALTER QUOQUE INTESTATO DECESSERIT ET SCRIPTUS HERES OMISERIT HEREDITATEM, PATRUUS LEGITIMAM HEREDITATEM HABEBIT; NAM HAEC BONORUM POSSESSIO "TUM QUEM HEREDEM ESSE OPORTET" AD ID TEMPUS REFERTUR, QUO PRIMUM AB INTESTATO BONORUM POSSESSIO PETI POTUISSET. *MARCIAN. 1 INSTIT. SI FILIUS FAMILIAS MILES MANUMITTAT, SECUNDUM IULIANI QUIDEM SENTENTIAM, QUAM LIBRO VICENSIMO SEPTIMO DIGESTORUM PROBAT, PATRIS LIBERTUM FACIET; SED QUAMDIU, INQUIT, VIVIT, PRAEFERTUR FILIUS IN BONA EIUS PATRI. SED DIVUS HADRIANUS FLAVIO APRO RESCRIPSIT SUUM LIBERTUM EUM FACERE, NON PATRIS.* CAPITIS DEMINUTIONE PEREMUNTUR COGNATIONES, QUAE PER ADOPTIONEM ADQUISITAE SUNT. IGITUR SI POST MORTEM VERBI GRATIA FRATRIS ADOPTIVI INTRA CENTENSIMUM DIEM ADOPTIVUS FRATER CAPITE DEMINUTUS FUERIT, BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE NON POTERIT, QUAE PROXIMITATIS NOMINE FRATRIS DEFERTUR; PRAETOREM ENIM NON SOLUM MORTIS TEMPUS, SED ETIAM ID, QUO BONORUM POSSESSIO PETITUR, INTUERI PALAM EST. SI FILIUS MEUS A MATRE SUA HERES SCRIPTUS FUERIT ET EGO TESTAMENTI CAUSA OMISSA BONORUM POSSESSIONEM EIUSDEM FILII NOMINE PETIERO, ACTIO LEGATORUM IN ME DARI DEBEBIT NON SECUS AC SI IPSE HERES SCRIPTUS OMISSA CAUSA TESTAMENTI BONORUM POSSESSIONEM AB INTESTATO ACCEPISSEM. SI LIBERTUS PRAETERITO PATRONO EXTRANEUM INSTITUERIT HEREDEM ET PATRONUS, ANTEQUAM CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM PETIERIT, IN ADOPTIONEM SE DEDERIT, DEINDE SCRIPTUS OMISERIT HEREDITATEM; PATRONUS TOTORUM BONORUM LIBERTI POSSESSIONEM UT LEGITIMUS PETERE POTEST. SI LIBERTUS INTESTATO DECESSERIT RELICTIS PATRONI FILIO ET EX ALTERO FILIO DUOBUS NEPOTIBUS, NEPOTES NON ADMITTENTUR, QUAMDIU FILIUS ESSET, QUIA PROXIMUM QUEMQUE AD HEREDITATEM LIBERTI VOCARI MANIFESTUM EST. SI AUTEM EX DUOBUS PATRONIS ALTER UNUM FILIUM, ALTER DUOS RELIQUISSET, DIXI VIRILES INTER EOS PARTES FIERI. SERVO MEO HEREDE INSTITUTO DOLO FECI, NE TESTAMENTUM MUTARETUR, EUMQUE POSTEA MANUMISI; QUAESITUM EST, AN ACTIONES EI DENEGANDAE ESSENT. RESPONDI; HIC CASUS VERBIS EDICTI NON CONTINETUR. SED AEQUUM EST, SI DOMINUS DOLO FECERIT, NE TESTAMENTUM MUTARETUR, QUO SERVUS EIUS HERES SCRIPTUS ERAT, QUAMVIS MANUMISSUS ADIERIT HEREDITATEM, EI DENEGARI, CUM ETIAM EMANCIPATO FILIO DENEGETUR, SI PATER DOLO FECERIT, NE TESTAMENTUM MUTARETUR. SI COHEREDI TUO SUBSTITUTUS FUISSES ET BONORUM POSSESSIONEM ACCEPERIS, QUANDOQUE COHERES TUUS CONSTITUERIT NOLLE PETERE BONORUM POSSESSIONEM, TIBI DATA TOTA INTELLEGITUR, COHERES TUUS AMPLIUS PETENDAE BONORUM POSSESSIONIS FACULTATEM NON HABEBIT. FILIUS NON SOLUM SI TAMQUAM FILIUS, SED ET SI TAMQUAM ADGNATUS VEL TAMQUAM COGNATUS AD BONORUM POSSESSIONEM VOCATUR, ANNUUM SPATIUM HABET; SICUTI PATER, QUI FILIUM MANUMISISSET, QUAMVIS UT MANUMISSOR BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIAT, TAMEN AD BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIENDAM ANNUUM SPATIUM HABET. *ULP. 49 AD EDICT. ET GENERALITER AIT IULIANUS EX OMNIBUS CAUSIS LIBERIS PARENTIBUSQUE INTRA ANNUM BONORUM POSSESSIONEM COMPETERE.* *ULP. 1 AD SAB. PURE AUTEM FILIUM EXHEREDARI IULIANUS PUTAT, QUA SENTENTIA UTIMUR. * SI ITA EUM EXHEREDAVERIT "QUISQUIS =HERES= MIHI ERIT, FILIUS EXHERES ESTO"; * UT IULIANUS SCRIBIT, HUIUSMODI EXHEREDATIO VITIOSA EST, QUONIAM POST ADITAM HEREDITATEM VOLUIT EUM SUMMOTUM, QUOD EST INPOSSIBILE.* *ULP. IBID. SI ITA TESTATUS SIT PATER FAMILIAS, UT A PRIMO QUIDEM GRADU FILIUM PRAETERIRET, A SECUNDO SOLO EXHEREDARET, SABINUS ET CASSIUS ET IULIANUS PUTANT PEREMPTO PRIMO GRADU TESTAMENTUM AB EO GRADU EXORDIUM CAPERE, UNDE FILIUS EXHEREDATUS EST; QUAE SENTENTIA COMPROBATA EST. ULP. 3 AD SAB. * ET SI SUB CONDICIONE SIT HERES INSTITUTUS QUIS, A QUO POSTUMUS NON EST EXHEREDATUS, TAMEN PENDENTE CONDICIONE RUMPITUR GRADUS, UT ET IULIANUS SCRIPSIT.* *PAUL. 1 AD SAB. SI FILIUM EXHEREDAVERO NEPOTEMQUE EX EO PRAETERIERO ET ALIUM HEREDEM INSTITUERO ET SUPERVIXERIT FILIUS POST MORTEM MEAM, LICET ANTE ADITAM HEREDITATEM DECESSERIT, NON TAMEN NEPOTEM RUPTURUM TESTAMENTUM IULIANUS ET POMPONIUS ET MARCELLUS AIUNT.* SI ITA SCRIPTUM SIT; "SI FILIUS MIHI NATUS FUERIT, EX BESSE HERES ESTO; EX RELIQUA PARTE UXOR MEA HERES ESTO. SI VERO FILIA MIHI NATA FUERIT, EX TRIENTE HERES ESTO; EX RELIQUA PARTE UXOR HERES ESTO", ET FILIUS ET FILIA NATI ESSENT, DICENDUM EST ASSEM DISTRIBUENDUM ESSE IN SEPTEM PARTES, UT EX HIS FILIUS QUATTUOR, UXOR DUAS, FILIA UNAM PARTEM HABEAT; ITA ENIM SECUNDUM VOLUNTATEM TESTANTIS FILIUS ALTERO TANTO AMPLIUS HABEBIT QUAM UXOR, ITEM UXOR ALTERO TANTO AMPLIUS QUAM FILIA; LICET ENIM SUPTILI IURIS REGULAE CONVENIEBAT RUPTUM FIERI TESTAMENTUM, ATTAMEN CUM EX UTROQUE NATO TESTATOR VOLUERIT UXOREM ALIQUID HABERE, IDEO AD HUIUSMODI SENTENTIAM HUMANITATE SUGGERENTE DECURSUM EST, QUOD ETIAM IUVENTIO CELSO APERTISSIME PLACUIT. EA, QUAE RARO ACCIDUNT, NON TEMERE IN AGENDIS NEGOTIIS COMPUTANTUR. REGULA EST IURIS CIVILIS, QUA CONSTITUTUM EST HEREDITATEM ADIMI NON POSSE; PROPTER QUAM LIBER ET HERES ESSE IUSSUS, QUAMVIS DOMINUS ADEMERIT EODEM TESTAMENTO LIBERTATEM, NIHILO MINUS ET LIBERTATEM ET HEREDITATEM HABEBIT. TESTAMENTUM, QUOD HOC MODO SCRIBITUR; "TITIUS POST MORTEM FILII MEI HERES ESTO; FILIUS EXHERES ESTO" NULLIUS MOMENTI EST, QUIA FILIUS POST MORTEM SUAM EXHEREDATUS EST; QUARE ET CONTRA TABULAS PATERNORUM LIBERTORUM HUIUSMODI FILIUS BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE POTERIT. *ULP. 3 AD SAB. * SI CASTRATUS SIT, IULIANUS PROCULI OPINIONEM SECUTUS NON PUTAT POSTUMUM HEREDEM POSSE INSTITUERE, QUO IURE UTIMUR.* *SCAEV. 6 QUAEST. ILLE CASUS IN DIFFICILI EST, SI FILIUM HABEAS ET NEPOTEM NONDUM NATUM INSTITUAS ISQUE NASCATUR VIVO PATRE SUO AC MOX PATER DECEDAT; NON ENIM SUUS HERES EST TEMPORE QUO NASCATUR NEC POSTERIORI ALII SUCCEDENDO PROHIBERI VIDETUR RUMPERE QUAM QUI IAM NATUS ERIT. DENIQUE ET SUPERIORE CAPITE UT LICEAT INSTITUI NONDUM NATOS, QUI CUM NASCENTUR SUI ERUNT, PERMITTI, POSTERIORE CAPITE NON PERMITTIT INSTITUI, SED VETAT RUMPI NEVE OB EAM REM MINUS RATUM ESSET, QUOD SUCCEDIT. PORRO PROCEDERE DEBET, UT UTILITER SIT INSTITUTUS; QUOD NULLO IURE POTUIT QUI NONDUM NATUS ERAT. IULIANO TAMEN VIDERETUR DUOBUS QUASI CAPITIBUS LEGIS COMMIXTIS IN HOC QUOQUE INDUCERE LEGEM, NE RUMPANTUR TESTAMENTA.* *ULP. 4 AD SAB. SUUS QUOQUE HERES SUB CONDICIONE HERES POTEST INSTITUI; SED EXCIPIENDUS EST FILIUS, QUIA NON SUB OMNI CONDICIONE INSTITUI POTEST. ET QUIDEM SUB EA CONDICIONE, QUAE EST IN POTESTATE IPSIUS, POTEST; DE HOC ENIM INTER OMNES CONSTAT. SED UTRUM ITA DEMUM INSTITUTIO EFFECTUM HABEAT, SI PARUERIT CONDICIONI, AN ET SI NON PARUERIT ET DECESSIT? IULIANUS PUTAT FILIUM SUB EIUSMODI CONDICIONE INSTITUTUM ETIAM, SI CONDICIONE NON PARUERIT, SUMMOTUM ESSE, ET IDEO SI COHEREDEM HABEAT ITA INSTITUTUS, NON DEBERE EUM EXSPECTARE, DONEC CONDICIONI PAREAT FILIUS, CUM ET SI PATREM INTESTATUM FACERET NON PARENDO CONDICIONI, PROCUL DUBIO EXSPECTARE DEBERET.* *MARCELLUS NOTAT.* SI EIUSMODI SIT CONDICIO, SUB QUA FILIUS HERES INSTITUTUS SIT, UT ULTIMO VITAE EIUS TEMPORE CERTUM SIT EAM EXISTERE NON POSSE ET PENDENTE EA DECEDAT, INTESTATO PATRI HERES ERIT, VELUTI "SI ALEXANDRIAM PERVENERIT, HERES ESTO"; QUOD SI ETIAM NOVISSIMO TEMPORE IMPLERI POTEST, VELUTI "SI DECEM TITIO DEDERIT, HERES ESTO", CONTRA PUTO. SI QUIS TESTAMENTO HOC MODO SCRIPSERIT; "FILIUS MEUS SI TITIUM ADOPTAVERIT, HERES ESTO; SI NON ADOPTAVERIT, EXHERES ESTO" ET FILIO PARATO ADOPTARE TITIUS NOLIT SE ADROGANDUM DARE, ERIT FILIUS HERES QUASI EXPLETA CONDICIONE. CUM IN TESTAMENTO ITA SCRIBITUR; "SI FILIUS MEUS ME VIVO MORIETUR, NEPOS EX EO POST MORTEM MEAM NATUS HERES ESTO", DUO GRADUS HEREDUM SUNT; NULLO ENIM CASU UTERQUE AD HEREDITATEM ADMITTITUR. EX QUO APPARET, SI NEPOTI TITIUS SUBSTITUTUS FUERIT ET FILIUS PATRI HERES EXSTITERIT, NON POSSE TITIUM UNA CUM FILIO HEREDEM ESSE, QUIA NON IN PRIMUM, SED IN SECUNDUM GRADUM SUBSTITUITUR. HAEC VERBA; "PUBLIUS MARCUS GAIUS INVICEM SUBSTITUTI HEREDES MIHI SUNTO" SIC INTERPRETANDA SUNT, UT BREVITER VIDERETUR TESTATOR TRES INSTITUISSE HEREDES ET INVICEM EOS SUBSTITUISSE, PERINDE AC SI ITA SCRIPSISSET; "ILLE ET ILLE ET ILLE INSTITUTI HEREDES ET SUBSTITUTI SUNTO". QUI TRES FILIOS HABEBAT ET ITA SCRIPSERIT; "FILII MEI HEREDES SUNTO; PUBLIUS FILIUS MEUS EXHERES ESTO", VIDERI POTEST PRIMA PARTE DUOS DUMTAXAT FILIOS HEREDES INSTITUISSE. SI PATER FILIUM IMPUBEREM HEREDEM SCRIPSERIT ET SI SUBSTITUERIT, SI QUIS SIBI POST MORTEM NATUS ERIT, DEINDE VIVO FRATRE POSTUMUS NATUS FUERIT, TESTAMENTUM RUMPETUR; POST MORTEM AUTEM FRATRIS VIVO PATRE NATUS SOLUS HERES PATRI SUO EXISTET. MORTIS CAUSA DONATIO ETIAM DUM PENDET, AN CONVALESCERE POSSIT DONATOR, REVOCARI POTEST. *ULP. 1 AD SAB. * DIVUS AUTEM PIUS, CUM QUIDAM PORTIONES INTER HEREDES DISTRIBUISSET ITA; "ILLE EX PARTE TOTA, ILLE EX TOTA" NEC ADIECISSET "HERES ESTO", RESCRIPSIT VALERE INSTITUTIONEM; QUOD ET IULIANUS SCRIPSIT. IDEM IULIANUS "ILLUM HEREDEM ESSE", NON PUTAVIT VALERE, QUONIAM DEEST ALIQUID; SED ET IPSA VALEBIT SUBAUDITO "IUBEO".* *ULP. 3 AD SAB. SI QUIS ITA SCRIPSERIT; "SI TITIUS HERES ERIT, SEIUS HERES ESTO; TITIUS HERES ESTO", QUASI QUAEVIS CONDICIO EXSPECTATUR TITII ADITIO, UT SEIUS HERES FIAT; ET SANE ET IULIANO ET TERTULLIANO HOC VIDETUR. MARCIAN. 4 INSTIT. "SI TITIUS HERES ERIT, SEIUS HERES ESTO; SI SEIUS HERES ERIT, TITIUS HERES ESTO". IULIANUS INUTILEM ESSE INSTITUTIONEM SCRIBIT, CUM CONDICIO EXISTERE NON POSSIT.* HERES PER SERVUM HEREDITARIUM EIUSDEM HEREDITATIS PARTEM VEL ID, QUOD EIUSDEM HEREDITATIS SIT, ADQUIRERE NON POTEST. *ULP. 16 AD SAB. SI SERVUS COMMUNIS SUBSTITUTUS SIT IMPUBERI CUM LIBERTATE, SI QUIDEM A PATRE FAMILIAS FUISSET REDEMPTUS, ERIT IMPUBERI NECESSARIUS; SI VERO AB IMPUBERE REDEMPTUS, NON NECESSARIUS, SED VOLUNTARIUS FIT HERES, UT IULIANUS LIBRO TRIGESIMO DIGESTORUM SCRIBIT. ULP. 4 AD SAB. SED SI SIT CUM LIBERTATE INSTITUTUS, AN EI LIBERTATIS DATIO CODICILLIS ADIMI POSSIT, APUD IULIANUM QUAERITUR, ET PUTAT IN EUM CASUM, QUO NECESSARIUS FIERET, ADEMPTIONEM NON VALERE, NE A SEMET IPSO EI ADIMATUR LIBERTAS; SERVUS ENIM HERES INSTITUTUS A SEMET IPSO LIBERTATEM ACCIPIT.* SI SERVUS COMMUNIS SUB CONDICIONE HERES INSTITUTUS VIVO TESTATORE LIBERATEM CONSECUTUS SIT, ETIAM PENDENTE CONDICIONE TESTAMENTARIAE LIBERTATIS ADIRE HEREDITATEM POTEST. ITEM SIVE TESTATOR EUM ALIENAVERIT SIVE HERES POST MORTEM TESTATORIS, IUSSU DOMINI HEREDITATEM ADIBIT. *ULP. 7 AD SAB. IULIANUS QUOQUE LIBRO TRIGESIMO REFERT, SI QUIS ITA HEREDEM SCRIPSERIT; "TITIUS EX PARTE DIMIDIA HERES ESTO; SEIUS EX PARTE DIMIDIA; EX QUA PARTE SEIUM INSTITUTI, EX EADEM PARTE SEMPRONIUS HERES ESTO", DUBITARI POSSE, UTRUM IN TRES SEMISSES DIVIDERE VOLUIT HEREDITATEM AN VERO IN UNUM SEMISSEM SEIUM ET SEMPRONIUM CONIUNGERE; QUOD EST VERIUS, ET IDEO CONIUNCTIM EOS VIDERI INSTITUTOS; SIC FIET, UT TITIUS SEMISSEM, HI DUO QUADRANTES FERANT. IDEM EODEM LIBRO SCRIPSIT, SI PRIMUS EX SEMISSE, SECUNDUS EX SEMISSE, SI PRIMUS HERES NON ERIT, TERTIUS EX DODRANTE SUBSTITUTUS SIT, FACTI QUIDEM QUAESTIONEM ESSE; VERUM RECTE DICITUR, SI QUIDEM PRIMUS ADIERIT, AEQUALES PARTES HABITUROS, SI REPUDIAVERIT, QUINDECIM PARTES FUTURAS, EX QUIBUS NOVEM QUIDEM LATURUM TERTIUM, SEX SECUNDUM.* * NAM TERTIUM ET INSTITUTI ET SUBSTITUTI PERSONAM SUSTINERE, IN TRES PARTES INSTITUTUM VIDERI, IN SEX SUBSTITUTUM. *PAUL. 2 AD SAB. SI IAM MORTUO QUADRANS, ALII DODRANS DATUS SIT ET ALIUS SINE PARTE SCRIPTUS SIT, LABEO EUM, QUI SINE PARTE HERES INSTITUTUS SIT, ALTERUM ASSEM HABITURUM ET HANC MENTEM ESSE TESTANTIS; QUOD ET IULIANUS PROBAT ET VERUM EST. QUOD SI VIVUS ET MORTUUS EX PARTE DIMIDIA CONIUNCTIM HEREDES INSTITUTI SUNT, EX ALTERA ALIUS, AEQUAS PARTES EOS HABITUROS AIT, QUIA MORTUI PARS PRO NON SCRIPTO HABETUR.* QUI FILIO IMPUBERI EXHEREDATO PAMPHILUM LEGAT, EUNDEM POST MORTEM FILII EX PARTE HEREDEM INSTITUERE EODEM MODO POTEST, QUO IS, QUI SERVUM SEMPRONIO LEGATUM, EUNDEM POST MORTEM SEMPRONII EX PARTE HEREDEM INSTITUIT. *ULP. 16 AD SAB. SI TITIO FUERIT LEGATUS SERVUS, POSSE EUM IMPUBERI SUBSTITUI CUM LIBERTATE, QUEMADMODUM INSTITUI POTUIT, ET EVANESCIT LEGATUM EXISTENTE CONDICIONE SUBSTITUTIONIS.* IDEM EST ET SI POST MORTEM LEGATARII SERVUS SUBSTITUTUS SIT. *[SERVO LIBERTAS PURE, HEREDITAS SUB CONDICIONE DARI POTEST]* * ET EXPLETA QUIDEM CONDICIONE LIBER HERESQUE ERIT, QUOCUMQUE LOCO LIBERTAS DATA FUERIT; DEFICIENTE AUTEM CONDICIONE PERINDE HABETUR, AC SI LIBERTAS SINE HEREDITATE DATA FUERIT. SERVUS TESTAMENTO HERES PURE SCRIPTUS, LIBER AUTEM IUSSUS ESSE, SI INTRA KALENDAS DECEMBRES DECEM DEDISSET, SI CODICILLIS PURE LIBERTATEM ACCEPERIT, INTRA KALENDAS QUIDEM NEQUE LIBER NEQUE HERES ERIT, NISI DECEM DEDERIT; SI INTRA KALENDAS NON DEDERIT, LIBER EX CODICILLIS ERIT. SI QUIS SERVUM SUUM LIBERUM SUB CONDICIONE, HEREDEM PURE SCRIPSISSET EUMQUE VENDIDISSET PENDENTE CONDICIONE, IUSSU EMPTORIS SERVUS ADIRE HEREDITATEM POTEST, QUIA ET CONSTITIT INSTITUTIO ET EST QUI IUS IMPERANDI HABET. QUOD SI POST DEFECTAM CONDICIONEM ALIENATUS FUISSET, NON POTEST IUSSU EMPTORIS HEREDITATEM ADIRE, QUIA EO TEMPORE AD EUM PERVENISSET, QUO IAM EXTINCTA INSTITUTIO INUTILIS FUERAT. IGITUR CUM SERVUS SUB CONDICIONE LIBER ESSE IUBETUR ET LEGATUM PURE ACCEPIT, SI PENDENTE CONDICIONE MANUMISSUS VEL ALIENATUS FUERAT, LEGATUM HABEBIT AUT DOMINO ADQUIRET, QUAMVIS MORTIS TEMPORE CONDICIO LIBERTATIS EXTINCTA FUERIT; SI VERO POST DEFECTUM CONDICIONIS MANUMISSUS AUT ALIENATUS FUERIT, LEGATUM AD IRRITUM RECIDIT. CUM VENDITOR SERVUM ANTE TRADITIONEM AB EMPTORE PRO PARTE HEREDEM SCRIPTUM ADIRE IUBET, RESTITUERE COHEREDI SERVI NECESSE HABET, QUIA LUCRUM FACERE EIUS SERVI IURE QUEM VENDIDIT NON DEBET. PLANE NON TOTUM QUOD ADQUISIERIT RESTITUET, SED PRO EA DUMTAXAT PARTE, QUA SERVUS COHEREDEM HABUERIT. *MARCELLUS NOTAT;* IMMO ET ID DEBET PRAESTARI, QUOD CONSEQUI VENDITOR NON POTUISSET, SI PRIUS, QUAM ADIRET SERVUS PARTEM HEREDITATIS, IS TRADITUS ESSET; QUOD EST VERUM. SI PATER FAMILIAS TITIUM, QUEM INGENUUM ESSE CREDEBAT, HEREDEM SCRIPSERIT EIQUE, SI HERES NON ESSET, SEMPRONIUM SUBSTITUERIT, DEINDE TITIUS, QUIA SERVUS FUERAT, IUSSU DOMINI ADIERIT HEREDITATEM; POTEST DICI SEMPRONIUM IN PARTEM HEREDITATIS ADMITTI. NAM QUI SCIT ALIQUEM SERVUM ESSE ET EUM HEREDEM SCRIBIT ET ITA SUBSTITUIT; "SI STICHUS HERES NON ERIT, SEMPRONIUS HERES ESTO", INTELLEGITUR TALE QUOD DICERE; "SI STICHUS NEQUE IPSE HERES ERIT NEQUE ALIUM FECERIT". AT QUI EUM, QUEM LIBERUM PUTAT ESSE, HEREDEM SCRIPSERIT, HOC SERMONE "SI HERES NON ERIT" NIHIL ALIUD INTELLEGITUR SIGNIFICARE, QUAM SI HEREDITATEM VEL SIBI =NON= ADQUISIERIT VEL MUTATA CONDICIONE ALIUM HEREDEM NON FECERIT; QUAE ADIECTIO AD EOS PERTINET, QUI PATRES FAMILIAS HEREDES SCRIPTI POSTEA IN SERVITUTEM DEDUCTI FUERINT. IGITUR IN HOC CASU SEMISSES FIENT ITA, UT ALTER SEMIS INTER EUM, QUI DOMINUS INSTITUTI HEREDIS FUERIT, ET SUBSTITUTUM AEQUIS PORTIONIBUS DIVIDATUR; *[POMP. 12 VAR. LECT. ET HOC TIBERIUS CAESAR CONSTITUIT IN PERSONA PARTHENII, QUI TAMQUAM INGENUUS HERES SCRIPTUS ADIERAT HEREDITATEM, CUM ESSET CAESARIS SERVUS; NAM DIVISA HEREDITAS EST INTER TIBERIUM ET EUM QUI PARTHENIO SUBSTITUTUS ERAT,]* UT REFERT SEXTUS POMPONIUS. *ULP. 8 AD SAB. SI QUI ITA SINT INSTITUTI; "SI SOCII UNA BONORUM MEORUM PERMANSERINT USQUE AD ANNOS SEDECIM, HEREDES SUNTO", INUTILEM ESSE INSTITUTIONEM SECUNDUM VERBORUM SIGNIFICATIONEM MARCELLUS AIT; IULIANUS AUTEM, QUONIAM ET ANTE ADITAM HEREDITATEM INIRI SOCIETAS POTEST QUASI REI FUTURAE, VALERE INSTITUTIONEM, QUOD EST VERUM. IDEM IULIANUS SCRIBIT EUM, QUI ITA HERES INSTITUTUS EST, SI SERVUM HEREDITARIUM NON ALIENAVERIT, CAVENTEM COHEREDI IMPLERE CONDICIONEM; CETERUM SI SOLUS HERES SCRIPTUS SIT, SUB IMPOSSIBILI CONDICIONE HEREDEM INSTITUTUM VIDERI; QUAE SENTENTIA VERA EST.* EI QUI ITA HEREDITATEM VEL LEGATUM ACCEPIT "SI DECEM DEDERIT" NEQUE HEREDITAS NEQUE LEGATUM ALITER ADQUIRI POTEST, QUAM SI POST IMPLETAM CONDICIONEM ID EGERIT SCRIPTUS HERES VEL LEGATARIUS, PER QUOD HEREDITAS AUT LEGATUM ADQUIRI SOLET. *PAUL. 2 AD SAB. SI EGO ET SERVUS MEUS VEL FILIUS HERES INSTITUTUS SIT, SI IUSSERO FILIO VEL SERVO ADIRE, STATIM ET EX MEA INSTITUTIONE ME HEREDEM ESSE POMPONIUS SCRIBIT; IDEM ET MARCELLUS PROBAT ET IULIANUS.* *ULP. 6 AD SAB. PRIUS AUTEM SIBI QUIS DEBET HEREDEM SCRIBERE, DEINDE FILIO SUBSTITUERE ET NON CONVERTERE ORDINEM SCRIPTURAE; ET HOC IULIANUS PUTAT PRIUS SIBI DEBERE, DEINDE FILIO HEREDEM SCRIBERE; CETERUM SI ANTE FILIO, DEINDE SIBI TESTAMENTUM FACIAT, NON VALERE.* *ULP. 4 AD SAB. NEMO INSTITUTUS ET SIBI SUBSTITUTUS SINE CAUSAE MUTATIONE QUICQUAM PROFICIT, SED HOC IN UNO GRADU; CETERUM SI DUO SINT GRADUS, POTEST DICI VALERE SUBSTITUTIONEM, UT IULIANUS LIBRO TRIGESIMO DIGESTORUM PUTAT; SI QUIDEM SIC SIT SUBSTITUTUS SIBI, CUM HABERET COHEREDEM TITIUM; "SI STICHUS HERES NON ERIT, LIBER ET HERES ESTO", NON VALERE SUBSTITUTIONEM; QUOD SI ITA; "SI TITIUS HERES NON ERIT, TUNC STICHUS LIBER ET HERES ET IN EIUS PARTEM ESTO", DUOS GRADUS ESSE ATQUE IDEO REPUDIANTE TITIO STICHUM LIBERUM ET HEREDEM FORE. SCAEV. QUAEST. PUBL. TRACT. * "TITIUS HERES ESTO. STICHUM MAEVIO DO LEGO; STICHUS HERES ESTO. SI STICHUS HERES NON ERIT, STICHUS LIBER HERESQUE ESTO". NOS DIDICIMUS, QUONIAM EODEM TESTAMENTO ET LEGATUS SIT STICHUS ET LIBERTATEM ACCEPIT, PRAEVALERE LIBERTATEM ET, SI PRAEVALET LIBERTAS, NON DEBERI LEGATUM ET IDEO IUSSU LEGATARII NON POSSE ADIRE HEREDITATEM, AC PER HOC VERUM ESSE STICHUM HEREDEM NON ESSE ET EX SEQUENTIBUS VERBIS LIBERTATEM ILLI COMPETERE; CUM UNUS GRADUS VIDETUR. QUID ERGO, SI NON ADIERIT TITIUS? INCIPIET SUBSTITUTIONE STICHUS LIBER ET HERES ESSE. PORRO QUAMDIU NON ADIT IUSSU LEGATARII, NEC EX CAUSA LEGATI INTELLEGITUR LEGATARII ESSE EFFECTUS, ET IDEO CERTUM EST ILLUM HEREDEM NON ESSE, AC PER HOC EX HIS VERBIS; "SI HERES NON ERIT, STICHUS LIBER HERESQUE ESTO", LIBER ET HERES EXISTET. HOC AUTEM, QUOD SENTIMUS, IULIANUS QUOQUE IN LIBRIS SUIS PROBAT.* SI TITIUS COHEREDI SUO SUBSTITUTUS FUERIT, DEINDE EI SEMPRONIUS, VERIUS PUTO IN UTRAMQUE PARTEM SEMPRONIUM SUBSTITUTUM ESSE. *ULP. 50 AD EDICT. SED SI PURE LIBERTATEM ACCEPERIT, LEGATUM SUB IURISIURANDI CONDICIONE, PUTAT IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO PRIMO DIGESTORUM REMITTI EI CONDICIONEM IURISIURANDI.* MULTUM INTEREST, CONDICIO FACTI AN IURIS ESSET; NAM HUIUSMODI CONDICIONES "SI NAVIS EX ASIA VENERIT" "SI TITIUS CONSUL FACTUS ERIT", QUAMVIS IMPLETAE ESSENT, IMPEDIENT HEREDEM CIRCA ADEUNDAM HEREDITATEM, QUAMDIU IGNORARET EAS IMPLETAS ESSE; QUAE VERO EX IURE VENIENT, IN HIS NIHIL AMPLIUS EXIGENDUM, QUAM UT IMPLETAE SINT. VELUTI SI QUIS SE FILIUM FAMILIAS EXISTIMAT, CUM SIT PATER FAMILIAS, POTERIT ADQUIRERE HEREDITATEM; QUARE ET EX PARTE HERES SCRIPTUS, QUI IGNORAT, AN TABULAE TESTAMENTI APERTAE SINT, ADIRE HEREDITATEM POTERIT. *ULP. 6 AD SAB. SI IS, QUI PUTABAT SE FILIUM FAMILIAS, PATRIS IUSSU ADIERIT, EUM NEQUE SIBI NEQUE EI QUI IUSSIT QUAESISSE HEREDITATEM CONSTAT; QUAMQUAM IS, QUEM PATER IUSSIT ADIRE ET DECESSIT, SI ADIERIT IAM MORTUO PATRE, OBLIGET SE HEREDITATI, UT IULIANUS LIBRO TRIGESIMO PRIMO DIGESTORUM SCRIPSIT; NAM EUM, QUI DUBITAT, UTRUM FILIUS FAMILIAS AN PATER FAMILIAS MORTE PATRIS FACTUS SIT, POSSE ADIRE HEREDITATEM MAGIS ADMITTIT.* *ULP. 50 AD EDICT. QUIA AUTEM IS QUI AB INTESTATO POSSIDET HEREDITATEM CONVENIRI POTEST, SI OMITTIT CAUSAM TESTAMENTI, QUAESITUM EST, SI QUASI EX VOLUNTATE TESTATORIS VIDEATUR OMISISSE, AN COGATUR PRAESTARE. UT PUTA FRATREM SUUM SCRIPSIT HEREDEM ET CODICILLOS FECIT AB INTESTATO PETITQUE A FRATRE, UT, SI LEGITIMA HEREDITAS AD EUM PERTINUERIT, FIDEICOMMISSA PRAESTARET QUIBUSDAM; SI IGITUR OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO POSSIDEAT HEREDITATEM, VIDENDUM EST, AN LEGATARIIS COGATUR RESPONDERE. ET IULIANUS LIBRO TRIGESIMO PRIMO DIGESTORUM SCRIBIT COGENDUM PRIMUM LEGATA PRAESTARE, MOX DIMISSIS LEGATIS SI QUID SUPERFUERIT EX DODRANTE, TUNC FIDEICOMMISSA COGI PRAESTARE; CETERUM SI LEGATA ABSUMANT DODRANTEM, TUNC NIHIL FIDEICOMMISSARIIS PRAESTANDUM; HABERE ENIM INTEGRUM QUADRANTEM LEGITIMUM HEREDEM OPORTET.* *ULP. IBID. SI NON SOLUS, SED CUM ALIO POSSIDET HEREDITATEM IS QUI OMISIT CAUSAM TESTAMENTI, RECTISSIME IULIANUS AIT, QUOD ET MARCELLUS PROBAT, DANDAM IN IPSUM QUOQUE LEGATORUM ACTIONEM UTILEM; NEC ENIM ASPERNARI DEBET OBESSE SIBI FACTUM HEREDIS SCRIPTI, CUI ETIAM PROFUERIT.* SI IN TESTAMENTO ITA SCRIPTUM FUERIT; "TITIUS HERES ESTO; SI TITIUS HERES ERIT, MAEVIUS HERES ESTO" ET TITIUS OMISSA CAUSA TESTAMENTI HEREDITATEM LEGITIMAM POSSEDERIT, MAEVIO ADVERSUS EUM PETITIO HEREDITATIS DARI NON DEBET PRO PARTE, QUAM HABITURUS ESSET, SI TESTAMENTI CAUSA OMISSA NON FUISSET. CUM ENIM OMISSO TESTAMENTO HEREDITAS POSSIDETUR, LEGATORUM QUIDEM ET LIBERTATIUM RATIO HABENDA EST, QUIA ALITER QUAM AB HEREDE DARI NON POTUERUNT; HEREDITATIS VERO QUAE ITA DATA EST RATIONEM HABERE PRAETOR NON DEBET; SUA ENIM CULPA TESTATOR SUB HAC CONDICIONE HEREDITATIS PARTEM DEDIT, QUAM POTUIT PURE DARE. QUARE ET SI ITA SCRIPTUM FUISSET; "TITIUS HERES ESTO; QUISQUIS MIHI EX SUPRA SCRIPTIS HERES ERIT, STICHUS LIBER HERESQUE ESTO" ET TITIUS OMISSO TESTAMENTO HEREDITATEM POSSIDEAT, LIBERATEM PRAETOR STICHI TUERI NON DEBET NEC HEREDITATIS PETITIONEM EI DARE. SI QUIS HOC MODO TESTAMENTUM SCRIPSERIT; "TITIUS HERES ESTO; SI TITIUS HERES NON ERIT, MAEVIUS HERES ESTO; QUISQUIS MIHI EX SUPRA SCRIPTIS HERES ERIT, MAEVIO, SI MIHI HERES NON ERIT, CENTUM DATO", DEINDE TITIUS OMISSO TESTAMENTO LEGITIMAM HEREDITATEM POSSIDEAT, AN MAEVIO, CUIUS IN POTESTATE FUIT, UT EX SUBSTITUTIONE ADEUNDO TOTAM HEREDITATEM HABERET, LEGATORUM ACTIO DARI DEBEAT, QUAERITUR. ET PLACET DARI, QUIA NIHIL PROHIBET MAEVIUM IUSTAM CAUSAM HABUISSE, PROPTER QUAM NOLLET NEGOTIIS HEREDITARIIS IMPLICARI. ET QUIDEM TOTUM LEGATUM PETERE POTEST, QUAMVIS A SEMET IPSO INUTILITER EI LEGATUM FUISSET. *PAPIN. 16 QUAEST. IULIANUS SCRIBIT PATREM, QUI FILIAM SIBI SUBSTITUTAM IUSSIT ADIRE HEREDITATEM, LEGATA QUAE AB IPSO DATA SUNT EX SENTENTIA EDICTI PRAESTATURUM, QUONIAM FILIA PATRI SUBSTITUITUR IN CASU, NON UT ARBITRIUM ELIGENDI RELINQUATUR; SED SI VARIA LEGATA SUPRA DODRANTEM DATA SINT, EORUM PRIUS RATIONEM HABENDAM, QUAE A FILIA RELICTA SUNT. NON ENIM CARET DOLO PATER, QUI HONORE PROPRIO OMISSO PROPTER COMPENDIUM ALIENAM INSTITUTIONEM MALUIT. DENIQUE SI FILIAE PATER SUBSTITUTUS ADIIT HEREDITATEM, NIHIL EUM DOLO FACERE IULIANUS EXISTIMAT, QUIA NEMO FILIAE PATREM CONTRA VOTUM PARENTIUM SUBSTITUERE VIDETUR, SED UT ARBITRIUM ELIGENDI RELINQUAT.* *ULP. 22 AD SAB. SI POCULA QUIS LEGAVIT ET MASSA FACTA EST VEL CONTRA, ITEM SI LANA LEGETUR ET VESTIMENTUM EX EA FIAT, IULIANUS LIBRO TRIGESIMO SECUNDO SCRIPSIT LEGATUM IN OMNIBUS SUPRA SCRIPTIS CONSISTERE ET DEBERI QUOD EXSTAT; QUAM SENTENTIAM PUTO VERAM, SI MODO NON MUTAVERIT TESTATOR VOLUNTATEM.* *IUSTINIAN. GREGE * LEGATO ETIAM EAS OVES, QUAE POST TESTAMENTUM FACTUM GREGI ADICIUNTUR, LEGATO CEDERE IULIANUS AIT; ESSE ENIM GREGIS UNUM CORPUS EX DISTANTIBUS CAPITIBUS, SICUTI AEDIUM UNUM CORPUS EST EX COHAERENTIBUS LAPIDIBUS; AEDIBUS DENIQUE LEGATIS COLUMNAS ET MARMORA, QUAE POST TESTAMENTUM FACTUM ADIECTA SUNT, LEGATO CEDERE.* *MARCELLUS NOTAT.* IS, QUI SOLA TRIGINTA RELIQUERAT, TITIO TRIGINTA LEGAVIT, SEIO VIGINTI, MAEVIO DECEM. MASSURIUS SABINUS PROBAT TITIUM QUINDECIM, SEIUM DECEM, MAEVIUM QUINQUE CONSECUTUROS, ITA TAMEN, UT EX HIS PRO RATA PORTIONIS FALCIDIAE SATISFIAT. SI FUNDUM SUB CONDICIONE LEGATUM HERES PENDENTE CONDICIONE SUB ALIA CONDICIONE ALII LEGASSET ET POST EXISTENTEM CONDICIONEM, QUAE PRIORE TESTAMENTO PRAEPOSITA FUISSET, TUNC EA CONDICIO, SUB QUA HERES LEGAVERAT, EXSTITISSET, DOMINIUM A PRIORE LEGATORIO NON DISCEDIT. *PAPIN. 17. QUAEST. MAEVIUS FUNDUM MIHI AC TITIO SUB CONDICIONE LEGAVIT, HERES AUTEM EIUS EUNDEM SUB EADEM CONDICIONE MIHI LEGAVIT. VERENDUM ESSE IULIANUS AIT, NE EXISTENTE CONDICIONE PARS EADEM EX UTROQUE TESTAMENTO MIHI DEBEATUR.* SI SERVO COMMUNI RES LEGATA FUISSET, POTEST ALTER DOMINUS AGNOSCERE LEGATUM, ALTER REPELLERE; NAM IN HANC CAUSAM SERVUS COMMUNIS QUASI DUO SERVI SUNT. "STICHUM SEMPRONIO DO LEGO; SI SEMPRONIUS STICHUM INTRA ANNUM NON MANUMISERIT, EUNDEM STICHUM TITIO DO LEGO." QUAESITUM EST, QUID IURIS ESSET. RESPONDI SEMPRONIUM INTERIM TOTUM HABITURUM ET, SI QUIDEM INTRA ANNUM MANUMISISSET, LIBERUM EUM EFFECTURUM; SIN AUTEM HOC NON FECISSET, TOTUM AD TITIUM PERTINERE. "STICHUM SEMPRONIO DO LEGO. SI SEMPRONIUS STICHUM INTRA ANNUM NON MANUMISERIT, IDEM STICHUS LIBER ESTO". QUAESITUM EST, QUID IURIS SIT. RESPONDIT HOC MODO LIBERTATE DATA "SI SEMPRONIUS NON MANUMISERIT, STICHUS LIBER ESTO" SEMPRONIUM, NISI MANUMISERIT, NIHIL IURIS IN STICHUM HABITURUM, SED LIBERUM EUM FUTURUM. QUI FUNDUM EXCEPTO AEDIFICIO LEGAT, APPELLATIONE AEDIFICII AUT SUPERFICIEM SIGNIFICAT AUT SOLUM QUOQUE, CUI AEDIFICIUM SUPERPOSITUM EST. SI DE SOLA SUPERFICIE EXCEPERIT, NIHILO MINUS IURE LEGATI TOTUS FUNDUS VINDICABITUR, SED EXCEPTIONE DOLI MALI POSITA CONSEQUITUR HERES ID, UT SIBI HABITARE IN VILLA LICEAT; IN QUO INERIT, UT ITER QUOQUE ET ACTUM IN EA HABEAT. SI VERO SOLUM QUOQUE EXCEPTUM FUERIT, FUNDUS EXCEPTA VILLA VINDICARI DEBEBIT ET SERVITUS IPSO IURE VILLAE DEBEBITUR, NON SECUS AC SI DUORUM FUNDORUM DOMINUS ALTERUM LEGAVERIT ITA, UT ALTERI SERVIRET. SED INCLINANDUM EST TESTATOREM ETIAM DE SOLO COGITASSE, SINE QUO AEDIFICIUM STARE NON POTEST. SI LIBERTUS PATRONUM EX SEPTUNCE HEREDEM SCRIPSERIT, ALIOS EX CETERIS ET ITA LEGAVERIT; "QUISQUIS MIHI ALIUS EX SUPRA SCRIPTIS CUM PATRONO MEO HERES ERIT, SERVOS ILLUM ET ILLUM TITIO LEGO, QUOS AESTIMO SINGULOS VICENIS AUREIS", INTELLEGENDUM ERIT A COHEREDE PATRONI DUMTAXAT LEGATUM DATUM ET IDEO TITIUM NON AMPLIUS QUINCUNCEM IN SERVIS VINDICARE POSSE. ADIECTIO AUTEM ILLA "QUOS AESTIMO SINGULOS VICENIS AUREIS" NON MUTAT LEGATI CONDICIONEM, SI LEGIS FALCIDIAE RATIONEM HABERE OPORTEAT; NIHILO MINUS ENIM VERUM PRETIUM SERVORUM IN AESTIMATIONEM DEDUCETUR. "TITIO FUNDUM DO LEGO, SI HEREDI MEO DECEM DEDERIT". SI DECEM HERES TITIO DEBUISSET ET EA TITIUS ACCEPTA EI FECISSET, FUNDUM VINDICARE POTEST. *PAUL. 16 AD PLAUT. IULIANUS AIT, SI HEREDI LEGATARIUS, CUI SUB CONDICIONE LEGATUM ERAT "SI HEREDI DECEM DEDERIT", ID, QUOD EI DEBERET HERES, ACCEPTO TULISSET, NON QUIDEM VIDERI CONDICIONI PARUISSE, QUASI DEDERIT; SED QUASI PER HEREDEM STET, QUO MINUS PAREAT, POSSE PETERE LEGATUM, QUASI EXSTITERIT CONDICIO.* SI TITIUS, CUI STICHUS LEGATUS FUERAT, ANTEQUAM SCIRET AD SE LEGATUM PERTINERE, DECESSERIT ET EUNDEM SEIO LEGAVERIT ET HERES TITII LEGATUM NON REPUDIAVERIT, STICHUM SEIUS VINDICABIT. SI PATER FAMILIAS AB IMPUBERE FILIO TITIO FUNDUM LEGAVERIT ET A SUBSTITUTO EUDEM EIDEM TITIO ET PUPILLUS PATRI HERES EXSTITERIT; SIVE VINDICAVERIT TITIUS LEGATUM SIVE REPUDIAVERIT, QUAMVIS FILIUS IMPUBES DECESSERIT, A SUBSTITUTO VINDICARE NON POTERIT. HOC ENIM, QUOD RURSUS A SUBSTITUTO LEGATUR, PERINDE HABENDUM EST AC SI REPETITA LEGATA ESSENT. QUARE ET SI PURE A FILIO, SUB CONDICIONE A SUBSTITUTO LEGATUM FUERIT, PERINDE OMNIA SERVABUNTUR AC SI TANTUM A FILIO LEGATUM FUISSET; CONTRA AUTEM SI A FILIO SUB CONDICIONE, A SUBSTITUTO PURE LEGATUM FUERIT ET PUPILLUS PENDENTE CONDICIONE DECESSERIT, EX SUBSTITUTIONE SOLA LEGATUM VALEBIT. *ULP. 21 AD SAB. * SI IN PUPILLARI TESTAMENTO ALII EANDEM [REM] LEGAVERIT, QUAM MIHI IN SUO TESTAMENTO LEGAVIT, IULIANUS SCRIBIT CONCURSU PARTES NOS HABERE.* HIS VERBIS "LUCIO ET TITIO EORUMVE CUI FUNDUM DO LEGO" UTILITER LEGATUR ET, SI UTRIQUE VIXERINT, UTRIQUE, SI ALTER, ALTERI DEBEBITUR. CUM STATULIBER SUB CONDICIONE LEGATUS EST ET PENDENTE CONDICIONE LEGATI CONDICIO STATUTAE LIBERTATIS DEFICIT, LEGATUM UTILE FIT; NAM SICUT STATUTA LIBERTAS TUNC PEREMIT LEGATUM, CUM VIRES ACCIPIT, ITA LEGATUM QUOQUE NON ANTE PEREMI POTEST, QUAM DIES CESSERIT EIUS. A FILIO IMPUBERE LEGATUS ET A SUBSTITUTO LIBER ESSE IUSSUS, SI QUIDEM PUPILLUS AD PUBERTATEM PERVENERIT, AB EO CUI LEGATUS FUERAT VINDICABITUR; MORTUO VERO PUPILLO LIBERTAS COMPETIT. LONGE MAGIS HOC SERVARI CONVENIET, SI IDEM SERVUS SUB CONDICIONE AB IMPUBERE LEGATUS FUERIT ET PENDENTE CONDICIONE FILIUS INTRA PUBERTATEM DECESSERIT. *GAI. 18 AD EDICT. * SI IDEM PURE LEGATUS SIT ET EX DIE LIBER ESSE IUSSUS ERIT, OMNIMODO INUTILE LEGATUM EST, QUIA DIEM VENTURAM CERTUM EST. ITA IULIANUS QUOQUE SENSIT, UNDE AIT; SI SERVUS TITIO LEGATUS SIT ET IDEM POST MORTEM TITII LIBER ESSE IUSSUS FUERIT, INUTILE LEGATUM EST, QUIA MORITURUM TITIUM CERTUM EST.* CUM ITA LEGATUR; "TITIO STICHUM DO LEGO, SI PAMPHILUM NON ELEGERIT; EIDEM TITIO PAMPHILUM, SI STICHUM NON ELEGERIT", SIMILE EST, ATQUE SI ITA LEGATUM FUISSET; "TITIO STICHUM AUT PAMPHILUM, UTRUM EORUM VOLET, DO LEGO". QUAESITUM EST, SI STICHUS SUB CONDICIONE LIBER ESSE IUSSUS SIT ET MIHI OPTIO SERVI DATA ESSET VEL SERVUS GENERALITER LEGATUS ESSET, QUID IURIS ESSET. DIXI COMMODIUS CONSTITUI EUM, QUI SUB CONDICIONE LIBERTATEM STICHO DET ET OPTIONEM SERVORUM, NON COGITARE DE STICHO, SICUTI CONSTAT NON COGITARE EUM DE EO, CUI PRAESENTEM LIBERTATEM DEDERIT; SECUNDUM QUOD SI STICHUM OPTAVERO VEL ELEGERO, NIHIL AGAM ET EX CETERIS NIHILO MINUS OPTABO. IN EODEM CASU QUAESITUM EST, SI OPTIONE SERVORUM DATA, ANTEQUAM OPTAREM, CONDICIO STATUTAE LIBERTATIS DEFECISSET, AN STICHUM OPTARE POSSIM. PUTO MUCIANAE SENTENTIAE ADSENTIENDUM, QUA PLACET IPSA LIBERTATE LEGATUM PEREMI, NON DATIONE STATUTAE LIBERTATIS; QUARE SIVE VIVO TESTATORE SIVE POST MORTEM EIUS ET ANTE ADITAM HEREDITATEM CONDICIO STATUTAE LIBERTATIS DEFECERIT, LEGATUM ERIT UTILE; NAM SICUT PURA LIBERTAS, ITA STATUTA LIBERTAS ADITAE HEREDITATIS TEMPORE VIRES ACCIPIT. IDEOQUE STICHUM OPTARE POSSUM. *[SI ALII LEGETUR SUB CONDICIONE, QUOD ALII PURE DATUM EST * *; SI HOC ANIMO FUERIT TESTATOR, UT OMNIMODO RECESSUM A PRIMO PUTAVERIT, DICENDUM ERIT A PRIMO ADEMPTUM LEGATUM.]* ET IDEO SI VIVO TESTATORE MORTUUS FUERIT IS, IN QUEM TRANSLATUM LEGATUM FUERIT, NIHILO MAGIS AD EUM, A QUO TRANSLATUM FUERIT, PERTINEBIT. *PAUL. 10 QUAEST. * RECTISSIME IULIANUS DEFINIT ID DEMUM SERVO ALIENO LEGARI POSSE, QUOD IPSE LIBER FACTUS CAPERE POSSET. CALUMNIOSA EST ENIM ILLA ADNOTATIO POSSE LEGARI SERVO ET QUAMDIU SERVIAT; NAM ET HOC LEGATUM EX PERSONA SERVI VIRES ACCIPIT.* *ULP. 18 AD SAB. MUCIANAE CAUTIONIS UTILITAS CONSISTIT IN CONDICIONIBUS, QUAE IN NON FACIENDO SUNT CONCEPTAE, UT PUTA "SI IN CAPITOLIUM NON ASCENDERIT" "SI STICHUM NON MANUMISERIT" ET IN SIMILIBUS; ET ITA ARISTONI ET NERATIO ET IULIANO VISUM EST.* ** SI EXTRANEO LEGATUM FUERIT [SCIL. PER PRAECEPTIONEM], INUTILE EST LEGATUM; ADEO, UT SABINUS EXISTIMAVERIT NE QUIDEM EX [SENATUS] CONSULTO NERONIANO POSSE CONVALESCERE; NAM EO, INQUIT, SENATUS CONSULTO EA TANTUM CONFIRMANTUR, QUAE VERBORUM VITIO IURE CIVILI NON VALENT, NON QUAE PROPTER IPSAM PERSONAM LEGATARII NON DEBERENTUR. SED IULIANO ET SEXTO PLACUIT ETIAM HOC CASU EX SENATUS CONSULTO CONFIRMARI LEGATUM; NAM EX VERBIS ETIAM HOC CASU ACCIDERE, UT IURE CIVILI INUTILE SIT LEGATUM, INDE MANIFESTUM ESSE, QUOD EIDEM ALIIS VERBIS RECTE LEGATUR, VELUTI PER VINDICATIONEM, PER DAMNATIONEM, SINENDI MODO. TUNC AUTEM VITIO PERSONAE LEGATUM NON VALERE, CUM EI LEGATUM SIT, CUI NULLO MODO LEGARI POSSIT, VELUT PEREGRINO, CUM QUO TESTAMENTI FACTIO NON SIT; QUO PLANE CASU SENATUS CONSULTO LOCUS NON EST.* "STICHUM, QUI MEUS ERIT CUM MORIAR, HERES MEUS DATO"; MAGIS CONDICIONEM LEGATO INIECISSE QUAM DEMONSTRARE VOLUISSE PATREM FAMILIAS APPARET EO QUOD, SI DEMONSTRANDI CAUSA HAEC ORATIO PONERETUR, ITA CONCEPTA ESSET "STICHUS QUI MEUS EST", NON "QUI MEUS ERIT". SED CONDICIO TALIS ACCIPI DEBET "QUATENUS MEUS ERIT", UT, SI TOTUM ALIENAVERIT, LEGATUM EXTINGUATUR, SI PARTEM, PRO EA PARTE DEBEATUR, QUAE TESTATORIS MORTIS TEMPORE FUERIT. *ULP. 21 AD SAB. CUM SERVUS LEGATUS IN FUGA ESSET VEL LONGINQUO ABSENS EXIGATUR, OPERAM PRAESTARE HERES DEBET, UT EAM REM REQUIRAT ET PRAESTET, ET ITA IULIANUS SCRIBIT.* *ULP. 22 AD SAB. CUM RES LEGATA EST, SI QUIDEM PROPRIA FUIT TESTATORIS ET COPIAM EIUS HABET, HERES MORAM FACERE NON DEBET, SED EAM PRAESTARE. SED SI RES ALIBI SIT QUAM UBI PETITUR, PRIMUM QUIDEM CONSTAT IBI ESSE PRAESTANDAM, UBI RELICTA EST, NISI ALIBI TESTATOR VOLUIT; NAM SI ALIBI VOLUIT, IBI PRAESTANDA EST, UBI TESTATOR VOLUIT VEL UBI VERISIMILE EST EUM VOLUISSE; ET ITA IULIANUS SCRIPSIT TAM IN PROPRIIS QUAM IN ALIENIS LEGATIS.* *ULP. 25 AD SAB. SI QUIS DUOS HEREDES SCRIPSERIT ET DAMNAVERIT UNUMQUEMQUE SOLIDAM REM LEGATARIO PRAESTARE, IDEM EST ATQUE SI DUOBUS TESTAMENTIS LEGATUM ESSET; NAM ET SI MIHI ET FILIO VEL SERVO MEO ESSET EODEM TESTAMENTO LEGATUM, SINE DUBIO VALERET LEGATUM UTRIUSQUE, UT ET MARCELLUS APUD IULIANUM ADICIT.* *ULP. 5 DISPUT. * SI STICHUM LEGAVERIT, CUM ILLE EI STICHUM AUT DECUM DEBERET, INCERTI ACTIO LEGATARIO ADVERSUS HEREDEM COMPETIT, UT SCRIPSIT IULIANUS LIBRO TRIGESIMO TERTIO DIGESTORUM, PER QUAM ACTIONEM COMPELLAT HEREDEM EXPERIRI; ET, SI STICHUM CONSECUTUS FUERIT, PRAESTABIT EI, SI DECEM, NIHIL CONSEQUETUR. SECUNDUM QUOD ERIT IN ARBITRIO DEBITORIS, AN SIT LEGATARIUS IS CUI STICHUS LEGATUS EST.* OMNES DEBITORES, QUI SPECIEM EX CAUSA LUCRATIVA DEBENT, LIBERANTUR, CUM EA SPECIES EX CAUSA LUCRATIVA AD CREDITORES PERVENISSET. NON QUOCUMQUE MODO SI LEGATARII RES FACTA FUERIT DIE CEDENTE, OBLIGATIO LEGATI EXSTINGUITUR, SED ITA, SI EO MODO FUERIT EIUS, QUO AVELLI NON POSSIT. PONAMUS REM, QUAE MIHI PURE LEGATA SIT, ACCIPERE ME PER TRADITIONEM DIE LEGATI CEDENTE AB EO HEREDE, A QUO EADEM SUB CONDICIONE ALII LEGATA FUERIT; NEMPE AGAM EX TESTAMENTO, QUIA IS STATUS EST EIUS, UT EXISTENTE CONDICIONE DISCESSURUM SIT A ME DOMINIUM. NAM ET SI EX STIPULATIONE MIHI STICHUS DEBEATUR ET IS, CUM SUB CONDICIONE ALII LEGATUS ESSET, FACTUS FUERIT MEUS EX CAUSA LUCRATIVA, NIHILO MINUS EXISTENTE CONDICIONE EX STIPULATU AGERE POTERO. SI EX BONIS EIUS, QUI REI PUBLICAE CAUSA ABERAT, REM USU ADQUISIERIM ET EA ANTEQUAM EVINCERETUR MIHI LEGATA SIT, DEINDE POSTEA EVINCATUR, RECTE EX TESTAMENTO PETAM EAM MIHI DARI OPPORTERE. FUNDUS MIHI LEGATUS EST; PROPRIETATEM EIUS FUNDI REDEMI DETRACTO USU FRUCTU; POSTEA VENDITOR CAPITE MINUTUS EST ET USUS FRUCTUS AD ME PERTINERE COEPIT. SI EX TESTAMENTO EGERO, IUDEX TANTI LITEM AESTIMARE DEBEBIT, QUANTUM MIHI ABERIT. *MARCELLUS.* IDEM ERIT ET SI PARTEM REDEMERO, PARS MIHI LEGATA EST AUT DONATA; PARTEM ENIM DUMTAXAT PETERE DEBEBO. *IULIANUS.* QUOD SI LEGATUM MIHI EST QUOD EX PAMPHILA NATUM ERIT, EGO PAMPHILAM MERCATUS SUM ET EA APUD ME PEPERIT, NON POSSUM VIDERI PARTUM EX CAUSA LUCRATIVA HABERE, QUIA MATREM EIUS MERCATUS SUM; ARGUMENTUM REI EST, QUOD EVICTO EO ACTIO EX EMPTO COMPETIT. QUI GAIUM ET LUCIUM EIUSDEM PECUNIAE REOS HABEBAT SI ITA LEGAVERIT; "QUOD MIHI GAIUS DEBET, ID HERES MEUS SEMPRONIO DAMNAS ESTO DARE; QUOD MIHI LUCIUS DEBET, ID HERES MEUS MAEVIO DAMNAS ESTO DARE", EAM CONDICIONEM HEREDIS SUI CONSTITUIT, UT IS NECESSE HABEAT ALTERI ACTIONES SUAS, ALTERI LITIS AESTIMATIONEM PRAESTARE. SI TAMEN VIVUS TESTATOR GAIO ACCEPTUM FECIT, NECESSE EST, UT SEMPRONII ET MAEVII LEGATUM INUTILE SIT. CUM MIHI STICHUS AUT PAMPHILUS LEGATI FUISSENT DUORUM TESTAMENTIS ET STICHUM EX ALTERO TESTAMENTO CONSECUTUS FUISSEM, EX ALTERO PAMPHILUM PETERE POSSUM, QUIA ET SI UNO TESTAMENTO STICHUS AUT PAMPHILUS LEGATI FUISSENT ET STICHUS EX CAUSA LUCRATIVA MEUS FACTUS FUISSET, NIHILO MINUS PAMPHILUM PETERE POSSEM. HUIUSMODI LEGATUM; "SI TITIUS HEREDI MEO CAVERIT CENTUM MAEVIO SE DATURUM, ET HERES MEUS TITIO CENTUM DATO", UTILE LEGATUM EST, QUEMADMODUM QUOD ALICUI LEGATUM EX CAUSA FIDEICOMMISSI RESTITUATUR. EADEM RATIONE HOC QUOQUE LEGATUM UTILE SIT; "SI TITIUS HEREDI MEO CAVERIT SE IN MUNICIPIO EX CENTUM AUREIS OPUS FACTURUM, TUM EI CENTUM AUREOS HERES MEUS DARE DAMNAS ESTO". SI SEMPRONIUS TITIUM HEREDEM INSTITUERIT ET AB EO POST BIENNIUM FUNDUM DARI IUSSERIT MAEVIO, TITIUS DEINDE AB HEREDE SUO EUNDEM FUNDUM MAEVIO PRAESENTI DIE LEGAVERIT ET MAEVIUS PRETIUM FUNDI AB HEREDE TITII ACCEPERIT; SI EX TESTAMENTO SEMPRONII FUNDUM PETERE VELIT, EXCEPTIONE REPELLI POTERIT, SI PRETIO FUNDI CONTENTUS NON ERIT. SI CUI HOMO LEGATUS FUISSET ET PER LEGATARIUM STETISSET, QUO MINUS STICHUM, CUM HERES TRADERE VOLEBAT, ACCIPERET, MORTUO STICHO EXCEPTIO DOLI MALI HEREDI PRODERIT. AEDES, QUIBUS HEREDIS AEDES SERVIEBANT, LEGATAE SUNT TRADITAE LEGATARIO NON IMPOSITA SERVITUTE. DIXI POSSE LEGATARIUM EX TESTAMENTO AGERE, QUIA NON PLENUM LEGATUM ACCEPISSET; NAM ET EUM, QUI DEBILITATUM AB HEREDE SERVUM ACCEPERIT, RECTE EX TESTAMENTO AGERE. QUI SERVUM TESTAMENTO SIBI LEGATUM, IGNORANS EUM SIBI LEGATUM, AB HEREDE EMIT, SI COGNITO LEGATO EX TESTAMENTO EGERIT ET SERVUM ACCEPERIT, ACTIONE EX VENDITO ABSOLVI DEBET, QUIA HOC IUDICIUM FIDEI BONAE EST ET CONTINET IN SE DOLI MALI EXCEPTIONEM. QUOD SI PRETIO SOLUTO EX TESTAMENTO AGERE INSTITUERIT, HOMINEM CONSEQUI DEBEBIT, ACTIONE EX EMPTO PRETIUM RECIPERABIT, QUEMADMODUM RECIPERARET, SI HOMO EVICTUS FUISSET. QUOD SI IUDICIO EX EMPTO ACTUM FUERIT ET TUNC ACTOR COMPERERIT LEGATUM SIBI HOMINEM ESSE ET AGAT EX TESTAMENTO, NON ALITER ABSOLVI HEREDEM OPORTEBIT, QUAM SI PRETIUM RESTITUERIT ET HOMINEM ACTORIS FECERIT. *ULP. 21 AD SAB. SI TITIUS A ME REM EMISSET ET EANDEM MIHI LEGASSET ANTEQUAM EI TRADEREM, MOX EI TRADIDERO ET PRETIUM RECEPERO, VIDETUR QUIDEM IS PRIMA FACIE REM MIHI MEAM LEGASSE ET IDEO LEGATUM NON CONSISTERE. SED EX EMPTO ACTIONE LIBERATUS UTIQUE PER LEGATUM REM VINDICARE POTERO QUAM TRADIDI. SED SI NONDUM ERAT SOLUTUM MIHI PRETIUM, IULIANUS SCRIBIT EX VENDITO QUIDEM ME ACTURUM, UT PRETIUM EXSEQUAR, EX TESTAMENTO VERO, UT REM QUAM VENDIDI ET TRADIDI RECIPIAM. IDEM SUBIUNGIT, SI PRETIUM QUIDEM MIHI ERAT SOLUTUM, REM AUTEM NONDUM TRADIDERAM, EX TESTAMENTO ME AGENTUM LIBERATIONEM CONSEQUI. IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI FUNDUM TESTATOR, QUEM AB ALIO EMERAT, MIHI LEGAVIT, HEREDEM COGENDUM MIHI ACTIONEM EX EMPTO PRAESTARE, SCILICET SI NONDUM RES TRADITA FUERIT VEL DEFUNCTO VEL HEREDI.* CUM PATER PRO FILIA SUA DOTIS NOMINE CENTUM PROMISISSET, DEINDE EIDEM CENTUM EADEM LEGASSET, DOLI MALI EXCEPTIONE HERES TUTUS ERIT, SI ET GENER EX PROMISSIONE ET PUELLA EX TESTAMENTO AGERE INSTITUERIT; CONVENIRE ENIM INTER EOS OPORTET, UT ALTERUTRA ACTIONE CONTENTI SINT. SI ITA CUI LEGATUM ESSET; "SI TABULAS CHIROGRAPHI MEI HEREDI MEO REDDIDERIT, HERES MEUS EI DECEM DATO", HUIUSMODI CONDICIO HANC VIM HABET "SI HEREDEM MEUM DEBITO LIBERAVERIT". QUARE ET, SI TABULAE EXSTABUNT, NON INTELLEGETUR CONDICIONI SATISFECISSE CREDITOR, NISI ACCEPTUM HEREDI FECERIT, ET, SI TABULAE IN RERUM NATURA NON FUERINT, EXISTIMABITUR INPLESSE CONDICIONEM, SI HEREDEM LIBERAVERIT, NEC AD REM PERTINEBIT, IAM TUNC CUM TESTAMENTUM FIEBAT TABULAE INTERCIDERINT AN POSTEA VEL MORTUO TESTATORE. SI TITIO ET MAEVIO LEGATUS FUERIT STICHUS, QUI TITII ERAT, DEBEBITUR PARS STICHI MAEVIO; NAM TITIUS, QUAMVIS AD LEGATUM NON ADMITTATUR, PARTEM FACIET. "STICHUM AUT PAMPHILUM, UTRUM HERES MEUS VOLET, TITIO DATO". SI DIXERIT HERES STICHUM SE VELLE DARE, STICHO MORTUO LIBERABITUR. CUM AUTEM SEMEL DIXERIT HERES, UTRUM DARE VELIT, MUTARE SENTENTIAM NON POTERIT. LEGATUM EST ITA; "FUNDUM CORNELIANUM ET MANCIPIA, QUAE IN EO FUNDO CUM MORIAR MEA ERUNT, HERES MEUS TITIO DATO". ANCILLA, QUAE IN EO FUNDO ESSE CONSUEVERAT, MORTIS TEMPORE CUM IN FUGA ESSET, ENIXA EST; QUAERO, AN VEL IPSA VEL PARTUS EIUS LEGATO CEDAT. RESPONDI; ANCILLA QUAMVIS IN FUGA SIT, LEGATA VIDETUR ET, LICET FUGITIVA ERAT, PERINDE HABETUR AC SI IN EO FUNDO FUISSET MORIENTE PATRE FAMILIAS; HUIC CONSEQUENS EST, UT PARTUS QUOQUE MATREM SEQUATUR ET PERINDE LEGATO CEDAT, AC SI IN FUNDO EDITUS FUISSET. SI TITIO STICHUS AUT PAMPHILUS, UTRUM EORUM MALET, LEGATUS EST, DEINDE PAMPHILUM TESTATOR TITIO DONAVIT, STICHUS IN OBLIGATIONE REMANET. QUIBUS ITA LEGATUM FUERIT; "TITIO ET MAEVIO SINGULOS SERVOS DO LEGO", CONSTAT EOS NON CONCURSUROS IN EUNDEM SERVUM, SICUTI NON CONCURRUNT, CUM ITA LEGATUR; "TITIO SERVUM DO LEGO; MAEVIO ALTERUM SERVUM DO LEGO". SI IS CUI LEGATUM FUERAT ANTEQUAM CONSTITUERET, QUA ACTIONE UTI VELLET, DECESSIT DUOBUS HEREDIBUS RELICTIS, LEGATUM ACCIPERE SIMUL VENIENTES, NISI CONSENSERINT, NON POSSUNT; QUARE QUAMDIU ALTER REM VINDICARE VULT, ALTER IN PERSONAM AGERE NON POTEST. SED SI CONSENSERINT, REM COMMUNITER HABEBUNT; CONSENTIRE AUTEM VEL SUA SPONTE DEBENT VEL IUDICE IMMINENTE. *ULP. 21 AD SAB. IULIANUS SCRIPSIT, SI RES PIGNORI DATA LEGETUR DEBITORI A CREDITORE, VALERE LEGATUM HABEREQUE EUM ACTIONEM, UT PIGNUS RECIPIAT, PRIUSQUAM PECUNIAM SOLVAT.* *ULP. 23 AD SAB. NUNC DE EFFECTU LEGATI VIDEAMUS. ET SI QUIDEM MIHI LIBERATIO SIT RELICTA, CUM SOLUS SIM DEBITOR, SIVE A ME PETATUR, EXCEPTIONE UTI POSSUM, SIVE NON PETATUR, POSSUM AGERE, UT LIBERER PER ACCEPTILATIONEM. SED ET SI CUM ALIO SIM DEBITOR, PUTA DUO REI FUIMUS PROMITTENDI, ET MIHI SOLI TESTATOR CONSULTUM VOLUIT, AGENDO CONSEQUAR, NON UT ACCEPTO LIBERER, NE ETIAM CONREUS MEUS LIBERETUR CONTRA TESTATORIS VOLUNTATEM, SED PACTO LIBERABOR. SED QUID SI SOCII FUIMUS? VIDEAMUS, NE PER ACCEPTILATIONEM DEBEAT LIBERARI; ALIOQUIN, DUM A CONREO MEO PETITUR, EGO INQUIETOR. ET ITA IULIANUS LIBRO TRIGESIMO SECUNDO DIGESTORUM SCRIPSIT, SI QUIDEM SOCII NON SIMUS, PACTO ME DEBERE LIBERARI, SI SOCII, PER ACCEPTILATIONEM. UTRIQUE AUTEM LEGATARII HABENTUR ET IN HOC CASU. NAM ET SI QUOD EGO DEBEO TITIO, SIT EI LEGATUM MEI GRATIA, UT EGO LIBERER, NEMO ME NEGABIT LEGATARIUM, UT ET IULIANUS EODEM LIBRO SCRIBIT. ET MARCELLUS NOTAT UTRIUSQUE LEGATUM ESSE TAM MEUM QUAM CREDITORIS MEI, ETSI SOLVENDO FUERO; INTERESSE ENIM CREDITORIS DUOS REOS HABERE.* *ULP. IBID. SI QUIS REUM HABEAT ET FIDEIUSSOREM ET REO LIBERATIONEM LEGET, IULIANUS IBIDEM SCRIPSIT REUM PER ACCEPTILATIONEM LIBERANDUM; ALIOQUIN SI FIDEIUSSOREM COEPERIT CONVENIRE, ALIA RATIONE REUS CONVENITUR. QUID TAMEN, SI DONATIONIS CAUSA FIDEIUSSOR INTERVENIT NEC HABET ADVERSUS REUM REGRESSUM? VEL QUID SI AD FIDEIUSSOREM PECUNIA PERVENERIT ET IPSE REUM DEDERIT VICE SUA IPSEQUE FIDEIUSSERIT? PACTO EST REUS LIBERANDUS. ATQUIN SOLEMUS DICERE PACTI EXCEPTIONEM FIDEIUSSORI DANDAM, QUAE REO COMPETIT; SED CUM ALIA SIT MENS LEGANTIS, ALIA PACISCENTIS, NEQUAQUAM HOC DICIMUS. QUOD SI FIDEIUSSORI SIT LIBERATIO LEGATA, SINE DUBIO, UT ET IULIANUS SCRIPSIT, PACTO ERIT FIDEIUSSOR LIBERANDUS. SED ET HIC PUTO INTERDUM ACCEPTILATIONE LIBERANDUM, SI VEL REUS IPSE VERE FUIT AUT IN EAM REM SOCIUS REUS. IDEM IULIANUS EODEM LIBRO SCRIPSIT, SI FILIUS FAMILIAS DEBITOR FUERIT ET PATRI EIUS FUERIT LIBERATIO RELICTA, PATREM PACTO LIBERANDUM ESSE, NE ETIAM FILIUS LIBERETUR. ET PARVI, INQUIT, REFERT, SI SIT ALIQUID IN PECULIO DIE LEGATI CEDENTE NECNE; SECURITATEM ENIM PATER PER HOC LEGATUM CONSEQUITUR; MAXIME, INQUIT, CUM REI IUDICANDAE TEMPUS CIRCA PECULIUM SPECTETUR. HUIC PATRI SIMILEM FACIT IULIANUS MARITUM, CUI UXOR POST DIVORTIUM LIBERATIONEM DOTIS LEGAVIT; NAM ET HUNC, LICET DIE LEGATI CEDENTE SOLVENDO NON SIT, LEGATARIUM ESSE; ET UTRUMQUE AIT SOLUTUM REPETERE NON POSSE. SED EST VERIUS QUOD MARCELLUS NOTAT PATREM PETERE POSSE (NONDUM ENIM ERAT DEBITOR, CUM SOLVERET), MARITUM NON POSSE, QUOD DEBITUM SOLVIT. PATREM ENIM ETSI QUIS DEBITOREM EXISTIMAVERIT, ATTAMEN LOCO ESSE CONDICIONALIS DEBITORIS, QUEM SOLUTUM REPETERE POSSE NON AMBIGITUR. SED SI DAMNATUS SIT HERES FILIUM LIBERARE, NON ADICIT IULIANUS, UTRUM ACCEPTILATIONE FILIUS AN PACTO SIT LIBERANDUS; SED VIDETUR HOC SENTIRE, QUASI ACCEPTILATIONE DEBEAT LIBERARI, QUAE RES PATRI QUOQUE PRODERIT. QUOD OPTIMENDUM EST, NISI EVIDENTER APPROBETUR CONTRARIUM SENSISSE TESTATOREM, ID EST NE FILIUS INQUIETETUR, NON NE PATER; TUNC ENIM ACCEPTILATIONE EUM NON LIBERANDUM, SED PACTO. IDEM IULIANUS SCRIPSIT, SI PRO FILIO PATER FIDEIUSSERIT EIQUE LIBERATIO SIT LEGATA, EUM PACTO LIBERANDUM QUASI FIDEIUSSOREM, NON QUASI PATREM, ET IDEO DE PECULIO POSSE CONVENIRI. HOC ITA DEMUM PUTAT, SI DUMTAXAT QUASI FIDEIUSSOREM EUM VOLUIT TESTATOR LIBERARI; CETERUM SI ET QUASI PATREM, ET DE PECULIO ERIT LIBERANDUS.* *ULP. IBID. NON SOLUM AUTEM QUOD DEBETUR REMITTI POTEST, VERUM ETIAM PARS EIUS VEL PARS OBLIGATIONIS, UT EST APUD IULIANUM TRACTATUM LIBRO TRIGESIMO TERTIO DIGESTORUM. SI IS QUI STIPULATUS STICHUM AUT DECEM DAMNAVERIT HEREDEM STICHUM NON PETERE, LEGATUM VALERE CONSTAT; SED QUID CONTINEAT, VIDEAMUS. ET IULIANUS SCRIBIT ACTIONEM EX TESTAMENTO IN HOC ESSE VIDERI, UT DEBITOR ACCEPTO LIBERETUR; QUAE RES UTIQUE DEBITOREM ET IN DECEM LIBERABIT, QUIA ACCEPTILATIO SOLUTIONI COMPARATUR, ET QUEMADMODUM, SI STICHUM SOLVISSET, DEBITOR LIBERARETUR, ITA ET ACCEPTILATIONE STICHI LIBERARI. SED SI DEBITOREM DECEM DAMNATUS SIT HERES VIGINTI LIBERARE, IDEM IULIANUS SCRIPSIT LIBRO TRIGESIMO TERTIO NIHILO MINUS ESSE LIBERANDUM DECEM; NAM ET SI EI VIGINTI ACCEPTO FERANTUR, IN DECEM LIBERABITUR. * QUAERIT IULIANUS, SI AB IMPUBERIS SUBSTITUTO SIT LIBERATIO RELICTA, DEINDE IMPUBES EXEGERIT QUOD DEBETUR, AN EVANESCAT LEGATUM. ET CUM CONSTET PUPILLUM IN HIS, QUAE A SUBSTITUTO RELINQUUNTUR, PERSONAM SUSTINERE EIUS A QUO SUB CONDICIONE LEGATUR, CONSEQUENS EST SUBSTITUTIM ACTIONE EX TESTAMENTO TENERI, SI PUPILLUS A DEBITORE EXEGERIT.* SI DAMNATUS HERES FUERIT A FIDEIUSSORE QUIDEM NON PETERE, QUOD AUTEM REUS DEBET, TITIO DARE, PACISCI DEBET, NE A FIDEIUSSORE PETAT, ET ADVERSUS REUM ACTIONES SUAS PRAESTARE LEGATARIO; QUEMADMODUM DAMNATUS HERES, NE A REO PETAT, ET DAMNATUS DARE QUOD FIDEIUSSOR DEBET, ET REO ACCEPTUM FACERE ET LEGATARIO LITIS AESTIMATIONEM SUFFERRE COGATUR. *PAUL. 9 AD PLAUT. IULIANUS AIT CONFESSUM CERTUM SE DEBERE LEGATUM OMNIMODO DAMNANDUM, ETIAM SI IN RERUM NATURA NON FUISSET ET SI IAM A NATURA RECESSIT, ITA TAMEN, UT IN AESTIMATIONEM EIUS DAMNETUR; QUIA CONFESSUS PRO IUDICATO HABETUR.* ** SI * HEREDIS SERVUS LEGATUS FUERIT ET IPSE EUM MANUMISERIT, TENERI EUM IULIANUS SCRIPSIT, NEC INTEREST, SCIERIT AN IGNORAVERIT A SE LEGATUM ESSE.* ** FIDEICOMMISSORUM USURAE ET FRUCTUS DEBENTUR, SI MODO MORAM SOLUTIONIS FECERIT, QUI FIDEICOMMISSUM DEBEBIT, LEGATORUM VERO USURAE NON DEBENTUR; IDQUE RESCRIPTO DIVI HADRIANI SIGNIFICATUR. SCIO TAMEN IULIANO PLACUISSE IN EO LEGATO, QUOD SINENDI MODO RELINQUITUR, IDEM IURIS ESSE, QUOD IN FIDEICOMMISSIS; QUAM SENTENTIAM ET HIS TEMPORIBUS MAGIS OPTINERE VIDEO.* ITINERE AD PRAEDIUM COMMUNE DUORUM LEGATO NISI UTERQUE DE LOCO ITINERIS CONSENTIAT, SERVITUS NEQUE ADQUIRITUR NEQUE DEPERIT. QUOD SI QUIS STICHUM AUT PAMPHILUM STIPULATUS SEMPRONIO STICHUM LEGASSET, MAEVIO PAMPHILUM, ONERATUS HERES INTELLEGITUR, UT NECESSE HABEAT ALTERI ACTIONEM SUAM, ALTERI AESTIMATIONEM STICHI AUT PAMPHILI DARE. SI TIBI HOMO, QUEM PIGNORI DEDERAS, LEGATUS AB ALIO FUERIT, ACTIONEM EX TESTAMENTO HABEBIS ADVERSUS HEREDEM, UT PIGNUS LUATUR. SI TESTAMENTO STICHUS AB UNO HEREDE LEGATUS FUERIT MAEVIO ET EIDEM CODICILLIS IDEM STICHUS AB OMNIBUS HEREDIBUS ET ANTEQUAM CODICILLI APERIRENTUR MAEVIUS LITIS AESTIMATIONEM CONSECUTUS FUERIT, IPSO IURE VINDICARI EX CODICILLIS NON POTEST, QUIA TESTATOR SEMEL LEGATUM AD EUM PERVENIRE VOLUIT. CUM SERVUS LEGATUR, ET IPSIUS SERVI STATUS ET OMNIUM, QUAE PERSONAM EIUS ATTINGUNT, IN SUSPENSO EST. NAM SI LEGATARIUS REPPULERIT A SE LEGATUM, NUMQUAM EIUS FUISSE VIDEBITUR; SI NON REPPULERIT, EX DIE ADITAE HEREDITATIS EIUS INTELLEGETUR. SECUNDUM HANC REGULAM ET DE IURE EORUM, QUAE PER TRADITIONEM SERVUS ACCEPERIT AUT STIPULATUS FUERIT, DEQUE HIS, QUAE LEGATA EI VEL DONATA FUERUNT, STATUETUR, UT VEL HEREDIS VEL LEGATARII SERVUS SINGULA GESSISSE EXISTIMETUR. SI FUNDUS AB OMNIBUS HEREDIBUS LEGATUS SIT, QUI UNIUS HEREDIS ESSET, IS QUIDEM CUIUS FUNDUS ESSET NON AMPLIUS QUAM PARTEM SUAM PRAESTABIT, CETERI IN RELIQUAS PARTES TENEBUNTUR. VALET LEGATUM, SI SUPERFICIES LEGATA SIT EI, CUIUS IN SOLO FUERIT, LICET IS DOMINUS SOLI SIT; NAM CONSEQUETUR, UT HAC SERVITUTE LIBERETUR ET SUPERFICIEM LUCRIFACIAT. QUI CHIROGRAPHUM LEGAT, NON TANTUM DE TABULIS COGITAT, SED ETIAM DE ACTIONIBUS, QUARUM PROBATIO TABULIS CONTINETUR; APPELLATIONE ENIM CHIROGRAPHI UTI NOS PRO IPSIS ACTIONIBUS PALAM EST, CUM VENDITIS CHIROGRAPHIS INTELLEGIMUS NOMEN VENISSE. QUIN ETIAM SI NOMEN QUIS LEGAVERIT, ID QUOD IN ACTIONIBUS EST LEGATUM INTELLEGITUR. QUI ITA LEGAT UXORI SUAE; "TITIAE AMPLIUS QUAM DOTEM AUREOS TOT HERES MEUS DAMNAS ESTO DARE", MANIFESTUS EST DOTEM QUOQUE RELEGASSE. SI PAMPHILO SERVO LUCII TITII SERVUS GENERALITER LEGATUS SIT, DEINDE DOMINUS PAMPHILI, POSTQUAM DIES LEGATI CESSERIT, EUM MANUMISISSET; SI QUIDEM TITIUS SERVUM VINDICAVERIT, EXSTINGUITUR PAMPHILI LEGATUM, QUIA NON ESSET IN HEREDITATE QUI POSSIT OPTARI. SI VERO TITIUS LEGATUM A SE REPUDIASSET, PAMPHILUM OPTARE POSSE LEGATUM CONSTAT; LICET ENIM MANUMISSIONE PAMPHILI DUAE PERSONAE CONSTITUERENTUR TITII ET PAMPHILI, UNIUS TAMEN REI LEGATUM INTER EAS VERTITUR ET TITIO VINDICANTE OPTIO EXSTINGUITUR, REPUDIANTE PAMPHILUS OPTARE POTEST. *PAUL. 2 AD SAB. IULIANUS NEC A FILIO FAMILIAS SINE IUSSU PATRIS OPTARI POSSE NEC ANTE ADITAM HEREDITATEM PUTAT, QUOD EST VERUM.* SI DEBITOR SIT FRUCTUARIUS ET PACISCATUR SERVUS, IN QUO USUM FRUCTUM HABET, NE AB EO PETATUR; PACISCENDO MELIOREM CONDICIONEM EIUS FACIT. ITEM SI CREDITOR ESSET FRUCTUARIUS ET PACTUS ESSET, NE PETERET, SERVUS AUTEM FRUCTUARIUS PACISCERETUR, UT PETERET; BENEFICIO PACTI, QUOD SERVUS INTERPOSUISSET, UTILITER AD PETITIONEM ADMITTETUR; *ULP. 17 AD SAB. * ET SI ACCEPTUM ROGAVERIT, LIBERATIONEM EI PARERE [SCIL. IULIANUS LIBRO XXXV DIGESTORUM SCRIBIT].* SI QUIS TITIO LEGAVERIT, SI MORTIS SUAE TEMPORE IN ITALIA ESSET, AUT IN ANNOS SINGULOS, QUOD IN ITALIA ESSET, ET EI SUCCURSUM FUERIT, QUIA OB ID, QUOD REI PUBLICAE CAUSA AFUIT, EXCLUSUS FUERIT A LEGATO; FIDEICOMMISSUM AB EO RELICTUM PRAESTARE COGITUR. *MARCELLUS NOTAT;* QUIS ENIM DUBITABIT SALVA LEGATORUM ET FIDEICOMMISSORUM CAUSA MILITI RESTITUI HEREDITATEM, QUAM OB ID PERDIDIT, QUOD REI PUBLICAE CAUSA AFUIT? *ULP. 17 AD SAB * NON SOLUM AUTEM SI EGO LOCAVERO, RETINEO USUM FRUCTUM, SED ET SI ALIUS NEGOTIUM MEUM GERENS LOCAVERIT USUM FRUCTUM, IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO QUINTO SCRIPSIT RETINERE ME USUM FRUCTUM * IULIANUS * LIBRO XXXV DIGESTORUM SCRIBIT, ETIAM SI NON STIPULETUR QUID SERVUS FUGITIVUS INTRA ANNUM MANCIPIOVE ACCIPIAT, TAMEN RETINERI USUM FRUCTUM; NAM QUA RATIONE, INQUIT, RETINETUR A PROPRIETATIS DOMINO POSSESSIO, ETIAMSI IN FUGA SERVUS SIT, PARI RATIONE ETIAM USUS FRUCTUS NON AMITTITUR. IDEM TRACTAT; QUID SI QUIS POSSESSIONEM EIUS NACTUS SIT, AN, QUEMADMODUM A PROPRIETARIO POSSIDERI DESINIT, ITA ETIAM USUS FRUCTUS AMITTATUR? ET PRIMO QUIDEM AIT POSSE DICI AMITTI USUM FRUCTUM, SED LICET AMITTATUR, TAMEN DICENDUM, QUOD INTRA CONSTITUTUM TEMPUS EX RE FRUCTUARII STIPULATUS EST, FRUCTUARIO ADQUIRI POTEST. PER QUOD COLLIGI POSSE DICI, NE QUIDEM SI POSSIDEATUR AB ALIO, AMITTI USUM FRUCTUM, SI MODO MIHI ALIQUID STIPULETUR, PARVIQUE REFERRE, AB HEREDE POSSIDEATUR VEL AB ALIO, CUI HEREDITAS VENDITA SIT VEL CUI PROPRIETAS LEGATA SIT, AN A PRAEDONE; SUFFICERE ENIM AD RETINENDUM USUM FRUCTUM ESSE AFFECTUM RETINERE VOLENTIS ET SERVUM NOMINE FRUCTUARII ALIQUID FACERE; QUAE SENTENTIA HABET RATIONEM. IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO QUINTO DIGESTORUM TRACTAT, SI FUR DECERPSERIT VEL DESECUERIT FRUCTUS MATUROS PENDENTES, CUI CONDICTIONE TENEATUR, DOMINO FUNDI AN FRUCTUARIO? ET PUTAT, QUONIAM FRUCTUS NON FIUNT FRUCTUARII, NISI AB EO PERCIPIANTUR, LICET AB ALIO TERRA SEPARENTUR, MAGIS PROPRIETARIO CONDICTIONEM COMPETERE, FRUCTUARIO AUTEM FURTI ACTIONEM, QUONIAM INTERFUIT EIUS FRUCTUS NON ESSE ABLATOS. MARCELLUS AUTEM MOVETUR EO, QUOD, SI POSTEA FRUCTUS ISTOS NACTUS FUERIT FRUCTUARIUS, FORTASSIS FIANT EIUS (NAM SI FIUNT, QUA RATIONE HOC EVENIT, NISI EA, UT INTERIM FIERENT PROPRIETARII, MOX ADPREHENSI FRUCTUARII EFFICIENTUR?) EXEMPLO REI SUB CONDICIONE LEGATAE, QUAE INTERIM HEREDIS EST, EXISTENTE AUTEM CONDICIONE AD LEGATARIUM TRANSIT. VERUM EST ENIM CONDICTIONEM COMPETERE PROPRIETARIO; CUM AUTEM IN PENDENTI EST DOMINIUM (UT IPSE IULIANUS AIT IN FETU QUI SUMMITTITUR ET IN EO QUOD SERVUS FRUCTUARIUS PER TRADITIONEM ACCEPIT NONDUM QUIDEM PRETIO SOLUTO, SED TAMEN AB EO SATISFACTO), DICENDUM EST CONDICTIONEM PENDERE. MAGISQUE IN PENDENTI ESSE DOMINIUM.* *ULP. 18 AD SAB. SED NEC SERVITUTEM IMPONERE FUNDO POTEST PROPRIETARIUS NEC AMITTERE SERVITUTEM; ADQUIRERE PLANE SERVITUTEM EUM POSSE ETIAM INVITO FRUCTUARIO IULIANUS SCRIPSIT.* *ULP. IBID. INTERDUM * IN PENDENTI EST, CUI ADQUIRAT ISTE FRUCTUARIUS SERVUS; UT PUTA SI SERVUM EMIT ET PER TRADITIONEM ACCEPIT NECDUM PRETIUM NUMERAVIT, SED TANTUMMODO PRO EO FECIT SATIS, INTERIM CUIUS SIT, QUAERITUR. ET IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO QUINTO DIGESTORUM SCRIPSIT IN PENDENTI ESSE DOMINIUM EIUS ET NUMERATIONEM PRETII DECLARATURAM, CUIUS SIT; NAM SI EX RE FRUCTUARII, RETRO FRUCTUARII FUISSE. IDEMQUE EST ET SI FORTE STIPULATUS SIT SERVUS NUMERATURUS PECUNIAM; NAM NUMERATIO DECLARABIT, CUI SIT ADQUISITA STIPULATIO. ERGO OSTENDIMUS IN PENDENTI ESSE DOMINIUM, DONEC PRETIUM NUMERETUR. QUID ERGO SI AMISSO USU FRUCTU TUNC PRETIUM NUMERETUR? IULIANUS QUIDEM LIBRO TRIGENSIMO QUINTO DIGESTORUM SCRIPSIT ADHUC INTERESSE, UNDE SIT PRETIUM NUMERATUM; MARCELLUS VERO ET MAURICIANUS AMISSO USU FRUCTU IAM PUTANT DOMINIUM ADQUISITUM PROPRIETATIS DOMINO; SED IULIANI SENTENTIA HUMANIOR EST. QUOD SI EX RE UTRIUSQUE PRETIUM FUERIT SOLUTUM, AD UTRUMQUE DOMINIUM PERTINERE IULIANUS SCRIPSIT, SCILICET PRO RATA PRETII SOLUTI. QUAESTIONIS EST, AN ID QUOD ADQUIRI FRUCTUARIO NON POTEST PROPRIETARIO ADQUIRATUR. ET IULIANUS QUIDEM LIBRO TRIGENSIMO QUINTO DIGESTORUM SCRIPSIT, QUOD FRUCTUARIO ADQUIRI NON POTEST PROPRIETARIO QUAERI. DENIQUE SCRIBIT EUM, QUI EX RE FRUCTUARII STIPULETUR NOMINATIM PROPRIETARIO VEL IUSSU EIUS, IPSI ADQUIRERE. CONTRA AUTEM NIHIL AGIT, SI NON EX RE FRUCTUARII NEC EX OPERIS SUIS FRUCTUARIO STIPULETUR. IDEM IULIANUS EODEM LIBRO SCRIPSIT; SI SERVO FRUCTUARIUS OPERAS EIUS LOCAVERIT, NIHIL AGIT; NAM ET SI EX RE MEA, INQUIT, A ME STIPULATUS SIT, NIHIL AGIT, NON MAGIS QUAM SERVUS ALIENUS BONA FIDE MIHI SERVIENS IDEM AGENDO DOMINO QUICQUAM ADQUIRIT. SIMILI MODO, AIT, NE QUIDEM SI REM MEAM A ME FRUCTUARIO CONDUCAT, ME NON OBLIGABIT. ET REGULARITER DEFINIIT; QUOD QUIS AB ALIO STIPULANDO MIHI ADQUIRIT, ID A ME STIPULANDO NIHIL AGIT; NISI FORTE, INQUIT, NOMINATIM DOMINO SUO STIPULETUR A ME VEL CONDUCAT.* *PAPINIAN. 17 QUAEST. USUM FRUCTUM IN QUIBUSDAM CASIBUS NON PARTIS EFFECTUM OPTINERE CONVENIT; UNDE SI FUNDI VEL FRUCTUS PORTIO PETATUR ET ABSOLUTIONE SECUTA POSTEA PARS ALTERA QUAE ADCREVIT VINDICETUR, IN LIFE QUIDEM PROPRIETATIS IUDICATAE REI EXCEPTIONEM OBSTARE, IN FRUCTUS VERO NON OBSTARE SCRIBIT IULIANUS, QUONIAM PORTIO FUNDI VELUT ALLUVIO PORTIONI, PERSONAE FRUCTUS ADCRESCERET.* QUOTIENS DUOBUS USUS FRUCTUS LEGATUR ITA, UT ALTERNIS ANNIS UTANTUR FRUANTUR, SI QUIDEM ITA LEGATUS FUERIT "TITIO ET MAEVIO", POTEST DICI PRIORI TITIO, DEINDE MAEVIO LEGATUM DATUM. SI VERO DUO EIUSDEM NOMINIS FUERINT ET ITA SCRIPTUM FUERIT "TITIIS USUM FRUCTUM ALTERNIS ANNIS DO"; NISI CONSENSERINT, UTER EORUM PRIOR UTATUR, INVICEM SIBI IMPEDIENT. QUOD SI TITIUS EO ANNO, QUO FRUERETUR, PROPRIETATEM ACCEPISSET, INTERIM LEGATUM NON HABEBIT, SED AD MAEVIUM ALTERNIS ANNIS USUS FRUCTUS PERTINEBIT; ET SI TITIUS PROPRIETATEM ALIENASSET, HABEBIT EUM USUM FRUCTUM, QUIA ET SI SUB CONDICIONE USUS FRUCTUS MIHI LEGATUS FUERIT ET INTERIM PROPRIETATEM AB HEREDE ACCEPERO, PENDENTE AUTEM CONDICIONE EANDEM ALIENAVERO, AD LEGATUM ADMITTAR. SI COLONO TUO USUM FRUCTUM FUNDI LEGAVERIS, USUM FRUCTUM VINDICABIT ET CUM HEREDE TUO AGET EX CONDUCTO ET CONSEQUETUR, UT NEQUE MERCEDES PRAESTET ET IMPENSAS, QUAS IN CULTURAM FECERAT, RECIPIAT. UNIVERSORUM BONORUM AN SINGULARUM RERUM USUS FRUCTUS LEGETUR, HACTENUS INTERESSE PUTO, QUOD, SI AEDES INCENSAE FUERINT, USUS FRUCTUS SPECIALITER AEDIUM LEGATUS PETI NON POTEST, BONORUM AUTEM USU FRUCTU LEGATO AREAE USUS FRUCTUS PETI POTERIT; QUONIAM QUI BONORUM SUORUM USUM FRUCTUM LEGAT, NON SOLUM EORUM, QUAE IN SPECIE SUNT, SED ET SUBSTANTIAE OMNIS USUM FRUCTUM LEGARE VIDETUR; IN SUBSTANTIA AUTEM BONORUM ETIAM AREA EST. ** SI GREGIS USUM FRUCTUM QUIS HABEAT, IN LOCUM DEMORTUORUM CAPITUM EX FETU FRUCTUARIUS SUMMITTERE DEBET, UT ET IULIANO VISUM EST, ET IN VINEARUM DEMORTUARUM VEL ARBORUM LOCUM ALIAS DEBET SUBSTITUERE. ULP. 17 AD SAB. INTERIM TAMEN, QUAMDIU SUMMITTANTUR ET SUPPLEANTUR CAPITA QUAE DEMORTUA SUNT, CUIUS SIT FETUS QUAERITUR. ET IULIANUS LIBRO TRICENSIMO QUINTO DIGESTORUM SCRIBIT PENDERE EORUM DOMINIUM, UT, SI SUMMITTANTUR, SINT PROPRIETARII, SI NON SUMMITTANTUR, FRUCTUARII; QUAE SENTENTIA VERA EST. SUMMITTERE AUTEM FACTI EST ET IULIANUS PROPRIE DICIT DISPERTIRE ET DIVIDERE ET DIVISIONEM QUANDAM FACERE; QUOD DOMINIUM ERIT SUMMISSORUM PROPRIETARII.* *ULP. IBID. DENIQUE APUD IULIANUM LIB. XXXV DIGESTORUM QUAERITUR, SI COMMUNI SERVO USUS FRUCTUS SIT RELICTUS ET UTRIQUE DOMINO ADQUISITUS, AN ALTERO REPUDIANTE VEL AMITTENTE USUM FRUCTUM ALTER TOTUM HABEAT. ET IULIANUS QUIDEM PUTAT, AD ALTERUM PERTINERE ET LICET DOMINIS USUS FRUCTUS NON AEQUIS PARTIBUS, SED PRO DOMINICIS ADQUIRATUR, TAMEN PERSONA EIUS, NON DOMINORUM INSPECTA AD ALTERUM EX DOMINIS PERTINERE, NON PROPRIETATI ACCEDERE. IDEM AIT, ET SI COMMUNI SERVO ET SEPARATIM TITIO USUS FRUCTUS LEGATUS SIT, AMISSAM PARTEM USUS FRUCTUS NON AD TITIUM, SED AD SOLUM SOCIUM PERTINERE DEBERE QUASI SOLUM CONIUNCTUM; QUAM SENTENTIAM NEQUE MARCELLUS NEQUE MAURICIANUS PROBANT * IULIANUS SCRIBIT, SI SERVO COMMUNI ET TITIO USUS FRUCTUS LEGETUR, ET UNUS EX DOMINIS AMISERIT USUM FRUCTUM, NON ADCRESCERE TITIO, SED SOLI SOCIO; QUEMADMODUM FIERET, SI DUOBUS CONIUNCTIM ET ALTERI SEPARATIM ESSET RELICTUS.* *ULP. IBID. INTERDUM TAMEN ETSI NON SINT CONIUNCTI, TAMEN USUS FRUCTUS LEGATUS ALTERI ADCRESCIT; UT PUTA SI MIHI FUNDI USUS FRUCTUS SEPARATIM TOTIUS ET TIBI SIMILITER FUERIT USUS FRUCTUS RELICTUS. NAM, UT ET CELSUS LIB. XVIII DIG. ET IULIANUS LIB. XXXV SCRIBIT, CONCURSU PARTES HABEMUS. QUOD ET IN PROPRIETATE CONTINGERET; NAM ALTERO REPUDIANTE ALTER TOTUM FUNDUM HABERET. SED IN USU FRUCTU HOC PLUS EST (CONTRA QUAM ATILICINUM RESPONDISSE AUFIDIUS CHIUS REFERT), QUOD ET CONSTITUTUS ET POSTEA AMISSUS NIHILOMINUS IUS ADCRESCENDI ADMITTIT. OMNES ENIM AUCTORES APUD PLAUTIUM DE HOC CONSENSERUNT, UT ET CELSUS ET IULIANUS ELEGANTER AIUNT; USUS FRUCTUS COTTIDIE CONSTITUITUR ET LEGATUR, NON UT PROPRIETAS EO SOLO TEMPORE, QUO VINDICATUR. CUM PRIMUM ITAQUE NON INVENIET ALTER EUM QUI SIBI CONCURRAT, SOLUS UTETUR IN TOTUM. VINDIUS TAMEN, DUM CONSULIT IULIANUM, IN EA OPINIONE EST, UT PUTET, NON ALIAS IUS ADCRESCENDI ESSE QUAM IN CONIUNCTIS; QUI RESPONSO AIT; "NIHIL REFERT CONIUNCTIM AN SEPARATIM RELINQUATUR".* *ULP. IBID. IDEM IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO QUINTO DIGESTORUM SCRIPSIT, SI DUOBUS HEREDIBUS INSTITUTIS DEDUCTO USU FRUCTU PROPRIETAS LEGETUR, IUS ADCRESCENDI HEREDES NON HABERE; NAM VIDERI USUM FRUCTUM CONSTITUTUM NON PER CONCURSUM DIVISUM.* *ULP. IBID. POTERIT QUAERI, SI DUOBUS SERVIS HEREDIBUS INSTITUTIS DEDUCTO USU FRUCTU PROPRIETAS SIT LEGATA, AN ALTERO DEFUNCTO USUS FRUCTUS PROPRIETATI ADCRESCAT; NAM ILLUD CONSTAT, UT ET IULIANUS LIB. XXXV SCRIBIT ET POMPONIUS LIB. VII EX PLAUTIO NON REPROBAT, SI DUOBUS SERVIS MEIS USUS FRUCTUS LEGETUR ET ALTER DECESSERIT, CUM PER UTRUMQUE QUAESISSEM USUM FRUCTUM, IUS ADCRESCENDI ME HABERE, CUM, SI ALTERIUS NOMINE REPUDIASSEM, ALTERIUS QUAESISSEM, HABEREM QUIDEM USUM FRUCTUM TOTUM IURE ADCRESCENDI, SED EX SOLIUS PERSONA AMITTEREM. IN PROPOSITO AUTEM, SIQUIDEM PURE FUNDUS NON EX PERSONA SERVI, ET ITA IULIANUS QUOQUE LIB. XXXV DIG. SCRIBIT, QUAMVIS SCAEVOLA APUD MARCELLUM DUBITANS NOTET. AT SI SUB CONDICIONE SIT LEGATUS, POTIUS EX PERSONA DOMINI CONSTITUI USUM FRUCTUM MARCELLUS LIB. XIII DIG. SCRIBIT, UBI SCAEVOLA NOTAT; "QUID SI PURE?" SED DUBITARE NON DEBUIT, CUM ET IULIANUS SCRIBAT, EX PERSONA SERVI CONSTITUI.* *ULP. IBID. NON SOLUM AUTEM SI DUOBUS "DO LEGO" USUS FRUCTUS LEGETUR, ERIT IUS ADCRESCENDI, VERUM ET SI ALTERI USUS FRUCTUS, ALTERI PROPRIETAS; NAM AMITTENTE USUM FRUCTUM ALTERO, CUI ERAT LEGATUS, MAGIS IURE ADCRESCENDI AD ALTERUM PERTINET, QUAM REDIT AD PROPRIETATEM. NEC NOVUM; NAM ET SI DUOBUS USUS FRUCTUS LEGETUR ET APUD ALTERUM SIT CONSOLIDATUS, IUS ADCRESCENDI NON PERIT NEC EI, APUD QUEM CONSOLIDATUS EST, NEQUE AB EO, ET IPSE QUIBUS MODIS AMITTERET ANTE CONSOLIDATIONEM, IISDEM ET NUNC IPSO QUIDEM IURE NON AMITTET, SED PRAETOR SUBSECUTUS EXEMPLUM IURIS CIVILIS UTILEM ACTIONEM DABIT FRUCTUARIO; ET ITA NERATIO ET ARISTONI VIDETUR ET POMPONIUS PROBAT. QUAMQUAM IULIANUS LIB. XXXV DIG. SCRIBAT IPSI QUIDEM IUS ADCRESCENDI [COMPETERE, NON VERO FRUCTUARIO AB EO.]* SI TIBI PROPRIETAS FUNDI LEGATA FUERIT, MIHI AUTEM ET MAEVIO ET TIBI EIUSDEM FUNDI USUS FRUCTUS, HABEBIMUS EGO ET MAEVIUS TRIENTES IN USU FRUCTU, UNUS TRIENS PROPRIETATE MISCEBITUR. SIVE AUTEM EGO SIVE MAEVIUS CAPITE MINUTI FUERIMUS, TRIENS INTER TE ET ALTERUTRUM NOSTRUM DIVIDETUR, ITA UT SEMISSEM IN USU FRUCTU HABEAT IS, QUI EX NOBIS CAPITE MINUTUS NON FUERAT, AD TE PROPRIETAS CUM PARTE DIMIDIA USUS FRUCTUS PERTINEAT. *GAI. 7 AD EDICT. * ET SI TRADIDERIS ALICUI PROPRIETATEM DEDUCTO USU FRUCTU, NIHILO MINUS PUTAT IULIANUS ADCRESCERE, NEC VIDERI NOVUM TIBI ADQUIRI USUM FRUCTUM.* *ULP. 17 AD SAB. * QUOD AIT SABINUS, SI UXORI CUM LIBERIS USUS FRUCTUS LEGETUR, AMISSIS LIBERIS EAM HABERE, QUALE SIT, VIDENDUM. * QUODSI PER DAMNATIONEM FUERIT USUS FRUCTUS LEGATUS MATRI, SIQUIDEM LEGATARII SUNT FILII, PARTES SUNT; SI NON SUNT, SOLA MATER LEGATARIA EST NEC MORTALITAS LIBERORUM PARTEM EI FACIT. SABINUS CERTE VERBIS ISTIS NON OSTENDIT, UTRUM LEGATARII FUERINT NEC NE. SED IULIANUS LIB. XXXV DIG. RELATA SABINI SCRIPTURA AIT INTELLEGENDUM EUM, QUI SOLOS LIBEROS HEREDES SCRIBIT, NON UT LEGATARIORUM FECISSE MENTIONEM, SED UT OSTENDERET MAGIS MATREM ITA SE VELLE FRUI, UT LIBEROS SECUM HABEAT; ALIOQUIN, INQUIT, IN DAMNATIONE RATIO NON PERMITTEBAT IUS ADCRESCENDI. PROPOSUIT AUTEM IULIANUS VEL "DO LEGO" LEGATUM USUM FRUCTUM VEL PER DAMNATIONEM ET SIC SENSIT, QUAMVIS LEGATARII SINT ET HEREDES SOLI, IN "DO LEGO" LEGATO NON ESSE IUS ADCRESCENDI; ATQUE, SI ALTERI AB ALTERO LEGETUR (QUONIAM A SEMETIPSIS INUTILITER LEGATUM EST), SIBI NON CONCURRUNT, MATRI VERO NON IN TOTUM CONCURRUNT, SED ALTER PRO ALTERIUS PORTIONE ET IN EO DUMTAXAT IUS ADCRESCENDI ERIT; MATER TAMEN ADVERSUS UTRUMQUE IUS ADCRESCENDI HABET. IULIANUS SUBICIT SEXTUM QUOQUE POMPONIUM REFERRE, SI PER DAMNATIONEM USUS FRUCTUS [CUM] LIBERIS UXORI LEGETUR, SINGULARE HOC ESSE ATQUE IDEO FILII PERSONAM MATRI [ACCEDERE, NE SINE LIBERIS AD USUM FRUCTUM MATER] ACCEDERET, NEC ESSE LEGATARIOS, SED MATRE MORTUA LIBEROS QUASI HEREDES USUM FRUCTUM HABITUROS.* CUM ITA LEGATUM EST; "STICHUM VEL QUOD EX PAMPHILA NATUM ERIT HERES MEUS DATO", NON ANTE DIES LEGATI EIUS CEDET, QUAM ALIQUID EX PAMPHILA NATUM FUERIT AUT CERTUM FUERIT NASCI NON POSSE. CUM SERVO LEGATO, ANTEQUAM HEREDITAS EIUS QUI LEGAVERAT ADIRETUR, USUS FRUCTUS AB ALIO LEGATUS FUERIT ET PRIOR HEREDITAS EIUS, QUI USUM FRUCTUM LEGAVERIT, ADITA FUERIT; NULLA RATIO EST, CUR DIEM LEGATI CEDERE EXISTIMEMUS, ANTEQUAM EA QUOQUE HEREDITAS, EX QUA SERVUS LEGATUS ERAT, ADEATUR, CUM NEQUE IN PRAESENTIA ULLUM EMOLUMENTUM HEREDITATI ADQUIRATUR ET, SI INTERIM SERVUS MORTUUS FUERIT, LEGATUM EXTINGUATUR. QUARE ADITA HEREDITATE EXISTIMANDUM EST USUM FRUCTUM AD EUM, CUIUS SERVUS LEGATUS ESSET, PERTINERE. QUOD SI SERVUS, CUI USUS FRUCTUS LEGATUS FUERIT, IPSE LEGATUS NON FUERIT, DICENDUM EST USUM FRUCTUM AD HEREDITATEM PERTINERE, EO QUOD DIES EIUS ANTE ADITAM HEREDITATEM NON CESSERIT. *ULP. 17 AD SAB. SED ITA DEMUM AMITTITUR CAPITIS DEMINUTIONE USUS FRUCTUS, SI IAM CONSTITUTUS EST; CETERUM SI ANTE ADITAM HEREDITATEM AUT ANTE DIEM CEDENTEM QUIS CAPITE MINUTUS EST, CONSTAT NON AMITTI, ET ITA IULIANUS LIB. ** *ULP. IBID. REI MUTATIONE INTERIRE USUM FRUCTUM PLACET; VELUTI USUS FRUCTUS MIHI AEDIUM LEGATUS EST, AEDES CORRUERUNT VEL EXUSTAE SUNT; SINE DUBIO EXTINGUITUR. AN ET AREAE? CERTISSIMUM EST EXUSTIS AEDIBUS NEC AREAE NEC CAEMENTORUM USUM FRUCTUM DEBERI. ET ITA ET IULIANUS. SI AREAE SIT USUS FRUCTUS LEGATUS ET IN EA AEDIFICIUM SIT POSITUM, REM MUTARI ET USUM FRUCTUM EXTINGUI CONSTAT. PLANE SI PROPRIETARIUS HOC FECIT, EX TESTAMENTO VEL DE DOLO TENEBITUR,* NISI SUBLATO AEDIFICIO USUM FRUCTUM AREAE MIHI CESSERIT, TEMPORE SCILICET QUO USUS FRUCTUS PERIT TRANSACTO. SI TIBI FUNDI USUS FRUCTUS PURE, PROPRIETAS AUTEM SUB CONDICIONE TITIO LEGATA FUERIT, PENDENTE CONDICIONE DOMINIUM PROPRIETATIS ADQUISIERIS, DEINDE CONDICIO EXTITERIT, PLENO IURE FUNDUM TITIUS HABEBIT NEQUE INTEREST, QUOD DETRACTO USU FRUCTU PROPRIETAS LEGATA SIT; ENIM DUM PROPRIETATEM ADQUIRIS, IUS OMNE LEGATI USUS FRUCTUS AMISISTI. FUNDUS DETRACTO USU FRUCTU LEGATUS EST TITIO ET EIUSDEM FUNDI USUS FRUCTUS SEMPRONIO SUB CONDICIONE; DIXI INTERIM CUM PROPRIETATE USUM FRUCTUM ESSE, LICET PLACEAT, CUM DETRACTO USU FRUCTU FUNDUS LEGATUR, APUD HEREDEM USUM FRUCTUM ESSE; QUIA PATER FAMILIAS CUM DETRACTO USU FRUCTU FUNDUM LEGAT ET ALII USUM FRUCTUM SUB CONDICIONE, NON HOC AGIT, UT APUD HEREDEM USUS FRUCTUS REMANEAT. *IUSTINIAN. INTER ANTIQUAM PRUDENTIAM DISSENSIO INCIDIT, SI PER SERVUM USUS FRUCTUS DOMINO FUERIT ADQUISITUS ET * PARS HUIUSMODI SERVI IN ALIUM PERVENERIT, UTRUM OMNIS USUS FRUCTUS, QUI ANTEA PER SERVUM AD ALIQUEM PERVENERIT, APUD EUM REMANEAT AN TOTUS TOLLATUR VEL EX PARTE DEMINUATUR, EX PARTE AUTEM APUD EUM RESIDEAT? ET SUPER HUIUSMODI DUBITATIONE TRES SENTENTIAE VERTEBANTUR; * TERTIA, QUAE DEFINIEBAT PARTEM QUIDEM SERVI POSSE ALIENARI, USUM FRUCTUM AUTEM TOTUM APUD EUM REMANERE, QUI ANTE SERVUM IN SOLIDUM HABEBAT. ET IN NOVISSIMAM SENTENTIAM ET * SALVIUM IULIANUM ESSE INVENIMUS.* *ULP. 18 AD SAB. QUAE IN USU FRUCTU PECUNIAE DIXIMUS VEL CETERARUM RERUM, QUAE SUNT IN ABUSU, EADEM ET IN USU DICENDA SUNT, NAM IDEM CONTINERE USUM PECUNIAE ET USUM FRUCTUM ET IULIANUS SCRIBIT ** SI TIBI DECEM MILIA LEGATA FUERINT, MIHI EORUNDEM DECEM MILIUM USUS FRUCTUS, FIENT QUIDEM TUA TOTA DECEM MILIA; SED MIHI QUINQUE NUMERARI DEBEBUNT ITA, UT TIBI CAVEAM TEMPORE MORTIS MEAE AUT CAPITIS DEMINUTIONIS RESTITUTUM IRI. NAM ET SI FUNDUS TIBI LEGATUS FUISSET ET MIHI EIUSDEM FUNDI USUS FRUCTUS, HABERES TU QUIDEM TOTIUS FUNDI PROPRIETATEM, SED PARTEM CUM USU FRUCTU, PARTEM SINE USU FRUCTU, ET NON HEREDI, SED TIBI CAVEREM BONI VIRI ARBITRATU. SED SI DUOBUS EORUNDEM DECEM MILIUM USUS FRUCTUS LEGATUS FUERIT, QUINA MILIA ACCIPIENT ET INVICEM ET HEREDI SATISDABUNT. *TERENT. CLEM. 18 AD L. IUL. ET PAP. OPERIS SERVI LEGATIS USUM DATUM INTELLEGI ET EGO DIDICI ET IULIANUS EXISTIMAT.* QUOTIENS SUB CONDICIONE MULIERI LEGATUR "SI NON NUPSERIT" ET EIUSDEM FIDEI COMMISSUM SIT, UT TITIO RESTITUAT, SI NUBAT, COMMODE STATUITUR ET SI NUPSERIT, LEGATUM EAM PETERE POSSE ET NON ESSE COGENDAM FIDEICOMMISSUM PRAESTARE. HOC GENUS LEGATI "SI TITIO NON NUPSERIT" PERINDE HABENDUM EST, AC SI POST MORTEM TITII LEGATUM FUISSET, ET IDEO NEC MUCIANA SATISDATIONE INTERPOSITA CAPERE LEGATUM POTEST. SED ET ALII NUBENDO NIHILO MINUS LEGATUM CONSEQUITUR. *[FILIO PATER, QUEM IN POTESTATE RETINUIT, HEREDI PRO PARTE INSTITUTO LEGATUM QUOQUE RELINQUIT. DURISSIMA SENTENTIA EST EXISTIMANTIUM DENEGANDAM EI LEGATI PETITIONEM, SI PATRIS ABSTINUERIT HEREDITATE.]* NAM NEC EMANCIPATUS HEREDITATE OMISSA LEGATUM AB HEREDE PETERE PROHIBETUR. PRAETOR ENIM PERMITTENDO HIS, QUI IN POTESTATE FUERINT, ABSTINERE SE HEREDITATE PATERNA MANIFESTUM FACIT IUS SE IN PERSONA EORUM TRIBUERE, QUOD FUTURUM ESSET, SI LIBERUM ARBITRIUM ADEUNDAE HEREDITATIS HABUISSENT. QUAESITUM EST, SI FILIUS FAMILIAS, QUI FILIUM HABEBAT, HERES INSTITUTUS FUISSET, CUM ESSET UTERQUE IN POTESTATE ALIENA, AN AB EO FILIO EIUS LEGARI POSSIT. RESPONDI, CUM POSSIT A FILIO PATRI LEGARI, CONSEQUENS EST, UT VEL FRATRI IPSIUS VEL FILIO VEL ETIAM SERVO PATRIS SUI LEGETUR. PRAESENTI QUIDEM DIE DATA LIBERTATE SERVO LEGARI VEL PURE VEL SUB CONDICIONE POTERIT; CUM VERO LIBERTAS SUB CONDICIONE DATA FUERIT, ALIAS UTILITER, ALIAS INUTILITER PURE LEGABITUR. NAM SI EA CONDICIO LIBERTATIS FUERIT, UT PATRE FAMILIAS STATIM MORTUO POSSIT ANTE ADITAM HEREDITATEM EXSISTERE CONDICIO, VELUTI; "STICHUS SI DECEM TITIO DEDERIT" (VEL "CAPITOLIUM ASCENDERIT"), "LIBER ESTO", UTILE LEGATUM EST; HUIUSMODI AUTEM CONDICIONES; "SI HEREDI DECEM DEDERIT", "SI POST ADITAM HEREDITATEM CAPITOLIUM ASCENDERIT", INUTILE LEGATUM EFFICIENT. NECESSARIO AUTEM EX ASSE HEREDE SCRIPTO ETIAM HAE CONDICIONES, QUAE ANTE ADITAM HEREDITATEM IMPLERI POSSUNT, INUTILE LEGATUM EFFICIENT. *MAECIAN. 3 FIDEIC. IULIANUS NOSTER EUM, QUI DECEM DARE ET ITA LIBER ESSE IUSSUS ESSET, SI A VIVENTE MANUMISSUS ESSET, NON ALITER LEGATUM, QUOD EI CUM LIBERTATE DATUM ESSET, HABITURUM, QUAM SI CONDICIONI LIBERTATIS PARUISSET; ITEM IN EMPTOREM, SI ALIENATUS ESSET.* CUM LEGATO SERVO ALIQUID LEGATUR, DIES EIUS LEGATI QUOD SERVO DATUR NON MORTIS TEMPORE, SED ADITAE HEREDITATIS CEDIT; ET IDEO IMPEDIMENTO NON EST REGULA IURIS, QUO MINUS MANUMISSO LEGATUM DEBEATUR, QUIA ETSI CONFESTIM PATER FAMILIAS MORERETUR, NON IN EIUSDEM PERSONAM ET EMOLUMENTUM LEGATI ET OBLIGATIO IURIS CONCURRERET. PERINDE IGITUR EST HOC, DE QUO QUAERITUR, AC SI FILIO HEREDE INSTITUTO PATRI LEGATUM ESSET; QUOD CONSISTERE INTELLEGITUR EO, QUOD, QUAMVIS STATIM PATER FAMILIAS MORIATUR, POTEST EMANCIPATUS ADIRE HEREDITATEM, UT PATRI LEGATUM DEBEAT. DUOBUS HEREDIBUS INSTITUTIS ALTERI STICHUM LEGAVERAT ET EIDEM STICHO DECEM. CUM STICHUS VIVO TESTATORE AD LIBERTATEM PERVENISSET, TOTUM LEGATUM EI DEBEBITUR; NAM IN SOLIDUM CONSTITISSE CAUSAM LEGATI IN EIUS PERSONA HOC QUOQUE ARGUMENTO EST, QUOD, SI HERES, CUI LEGATUS FUERAT, HEREDITATEM NON ADISSET, SOLIDUM AB ALTERO HEREDE CONSEQUI POSSIT. SERVO LEGATO LEGATUM DATUM EST; SI ALIENATUS A TESTATORE FUISSET, LEGATUM AD EMPTOREM PERTINEBIT. CUM SERVUS TITIO ET EIDEM SERVO ALIQUID LEGATUR, FIDEICOMMITTI POTEST, UT AUT SERVUM ALICUI RESTITUAT VEL EA QUAE SERVO LEGATA SUNT; HOC AMPLIUS ETIAM IPSI SERVO, CUM LIBER ERIT, FIDEICOMMISSUM A TITIO DARI POTEST. SI QUIS STICHUM LEGAVERIT ET EUNDEM ALIENAVERIT VEL MANUMISERIT, DEINDE CODICILLIS EIDEM LEGATUM DEDERIT, LEGATUM VEL MANUMISSO VEL EMPTORI DEBEBITUR. SI MIHI SERVUS A TE HEREDE LEGATUS FUERIT ET EIDEM SERVO ALIQUIS LEGAVERIT ET VIVO EO QUI MIHI SERVUM LEGAVERAT DIES LEGATI SERVO DATI CESSERIT, CONFESTIM ID LEGATUM HEREDITATI ADQUIRITUR; ET IDEO, QUAMVIS POSTEA MORITUR IS QUI SERVUM MIHI LEGAVERAT, AD ME ID QUOD SERVO LEGATUM EST NON PERTINEBIT. CUM HOMO EX TESTAMENTO PETITUS EST, CAUSA EIUS TEMPORIS, QUO LIS CONTESTABATUR, REPRAESENTARI DEBET ACTORI ET, SICUT PARTUS ANCILLARUM, SICUT FRUCTUS FUNDORUM INTERIM PERCEPTI IN HOC IUDICIUM DEDUCUNTUR, ITA QUOD SERVO LEGATORUM VEL HEREDITATIS NOMINE INTERIM OBVENERIT PRAESTANDUM EST PETITORI. SI EROS SEIO LEGATUS SIT ET EROTI FUNDUS, DEINDE OPTIO SERVI MAEVIO DATA FUERIT ISQUE EROTEM OPTAVERIT, FUNDUS AD SOLUM SEIUM PERTINEBIT, QUONIAM ADITAE HEREDITATIS TEMPORE IS SOLUS ERIT, AD QUEM POSSET LEGATUM PERTINERE. NAM ET CUM SERVO COMMUNI ALTER EX SOCIIS LEGAT, IDCIRCO AD SOLUM SOCIUM TOTUM LEGATUM PERTINET, QUONIAM DIE LEGATI CEDENTE SOLUS EST, QUI PER EUM SERVUM POSSIT ADQUIRERE. SI ITA SCRIPTUM FUERIT; "CUM TITIUS ANNORUM TRIGINTA ERIT, STICHUS LIBER ESTO EIQUE HERES MEUS FUNDUM DATO" ET TITIUS, ANTEQUAM AD ANNUM TRIGENSIMUM PERVENIRET, DECESSERIT, STICHO LIBERTAS COMPETET, SED LEGATUM NON DEBEBITUR. NAM FAVORE LIBERTATIS RECEPTUM EST, UT MORTUO TITIO TEMPUS SUPERESSE VIDERETUR, QUO IMPLETO LIBERTAS CONTINGERET; CIRCA LEGATUM DEFECISSE CONDICIO VISA EST. SI DEBITOR FIDEIUSSOREM SUUM AB HEREDE SUO LIBERARI IUSSERIT, AN FIDEIUSSOR LIBERARI DEBEAT? RESPONDI DEBERE. ITEM QUAESITUM EST, AN, QUIA MANDATI ACTIONE HEREDES TENERENTUR, INUTILE LEGATUM =ESSET, QUEMADMODUM INUTILE LEGATUM= EST QUOD DEBITOR CREDITORI SUO LEGAT. RESPONDI, QUOTIENS DEBITOR CREDITORI SUO LEGARET, ITA INUTILE ESSE LEGATUM, SI NIHIL INTERESSET CREDITORIS EX TESTAMENTO POTIUS AGERE QUAM EX PRISTINA OBLIGATIONE. NAM ET SI TITIUS MANDAVERIT MAEVIO, UT PECUNIAM PROMITTERET, DEINDE LIBERARI EUM IUSSERIT A STIPULATORE, MANIFESTUM EST, QUANTUM INTERSIT PROMISSORIS LIBERARI POTIUS QUAM PRAESTARE EX STIPULATU, DEINDE MANDATI AGERE. QUOTIENS LIBERTIS USUS FRUCTUS LEGATUR ET EI, QUI NOVISSIMUS SUPERVIXERIT, PROPRIETAS, UTILE EST LEGATUM; EXISTIMO ENIM OMNIBUS LIBERTIS PROPRIETATEM SUB HAC CONDICIONE "SI NOVISSIMUS SUPERVIXERIT" DARI. SI EMANCIPATO FILIO PRAETERITO PATER EXTRANEUM HEREDEM INSTITUISSET ET AB EO REM LEGASSET EAQUE ADITA HEREDITATE DOLO SCRIPTI HEREDIS PERISSET, ADVERSUS EMANCIPATUM UTILIS ACTIO DARI DEBEBIT EI SCILICET PERSONAE, CUI FILIUS LEGATA PRAESTARE COGITUR, QUIA PRAETORI PROPOSITUM EST SINE INIURIA CETERARUM PERSONARUM BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS TESTAMENTI DARI. CUM QUIS SIBI AUT TITIO DARI STIPULATUS EST, SOLI TITIO, NON ETIAM SUCCESSORIBUS EIUS RECTE SOLVITUR. *ULP. 19 AD SAB. * APUD IULIANUM LIBRO TRIGESIMO SEPTIMO QUAERITUR, SI SOCER FILIO SUO EXHEREDATO DOTEM NURUS LEGASSET; ET AIT AGI QUIDEM CUM MARITO EXHEREDATO DE DOTE NON POSSE, VERUMTAMEN IPSUM DOTEM PERSECUTURUM EX CAUSA LEGATI; SED NON ALIAS EUM LEGATUM CONSECUTURUM, QUAM SI CAVERIT HEREDES ADVERSUS MULIEREM DEFENSU IRI. ET DIFFERENTIAM FACIT INTER EUM, CUI DOS RELEGATA EST, ET ORCINUM LIBERTUM, CUI PECULIUM LEGATUM EST; NAMQUE EUM DE PECULIO POSSE CONVENIRI AIT, HEREDEM NON POSSE, QUIA PECULIUM DESIIT PENES SE HABERE; AT DOTIS ACTIO NIHILO MINUS COMPETIT, ETSI DOTEM DESIERIT HABERE. IDEM IULIANUS QUAERIT, SI DOTEM MARITO RELEGAVERIT SOCER, AN DOTE SOLUTA MULIERI LEGATUM MARITI EXTINGUATUR. ET DICIT EXTINGUI, QUIA NIHIL ESSET IAM, QUOD MARITO POSSET PRAESTARI. IDEM QUAERIT SI DOS ALII LEGATA ESSET EAMQUE ROGATUS SIT MULIERI RESTITUERE, AN LEX FALCIDIA IN LEGATO LOCUM HABERET. ET DICIT HABERE; SED QUOD MINUS EST IN FIDEICOMMISSO, MULIEREM DOTIS ACTIONE CONSECUTURAM. EGO QUAERO, AN COMMODA REPRAESENTATIONIS IN HOC LEGATO SIC OBSERVENTUR ATQUE SI DOS IPSI MULIERI FUISSET RELEGATA. ET PUTO HABERE. IDEM IULIANUS QUAERIT, SI MULIERI DOS SIT RELEGATA EAQUE ROGATA DOTEM RESTITUERE, AN FALCIDIA LOCUM HABEAT. ET NEGAT HABERE, QUONIAM FIDEICOMMISSUM QUOQUE NEGAT VALERE. QUOD SI PRAETEREA QUID UXORI LEGATUM SIT, PUTAT EX RESIDUO FIDEICOMMISSUM PRAESTARI; QUOD UTIQUE HABITA RATIONE FALCIDIAE MULIERI PRAESTABITUR. SED ET MARITO EX PARTE HEREDE INSTITUTO A SOCERO DOTE PRAELEGATA LEGATUM DOTIS FALCIDIAM PASSURUM, VIDELICET QUIA ADHUC CONSTANTE MATRIMONIO INDEBITA DOS VIDETUR RELEGATA, VERUM QUOD FALCIDIA RECCIDIT, IN FAMILIAE HERCISCUNDAE IUDICIO MARITUM PRAECEPTURUM, QUEMADMODUM TOTAM DOTEM PRAECIPERET, SI NON ESSET RELEGATA.* *ULP. 5 DISPUT. CUM QUIS UXORI SUAE DOTEM RELEGAT FIDEIQUE COMMISSUM AB EA RELINQUIT, HOC FIDEICOMMISSUM EX COMMODO, QUOD EX RELEGATIONE MULIER SENTIT, AESTIMABITUR, ET ITA CELSUS QUOQUE LIBRO VICESIMO DIGESTORUM SCRIPSIT * SED ET SI NON DOS, SED PRO DOTE ALIQUID UXORI FUERIT LEGATUM, ADHUC QUASI DOS RELEGATA ACCIPITUR. HOC AMPLIUS IULIANUS SCRIPSIT, ETSI NON FUERIT ADIECTUM PRO DOTE ESSE LEGATUM, HOC TAMEN ANIMO RELICTUM, ADHUC EIUS ESSE CONDICIONIS.* *ULP. IBID. * SI DECEM QUAE TITIO DEBEO LEGAVERO NEC QUICQUAM TITIO DEBEAM, FALSA DEMONSTRATIO NON PEREMIT LEGATUM, UT IN LEGATO DOTIS IULIANUS RESPONDIT.* *ULP. 25 AD SAB. SI PECULIUM LEGETUR ET SIT IN CORPORIBUS, PUTA FUNDI VEL AEDES, SI QUIDEM NIHIL SIT, QUOD SERVUS DOMINO VEL CONSERVIS LIBERISVE DOMINI DEBEAT, INTEGRA CORPORA VINDICABUNTUR; SIN VERO SIT, QUOD DOMINO VEL SUPRA SCRIPTIS PERSONIS DEBEATUR, DEMINUI SINGULA CORPORA PRO RATA DEBEBUNT. ET ITA ET IULIANUS ET CELSUS PUTANT. ET SI FUERIT LEGATUM PECULIUM NON DEDUCTO AERE ALIENO, VERENDUM, NE INUTILE LEGATUM SIT, QUIA QUOD ADICITUR CONTRA NATURAM LEGATI SIT.* *ULP. IBID. * SI PURE LIBERTATEM ACCIPIET ET HERES VEL VIVO DOMINO VEL ANTE ADITAM HEREDITATEM SERVO CREDIDERIT, LEGATUM PECULII MINUETUR SECUNDUM IULIANI SENTENTIAM, LICET DOMINUS SERVI NUMQUAM FUERIT. UTRUM AUTEM ID DEMUM PECULIUM ACCIPIMUS, QUOD MORTIS TEMPORE FUIT? AN VERO ET QUOD POSTEA ACCESSIT APPLICAMUS VEL QUOD DECESSIT DETRAHIMUS? ET IULIANUS ALIAS ACCIPIENDUM LEGATUM PECULII AIT, SI IPSI SERVO LEGETUR, ALIAS, SI ALII; NAM SI IPSI, ID TEMPUS IN LEGATO SPECTANDUM, QUO DIES LEGATI CEDIT; SI VERO EXTRANEO, MORTIS TEMPUS, SIC TAMEN, UT INCREMENTA EX REBUS PECULIARIBUS AD EUM PERVENIANT, UT PUTA PARTUS ANCILLARUM VEL FETUS PECORUM; QUOD AUTEM EX OPERIS SUIS VEL EX ALIA RE ACCEDIT, ID, SI ALII QUAM IPSI LEGETUR PECULIUM, NON DEBEBITUR. HOC UTRUMQUE IULIANUS SECUNDUM VOLUNTATEM TESTATORIS SCRIBIT.* TUNC INUTILE LEGATUM PECULII FIT, CUM SERVUS VIVO TESTATORE DECEDIT; CETERUM SI MORTIS TEMPORE SERVUS VIXERIT, PECULIUM LEGATO CEDET. *SCAEV. 8 QUAEST. SI STICHO MANUMISSO PECULIUM LEGATUM SIT ET TITIO SERVUS PECULIARIS, QUANTUM PECULIO DETRACTUM ERIT OB ID QUOD DOMINO DEBETUR, TANTUM EI ACCEDERE, CUI VICARIUS LEGATUS EST, IULIANUS AIT.* SI LEGATUM PURE DATUM TITIO ADIMATUR SUB CONDICIONE ET PENDENTE CONDICIONE TITIUS DECESSERIT, QUAMVIS CONDICIO DEFECERIT, AD HEREDEM TITII LEGATUM NON PERTINEBIT; NAM LEGATUM CUM SUB CONDICIONE ADIMITUR, PERINDE EST, AC SI SUB CONTRARIA CONDICIONE DATUM FUISSET. QUOD ITA LEGATUM EST; "TITIO DECEM HERES MEUS DATO; SI TITIO NON DEDERIT, EADEM DECEM SEMPRONIO DATO", SI MORIATUR TITIUS ANTE DIEM LEGATI, SEMPRONIUS LEGATUM UTILITER PETET; TRANSLATUM ENIM LEGATUM INTELLEGI DEBEBIT. *PAUL. 3 AD SAB. QUOD PURE DATUM EST SI SUB CONDICIONE ADIMATUR, QUASI SUB CONDICIONE LEGATUM HABETUR. AT SI EXTRINSECUS SUSPENDATUR LEGATUM, NON EX IPSO TESTAMENTO; LICET ANTE DECEDAT LEGATARIUS, AD HEREDEM TRANSMISISSE LEGATUM DICIMUS; VELUTI SI REM DOTALEM MARITUS LEGAVERIT EXTERO ET UXORI ALIQUAM PRO DOTALI RE PECUNIAM, DEINDE DELIBERANTE UXORE DE ELECTIONE DOTIS DECESSERIT LEGATARIUS ATQUE LEGATUM ELEGERIT MULIER, AD HEREDEM TRANSIRE LEGATUM DICTUM EST. IDQUE ET IULIANUS RESPONDIT; MAGIS ENIM MORA QUAM CONDICIO LEGATO INIECTA VIDETUR.* *[CUM IN ANNOS SINGULOS LEGATUR, NON UNUM LEGATUM ESSE, SED PLURA CONSTAT]* NEC REFERT, SINGULI AUREI IN ANNOS SINGULOS LEGENTUR AN IN ANNUM PRIMUM MILLE AUREI, IN SECUNDUM HOMO, IN TERTIUM FRUMENTUM. *ULP. 23 AD SAB. * LABEO SABINUS ET CELSUS ET CASSIUS ET IULIANUS IN OMNIBUS, QUAE IN ANNOS SINGULOS RELINQUUNTUR, HOC PROBAVERUNT, UT INITIO CUIUSQUE ANNI HUIUS LEGATI DIES CEDERET. INDE IULIANUS AIT, HOC LEGATUM SI SERVO RELINQUATUR, DEINDE POST PRIMUM VEL ALTERUM ANNUM SIT LIBER, SIBI EUM ADQUIRERE. ITEM CELSUS SCRIBIT, QUOD ET IULIANUS PROBAT, HUIUS LEGATI DIEM EX DIE MORTIS CEDERE, NON EX QUO ADITA EST HEREDITAS, ET SI FORTE POST MULTOS ANNOS ADEATUR HEREDITAS, OMNIUM ANNORUM LEGATARIO DEBERI.* *ULP. 24 AD SAB. [SI USUSFRUCTUS AUT DECEM, UTRUM LEGATARIUS VOLUERIT, SINT LEGATA *] QUAERIT IULIANUS, SI POST MORTEM TESTATORIS LEGATARIUS DECEDAT, AN AD HEREDEM TRANSFERAT DECEM LEGATUM, ET LIBRO TRIGENSIMO SEPTIMO DIGESTORUM SCRIBIT POSSE DICI DECEM TRANSTULISSE, QUIA MORTUO LEGATARIO DIES LEGATI CEDIT. ARGUMENTUM IULIANUS PRO SENTENTIA SUA ADFERT TALE; "SEIAE DECEM AUT, SI PEPERERIT, FUNDUM HERES MEUS DATO"; NAM SI, ANTEQUAM PARIAT, INQUIT, DECESSERIT, AD HEREDEM SUUM DECEM TRANSMITTET.* IS CUI ITA LEGATUM EST "QUANDOQUE LIBEROS HABUERIT", SI PRAEGNATE UXORE RELICTA DECESSERIT, INTELLEGITUR EXPLETA CONDICIONE DECESSISSE ET LEGATUM VALERE, SI TAMEN POSTUMUS NATUS FUERIT. *MARCIAN. 6 INSTIT. SI CUM PRAEFINITIONE ANNORUM LEGATUM FUERIT, VELUTI "TITIO DENA USQUE AD ANNOS DECEM", IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO DIGESTORUM SCRIBIT INTERESSE; ET SI QUIDEM ALIMENTORUM NOMINE LEGATUM FUERIT, PLURA ESSE LEGATA ET FUTURORUM ANNORUM LEGATUM LEGATARIUM MORTUUM AD HEREDEM NON TRANSMITTERE; SI VERO NON PRO ALIMENTIS LEGAVIT, SED IN PLURES PENSIONES DIVISIT EXONERANDI HEREDIS GRATIA, HOC CASU AIT OMNIUM ANNORUM UNUM ESSE LEGATUM ET INTRA DECENNIUM DECEDENTEM LEGATARIUM ETIAM FUTURORUM ANNORUM LEGATUM AD HEREDEM SUUM TRANSMITTERE, QUAE SENTENTIA VERA EST.* SI EI, QUI POST TESTAMENTUM FACTUM ET ANTE CODICILLOS SCRIPTOS NATUS ESSET, CODICILLIS PER FIDEICOMMISSUM ALIQUID DARETUR, UTILE EST. QUOD SI EI, QUI POST TESTAMENTUM FACTUM ET ANTEQUAM CODICILLI SCRIBERENTUR MORTUUS ESSET, DATUM ESSET, PRO NON SCRIPTO HABETUR. CODICILLORUM IUS SINGULARE EST, UT QUAECUMQUE IN HIS SCRIBENTUR PERINDE HABERENTUR, AC SI IN TESTAMENTO SCRIPTA ESSENT. IDEOQUE SERVO, QUI TESTAMENTI FACTI TEMPORE TESTATORIS FUISSET, CODICILLORUM TEMPORE ALIENUS, NON RECTE LIBERTAS DIRECTA DATUR. ET CONTRA SI, CUM TESTAMENTUM FIEBAT, ALIENUS ESSET, CODICILLORUM TEMPORE TESTATORIS, INTELLEGITUR ALIENO SERVO LIBERTAS DATA. ET IDEO LICET DIRECTAE LIBERTATES DEFICIUNT, ATTAMEN AD FIDEICOMMISSARIAS EUNDUM EST. FURIOSUS NON INTELLEGITUR CODICILLOS FACERE, QUIA NEC ALIUD QUICQUAM AGERE INTELLEGITUR, CUM PER OMNIA ET IN OMNIBUS ABSENTIS VEL QUIESCENTIS LOCO HABETUR. HEREDITAS TESTAMENTO INUTILITER DATA NON POTEST CODICILLIS QUASI HEREDITAS CONFIRMARI, SED EX FIDEICOMMISSO PETITUR SALVA RATIONE LEGIS FALCIDIAE. *ULP. 18 AD SAB. SI CUIUS REI USUS FRUCTUS LEGATUS ERIT, DOMINUS POTEST IN EA RE SATISDATIONEM DESIDERARE, UT OFFICIO IUDICIS HOC FIAT; NAM SICUTI DEBET FRUCTUARIUS UTI FRUI, ITA ET PROPRIETATIS DOMINUS SECURUS ESSE DEBET DE PROPRIETATE. HAEC AUTEM AD OMNEM USUM FRUCTUM PERTINERE IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO OCTAVO DIGESTORUM PROBAT. SI USUS FRUCTUS LEGATUS SIT, NON PRIUS DANDAM ACTIONEM USUFRUCTUARIO, QUAM SATISDEDERIT SE BONI VIRI ARBITRATU USURUM FRUITURUM. DE PRAETERITIS AUTEM DAMNIS FRUCTUARIUS ETIAM LEGE AQUILIA TENETUR ET INTERDICTO QUOD VI AUT CLAM, UT IULIANUS AIT; NAM FRUCTUARIUM QUOQUE TENERI HIS ACTIONIBUS NEC NON FURTI CERTUM EST, SICUT QUEMLIBET ALIUM, QUI IN ALIENA RE TALE QUID COMMISERIT. DENIQUE CONSULTUS, QUO BONUM FUIT ACTIONEM POLLICERI PRAETOREM, CUM COMPETAT LEGIS AQUILIAE ACTIO, RESPONDIT, QUIA SUNT CASUS, QUIBUS CESSAT AQUILIAE ACTIO, IDEO IUDICEM DARI, UT EIUS ARBITRATU UTATUR; NAM QUI AGRUM NON PROSCINDIT, QUI VITES NON SUBSERIT, ITEM AQUARUM DUCTUS CONRUMPI PATITUR, LEGE AQUILIA NON TENETUR. EADEM ET IN USUARIO DICENDA SUNT. SED SI INTER DUOS FRUCTUARIOS SIT CONTROVERSIA, IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO OCTAVO DIGESTORUM SCRIBIT AEQUISSIMUM ESSE QUASI COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIUM DARI VEL STIPULATIONE INTER SE EOS CAVERE, QUALITER FRUANTUR; CUR ENIM, INQUIT IULIANUS, AD ARMA ET RIXAM PROCEDERE PATIATUR PRAETOR, QUOS POTEST IURISDICTIONE SUA COMPONERE? QUAM SENTENTIAM CELSUS QUOQUE LIBRO VICENSIMO DIGESTORUM PROBAT, ET EGO PUTO VERAM.* *ULP. 52 AD EDICT. SI TITIO PURE LEGATUM FUERIT ET EIUS FIDEI COMMISSUM SUB CONDICIONE, UT SEMPRONIO RESTITUERET, NON INIQUE PRAETOREM STATUTURUM IULIANUS SCRIPSIT, SI, ANTEQUAM LEGATUM CONSEQUATUR LEGATARIUS, FIDEICOMMISSI CONDICIONALIS SATIS NON DET, UT MAGIS SEMPRONIO DET LEGATI PERSECUTIONEM, UT IS LEGATARIO SATISDET DEFICIENTE CONDICIONE REDDI DECEM. SED ET SI ACCEPERIT TITIUS AB HEREDE DECEM, AEQUUM ESSE IULIANUS AIT COGI EUM INVICEM SATISDARE AUT IPSA DECEM TRADERE ET SEMPRONIUM TITIO CAVERE; ET HOC IURE UTIMUR, ID ENIM ET MARCELLUS AIT.* SI PECUNIAE NUMERATAE USUS FRUCTUS LEGATUS ESSET ET IN TESTAMENTO CAUTUM, NE EO NOMINE SATIS DARETUR, PROPRIETAS NON EST LEGATA, SED LEGATARIO PERMITTENDUM SATISDARE ET USUM FRUCTUM PECUNIAE HABERE; ET PROPEMODUM IN HAC PROPOSITIONE NULLAE PRAETORIS ERUNT PARTES, QUIA, NISI SATISDETUR, AGI CUM HEREDE NON POTERIT. QUI FIDEICOMMISSI SERVANDI CAUSA IN POSSESSIONEM MISSUS EST, NON PRIUS DE POSSESSIONE DECEDERE DEBET, QUAM EI FIDEICOMMISSUM SOLUTUM AUT EO NOMINE SATISDATUM FUERIT; NAM QUOD SI INTEGRA RE FIERET, IN POSSESSIONEM NON MITTERETUR, ID CUM OFFERETUR, DISCEDERE A POSSESSIONE DEBET. *ULP. 51 AD EDICT. SI FUNDUS MUNICIPUM VECTIGALIS IPSIS MUNICIPIBUS SIT LEGATUS, AN LEGATUM CONSISTAT PETIQUE POSSIT, VIDEAMUS. ET IULIANUS LIBRO TRIGENSIMO OCTAVO DIGESTORUM SCRIBIT, QUAMVIS FUNDUS VECTIGALIS MUNICIPUM SIT, ATTAMEN QUIA ALIQUOD IUS IN EO IS QUI LEGAVIT HABET, VALERE LEGATUM. SED ET SI NON MUNICIPIBUS, SED ALII FUNDUM VECTIGALEM LEGAVERIT, NON VIDERI PROPRIETATEM REI LEGATAM, SED ID IUS QUOD IN VECTIGALIBUS FUNDIS HABEMUS.* *VALENS 6 FIDEIC. SI MINOR VIGINTI QUINQUE ANNIS SERVUM SUUM, QUI PLURIS, QUAM IN TESTAMENTO EI LEGATUM SIT, MANUMITTERE ROGATUS FUERIT ET LEGATUM ACCEPERIT, NON COGENDUM PRAESTARE LIBERTATEM, SI LEGATUM REDDERE PARATUS SIT, IULIANUS RESPONDIT; UT QUEMADMODUM MAIORIBUS LIBERUM SIT NON ACCIPERE, SI NOLINT MANUMITTERE, SIC HUIC REDDENTI LEGATUM NECESSITAS MANUMITTENDI REMITTATUR.* SI QUIS CUM TESTAMENTUM NULLUM HABEBAT, CODICILLIS FIDEICOMMISSA HOC MODO DEDIT; "QUISQUIS MIHI HERES ERIT BONORUMVE POSSESSOR, EIUS FIDEI COMMITTO", FIDEICOMMISSA PRAESTARI DEBENT, QUIA PATER FAMILIAS, QUI TESTAMENTI FACTIONEM HABET ET CODICILLOS FACERET, PERINDE HABERI DEBET, AC SI OMNES HEREDES EIUS ESSENT, AD QUOS LEGITIMA EIUS HEREDITAS VEL BONORUM POSSESSIO PERVENTURA ESSET. SED ET SI POST CODICILLOS FACTOS NATUS QUIS ESSET PROXIMUS ADGNATUS VEL SUUS HERES, FIDEICOMMISSUM PRAESTARI DEBEBIT; INTELLEGITUR ENIM IS QUOQUE HERES SCRIPTUS ET IDEO NON PERINDE HABENDUS EST AC SI RUPISSET HOS CODICILLOS. TESTAMENTO FACTO ETIAMSI CODICILLI IN EO CONFIRMATI NON ESSENT, VIRES TAMEN EX EO CAPIENT. DENIQUE SI EX TESTAMENTO HEREDITAS ADITA NON FUISSET, FIDEICOMMISSUM EX HUIUSMODI CODICILLIS NULLIUS MOMENTI ERIT. *ULP. 23 AD SAB. IULIANUS LIBRO TRIGESIMO NONO DIGESTORUM SCRIBIT, SI FIDEIUSSOR CREDITORI LEGASSET QUOD EI DEBERET, AN LEGATUM VALERET. ET AIT CREDITORIS QUIDEM NIHIL INTERESSE, VERUM DEBITOREM HABERE EX TESTAMENTO ACTIONEM; INTEREST ENIM IPSIUS LIBERARI, QUIPPE CONVENIRI A FIDEIUSSORIS HEREDE NON POTERIT.* *[DOMUS HEREDITARIAE EXUSTAE ET HEREDIS NUMMIS EXSTRUCTAE EX CAUSA FIDEICOMMISSI POST MORTEM HEREDIS RESTITUENDAE SUMPTUUM RATIONIBUS DEDUCTIS RESTITUUNTUR;]* QUOD SI NULLA RETENTIONE FACTA DOMUM TRADIDISSET, INCERTI CONDICTIO EI COMPETET, QUASI PLUS DEBITO SOLVERIT. SI IN AREA TUA AEDIFICASSEM ET TU AEDES POSSIDERES, CONDICTIO LOCUM NON HABEBIT, QUIA NULLUM NEGOTIUM INTER NOS CONTRAHERETUR; NAM IS, QUI NON DEBITAM PECUNIAM SOLVERIT, HOC IPSO ALIQUID NEGOTII GERIT; CUM AUTEM AEDIFICIUM IN AREA SUA AB ALIO POSITUM DOMINUS OCCUPAT, NULLUM NEGOTIUM CONTRAHIT. SED ET SI IS, QUI IN ALIENA AREA AEDIFICASSET, IPSE POSSESSIONEM TRADIDISSET, CONDICTIONEM NON HABEBIT, QUIA NIHIL ACCIPIENTIS FACERET, SED SUAM REM DOMINUS HABERE INCIPIAT. ET IDEO CONSTAT, SI QUIS, CUM EXISTIMARET SE HEREDEM ESSE, INSULAM HEREDITARIAM FULSISSET, NULLO ALIO MODO QUAM PER RETENTIONEM IMPENSAS SERVARE POSSE. SI FUNDUM PER FIDEICOMMISSUM RELICTUM UNUS EX HEREDIBUS, EXCUSSO PRETIO SECUNDUM REDITUM EIUS FUNDI, MERCATUS SIT PROPTER AES ALIENUM HEREDITARIUM PRAESENTE ET ADSIGNANTE EO, CUI FIDEICOMMISSUM DEBEBATUR, PLACET NON FUNDUM, SED PRETIUM EIUS RESTITUI DEBERI. *MARCELLUS NOTAT;* SI FUNDUM RESTITUERE MALIT HERES, AUDIENDUM EXISTIMO. *IULIANUS.* SI TITIO PECUNIA LEGATA FUERIT ET EIUS FIDEI COMMISSUM, UT ALIENUM SERVUM MANUMITTERET, NEC DOMINUS EUM VENDERE VELIT, NIHILO MINUS LEGATUM CAPIET, QUIA PER EUM NON STAT, QUOMINUS FIDEICOMMISSUM PRAESTET; NAM ET SI MORTUUS FUISSET SERVUS, A LEGATO NON SUMMOVERETUR. SICUTI CONCEDITUR UNICUIQUE AB EO, AD QUEM LEGITIMA EIUS HEREDITAS VEL BONORUM POSSESSIO PERVENTURA EST, FIDEICOMMISSUM DARE, ITA ET AB EO, AD QUEM IMPUBERIS FILII LEGITIMA HEREDITAS VEL BONORUM POSSESSIO PERVENTURA EST, FIDEICOMMISSA RECTE DABUNTUR. PLANE SI FILIUM IMPUBEREM EXHEREDAVERIT, FIDEICOMMISSUM LEGITIMUS HERES PRAESTARE COGENDUS NON ERIT, NISI IDEM ET PATRI HERES FUERIT. QUI ROGATUS ERAT, HEREDITATEM, EX QUA SERVUS EIUS HERES INSTITUTUS ERAT, RESTITUERE, =CUM= ALII SERVUM VENDIDISSET, QUAESITUM EST, AN HEREDITATEM RESTITUERE COGENDUS EST IS, AD QUEM HEREDITAS EX EMPTIONE SERVI HEREDIS SCRIPTI PERVENERIT. DIXI COMPELLENDUM ESSE AD FIDEICOMMISSUM RESTITUENDUM EUM, QUI SERVUM SUUM HEREDEM SCRIPTUM VENDIDIT, CUM PRETIUM HEREDITATIS QUAM RESTITUERE ROGATUS EST, HABEAT. IS AUTEM, AD QUEM HEREDITAS EX EMPTIONE SERVI HEREDIS SCRIPTI PERVENERIT, EX CAUSA COGENDUS ERIT FIDEICOMMISSUM PRAESTARE, ID EST SI DOMINUS SERVI HEREDIS SCRIPTI SOLVENDO NON ERIT. SI CUI STICHUS AUT DAMA LEGATUS ESSET ELECTIONE LEGATARIO DATA ET FIDEI EIUS COMMISSUM ESSET, UT STICHUM ALTERI PRAESTARET; SI DAMAM VINDICARE MALUERIT, NIHILO MINUS STICHUM EX CAUSA FIDEICOMMISSI PRAESTARE DEBEBIT. SIVE ENIM PLURIS EST DAMA, COMPELLENDUS EST STICHUM REDIMERE, SIVE MINORIS, AEQUE STICHUM IUSTE DARE COGETUR, CUM PER EUM STETERIT, QUO MINUS EX TESTAMENTO HABERET QUOD FIDEICOMMISSUM FUERIT. QUI TESTAMENTO MANUMITTITUR ET NEQUE LEGATUM NEQUE HEREDITATEM CAPIT, FIDEICOMMISSUM PRAESTARE COGENDUS NON EST, AC NE IS QUIDEM, QUI SERVUM LEGATUM ROGATUS FUERIT MANUMITTERE; IS ENIM DEMUM PECUNIAM EX CAUSA FIDEICOMMISSI PRAESTARE COGENDUS EST, QUI ALIQUID EIUSDEM GENERIS VEL SIMILIS EX TESTAMENTO CONSEQUITUR. QUIDAM TESTAMENTO VEL CODICILLIS ITA LEGAVIT; "AUREOS QUADRINGENTOS PAMPHILAE DARI VOLO ITA UT INFRA SCRIPTUM EST; AB IULIO ACTORE AUREOS TOT ET IN CASTRIS QUOS HABEO TOT ET IN NUMERATO QUOS HABEO TOT"; POST MULTOS ANNOS EADEM VOLUNTATE MANENTE DECESSIT, CUM OMNES SUMMAE IN ALIOS USUS TRANSLATAE ESSENT; QUAERO, AN DEBEATUR FIDEICOMMISSUM. RESPONDI; VERO SIMILIUS EST PATREM FAMILIAS DEMONSTRARE POTIUS HEREDIBUS VOLUISSE, UNDE AUREOS QUADRINGENTOS SINE INCOMMODO REI FAMILIARIS CONTRAHERE POSSINT, QUAM CONDICIONEM FIDEICOMMISSO INIECISSE, QUOD INITIO PURE DATUM ESSET, ET IDEO QUADRINGENTI PAMPHILAE DEBEBUNTUR. QUOTIENS LEGE IULIA BONA VACANTIA AD FISCUM PERTINENT, ET LEGATA ET FIDEICOMMISSA PRAESTANTUR, QUAE PRAESTARE COGERETUR HERES A QUO RELICTA ERANT. SI TIBI SERVUS LEGATUS FUERIT ET PETITUM A TE, UT TITIO ALIQUID PRAESTARES USQUE AD PRETIUM SERVI, DEINDE SERVUS DECESSERIT, NIHIL FIDEICOMMISSI NOMINE PR1ESTARE COGENDUS ERIS. SI SCRIPTUS EX PARTE HERES ROGATUS SIT PRAECIPERE PECUNIAM ET EIS QUIBUS TESTAMENTO LEGATUM ERAT DISTRIBUERE, ID QUOD SUB CONDICIONE LEGATUM EST TUNC PRAECIPERE DEBEBIT, CUM CONDICIO EXSTITERIT; INTERIM AUT EI AUT HIS QUIBUS LEGATUM EST SATISDARI OPORTET. CUI STATULIBER PECUNIAM DARE IUSSUS EST, IS ROGARI POTEST, UT EANDEM PECUNIAM ALICUI RESTITUAT; NAM CUM POSSIT TESTATOR CODICILLIS PURE LIBERTATEM DARE ET HOC MODO CONDICIONEM EXSTINGUERE, CUR NON ETIAM PER FIDEICOMMISSUM EANDEM PECUNIAM ADIMENDI POTESTATEM HABEAT? *PAUL. 1 FIDEIC. * ET SI SIC FIDEICOMMISSUM DEDERO AB HEREDE MEO; "TE ROGO, LUCI TITI, UT AB HEREDE TUO PETAS DARI MAEVIO DECEM AUREOS", UTILE ERIT FIDEICOMMISSUM, SCILICET UT MORTUO TITIO AB HEREDE EIUS PETI POSSIT; IDQUE ET IULIANUS RESPONDIT.* *ULP. 24 AD SAB. UXORI SUAE IN ANNOS SINGULOS PENORIS ALIQUID HERES DARE IUSSUS EST, SI NON DEDISSET, NUMMOS DARE DAMNATUS EST; QUAERITUR, AN PENUS LEGATA PETI POSSIT AN VERO SOLUMMODO SIT IN PRAESTATIONE ET, SI NON PRAESTETUR, TUNC QUANTITAS PETATUR. ET SI QUIDEM SEMEL PENUS SIT LEGATA, NON PER SINGULOS ANNOS, CERTO IURE UTIMUR, UT ET MARCELLUS LIBRO TRIGESIMO NONO DIGESTORUM APUD IULIANUM NOTAT, IN PRAESTATIONE ESSE DUMTAXAT PENUM, QUANTITATEM VERO ET PETI POSSE.* LUCIUS TITIUS CUM EROTEM ACTOREM HABERET, CODICILLIS ITA CAVIT; "EROTEM LIBERUM ESSE VOLO; QUEM RATIONES REDDERE VOLO EIUS TEMPORIS, QUOD ERIT POST NOVISSIMAM MEAM SUBSCRIPTIONEM". POSTEA VIVUS EROTEM MANUMISIT IN EODEM ACTU HABUIT RATIONESQUE SUBSCRIPSIT USQUE IN EUM DIEM, QUI FUIT ANTE PAUCISSIMOS DIES QUAM MORERETUR. HEREDES LUCII TITII DICUNT QUASDAM SUMMAS ET SERVUM ADHUC EROTEM ET POSTEA LIBERUM ACCEPISSE NEQUE IN EAS RATIONES, QUAE A LUCIO TITIO SUBSCRIPTAE SUNT, INTULISSE; QUAERO, AN HEREDES AB EROTE NIHIL EXIGERE DEBENT EIUS TEMPORIS, QUO LUCIUS TITIUS SUBSCRIPSIT. RESPONDI EROTEM EX EA CAUSA QUAE PROPONERETUR LIBERATIONEM PETERE NON POSSE, NISI ET HOC SPECIALITER EI REMISSUM EST. *GAI. 1 FIDEIC. QUIDAM RELEGATUS FACTO TESTAMENTO POST HEREDIS INSTITUTIONEM ET POST LEGATA QUIBUSDAM DATA ITA SUBIECIT; "SI QUIS EX HEREDIBUS CETERISVE AMICIS, QUORUM HOC TESTAMENTO MENTIONEM HABUI, SIVE QUIS ALIUS RESTITUTIONEM MIHI IMPETRAVERIT AB IMPERATORE ET ANTE DECESSERO, QUAM EI GRATIAS AGEREM; VOLO DARI EI QUI ID EGERIT A CETERIS HEREDIBUS AUREOS TOT". UNUS EX HIS, QUOS HEREDES SCRIPSERAT, IMPETRAVIT EI RESTITUTIONEM ET ANTEQUAM ID SCIRET, DECESSIT. CUM DE FIDEICOMMISSO QUAERERETUR, AN DEBERETUR, CONSULTUS IULIANUS RESPONDIT DEBERI; SED ETIAM SI NON HERES VEL LEGATARIUS, SED ALIUS EX AMICIS CURAVIT EUM RESTITUI, ET EI FIDEICOMMISSUM PRAESTARI.* QUOTIENS PATER FAMILIAS UNUM VEL DUOS HEREDES COHEREDIBUS SUIS RESTITUERE HEREDITATEM IUBET, INTELLEGITUR EASDEM PARTES IN FIDEICOMMISSIS FACERE, QUAS IN HEREDITATE DISTRIBUENDA FECERIT. SED SI IUBEANTUR HI, QUIBUS FIDEICOMMISSUM DATUR, PECUNIAM NUMERARE ATQUE ITA FIDEICOMMISSA RECIPERE, EX QUANTITATE PECUNIAE, QUAM DARE IUBENTUR, VOLUNTAS COLLIGENDA EST PATRIS FAMILIAS. NAM SI EX DISPARIBUS PARTIBUS HEREDES SCRIPTI AEQUAS PARTES DARE IUBENTUR, PROPIUS EST, UT VIRILES RECIPERE DEBEANT; SI VERO SUMMA PECUNIAE DANDAE CONGRUIT PORTIONIBUS, HEREDITARIAS PORTIONES ACCIPERE DEBEBUNT. QUIDAM ITA TESTAMENTO SCRIPSERAT; "A TE, HERES, PETO FIDEIQUE TUAE COMMITTO, UT QUIDQUID EX HEREDITATE MEA AD TE PERVENERIT, FILIO MEO PRIMA QUAQUE DIE AUT, SI PRIUS QUID EI ACCIDERIT, MATRI EIUS DES REDDAS". QUAERITUR, CUM ANTEQUAM ADEATUR HEREDITAS PUER DECESSERIT, AN FIDEICOMMISSUM MATRI DEBEATUR. RESPONDI, SI PUER, ANTEQUAM DIES FIDEICOMMISSI CEDAT, DECESSISSET, FIDEICOMMISSUM TRANSLATUM ESSE AD MATREM, POSTEA AUTEM QUAM DIES FIDEICOMMISSI CESSIT SI DECESSERIT, AD HEREDEM PUERI FIDEICOMMISSUM PERTINERE. SED AN EA VOLUNTAS FUIT PATRIS FAMILIAS, UT, SI ANTE RESTITUTUM FIDEICOMMISSUM PUER DECESSISSET MATRI POTIUS QUAM HEREDIBUS PRAESTARETUR, PRAETOR AESTIMABIT EX PERSONA MATRIS ET EX PERSONA HEREDIS PUERI. *MARCELLUS;* SED TESTATORIS VOLUNTATI CONGRUUM EST, QUANDOCUMQUE PUER DECESSERIT, SIVE ANTEQUAM DIES FIDEICOMMISSI CEDIT SIVE POSTEA, AD MATREM TRANSFERRI FIDEICOMMISSUM, SI NON IAM PUER HOC ACCEPERIT, EOQUE IURE UTIMUR. SI SERVO HEREDE SCRIPTO DOMINUS ROGATUS EST EIDEM SERVO RESTITUERE HEREDITATEM, CUM LIBER ESSET, UTILE FIDEICOMMISSUM EST. SI QUIS FILIUM SUUM EX ASSE HEREDEM INSTITUIT ET CODICILLIS, QUOS POST MORTEM FILII APERIRI IUSSIT, FIDEI EIUS COMMISIT, UT, SI SINE LIBERIS DECESSERIT, HEREDITATEM SUAM SORORI SUAE RESTITUERET, ET FILIUS CUM SCIRET, QUOD IN CODICILLIS SCRIPTUM ESSET, STICHUM SERVUM HEREDITARIUM TESTAMENTO SUO LIBERUM ESSE IUSSIT; HEREDES FILII PRETIUM EIUS SERVI SORORI DEFUNCTI PRAESTARE DEBENT LIBERTATE FAVORE SUI SERVATA HOC AMPLIUS ET SI IGNORASSET FILIUS CODICILLOS A PATRE FACTOS, NIHILO MINUS HEREDES EIUS PRETIUM PRAESTARE DEBEBUNT, NE FACTUM CUIUSQUAM ALTERI DAMNUM ADFERAT. SED ET SI SERVUS ISTE A SEMPRONIO HERES INSTITUTUS SIT EAMQUE HEREDITATEM, POSTEAQUAM EX TESTAMENTO FRATRIS AD LIBERTATEM PERVENERAT, ADIERIT, HEREDITATIS QUOQUE AESTIMATIONEM HEREDES FRATRIS SORORI EIUS PRAESTARE DEBENT, QUIA, SI MANUMISSUS NON ESSET, IUSSU MULIERIS ADIRE EAM POTUISSET. SI VERO VIVENTE FILIO SEMPRONIUS DECESSERIT, HEREDITAS IN CAUSA FIDEICOMMISSI NON DEDUCERETUR; QUIPPE AB IPSO FILIO ADIRE IUSSUS HEREDITATEM EI ADQUIRERET. IS CUI HEREDITAS TOTA PER FIDEICOMMISSUM RELICTA EST ET PRAETEREA FUNDUS, SI DECEM DEDISSET HEREDI, ET HERES SUSPECTAM HEREDITATEM DIXERIT ET EAM EX TREBELLIANO RESTITUERIT, CAUSAM DANDAE PECUNIAE NON HABET, ET IDEO QUOD EO NOMINE QUASI IMPLENDAE CONDICIONIS GRATIA DEDERIT, CONDICTIONE REPETET. *PAPIN. 9. QUAEST. * IULIANUS NON INSUPTILI RATIONE MOTUS PATREM, CUIUS FILIUS HERES INSTITUTUS EST, EXTERO QUIDEM HABITA RATIONE LEGIS FALCIDIAE RESTITUERE HEREDITATEM RESPONDIT, QUONIAM EX PERSONA FILII TENERETUR, IPSI VERO FILIO NON ADMISSA FALCIDIA, QUONIAM EX PERSONA SUA SIBI FILIUS OBLIGARI NON POSSET AC PATER NON UT HERES, SED UT PATER ROGARI VIDETUR. ET IDEO SI FILIO ROGATUS SIT PATER POST MORTEM SUAM, QUOD AD SE PERVENIT EX LEGATO VEL HEREDITATE FILIO RELICTIS, RESTITUERE ISQUE VIVO PATRE DECEDAT, OMNIMODO PATREM ID RETENTURUM, QUONIAM FIDEICOMMISSUM EX PERSONA PATRIS VIRES ACCEPERIT.* *MARCELLUS.* SED SI IDEO LEGATUM EI *[I. E. HEREDI]* DATUM EST, UT INTEGRA LEGATA VEL FIDEICOMMISSA PRAESTET, DENEGANDA ERIT ACTIO LEGATI, SI LEGE FALCIDIA UTI MALLET. TITIA TESTAMENTO SUO TITIUM FRATREM SUUM EX PARTE TERTIA HEREDEM INSTITUIT FIDEIQUE EIUS COMMISIT, UT HEREDITATEM RETENTA QUARTA PARTE SECUNDAE ET PROCULAE RESTITUAT; EADEM FRATRI QUAEDAM PRAEDIA PRAELEGAVIT; QUAERO, AN TITIUS EA QUAE PRAELEGATA SUNT ETIAM PRO EA PARTE HEREDITATIS QUAM ROGATUS EST UT =RESTITUERET=, RESTITUERE AN INTEGRA RETINERE DEBEAT. RESPONDI TITIUM LEGATA INTEGRA RETINERE DEBERE, SED IN PARTEM QUARTAM IMPUTARI OPORTERE DUODECIMAM PARTEM PRAEDIORUM. SED SI NON ESSET ADIECTUM, UT PARS QUARTA DEDUCERETUR, TOTUM TRIENTEM PRAEDIORUM LEGI FALCIDIAE IMPUTARI OPORTERE, QUONIAM CONTRA SENTENTIAM MATRIS FAMILIAE LEX FALCIDIA INDUCERETUR. *ULP. 3 FIDEIC. DE ILLO QUAERITUR, AN IS, CUI EX CAUSA FIDEICOMMISSI RESTITUTA EST HEREDITAS EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO, IPSE QUOQUE RESTITUENDO EX EODEM SENATUS CONSULTO TRANSFERAT ACTIONES; ET IULIANUS SCRIBIT ETIAM IPSUM TRANSFERRE ACTIONES, QUOD ET MAECIANUS PROBAT ET NOBIS PLACET. SI HERES PRAECEPTO FUNDO ROGATUS SIT HEREDITATEM RESTITUERE, EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO RESTITUET HEREDITATEM. NEC MULTUM FACIT, SI FUNDUS PIGNORI DATUS EST; NEQUE ENIM AERIS ALIENI PERSONALIS ACTIO FUNDUM SEQUITUR, SED EUM, CUI HEREDITAS EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO RESTITUTA EST. SED CAVENDUM EST HEREDI A FIDEICOMMISSARIO, UT, SI FORTE FUNDUS FUERIT EVICTUS A CREDITORE, HABEAT HERES CAUTUM. IULIANUS AUTEM CAVENDUM NON PUTAT, SED AESTIMANDUM FUNDUM, QUANTI VALET SINE HAC CAUTIONE, HOC EST QUANTI VENDERE POTEST SINE CAUTIONE; ET SI POTEST TANTI VENDERE NON INTERPOSITA CAUTIONE, QUANTUM FACIT QUARTA PARS BONORUM, EX TREBELLIANO TRANSITURAS ACTIONES; SI MINORIS, RETENTO EO QUOD DEEST SIMILITER EX TREBELLIANO RESTITUTIONEM FIERI; QUAE SENTENTIA MULTAS QUAESTIONES DIRIMIT. SI IS, QUI QUADRINGENTA IN BONIS HABEAT, TRECENTA LEGAVERIT ET DEDUCTIS DUCENTIS ROGAVERIT HEREDEM SEIO RESTITUERE HEREDITATEM, AN TRECENTORUM ONUS FIDEICOMMISSARIUS SUBEAT AN VERO HACTENUS, QUATENUS AD EUM EX HEREDITATE PERVENIT? IULIANUS AIT COMPETERE QUIDEM ADVERSUS EUM TRECENTORUM PETITIONEM, NON AUTEM AMPLIUS QUAM IN DUCENTIS ACTIONEM ADVERSUS FIDEICOMMISSARIUM DATURUM, IN HEREDEM AUTEM CENTUM. SED SI QUADRINGENTA HABENS DUCENTA LEGAVERIT TITIO ET PARTEM DIMIDIAM HEREDITATIS SEMPRONIO RESTITUERE ROGAVERIT, EX TREBELLIANO RESTITUTIONEM FACIENDAM IULIANUS AIT ET LEGATORUM PETITIONEM SCINDI SIC, UT CENTUM QUIDEM PETANTUR AB HEREDE, CENTUM VERO ALIA LEGATARIUS A FIDEICOMMISSARIO PETAT. IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI IS, QUI QUADRINGENTA IN BONIS HABEAT, TRECENTA LEGASSET ET DEDUCTIS CENTUM ROGASSET HEREDEM, UT HEREDITATEM SEMPRONIO RESTITUAT, DEBERE DICI DEDUCTIS CENTUM RESTITUTA HEREDITATE LEGATORUM ACTIONEM IN FIDEICOMMISSARIUM DARI.* *ULP. IBID. [QUI QUADRINGENTA RELIQUIT, TITIO TRECENTA LEGAVIT, HEREDIS FIDEI COMMISIT, UT TIBI HEREDITATEM RESTITUERET, ISQUE SUSPECTAM IUSSU PRAETORIS ADIIT ET RESTITUIT; QUAEREBATUR, QUID LEGATARIO DARE DEBERES.] * MARCELLUS AUTEM APUD IULIANUM IN HAC SPECIE ITA SCRIBIT; SI AD HEREDIS ONUS ESSE TESTATOR LEGATA DIXERIT ET HERES SPONTE ADIIT HEREDITATEM, ITA DEBERE COMPUTATIONEM FALCIDIAE INIRI, AC SI QUADRINGENTA PER FIDEICOMMISSUM ESSENT RELICTA, TRECENTA VERO LEGATA, UT IN SEPTEM PARTES TRECENTA DIVIDANTUR ET FERAT QUATTUOR PARTES FIDEICOMMISSARIUS, TRES PARTES LEGATARIUS. QUOD SI SUSPECTA DICTA SIT HEREDITAS ET NON SPONTE HERES ADIIT ET RESTITUIT, CENTUM QUIDEM DE QUADRINGENTIS, QUAE HABITURUS ESSET HERES, RESIDENT APUD FIDEICOMMISSARIUM, IN RELIQUIS AUTEM TRECENTIS EADEM DISTRIBUTIO FIET, UT EX HIS QUATTUOR PARTES HABEAT FIDEICOMMISSARIUS, RELIQUAS TRES LEGATARIUS; NAM INIQUISSIMUM EST PLUS FERRE LEGATARIUM IDEO, QUIA SUSPECTA DICTA EST HEREDITAS, QUAM LATURUS ESSET, SI SPONTE ADITA FUISSET.* *ULP. 4 FIDEIC. MEMINISSE AUTEM OPORTEBIT DE HEREDE INSTITUTO SENATUM LOQUI; IDEOQUE TRACTATUM EST APUD IULIANUM, AD INTESTATOS LOCUM HABEAT. SED EST VERIUS EOQUE IURE UTIMUR, UT HOC SENATUS CONSULTUM AD INTESTATOS QUOQUE PERTINEAT, SIVE LEGITIMI SIVE HONORARII SINT SUCCESSORES.* *ULP. IBID. SI QUIS ALIO LOCO RESTITUERE HEREDITATEM IUSSUS SIT ET SUSPECTAM EAM DICAT, IULIANUS SCRIBIT COGENDUM EUM ESSE SIMILEMQUE EI, QUI IN DIEM ROGATUS EST RESTITUERE. SED ET SI ALIO LOCO IUSSUS EST ADIRE ET REI PUBLICAE CAUSA ABSIT, AEQUE COGENDUM ADIRE HEREDITATEM ET RESTITUERE IULIANUS AIT, UBI ABEST.* *ULP. IBID. * QUAERITUR, SI QUIS HEREDITATEM ROGATUS SIT RESTITUERE DEDUCTO AERE ALIENO VEL DEDUCTIS LEGATIS, AN SUSPECTAM DICENS COGI POSSIT ADIRE ET RESTITUERE HEREDITATEM, QUIA VI IPSA MAGIS ID QUOD SUPEREST EX HEREDITATE QUAM IPSAM HEREDITATEM RESTITUERE SIT ROGATUS. ET SUNT QUI PUTENT, UT MAECIANUS, INUTILEM ESSE HANC DEDUCTIONEM; NEC ENIM POSSE EX IURE DEDUCI QUANTITATEM, NON MAGIS QUAM SI FUNDUM QUIS DEDUCTO AERE ALIENO VEL DEDUCTIS LEGATIS RESTITUERE SIT ROGATUS; NEQUE ENIM RECIPIT FUNDUS AERIS ALIENI VEL LEGATI MINUTIONEM. SED IULIANUM EXISTIMARE REFERT TREBELLIANO SENATUS CONSULTO LOCUM ESSE ET, NE DUPLICITER FIDEICOMMISSARIUS ONERETUR, ET CUM HERES AES ALIENUM VEL LEGATUM DEDUCIT ET CUM CONVENITUR A CREDITORIBUS ET LEGATARIIS, RESTITUTA SIBI EX TREBELLIANO HEREDITATE DEBERE AUT DEDUCTIONEM EUM NON PATI AB HEREDE AUT CAVERE ILLI HEREDEM DEFENSUM IRI EUM ADVERSUS LEGATARIOS CETEROSQUE.* *[OMNIBUS CIVITATIBUS * RESTITUI DEBERE ET POSSE HEREDITATEM FIDEICOMMISSAM APRONIANUM SENATUS CONSULTUM IUBET * *,]* ITA TAMEN, UT HI QUIBUS RESTITUETUR HEREDITAS ACTOREM ELEGANT ET AD AGENDUM ET AD EXCIPIENDAS ACTIONES. SI SERVUM HEREDITARIUM HERES, QUI COACTUS ADIERIT, IUSSISSET ADIRE HEREDITATEM AB ALIO EIDEM SERVO RELICTAM ET TUNC HEREDITATEM, QUAM SUSPECTAM SIBI ESSE DIXERAT, RESTITUERIT, AN ETIAM EAM HEREDITATEM, QUAE PER SERVUM ADQUISITA ESSET, RESTITUERE DEBERET, QUAESITUM EST. DIXI NON MAGIS HANC HEREDITATEM IN RESTITUTIONEM VENIRE, QUAM QUOD SERVUS HEREDITARIUS POST ADITAM HEREDITATEM STIPULATUS FUISSET AUT PER TRADITIONEM ACCEPISSET AUT FRUCTUS, QUI EX REBUS HEREDITARIIS PERCEPTI FUISSENT, UTIQUE SI NULLA MORA FIDEICOMMISSO FACTA FUISSET. SED SI QUID ANTE ADITAM HEREDITATEM SERVUS STIPULATUS FUISSET AUT PER TRADITIONEM ACCEPISSET, ID RESTITUI DEBEBIT, SICUT FRUCTUS ANTE ADITAM HEREDITATEM IN RESTITUTIONEM VENIENT. QUI SUSPECTAM SIBI HEREDITATEM DICIT, NULLUM COMMODUM EX TESTAMENTO CONSEQUETUR, QUOD HABITURUS NON ESSET, SI HERES INSTITUTUS NON FUISSET AUT NON ADISSET. ET IDEO SI PUPILLO SUBSTITUTUS FUERIT ITAQUE; "QUISQUIS MIHI HERES ERIT, IDEM FILIO MEO HERES ESTO", HEREDITATEM, QUAE EX SUBSTITUTIONE AD EUM PERVENERIT, RESTITUERE COGENDUS ERIT. SI VERO DETRACTO HOC ARTICULO "QUISQUIS MIHI HERES ERIT" SUBSTITUTUS ITA FUERIT; "TITIUS FILIO MEO HERES ESTO", TUM, SI SOLUS PATRI HERES EXTITERIT, NIHILO MINUS COGENDUS ERIT HEREDITATEM PUPILLI RESTITUERE, SI VERO COHEREDEM HABUERIT, RETINEBIT PUPILLI HEREDITATEM, QUIA POTUIT COHEREDE ADEUNTE, QUAMVIS IPSE PATRIS OMISISSET HEREDITATEM, EX SUBSTITUTIONE ADIRE. SI PATER FILIUM, QUEM IN POTESTATE HABEBAT, HEREDEM SCRIPSERIT ET AB EO PETIERIT, UT HEREDITATEM SEMPRONIO RESTITUERET, ISQUE SUSPECTAM SIBI ESSE DICET, POTERIT EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO HEREDITAS RESTITUI, QUA RE, ET SI NON INMISCUERIT SE HEREDITATI, NIHILO MINUS ACTIONES, QUAE EI ET IN EUM COMPETEBANT, AD SEMPRONIUM TRANSFERENTUR. A PATRE HERES SCRIPTUS ET EXHEREDATO FILIO SUBSTITUTUS SI ROGATUS FUERIT HEREDITATEM, QUAE AD EUM EX SUBSTITUTIONE PERVENERIT, TITIO RESTITUERE, COGENDUS NON EST VIVO PUPILLO PATRIS HEREDITATEM ADIRE, PRIMUM QUIA SUB CONDICIONE FIDEICOMMISSUM DATUM EST, DEINDE QUIA NON PROBE DE HEREDITATE VIVENTIS PUERI AGET; MORTUO AUTEM PUPILLO COMPELLI DEBET HEREDITATEM PATRIS ADIRE. QUOD SI DUO HEREDES A PATRE INSTITUTI FUERINT ET UTRIUSQUE FIDEI COMMISSUM SIT, UT EXHEREDATI FILII HEREDITATEM RESTITUERENT, SATIS ERIT VEL UNUM COGI ADIRE; HOC ENIM FACTO ETIAM IS, QUI PATRIS HEREDITATEM NON ADIT, FILII HEREDITATEM ADIRE ET RESTITUERE COGETUR. QUOTIENS FILIUS EMANCIPATUS BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS ACCIPIT, NULLA RATIO EST COMPELLENDI HEREDIS AD RESTITUENDAM HEREDITATEM ET SICUT NEQUE LEGATA NEQUE FIDEICOMMISSA CETERA PRAESTARE COGITUR, ITA NE AD RESTITUTIONEM QUIDEM HEREDITATIS COMPELLI DEBET. *MARCELLUS;* PLANE NON EST COMPELLENDUS ADIRE, SI IAM FILIUS BONORUM POSSESSIONEM, NE INTERCIDAT FIDEICOMMISSUM MORTUO HEREDE INSTITUTO ET OMISSA A FILIO BONORUM POSSESSIONE. QUI EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO HEREDITATEM RESTITUIT, SIVE PETAT A DEBITORIBUS HEREDITARIIS SIVE AB EO PETATUR, EXCEPTIONE RESTITUTAE HEREDITATIS ADIUVARI VEL SUMMOVERI POTEST. ACTIONES AUTEM FIDEICOMMISSARIO COMPETUNT, QUAS HABUIT HERES EO TEMPORE, QUO FIDEICOMMISSUM RESTITUEBAT. *MARCELLUS;* SED EAS QUOQUE ACTIONES, QUAE SUB CONDICIONE ERANT ET QUARUM DIES EO TEMPORE NON CESSERAT, FIDEICOMMISSARIO COMPETERE PLACET. SED ANTEQUAM RESTITUERETUR HEREDITAS, EXCEPTIONE ALIQUA HERES ADIUVANDUS NON EST; CUM HOC MINUS EX CAUSA FIDEICOMMISSI SIT RESTITUTURUS. TREBELLIANUM SENATUS CONSULTUM LOCUM HABET, QUOTIENS QUIS SUAM HEREDITATEM VEL TOTAM VEL PRO PARTE FIDEI HEREDIS COMMITTIT. QUARE SI MAEVIUS TE HEREDEM INSTITUERIT ET ROGAVERIT, UT HEREDITATEM =TITII RESTITUAS, A QUO ESSES HERES INSTITUTUS, ET TU HEREDITATEM= MAEVII ADIERIS, PERINDE A TE FIDEICOMMISSUM PETETUR, AC SI FUNDUM, QUI TIBI A TITIO LEGATUS ESSET, RESTITUERE ROGATUS FUISSES; IDEOQUE ET SI SUSPECTAM MAEVII HEREDITATEM DIXERIS, COGI TE NON OPORTET EAM ADIRE. QUOD SI MAEVIUS TE ROGAVERIT ET SUAM HEREDITATEM ET TITIANAM RESTITUERE TUQUE SPONTE ADIERIS HEREDITATEM, UTERIS LEGIS FALCIDIAE COMMODO ET PARTEM QUARTAM MAEVIANAE HEREDITATIS RETINEBIS, DIMIDIAM ET QUARTAM EX FIDEICOMMISSO RESTITUES. NEC INTERERIT, EIDEM UTRAMQUE HEREDITATEM AN ALII MAEVIANAM, ALII TITIANAM ROGATUS FUERIS RESTITUERE. SED SI SUSPECTAM MAEVIANAM HEREDITATEM DIXERIS, COGERIS EAM ADIRE ET RESTITUERE EI, CUI ROGATUS FUERIS; IS AUTEM, CUI TITIANAM HEREDITATEM RESTITUERE ROGATUS FUERIS, NON POTERIT TE COMPELLERE AD ADEUNDUM. SI EX TREBELLIANO HEREDITATEM RESTITUIT HERES ET FRUCTUS PRAEDIORUM RETINET VEL IPSA PRAEDIA, SIVE ETIAM DEBITOR EIUS QUI TESTAMENTUM FECIT FUERIT, NECESSARIUM EST ACTIONEM ADVERSUS EUM FIDEICOMMISSARIO DARI. *MARCELLUS;* HOC IDEM NECESSARIO FACIENDUM EST, CUM PARTE HEREDITATIS RESTITUTA FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIUM INTER EUM QUI RESTITUIT HEREDITATEM ET QUI RECEPERIT ACCIPIETUR. QUI ROGATUS EST EMANCIPATO FILIO RESTITUERE HEREDITATEM, COGI DEBET ADIRE ET RESTITUERE, QUAMVIS FILIUS CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM ACCIPERE POSSIT. SI PATRONUS EX PARTE DEBITA HERES INSTITUTUS ET ROGATUS RESTITUERE HEREDITATEM SUSPECTAM SIBI ESSE DICAT, PUTO RECTIUS FACTURUM PRAETOREM, SI COEGERIT EUM ADIRE HEREDITATEM ET RESTITUERE, QUAMVIS POSSIT MUTATA VOLUNTATE EAM PARTEM HEREDITATIS RETINERE. SI PRAECEPTIS QUIBUSDAM REBUS HERES ROGATUS SIT RESTITUERE HEREDITATEM ET COACTUS EAM ADIERIT, AN PRAECIPERE DEBEAT? RESPONDI EUM, QUI IUSSU PRAETORIS ADIT HEREDITATEM, OMNI COMMODO PROHIBERI DEBERE. SED SI EIDEM LEGATUM ESSET SUB HAC CONDICIONE "SI HERES NON ESSET" ET SUSPECTAM SIBI HEREDITATEM DICAT, NON ALITER COGENDUS EST ADIRE, QUAM UT LEGATA, QUAE SUB CONDICIONE "SI HERES NON ESSET" DATA ERANT, RESTITUANTUR, NON QUIDEM A COHEREDIBUS, NE ONERENTUR, SED AB EO CUI RESTITUTA FUERIT HEREDITAS. NAM SICUT EXPLENDAE FIDEI GRATIA COGENDUS EST ADIRE HEREDITATEM, ITA OB ID IPSUM DAMNO ADFICI NON DEBEBIT. HERES EX ASSE ERAT INSTITUTA CONSOBRINA MEA ET EIUS FIDEI COMMISSUM, UT PARTEM DIMIDIAM HEREDITATIS STATIM PUBLIO MAEVIO RESTITUERET, ALTERAM PARTEM, CUM IPSA MORERETUR, EIDEM PUBLIO MAEVIO; PRAETEREA ALIA ALIIS LEGATA DATA SUNT. MAEVIUS PARTEM DIMIDIAM HEREDITATIS STATIM PERCEPIT ET CAVIT, QUOD AMPLIUS QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICERET CEPISSET, REDDITU IRI; SED ET CETERI LEGATA SOLIDA ACCEPERANT ET SIMILITER DE RESTITUENDO QUOD AMPLIUS PERCEPISSENT CAVERUNT. MORTUA CONSOBRINA MEA PUBLIUS MAEVIUS DESIDERAT SIBI ALTERAM PARTEM HEREDITATIS CUM FRUCTIBUS RESTITUI. QUAERO ITAQUE, QUANTUM EI RESTITUERE DEBEAM? UTRUM QUOD SUPRA QUADRANTEM BONORUM PENES CONSOBRINAM MEAM REMANSERAT NEC AMPLIUS QUICQUAM? AN ET AB ALIIS, QUIBUS LEGATA SOLUTA SUNT, REPETERE QUID DEBEAM ET QUANTUM? ITEM QUAERO, SI QUOD AB HIS EX STIPULATIONE PERCEPERO ET QUOD APUD CONSOBRINAM MEAM SUPRA QUADRANTEM REMANSERAT, NON EFFICIET PARTEM DIMIDIAM HEREDITATIS, AN EX INCREMENTO ET FRUCTIBUS EIUS SUMMAE, QUAE SUPRA QUADRANTEM BONORUM PENES CONSOBRINAM MEAM REMANSIT, SUPPLERE EI DEBEAM, DUMTAXAT NE PARTEM DIMIDIAM HEREDITATIS QUANTITAS QUAE RESTITUERETUR EXCEDAT? AN VERO, SICUT PUBLIUS MAEVIUS DESIDERAT, QUIDQUID SEPOSITO QUADRANTE BONORUM EIUSQUE QUADRANTIS FRUCTIBUS PERCEPTUM EST RESTITUI EI DEBET? RESPONDI, QUOD SUPRA QUADRANTEM PENES CONSOBRINAM TUAM REMANSIT, SI ADIECTIS FRUCTIBUS QUANTITATEM PARTIS DIMIDIAE HEREDITATIS, QUAE MORTIS TEMPORE FUIT, NON MINUET, TOTUM PUBLIO MAEVIO RESTITUENDUM; NEC EX STIPULATIONE AB HIS, QUIBUS LEGATA SOLUTA SUNT, REPETI QUICQUAM POTEST. SI VERO FRUCTUS QUANTITATEM PARTIS DIMIDIAE EXUBERANT, QUADRANTI TUO ET FRUCTIBUS EIUS ACCEDET. SI VERO FRUCTUS EIUS PARTIS, QUAE SUPRA QUADRANTEM APUD CONSOBRINAM TUAM REMANSERAT, NON IMPLENT QUANTITATEM PARTIS DIMIDIAE BONORUM, EX STIPULATIONE AGI POTERIT. IN SUMMA RATIO ITA PONENDA EST, UT TU OMNI MODO QUADRANTEM =ET FRUCTUS EIUS, PRAETEREA, SI EIUS QUOD QUADRANTEM= EXCEDIT FRUCTUS IN TANTUM EXCREVERIT, UT QUANTITATEM PARTIS DIMIDIAE BONORUM EXCEDAT, ETIAM ID QUOD EXCESSERIT RETINEAS. QUI SUOS SERVOS ROGATUS EST MANUMITTERE ET HISDEM HEREDITATEM RESTITUERE, DETRACTO PRETIO SERVORUM HEREDITATEM RESTITUERE DEBEBIT. *GAI. 2 FIDEIC. * SI CONDICIO ADSCRIPTA EST ET EA EST, QUAM PRAETOR REMITTIT, SUFFICIT EDICTUM, UT IULIANUS AIT; HACTENUS IUBENDUS EST, UT CONSTITUAT PRAETORIS ACTIONIBUS UTI AUT PETAT BONORUM POSSESSIONEM SECUNDUM TABULAS, UT ITA NANCTUS ACTIONES TUNC RESTITUTA HEREDITATE TRANSFERAT EAS EX SENATUS CONSULTO. SI VERO NOMINIS FERENDI CONDICIO EST, QUAM PRAETOR EXIGIT, RECTE QUIDEM FACTURUS VIDETUR, SI EAM EXPLEVERIT; NIHIL ENIM MALE EST HONESTI HOMINIS NOMEN ADSUMERE, NEC ENIM IN FAMOSIS ET TURPIBUS NOMINIBUS HANC CONDICIONEM EXIGIT PRAETOR. SED TAMEN SI RECUSET NOMEN FERRE, REMITTENDA EST EI CONDICIO, UT IULIANUS AIT, ET PERMITTENDAE UTILES ACTIONES, AUT BONORUM POSSESSIO SECUNDUM TABULAS DANDA EST, UTI NANCTUS ACTIONES TRANSFERAT EAS EX SENATUS CONSULTO. IULIANUS AIT, SI HERES INSTITUTUS TITIO ROGATUS SIT RESTITUERE, SUBSTITUTUS MAEVIO ET INSTITUTUS SUSPECTAM SIBI HEREDITATEM ESSE DICAT, DESIDERANTE TITIO IUBENDUM EUM ADIRE ET RESTITUERE.* *MAECIAN. 5 FIDEIC. SI TESTATOR ROGASSET HEREDEM, UT RESTITUAT HEREDITATEM MULIERI, SI NON NUPSISSET, DICENDUM ERIT COMPELLENDUM HEREDEM, SI SUSPECTAM DICAT HEREDITATEM, ADIRE ET RESTITUERE EAM MULIERI ETIAMSI NUPSISSET. IDEM IN CETERIS QUOQUE CONDICIONIBUS IULIANUS NOSTER PROBAT, QUAE SIMILITER NISI FINE VITAE EXPLERI NON POSSENT. SECUNDUM QUAM SENTENTIAM CAUTIONE PRAESTITA HIS, QUORUM INTEREST, AB HIS, QUIBUS RESTITUI SUB ISDEM CONDICIONIBUS HERES ROGATUS ESSET, RESTITUET HEREDITATEM.* *PAUL. 2 FIDEIC. ETIAM ABSENTIS PROCURATORI, SI DESIDERARET, POSSE RESTITUI HEREDITATEM EX HOC SENATUS CONSULTO IULIANUS SCRIPSIT, SI TAMEN CAVEAT DE RATO HABENDO, SI NON EVIDENS ABSENTIS VOLUNTAS ESSET.* CUM PROCURATOR OPUS NOVUM NUNTIAT, ET SATISDAT REM RATAM DOMINUM HABITURUM ET REMISSIO IN DOMINI PERSONAM CONFERTUR; SI DOMINUS OPUS NOVUM NUNTIAVERIT INTRA DIEM, QUAE STIPULATIONE EX OPERIS NOVI NUNTIATIONE INTERPOSITA COMPREHENSA ESSET, COMMITTITUR STIPULATIO; SI PRAETERITA EA DIE DOMINUS NUNTIARET, NON COMMITTITUR. NAM ET IPSI DOMINO, CUM SEMEL NUNTIAVERIT, NON PERMITTITUR ITERUM NUNTIARE, QUAMDIU STIPULATIO EX OPERIS NOVI NUNTIATIONE TENERET. SI IN REMISSIONE A PARTE EIUS, QUI OPUS NOVUM NUNTIAVERAT, PROCURATOR INTERVENIAT, ID AGERE PRAETOREM OPORTET, NE FALSUS PROCURATOR ABSENTI NOCEAT, CUM SIT INDIGNUM QUOLIBET INTERVENIENTE BENEFICIUM PRAETORIS AMITTI, ET IDEO NEQUE EXCEPTIONES PROCURATORIAE OPPONI EI DEBENT NEC SATISDARE COGENDUS EST RATAM REM DOMINUM HABITURUM. *ULP. 53 AD EDICT. * QUAERITUR, SI ANTE, QUAM CAVERETUR, AEDES DECIDERUNT NEQUE DOMINUS RUDERA VELIT EGERERE EAQUE DERELINQUAT, AN SIT ALIQUA ADVERSUS EUM ACTIO. ET IULIANUS CONSULTUS, SI PRIUS, QUAM DAMNI INFECTI STIPULATIO INTERPONERETUR, AEDES VITIOSAE CORRUISSENT, QUID FACERE DEBERET IS, IN CUIUS AEDES RUDERA DECIDISSENT, UT DAMNUM SARCIRETUR, RESPONDIT, SI DOMINUS AEDIUM, QUAE RUERUNT, VELLET TOLLERE, NON ALITER PERMITTENDUM, QUAM UT OMNIA, ID EST ET QUAE INUTILIA ESSENT, AUFERRET, NEC SOLUM DE FUTURO, SED ET DE PRAETERITO DAMNO CAVERE EUM DEBERE; QUOD SI DOMINUS AEDIUM, QUAE DECIDERUNT, NIHIL FACIT, INTERDICTUM REDDENDUM EI, IN CUIUS AEDES RUDERA DECIDISSENT, PER QUOD VICINUS COMPELLETUR AUT TOLLERE AUT TOTAS AEDES PRO DERELICTO HABERE. HOC AMPLIUS IULIANUS POSSE DICI COMPELLENDUM EUM, UT ETIAM DE PRAETERITO DAMNO CAVERET; QUOD ENIM RE INTEGRA CUSTODITUR, HOC NON INIQUE ETIAM POST RUINAM AEDIUM PRAESTABITUR. INTEGRA AUTEM RE UNUSQUISQUE COGITUR AUT DE DAMNO INFECTO CAVERE AUT AEDIBUS CARERE QUAS NON DEFENDIT. DENIQUE, INQUIT SI QUIS PROPTER ANGUSTIAS TEMPORIS AUT QUIA REI PUBLICAE CAUSA ABERAT NON POTUERIT DAMNI INFECTI STIPULARI, NON INIQUE PRAETOREM CURATURUM, UT DOMINUS VITIOSARUM AEDIUM AUT DAMNUM SARCIAT AUT AEDIBUS CAREAT. SENTENTIAM IULIANI UTILITAS COMPROBAT.* *ULP. IBID. QUAESITUM EST, SI SOLUM SIT ALTERIUS, SUPERFICIES ALTERIUS, SUPERFICIARIUS UTRUM REPROMITTERE DAMNI INFECTI AN SATISDARE DEBEAT. ET IULIANUS SCRIBIT, QUOTIENS SUPERFICIARIA INSULA VITIOSA EST, DOMINUM ET DE SOLI ET DE AEDIFICII VITIO REPROMITTERE AUT EUM, AD QUEM SUPERFICIES PERTINET, DE UTROQUE SATISDARE; QUOD SI UTERQUE CESSET, VICINUM IN POSSESSIONEM MITTENDUM.* *PAUL. 48 AD EDICT. QUAMVIS ALIENUS USUS FRUCTUS SIT, DOMINUM PROMITTERE OPORTERE CASSIUS AIT, NISI PROPRIETARIUS IN TOTUM REPROMITTAT VEL FRUCTUARIUS SATISDAT, MITTI OPORTET IN POSSESSIONEM EUM, CUI NON CAVEATUR. SED NISI PROPRIETARIO REPROMITTENTI FRUCTUARIUS CAVEAT, DENEGANDAM EI FRUCTUS PETITIONEM IULIANUS SCRIBIT.* *ULP. 53 AD EDICT. SI QUIS OPUS NOVUM NUNTIAVERIT, AN NIHILO MINUS DAMNI INFECTI EI CAVERI DEBEAT, IULIANUS TRACTAT. ET MAGIS PROBAT CAVERI OPORTERE; NAM ET EI, QUI EGERIT IUS ADVERSARIO NON ESSE ALTIUS TOLLERE AEDIFICIUM, CAVERI DEBERE. ITEM EUM, ADVERSUS QUEM INTERDICTUM QUOD VI AUT CLAM COMPETIT, CAVERE DEBERE IULIANUS AIT, QUIA NON EST CAUTUM NEQUE DE VITIO AEDIUM NEQUE DE DAMNO OPERIS. SI QUIS, QUIA SIBI NON CAVEBATUR, IN POSSESSIONEM AEDIUM MISSUS FUERIT, DEINDE IS CUIUS AEDES FUERUNT, CUM PRAETEREA ALIAS AEDES HABERET, DESIDERET AB EO, QUI IN POSSESSIONEM MISSUS EST, UT SIBI DAMNI INFECTI HARUM AEDIUM NOMINE, QUARUM IN POSSESSIONEM MISSUS EST, CAVERET, AN SIT AUDIENDUS, VIDEAMUS. ET IULIANUS SCRIBIT; IS QUI VITIOSIS AEDIBUS CESSERIT, SI INTEGRAS RETINUERIT, NUMQUID IMPROBE AB EO, QUI VITIOSAS AEDES COEPIT POSSIDERE, CAUTIONEM EXIGIT, CUM IDEO POSSESSIONEM AMISERIT, QUIA IPSE DAMNI INFECTI SATIS NON DEDERAT? ET SANE PARUM PROBE POSTULAT AB EO CAVERI SIBI EARUM AEDIUM NOMINE, QUARUM IPSE CAVERE SUPERSEDIT; QUAE SENTENTIA VERA EST.* *ULP. IBID. IULIANUS SCRIBIT EUM, QUI IN POSSESSIONEM DAMNI INFECTI NOMINE MITTITUR, NON PRIUS INCIPERE PER LONGUM TEMPUS DOMINIUM CAPERE, QUAM SECUNDO DECRETO A PRAETORE DOMINUS CONSTITUATUR.* *PAUL. 48 AD EDICT. SI IS, QUI UNAS AEDES HABEBAT, STIPULATUS FUERIT, DEINDE VICINAS COMPARAVERIT, AN EARUM QUOQUE NOMINE, QUAS POST INTERPOSITAM STIPULATIONEM COMPARASSET, PROMISSOREM OBLIGARET, QUAESITUM EST. IULIANUS SCRIBIT VIDENDUM, NE EARUM DUMTAXAT NOMINE CAUTUM HABEAT, DE QUIBUS INTER EUM ET PROMISSOREM INITIO ACTUM FUERIT. CUI CONSEQUENS VIDERI POSSE, UT ET, CUM AEDIUM COMMUNIUM NOMINE DUO SOCII STIPULENTUR, DE EO DUMTAXAT DAMNO CAVERI VIDEATUR, QUOD IN PARTE AEDIUM CUIQUE SOCIO DATUM FUERIT. SIVE ERGO REDEMERIT ALTERAM PARTEM QUIS EX HIS SIVE ADIUDICATA FUERIT, NON AUGERI PROMISSIONIS OBLIGATIONEM.* *ULP. 43 AD SAB. QUOTIENS EX DAMNI INFECTI PLURES AGUNT, QUIA IN EADEM RE DAMNUM PASSI SUNT, ID EST IN AEDIBUS, NON DEBET UNUSQUISQUE EORUM IN SOLIDUM AGERE, SED IN PARTEM EXPERIRI; NEQUE ENIM DAMNUM, QUOD PLURIBUS DATUM EST, UNICUIQUE IN SOLIDUM DATUM EST, SED IN PARTEM DATUM ESSE VIDETUR. ET IDEO UNICUIQUE IN PARTEM COMPETERE ACTIONEM IULIANUS SCRIPSIT. ITEM SI PLURIUM SINT AEDES, QUAE DAMNOSAE IMMINENT, UTRUM ADVERSUS UNUMQUEMQUE DOMINORUM IN SOLIDUM COMPETIT AN IN PARTEM? ET SCRIPSIT IULIANUS, QUOD ET SABINUS PROBAT, PRO DOMINICIS PARTIBUS CONVENIRI EOS OPORTERE.* ITER NIHIL PROHIBET SIC CONSTITUI, UT QUIS INTERDIU DUMTAXAT EAT; QUOD FERE CIRCA PRAEDIA URBANA ETIAM NECESSARIUM EST. LUCIO TITIO EX FONTE MEO UT AQUAM DUCERET, CESSI; QUAESITUM EST, AN ET MAEVIO CEDERE POSSIM, UT PER EUNDEM AQUAE DUCTUM AQUAM DUCAT; ET SI PUTAVERIS POSSE CEDI PER EUNDEM AQUAE DUCTUM DUOBUS, QUEMADMODUM UTI DEBEANT. RESPONDIT; SICUT ITER ACTUS VIA PLURIBUS CEDI VEL SIMUL VEL SEPARATIM POTEST, ITA AQUAE DUCENDAE IUS RECTE CEDETUR. SED SI INTER EOS, QUIBUS AQUA CESSA EST, NON CONVENIT, QUEMADMODUM UTANTUR, NON ERIT INIQUUM UTILE IUDICIUM REDDI, SICUT INTER EOS, AD QUOS USUS FRUCTUS PERTINET, UTILE COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIUM REDDI PLERISQUE PLACUIT. *ULP. 53 AD EDICT. IULIANUS QUOQUE SCRIBIT, SI POST IUDICIUM AQUAE PLUVIAE ARCENDAE SUSCEPTUM FUNDUM ALIENAVERIT IS CUM QUO ACTUM ESSET, DE PRAETERITO DAMNO ET DE OPERE RESTITUENDO ID STATUERE IUDICEM DEBERE, QUOD IUDICARET, SI NULLA ALIENATIO FACTA ESSET; NAM ET FUNDO ALIENATO NIHILOMINUS IUDICIUM MANERE ET DAMNI RATIONEM VENIRE ETIAM EIUS, QUOD ALIENATIONEM CONTINGIT. IDEM IULIANUS SCRIBIT AQUAE PLUVIAE ARCENDAE ACTIONEM NON NISI CUM DOMINO ESSE IDCIRCOQUE, SI COLONUS IGNORANTE DOMINO OPUS FECERIT, DOMINUM FUNDI NIHIL AMPLIUS QUAM PATIENTIAM PRAESTARE DEBERE, COLONUM AUTEM INTERDICTO QUOD VI AUT CLAM IMPENSAM QUOQUE RESTITUENDI OPERIS ET DAMNUM, SI QUOD EX EO DATUM FUERIT, PRAESTARE COGENDUM. SI TAMEN DOMINUS DESIDERET CAVERI SIBI DAMNI INFECTI AB EO, EX CUIUS PRAEDIO NOCET, AEQUISSIMUM ERIT CAVERI OPORTERE.* *PAUL. 49 AD EDICT. OFFICIUM AUTEM IUDICIS INTER DUOS ACCEPTI QUALE FUTURUM SIT, DUBITARE SE IULIANUS AIT, SI FORTE UNIUS FUNDUS FUERIT CUI AQUA NOCEAT, SI VERO IN QUO OPUS FACTUM SIT, PLURIUM ET CUM UNO EORUM AGATUR; UTRUM ET EIUS DAMNI NOMINE, QUOD POST LITEM CONTESTATAM DATUM SIT, ET OPERIS NON RESTITUTI IN SOLIDUM CONDEMNATIO FIERI DEBEAT, QUEMADMODUM, CUM SERVI COMMUNIS NOMINE NOXALI IUDICIO CUM UNO AGITUR. CONDEMNATIO IN SOLIDUM FIET, QUONIAM QUOD PRAESTITERIT, POTEST A SOCIO RECIPERE? AN VERO IS CUM QUO AGITUR PRO PARTE SUA ET DAMNI DATI ET OPERIS NON RESTITUTI NOMINE DAMNANDUS SIT, UT IN ACTIONE DAMNI INFECTI FIAT, CUM EIUS PRAEDII, EX QUO DAMNUM METUATUR, PLURES DOMINI SINT ET CUM UNO EORUM AGATUR? LICET OPUS, EX QUO DAMNUM FUTURUM SIT, INDIVIDUUM SIT ET IPSAE AEDES SOLUMQUE EARUM NON POTEST PRO PARTE DUMTAXAT DAMNUM DARE, NIHILO MINUS EUM CUM QUO AGITUR PRO SUA PARTE CONDEMNARI. MAGISQUE EXISTIMAT ID SERVANDUM IN AQUAE PLUVIAE ARCENDAE ACTIONE, QUOD IN ACTIONE DAMNI INFECTI, QUIA UTRUBIQUE NON DE PRAETERITO, SED DE FUTURO DAMNO AGITUR. QUOD SI IS FUNDUS, CUI AQUA PLUVIA NOCET, PLURIUM SIT, AGERE QUIDEM VEL SINGULOS POSSE; SED DAMNI, QUOD POST LITEM CONTESTATAM DATUM SIT, NON AMPLIUS PARTE SUA CONSECUTURUM; ITEM SI OPUS RESTITUTUM NON FUERIT, NON AMPLIUS, QUAM QUOD PRO PARTE EORUM INTERFUERIT OPUS RESTITUI, CONDEMNATIONEM FIERI OPORTERE.* SI PATER FILIO PERMISERIT SERVUM MANUMITTERE ET INTERIM DECESSERIT INTESTATO, DEINDE FILIUS IGNORANS PATREM SUUM MORTUUM LIBERTATEM IMPOSUERIT, LIBERTAS SERVO FAVORE LIBERTATIS CONTINGIT, CUM NON APPAREAT MUTATA ESSE DOMINI VOLUNTAS. SIN AUTEM IGNORANTE FILIO VETUISSET PATER PER NUNTIUM ET ANTEQUAM FILIUS CERTIOR FIERET, SERVUM MANUMISSISSET, LIBER NON FIT. NAM UT FILIO MANUMITTENTE SERVUS AD LIBERTATEM PERVENIAT, DURARE OPORTET PATRIS VOLUNTATEM; NAM SI MUTATA FUERIT, NON ERIT VERUM VOLENTE PATRE FILIUM MANUMISSISSE. QUOTIENS DOMINUS SERVUM MANUMITTAT, QUAMVIS EXISTIMET ALIENUM ESSE EUM, NIHILO MINUS VERUM EST VOLUNTATE DOMINI SERVUM MANUMISSUM ET IDEO LIBER ERIT. ET EX CONTRARIO SI SE STICHUS NON PUTARET MANUMITTENTIS ESSE, NIHILO MINUS LIBERTATEM CONTINGERE. PLUS ENIM IN RE EST, QUAM IN EXISTIMATIONE ET UTROQUE CASU VERUM EST STICHUM VOLUNTATE DOMINI MANUMISSUM ESSE. IDEMQUE IURIS EST ET SI DOMINUS ET SERVUS IN EO ERRORE ESSENT, UT NEQUE ILLE SE DOMINUM NEC HIC SE SERVUM EIUS PUTARET. MINOR VIGINTI ANNIS DOMINUS NEC COMMUNEM QUIDEM SERVUM SINE CONSILIO RECTE MANUMITTIT. *PAULUS NOTAT;* SED SI PIGNORI OBLIGATUM SIBI MINOR VIGINTI ANNIS MANUMITTI PATIATUR, RECTE MANUMITTITUR, QUIA NON TAM MANUMITTERE IS QUAM NON IMPEDIRE MANUMITTENTEM INTELLEGITUR. AN APUD SE MANUMITTERE POSSIT IS QUI CONSILIUM PRAEBEAT, SAEPE QUAESITUM EST. EGO, QUI MEMINISSEM IAVOLENUM PRAECEPTOREM MEUM ET IN AFRICA ET IN SYRIA SERVOS SUOS MANUMISSISSE, CUM CONSILIUM PRAEBERET, EXEMPLUM EIUS SECUTUS ET IN PRAETURA ET CONSULATU MEO QUOSDAM EX SERVIS MEIS VINDICTA LIBERAVI ET QUIBUSDAM PRAETORIBUS CONSULENTIBUS ME IDEM SUASI. *MULIER SINE TUTORIS AUCTORITATE [INTER AMICOS MANUMITTERE NON POTEST], NISI IUS LIBERORUM HABEAT; TUNC ENIM [ET] VINDICTA SINE TUTORE POTEST MANUMITTERE, UNDE SI MULIER ABSENS LIBERUM ESSE IUSSERIT, QUAE IUS LIBERORUM NON HABEAT, QUAESITUM EST, AN [COMPETAT LIBERTAS] TUTORE EIUS AUCTORITATEM ACCOMMODANTE EO TEMPORE, QUO EPISTULA SCRIBITUR SERVO A DOMINA? IULIANUS NEGAT; EXISTIMAT ENIM EO TEMPORE DEBERE AUCTORITATEM PRAESTARI, QUO PERAGITUR [MANUMISSIO], TUNC [AUTEM] PERAGI INTELLEGI, CUM SERVUS COGNOVERIT DOMINAE VOLUNTATEM.* LEGE CORNELIA TESTAMENTA EORUM, QUI IN HOSTIUM POTESTATE DECESSERINT, PERINDE CONFIRMANTUR, AC SI HI QUI EA FECISSENT IN HOSTIUM POTESTATEM NON PERVENISSENT, ET HEREDITAS EX HIS EODEM MODO AD UNUMQUEMQUE PERTINET. QUARE SERVUS HERES SCRIPTUS AB EO, QUI IN HOSTIUM POTESTATE DECESSERIT, LIBER ET HERES ERIT SEU VELIT SEU NOLIT, LICET MINUS PROPRIE NECESSARIUS HERES DICATUR; NAM ET FILIUS EIUS, QUI IN HOSTIUM POTESTATE DECESSIT, INVITUS HEREDITATI OBLIGATUR, QUAMVIS SUUS HERES DICI NON POSSIT, QUI IN POTESTATE MORIENTIS NON FUIT. SI MIHI STICHUS LEGATUS ESSET FIDEIQUE MEAE COMMISSUM, UT AUT STICHUM AUT PAMPHILUM MEUM SERVUM REDDEREM, ET IN STICHO ALIQUID EX LEGATO PROPTER LEGEM FALCIDIAM PERDIDISSEM, NECESSE HABEBO AUT PAMPHILUM SERVUM MEUM TOTUM TITIO DARE AUT EAM PARTEM STICHI, QUAM LEGATORUM NOMINE ACCEPERO. *MARCELLUS NOTAT;* IN TESTATORIS SERVO NON ERIT FALCIDIAE LOCUS; SI VERO PECUNIAM ALIUDVE QUID LEGAVERIT FIDEIQUE LEGATARII COMMISERIT, UT ALIENUM SERVUM VEL LEGATARII MANUMITTERET, LOCUS ERIT. *POMP. 5 EX PLAUT. IULIANUS AIT, CUM IDEM HOMO ET PER FIDEICOMMISSUM DETUR ALICUI ET LIBER ESSE IUBEATUR, HEREDEM LIBERTATEM PRAESTARE DEBERE; NON ENIM COGETUR, INQUIT, EX CAUSA FIDEICOMMISSI AESTIMATIONEM SUFFERRE, CUM DEBITAM LIBERTATEM REDDIDERIT.* *POMP. 7 EPISTUL. APUD IULIANUM ITA SCRIPTUM EST; "SI HERES ROGATUS SERVUM MANUMITTERE EX TREBELLIANO SENATUS CONSULTO HEREDITATEM RESTITUERIT, COGI DEBEBIT MANUMITTERE, ET SI LATITABIT VEL SI IUSTA EX CAUSA ABERIT, PRAETOR CAUSA COGNITA SECUNDUM SENATUS CONSULTA AD EAS CAUSAS PERTINENTIA PRONUNTIARE DEBEBIT. SI VERO SERVUM USUCEPERIT IS, CUI HEREDITAS RESTITUTA FUERIT, IPSUM COMPETIT MANUMITTERE ET EADEM IN PERSONAM EIUS OBSERVARI CONVENIET, QUAE CIRCA EMPTORES CUSTODIRI SOLENT".* SI PATER DUOS FILIOS HEREDES INSTITUERIT ET ADGNATIONE POSTUMI RUPTUM TESTAMENTUM FUERIT, QUAMVIS HEREDITAS PRO DUABUS PARTIBUS AD EOS PERTINEAT, TAMEN FIDEICOMMISSAE LIBERTATES PRAESTARI NON DEBENT, SICUTI NE LEGATA QUIDEM AUT FIDEICOMMISSA PRAESTARE COGUNTUR. SI, CUM ALIENUM SERVUM HERES ROGATUS SIT MANUMITTERE, ITEM COMMUNEM VEL EUM, IN QUO USUS FRUCTUS ALIENUS EST, LATITET, NON INIQUE SENATUS CONSULTO LIBERTATIBUS SUCCURRETUR. SI STICHO LIBERTAS PER FIDEICOMMISSUM DATA FUERIT SUB CONDICIONE, SI RATIONES REDDIDISSET, ET IS ABSENTE HEREDE PARATUS SIT RELIQUA SOLVERE, PRAETORIS OFFICIO CONTINETUR, UT VIRUM BONUM ELIGAT, CUIUS ARBITRIO RATIONES COMPUTENTUR, ET PECUNIAM, QUAE EX COMPUTATIONE COLLIGITUR, DEPONAT, ATQUE ITA PRONUNTIET LIBERTATEM EX CAUSA FIDEICOMMISSI DEBERI. HAEC AUTEM FIERI CONVENIET, SI HERES EX IUSTA CAUSA ABERIT; NAM SI LATITABIT, SATIS ERIT LIQUERE PRAETORI PER SERVUM NON STARE, QUO MINUS CONDICIONI PAREAT, ATQUE ITA PRONUNTIARE DE LIBERTATE OPORTEBIT. CUM SUB CONDICIONE LEGATO SERVO LIBERTAS DATUR NON ALITER FIDEICOMMISSARIO TRADI DEBET, QUAM UT CAVEATUR EXISTENTE CONDICIONE TRADITU IRI EUM. QUAEDAM CUM IN EXTREMA ESSET VALETUDINE, PRAESENTIBUS HONESTIS VIRIS COMPLURIBUS ET MATRE SUA, AD QUAM LEGITIMA HEREDITAS EIUS PERTINEBAT, ITA LOCUTA EST "ANCILLAS MEAS MAEVIAM ET SEIAM LIBERAS ESSE VOLO" ET INTESTATA DECESSIT; QUAERO, SI MATER EX SENATUS CONSULTO LEGITIMAM HEREDITATEM EIUS NON VINDICASSET ET HEREDITAS AD PROXIMUM COGNATUM PERTINUISSET, AN FIDEICOMMISSA LIBERTAS DEBERETUR. RESPONDI DEBERI; NAM EAM, QUAE IN EXTREMIS DIXISSET "ANCILLAS MEAS ILLAM ET ILLAM LIBERAS ESSE VOLO", VIDERI AB OMNIBUS, QUI LEGITIMI HEREDES AUT BONORUM POSSESSORES FUTURI ESSENT, PETISSE, UT HOC FIERI POSSIT. *IUSTINIAN. * SEXTUS CAECILIUS * DEFINIVIT, [SI ALTER SOCIUS COMMUNI SERVO FIDEICOMMISSARIAM LIBERTATEM RELIQUERIT, ALTERUM] SOCIUM PER PRAETOREM COMPELLI SUAM PARTEM VENDERE, QUATENUS LIBER SERVUS EFFICIATUR; QUOD ET MARCELLUS APUD IULIANUM IN EIUS DIGESTIS NOTAT.* LIBERTAS, QUAE IN ULTIMUM VITAE TEMPUS CONFERTUR, VELUTI "STICHUS CUM MORIETUR, LIBER ESTO", NULLIUS MOMENTI EXISTIMANDA EST. HAEC AUTEM SCRIPTURA "STICHUS SI CAPITOLIUM NON ASCENDERIT, LIBER ESTO" ITA ACCIPIENDA EST "SI, CUM PRIMUM POTUERIT, CAPITOLIUM NON ASCENDERIT"; ISTO ENIM MODO PERVENIET STICHUS AD LIBERTATEM, SI FACULTATE DATA ASCENDENDI CAPITOLIUM ABSTINUERIT. *POMP. 11 EPIST. IULIANUS AIT * ET IDEO ETIAM SI ITA SIT SCRIPTUM; "STICHUS SI IN CAPITOLIUM NON ASCENDERIT, LIBER ESTO", NULLIUS MOMENTI HOC ESSE, SI APPARET IN ULTIMUM VITAE TEMPUS CONFERRI LIBERTATEM TESTATOREM VOLUISSE, NEC MUCIANAE CAUTIONI LOCUM ESSE. ET SI ITA IN TESTAMENTO SCRIPTUM FUERIT "STICHUS, SI CAPUAM IERIT, LIBER ESTO", ALITER LIBERUM NON ESSE, QUAM SI CAPUAM IERIT.* HAC SCRIPTURA TESTAMENTI "PAMPHILUS LIBER ESTO, ITA UT FILIIS MEIS RATIONEM REDDAT" AN SUB CONDICIONE LIBERTAS DATA VIDERETUR, QUAESITUM EST. RESPONDI PURE QUIDEM DATAM LIBERTATEM ET ILLAM ADIECTIONEM "ITA UT RATIONES REDDAT" CONDICIONEM LIBERTATI NON INICERE; TAMEN QUIA MANIFESTA VOLUNTAS TESTANTIS EXPRIMERETUR, COGENDUM EUM AD RATIONES REDDENDAS. POST ANNOS INDISTINCTE LIBER ESSE IUSSUS POST BIENNIUM LIBER ERIT; IDQUE ET FAVOR LIBERTATIS EXIGIT, ET VERBA PATIUNTUR; NISI SI ALIUD SENSISSE PATREM FAMILIAS MANIFESTISSIMIS RATIONIBUS IS, A QUO LIBERTAS RELICTA EST, PROBAVERIT. *ULP. 4 AD SAB. SED SI IMPUBERIS TABULIS LIBERTAS SERVO SIT ADSCRIPTA, AN VIVO PUPILLO, POST ADITIONEM VIDELICET HEREDITATIS PATRIS, STATULIBER SIT? CASSIUS NEGAT; IULIANUS CONTRA EXISTIMAT, QUAE SENTENTIA VERIOR HABETUR. PLUS SCRIPSIT IULIANUS ET SI LEGATUS SIT SERVUS AB HEREDE PATRIS, LIBER ESSE IUSSUS IN PUPILLARIBUS TABULIS, PRAEVALERE LIBERTATIS DATIONEM. SI PRIMIS TABULIS SUB CONDICIONE SERVUS CUM LIBERTATE EX PARTE DIMIDIA HERES SIT INSTITUTUS, AN STATULIBERI CAUSAM OPTINEAT, UT ADEUNTE COHEREDE CUM SUA CAUSA USUCAPIATUR? CUM A SEMETIPSO ACCEPERIT LIBERTATEM, NON POTEST STATULIBERI CAUSAM OPTINERE. PLANE SI CONDICIO HEREDITATIS DEFICIAT, QUO CASU SECUNDUM IULIANUM VEL LIBERTATEM APISCITUR, DICENDUM EST STATULIBERI CAUSAM OPTINERE, EO QUOD NON A SEMETIPSO, SED A COHEREDE ACCEPISSE LIBERTATEM CREDITUR.* *PAUL. 16 AD PLAUT. DE ILLO QUAERITUR, SI INVITO HEREDE DET [SCIL. IS, QUI IUSSUS EST ALII DARE DECEM ET SIC LIBER ESSE,] AUT NESCIENTE, AN FACIAT NUMMOS ACCIPIENTIS. ET IULIANUS VERE EXISTIMAT EX HAC CAUSA CONCESSAM VIDERI STATULIBERIS ALIENATIONEM NUMMORUM ETIAM INVITO HEREDE ET IDEO FACERE EOS ACCIPIENTIS PECUNIAM. IS, CUI SERVUS PECUNIAM DARE IUSSUS EST UT LIBER ESSET, DECESSIT. SABINUS, SI DECEM HABUISSET PARATA, LIBERUM FORE, QUIA NON STARET PER EUM, QUO MINUS DARET. IULIANUS AUTEM AIT FAVORE LIBERTATIS CONSTITUTO IURE HUNC AD LIBERTATEM PERVENTURUM, ETIAMSI POSTEA HABERE COEPERIT DECEM. ADEO AUTEM CONSTITUTO POTIUS IURE QUAM EX TESTAMENTO AD LIBERTATEM PERVENIT, UT, SI EIDEM ET LEGATUM SIT, MORTUO EO CUI DARE IUSSUS EST AD LIBERTATEM QUIDEM PERVENIET, NON AUTEM ET LEGATUM HABITURUS EST; IDQUE ET IULIANUS PUTAT, UT IN HOC CETERIS LEGATARIIS SIMILIS SIT.* *MODESTIN. 1 PANDECT. SI IS, CUI DARE IUSSUS EST, REDEMERIT STATULIBERUM EUMQUE RURSUS ALII VENDIDERIT, NOVISSIMO EMPTORI DABIT; IAM ENIM CUM APUD EUM, CUI DARE IUSSUS EST, DOMINIUM QUOQUE SERVI PERVENIT, SI EUM ALIENET, CONDICIONEM QUOQUE AB EO AD EMPTOREM TRANSIRE IULIANO PLACUIT.* *GAI. 13 AD L. IUL. ET PAP. * CUM QUAESITUM EST "STICHUS CUM RATIONES DEDERIT, CUM CONTUBERNALI SUA LIBER ESTO" AN MORTUO STICHO ANTE CONDICIONEM CONTUBERNALIS EIUS LIBERA ESSE POSSIT; IULIANUS DIXIT QUAESTIONEM ESSE IN HAC SPECIE, QUAE ET IN LEGATIS AGITATUR "ILLI CUM ILLO DO", AN ALTERO DEFICIENTE ALTER AD LEGATUM ADMITTATUR; QUOD MAGIS SIBI PLACERE, PERINDE AC SI ITA SCRIPTUM ESSET "ILLI ET ILLI". ALIAM ETIAM ESSE QUAESTIONEM, AN CONTUBERNALI QUOQUE CONDICIO IUNCTA SIT; QUOD MAGIS ESSET. ITAQUE SI NULLA RELIQUA STICHUS HABUERIT, STATIM EAM LIBERAM ESSE, SI HABUERIT RELIQUA, DEBERE EAM NUMERARE PECUNIAM; NEC TAMEN LICITURUM EX SUO PECULIO DARE, QUIA ID ILLIS PERMISSUM SIT, QUI PRINCIPALITER PRO SUA LIBERTATE PECUNIAM DARE IUBENTUR.* QUI DUOBUS HEREDIBUS DECEM DARE IUSSUS EST ET FUNDUM SIBI HABERE, VERIUS EST, UT CONDICIONEM SCINDERE NON POSSIT, NE ETIAM LEGATUM SCINDATUR. IGITUR QUAMVIS ALTERI QUINQUE DEDERIT, NULLAM PARTEM FUNDI VINDICABIT, NISI ALTERI QUOQUE ADEUNTI HEREDITATEM RELIQUA QUINQUE NUMERAVERIT AUT ILLO OMITTENTE HEREDITATEM EI, QUI SOLUS ADIERIT HEREDITATEM, TOTA DECEM DEDERIT. SI QUIS ITA LIBERTATEM DEDISSET "STICHUS, SI EUM HERES MEUS TESTAMENTO SUO NON MANUMISERIT, LIBER ESTO", SECUNDUM VOLUNTATEM DEFUNCTI HOC SIGNIFICARI VIDETUR "SI TESTAMENTO SUO HERES NON ADSCRIPSERIT EI LIBERTATEM". QUARE SI QUIDEM HERES LIBERTATEM SERVO TESTAMENTO SUO DEDERIT, DEFECTUS CONDICIONE VIDETUR; SI NON DEDERIT, IMPLETA CONDICIONE ULTIMO VITAE TEMPORE HEREDIS AD LIBERTATEM PERVENIET. SERVUS COMMUNIS LIBER ESSE IUSSUS ITA "SI DECEM DEDERIT" EX PECULIO DARE POTEST, QUOD QUOCUMQUE MODO ADQUISITUM HABUERIT; NEC REFERT, APUD HEREDEM ID AN APUD SOCIUM FUERIT ET HEREDI AN EXTRANEO DARE IUSSUS SIT. NAM PER OMNIA CAUSAE STATULIBERI APPLICATUR; QUI CONDICIONIS IMPLENDAE GRATIA ALIENARE PECULIARES NUMMOS POTEST SI DUO SERVI RATIONIBUS REDDITIS LIBERI ESSE IUSSI FUERINT ET SEPARATIM RATIONES GESSERINT, NON DUBIE SEPARATIM QUOQUE CONDICIONI PARERE POTERUNT. SED SI ACTUS EORUM COMMUNITER GESTUS ITA IMMIXTUS FUERIT, UT SEPARARI NON POSSIT, NECESSARIO ALTER CESSANDO ALTERIUS LIBERTATEM IMPEDIET. NEC VIDEBITUR CONDICIO IN ALTERIUS PERSONA IMPLETA, NISI ID, QUOD COMPUTATIONE RATIONUM HABITA RELIQUUM FUERIT, AUT UTERQUE AUT ALTER TOTUM SOLVERIT. QUI ITA LIBER IUSSUS EST "SI IURAVERIT SE CAPITOLIUM ASCENSURUM", CONFESTIM UT IURAVERIT, QUAMVIS CAPITOLIUM NON ASCENDERIT, LIBER ERIT. SERVUS HEREDIS REM IPSIUS HEREDIS DARE IUSSUS ET LIBER ESSE AD LIBERTATEM PERVENIET, QUIA POTEST TESTATOR ET SINE ULLA DANDI CONDICIONE HEREDIS SERVUM MANUMITTI IUBERE. HAEC SCRIPTURA "STICHUS CUM ERIT ANNORUM TRIGINTA, LIBER ESTO. STICHUS SI DECEM NON DEDERIT, LIBER NE ESTO" HANC VIM HABET "STICHUS SI DECEM DEDERIT ET AD ANNOS TRIGINTA PERVENERIT, LIBER ESTO"; NAMQUE ADEMPTIO LIBERTATIS VEL LEGATI SUB CONDICIONE FACTA INCIPIT CONTRARIAM CONDICIONEM LEGATO VEL LIBERTATI, QUAE PRIUS DATA ERAT, INIECISSE. *ULP. 24 AD SAB. CONDICIO * AN ADIMI POSSIT * STATULIBERI VIDENDUM. ET IULIANUS SCRIBIT IN STATULIBERO DETRACTAM CONDICIONEM NON REPRAESENTARE LIBERTATEM.* EI, QUI HOC INTERDICTO EXPERITUR "NE QUID IN LOCO PUBLICO FIAT, QUO DAMNUM PRIVATO DETUR", QUAMVIS DE LOCO PUBLICO INTERDICAT, NIHILO MINUS PROCURATORIS DANDI FACULTAS EST. SI QUIS LIBERUM HOMINEM VI RAPUERIT, IN VINCULIS HABUERIT, IS INDIGNISSIME COMMODUM POSSESSORIS CONSEQUERETUR, QUIA PROBARI NON POTERIT HOMINEM EO TEMPORE QUO PRIMUM LIS ORDINARETUR IN LIBERTATE FUISSE. *ULP. 55 AD EDICT. * IULIANUS AIT OMNES, QUI SE LIBEROS PUTANT, SINE DOLO MALO IN LIBERTATE FUISSE, SI MODO SE PRO LIBERIS GERANT, QUAMVIS SERVI SINT* *[QUI CONTRA SENATUS CONSULTUM FILIO FAMILIAS CREDIDERIT, MORTUO EO FIDEIUSSOREM A PATRE ACCIPERE NON POTEST].* PLANE EIUS ACTIONIS NOMINE, QUAE DE PECULIO ADVERSUS EUM COMPETIT, FIDEIUSSOR RECTE ACCIPITUR. *ULP. 29 AD SAB. IULIANUS LIBRO QUADRAGESIMO TERTIO ELEGANTER DEFINIT DUPLAE STIPULATIONEM TUNC COMMITTI, QUOTIENS RES ITA AMITTITUR, UT EAM EMPTORI HABERE NON LICEAT PROPTER IPSAM EVICTIONEM. ET IDEO AIT, SI EMPTOR HOMINIS MOTA SIBI CONTROVERSIA VENDITOREM DEDERIT PROCURATOREM ISQUE VICTUS LITIS AESTIMATIONEM SUSTULERIT, STIPULATIONEM DUPLAE NON COMMITTI, QUIA NEC MANDATI ACTIONEM PROCURATOR HIC IDEMQUE VENDITOR HABET, UT AB EMPTORE LITIS AESTIMATIONEM CONSEQUATUR; CUM IGITUR NEQUE CORPUS NEQUE PECUNIA EMPTORI ABSIT, NON OPORTET COMMITTI STIPULATIONEM; QUAMVIS, SI IPSE IUDICIO ACCEPTO VICTUS ESSET ET LITIS AESTIMATIONEM SUSTULISSET, PLACEAT COMMITTI STIPULATIONEM, UT ET IPSE IULIANUS EODEM LIBRO SCRIPSIT. NEQUE ENIM HABERE LICET EUM, CUIUS SI PRETIUM QUIS NON DEDISSET, AB ADVERSARIO AUFERRETUR; PROPE ENIM HUNC EX SECUNDA EMPTIONE, ID EST EX LITIS AESTIMATIONE EMPTORI HABERE LICET, NON EX PRISTINA. IDEM IULIANUS EODEM LIBRO SCRIBIT, SI LITE CONTESTATA FUGERIT HOMO CULPA POSSESSORIS, DAMNATUS QUIDEM ERIT POSSESSOR, SED NON STATIM EUM AD VENDITOREM REGRESSURUM ET EX DUPLAE STIPULATIONE ACTURUM, QUIA INTERIM NON PROPTER EVICTIONEM, SED PROPTER FUGAM EI HOMINEM HABERE NON LICET; PLANE, INQUIT, CUM ADPREHENDERIT POSSESSIONEM FUGITIVI, TUNC COMMITTI STIPULATIONEM IULIANUS AIT. NAM ET SI SINE CULPA POSSESSORIS FUGISSET, DEINDE CAUTIONIBUS INTERPOSITIS ABSOLUTUS ESSET, NON ALIAS COMMITTERETUR STIPULATIO, QUAM SI ADPREHENSUM HOMINEM RESTITUISSET. UBI IGITUR LITIS AESTIMATIONEM OPTULIT, SUFFICIT ADPREHENDERE; UBI CAVIT, NON PRIUS, NISI RESTITUERIT.* *PAUL. 54 AD EDICT. * ADQUIRIMUS POSSESSIONEM PER SERVUM AUT FILIUM, QUI IN POTESTATE EST, ET QUIDEM EARUM RERUM, QUAS PECULIARITER TENENT, ETIAM IGNORANTES, SICUT SABINO ET CASSIO ET IULIANO PLACUIT, QUIA NOSTRA VOLUNTATE INTELLEGANTUR POSSIDERE, QUI EIS PECULIUM HABERE PERMISERIMUS. PER SERVUM, QUI IN FUGA SIT, NIHIL POSSE NOS POSSIDERE NERVA FILIUS AIT; * POSSESSIONEM AUTEM PER EUM ADQUIRI SICUT PER EOS, QUOS IN PROVINCIA HABEMUS. CASSII ET IULIANI SENTENTIA EST.* *PAUL. IBID. PER SERVUM CORPORALITER PIGNORI DATUM NON ADQUIRERE NOS POSSESSIONEM IULIANUS AIT (AD UNAM ENIM TANTUM CAUSAM VIDERI EUM A DEBITORE POSSIDERI, AD USUCAPIONEM).* PER SERVUM, QUI PIGNORI DATUS EST, CREDITORI NEC POSSESSIO ADQUIRITUR, QUIA NEC STIPULATIONE NEC TRADITIONE NEC ULLO ALIO MODO PER EUM SERVUM QUICQUAM EI ADQUIRITUR, QUAMVIS POSSESSIO PENES EUM SIT. SI UNUS EX DOMINIS SERVO COMMUNI PECUNIAM DONAVIT, IN POTESTATE DOMINI EST, QUEMADMODUM SERVO COMMUNI PECUNIAM DONET. NAM SI HOC SOLUM EGERIT, UT EA SEPARETUR A SUIS RATIONIBUS ET IN PECULIO SERVI SIT, MANEBIT EIUSDEM DOMINI PROPRIETAS; SI VERO EO MODO PECUNIAM SERVO COMMUNI DONAVERIT, QUOMODO ALIENIS SERVIS DONARE SOLEMUS, FIET SOCIORUM COMMUNIS PRO PORTIONE, QUAM IN SERVO HABEBUNT. SED UT SEQUENS QUAESTIO LOCUM HABEAT, CONSTITUAMUS SOCIUM ITA SERVO COMMUNI PECUNIAM DONASSE, UT PROPRIETATEM SUAM MANERE VELLET. SI EX HAC PECUNIA SERVUS FUNDUM COMPARAVERIT, ERIT IS FUNDUS COMMUNIS SOCIORUM PRO PORTIONE DOMINII; NAM ET SI FURTIVIS NUMMIS SERVUS COMMUNIS FUNDUM COMPARAVERIT, SOCIORUM ERIT PRO PORTIONE DOMINII. NEQUE ENIM UT FRUCTUARIUS SERVUS EX RE FRUCTUARII NON ADQUIRIT PROPRIETARIO, ITA ET COMMUNIS SERVUS EX RE ALTERIUS DOMINI NON ADQUIRIT ALTERI DOMINO. SED QUEMADMODUM IN HIS, QUAE ALIUNDE ADQUIRUNTUR, DIVERSA CONDICIO EST FRUCTUARII ET SERVI COMMUNIS, VELUTI CUM ALTER FRUCTUARIO NON ADQUIRAT, ALTER DOMINIS ADQUIRAT; ITA QUOD EX RE QUIDEM FRUCTUARII ADQUISITUM FUERIT, AD EUM SOLUM PERTINEBIT, QUOD EX RE ALTERIUS DOMINI SERVUS COMMUNIS ADQUISIERIT, AD UTRUMQUE DOMINUM PERTINEBIT. SICUT SERVUS COMMUNIS STIPULANDO NOMINATIM ALTERI EX DOMINIS, ITA PER TRADITIONEM ACCIPIENDO SOLI EI ADQUIRIT. QUOD UNIUS SERVUS PER TRADITIONEM ACCIPIENDO SE ACCIPERE DIXERIT DOMINO ET TITIO, PARTEM DOMINO ADQUIRET, IN PARTE NIHIL AGIT. FRUCTUARIUS SERVUS SI DIXERIT SE DOMINO PROPRIETATIS PER TRADITIONEM ACCIPERE, EX RE FRUCTUARII TOTUM DOMINO ADQUIRET; NAM ET SIC STIPULANDO EX RE FRUCTUARII DOMINO PROPRIETATIS ADQUIRERET. SI, CUM MIHI DONARE VELLES, IUSSERIM TE SERVO COMMUNI MEO ET TITII REM TRADERE ISQUE HAC MENTE ACCIPERET, UT REM TITII FACERET, NIHIL AGETUR; NAM ET SI PROCURATORI MEO REM TRADIDERIS, UT MEAM FACERES, IS HAC MENTE ACCEPERIT, UT SUAM FACERET, NIHIL AGETUR. QUOD SI SERVUS COMMUNIS HAC MENTE ACCEPERIT, UT DUORUM DOMINORUM FACERET, IN PARTE ALTERIUS DOMINI NIHIL AGETUR. *ULP. 4 DISPUT. QUOTIENS SERVUS HEREDITARIUS STIPULATUR VEL PER TRADITIONEM ACCIPIT, EX PERSONA DEFUNCTI VIRES ASSUMIT, UT IULIANO PLACET; CUIUS ET VALUIT SENTENTIA TESTANTIS PERSONAM SPECTANDAM ESSE OPINANTIS.* *PAUL. 6 AD PLAUT. PER SERVUM DONATUM A MARITO NEC EX RE QUIDEM EIUS, CUI DONATUS EST, ADQUIRI QUICQUAM POSSE IULIANUS SCRIBIT; HOC ENIM IN EORUM PERSONA CONCESSUM EST, QUI BONA FIDE SERVIUNT.* QUI ABSENTI SERVO SCRIBIT, UT IN LIBERTATE MORETUR, NON EAM MENTEM HABET, UT STATIM VELIT SERVI POSSESSIONEM DIMITTERE, SED MAGIS DESTINATIONEM IN ID TEMPUS CONFERRE, QUO SERVUS CERTIOR FACTUS FUERIT. SI QUIS POSSESSIONEM FUNDI ITA TRADIDERIT, UT ITA DEMUM CEDERE EA DICAT, SI IPSIUS FUNDUS ESSET, NON VIDETUR POSSESSIO TRADITA, SI FUNDUS ALIENUS SIT. HOC AMPLIUS EXISTIMANDUM EST POSSESSIONES SUB CONDICIONE TRADI POSSE, SICUT RES SUB CONDICIONE TRADUNTUR NEQUE ALITER ACCIPIENTIS FIUNT, QUAM CONDICIO EXSTITERIT. SI IS, QUI TITIO SERVUM VENDIDERAT, HEREDI EIUS EUM TRADIDERIT, POTERIT HERES RERUM HEREDITARIARUM POSSESSIONEM PER EUM ADPREHENDERE, QUIA NON SERVUS IURE HEREDITARIO, SED ACTIO EX EMPTO AD EUM PERVENIT; NAM ET SI EX STIPULATU VEL EX TESTAMENTO SERVUS TESTATORI DEBITUS FUISSET ET HERES EUM ACCEPISSET, NON PROHIBERETUR RERUM HEREDITARIARUM POSSESSIONEM PER EUNDEM ADQUIRERE. *PAUL. 12 AD EDICT. LABEO NERATIUS RESPONDERUNT EA, QUAE SERVI PECULIARITER NANCTI SUNT, USUCAPI POSSE, QUIA HAEC ETIAM IGNORANTES DOMINI USUCAPIUNT; IDEM IULIANUS SCRIBIT.* *POMP. 32 AD SAB. SI DEFUNCTUS EMIT, HERES AUTEM PUTAT EUM EX DONATIONIS CAUSA POSSEDISSE, USU EUM CAPTURUM IULIANUS AIT.* NON SOLUM BONAE FIDEI EMPTORES, SED ET OMNES, QUI POSSIDENT EX EA CAUSA, QUAM USUCAPIO SEQUI SOLET, PARTUM ANCILLAE FURTIVAE USU SUUM FACIUNT, IDQUE RATIONE IURIS INTRODUCTUM ARBITROR; NAM EX QUA CAUSA QUIS ANCILLAM USUCAPERET, NISI LEX DUODECIM TABULARUM VEL ATINIA OBSTARET, EX EA CAUSA NECESSE EST PARTUM USUCAPI, SI APUD EUM CONCEPTUS ET EDITUS EO TEMPORE FUERIT, QUO FURTIVAM ESSE MATREM EIUS IGNORABAT. QUOD VULGO RESPONDETUR IPSUM SIBI CAUSAM POSSESSIONIS MUTARE NON POSSE, TOTIENS VERUM EST, QUOTIENS QUIS SCIRET SE BONA FIDE NON POSSIDERE ET LUCRI FACIENDI CAUSA INCIPERET POSSIDERE; IDQUE PER HAEC PROBARI POSSE. SI QUIS EMERIT FUNDUM SCIENS AB EO CUIUS NON ERAT, POSSIDEBIT PRO POSSESSORE; SED SI EUNDEM A DOMINO EMERIT, INCIPIET PRO EMPTORE POSSIDERE, NEC VIDEBITUR SIBI IPSE CAUSAM POSSESSIONIS MUTASSE. IDEMQUE IURIS ERIT ETIAM, SI A NON DOMINO EMERIT, CUM EXISTIMARET EUM DOMINUM ESSE. IDEM HIC SI A DOMINO HERES INSTITUTUS FUERIT VEL BONORUM EIUS POSSESSIONEM ACCEPERIT, INCIPIET FUNDUM PRO HEREDE POSSIDERE. HOC AMPLIUS SI IUSTAM CAUSAM HABUERIT EXISTIMANDI SE HEREDEM VEL BONORUM POSSESSOREM DOMINO EXTITISSE, FUNDUM PRO HEREDE POSSIDEBIT NEC CAUSAM POSSESSIONIS SIBI MUTARE VIDEBITUR. CUM HAEC IGITUR RECIPIANTUR IN EIUS PERSONA, QUI POSSESSIONEM HABET, QUANTO MAGIS IN COLONO RECIPIENDA SUNT, QUI NEC VIVO NEC MORTUO DOMINO ULLAM POSSESSIONEM HABET? ET CERTE SI COLONUS MORTUO DOMINO EMERIT FUNDUM AB EO, QUI EXISTIMABAT SE HEREDEM EIUS VEL BONORUM POSSESSOREM ESSE, INCIPIET PRO EMPTORE POSSIDERE. SI DOMINUS FUNDI HOMINES ARMATOS VENIENTES EXISTIMAVERIT ATQUE ITA PROFUGERIT, QUAMVIS NEMO EORUM FUNDUM INGRESSUS FUERIT, VI DEIECTUS VIDETUR; SED NIHILO MINUS ID PRAEDIUM, ETIAM ANTEQUAM IN POTESTATE DOMINI REDEAT, A BONAE FIDEI POSSESSORE USUCAPITUR, QUIA LEX PLAUTIA ET IULIA EA DEMUM VETUIT LONGA POSSESSIONE CAPI, QUAE VI POSSESSA FUISSENT, NON ETIAM EX QUIBUS VI QUIS DEIECTUS FUISSET. SI MIHI TITIUS, A QUO FUNDUM PETERE VOLEBAM, POSSESSIONE CESSERIT, USUCAPIONIS CAUSAM IUSTAM HABEBO. SED ET IS, A QUO EX STIPULATU FUNDUM PETERE VOLEBAM, CEDENDO MIHI POSSESSIONE, SI SOLVENDI CAUSA ID FECERIT, EO IPSO EFFICIET, UT FUNDUM LONGO TEMPORE CAPIAM. QUI PIGNORI REM DAT, USUCAPIT, QUAMDIU RES APUD CREDITOREM EST; SI CREDITOR EIUS POSSESSIONEM ALII TRADIDERIT, INTERPELLABITUR USUCAPIO; ET QUANTUM AD USUCAPIONEM ATTINET, SIMILIS EST EI QUI QUID DEPOSUIT VEL COMMODAVIT, QUOS PALAM EST DESINERE USUCAPERE, SI COMMODATA VEL DEPOSITA RES ALII TRADITA FUERIT AB EO, QUI COMMODATUM VEL DEPOSITUM ACCEPIT. PLANE SI CREDITOR NUDA CONVENTIONE HYPOTHECAM CONTRAXERIT, USUCAPERE DEBITOR PERSEVERABIT. SI REM TUAM, CUM BONA FIDE POSSIDEREM, PIGNORI TIBI DEM IGNORANTI TUAM ESSE, DESINO USUCAPERE, QUIA NON INTELLEGITUR QUIS SUAE REI PIGNUS CONTRAHERE. AT SI NUDA CONVENTIONE PIGNUS CONTRACTUM FUERIT, NIHILO MINUS USUCAPIAM, QUIA HOC QUOQUE MODO NULLUM PIGNUS CONTRACTUM VIDETUR. SI REM PIGNORI DATAM CREDITORIS SERVUS SUBRIPUERIT, CUM EAM CREDITOR POSSIDERET, NON INTERPELLABITUR USUCAPIO DEBITORIS, QUIA SERVUS DOMINUM SUUM POSSESSIONE NON SUBVERTIT. SED ET SI DEBITORIS SERVUS SUBRIPUERIT, QUAMVIS CREDITOR POSSIDERE DESINAT, TAMEN DEBITORI USUCAPIO DURAT, NON SECUS AC SI EAM CREDITOR DEBITORI TRADIDISSET; NAM QUANTUM AD USUCAPIONES ATTINET, SERVI SUBTRAHENDO RES NON FACIUNT DETERIOREM DOMINORUM CONDICIONEM. FACILIUS OPTINEBITUR, SI PRECARIO POSSIDENTE DEBITORE SERVUS EIUS SUBRIPUERIT. NAM CONDUCTIO IDEM PRAESTAT, QUOD SI APUD CREDITOREM RES ESSET; POSSIDET ENIM HOC CASU CREDITOR. SED ET SI UTRUMQUE INTERCESSERIT ET PRECARII ROGATIO ET CONDUCTIO, INTELLEGITUR CREDITOR POSSIDERE ET PRECARII ROGATIO NON IN HOC INTERPONITUR, UT DEBITOR POSSESSIONEM HABEAT, SED UT EI TENERE REM LICEAT. SI REM ALIENAM BONA FIDE EMERIS ET MIHI PIGNORI DEDERIS AC PRECARIO ROGAVERIS, DEINDE ME DOMINUS HEREDEM INSTITUERIT, DESINIT PIGNUS ESSE ET SOLA PRECARII ROGATIO SUPERERIT; IDCIRCO USUCAPIO TUA INTERPELLABITUR. *MARCIAN. 3 REGUL. SI QUIS FUNDUM EMERIT, CUIUS PARTICULAM SCIEBAT ESSE ALIENAM, IULIANUS AIT, SI PRO DIVISO SCIAT ALIENAM ESSE, POSSE EUM RELIQUAS PARTES LONGA POSSESSIONE CAPERE; SED SI PRO INDIVISO LICET IGNORET QUIS SIT LOCUS, AEQUE EUM CAPERE POSSE, QUOD SINE ULLIUS DAMNO PARS, QUAE PUTATUR ESSE VENDENTIS, PER LONGAM POSSESSIONEM AD EMPTOREM TRANSIT.* *PAUL. 54 AD EDICT. SI REM ALIENAM EMERO ET, CUM USUCAPEREM, EANDEM REM DOMINUS A ME PETIERIT, NON INTERPELLARI USUCAPIONEM MEAM LITIS CONTESTATIONE. SED SI LITIS AESTIMATIONEM SUFFERRE MALUERIM, AIT IULIANUS CAUSAM POSSESSIONIS MUTARI EI, QUI LITIS AESTIMATIONEM SUSTULERIT, IDEMQUE ESSE, SI DOMINUS EI, QUI REM EMISSET A NON DOMINO, DONASSET; EAQUE SENTENTIA VERA EST.* QUI FUNDUM PRO EMPTORE POSSIDEBAT, ANTEQUAM DIUTINAM POSSESSIONEM IMPLERET, DECESSIT; SERVI, QUI IN POSSESSIONEM RELICTI FUERANT, DISCESSERUNT RELINQUENDAE EIUS GRATIA; QUAESITUM EST, AN NIHILO MINUS HEREDI TEMPUS LONGAE POSSESSIONIS PROCEDERE POTEST. RESPONDIT ETIAM DISCEDENTIBUS SERVIS HOC TEMPUS HEREDI PROCEDERE. SI FUNDUM CORNELIANUM PRO EMPTORE LONGA POSSESSIONE CAPIAM ET PARTEM EX VICINI FUNDO EI ADICIAM, UTRUM EAM QUOQUE PARTEM RELIQUO TEMPORE PRO EMPTORE CAPIAM AN INTEGRO STATUTO TEMPORE? RESPONDI; PARTES, QUAE EMPTIONI FUNDI ADICIUNTUR, PROPRIAM AC SEPARATAM CONDICIONEM HABENT, ET IDEO POSSESSIONEM QUOQUE EARUM SEPARATIM NANCISCI OPORTERE ET LONGAM POSSESSIONEM EARUM INTEGRO STATUTO TEMPORE IMPLERI. SERVUS MEUS TITIO MANDAVIT, UT FUNDUM EI EMERET, EIQUE MANUMISSO TITIUS POSSESSIONEM TRADIDIT; QUAESITUM EST, AN LONGA POSSESSIONE CAPERET. RESPONDIT, SI SERVUS MEUS MANDAVERIT TITIO, UT FUNDUM EMERET, ET MANUMISSO EI TITIUS FUNDUM TRADIDERIT, CUM PUTARET PECULIUM EI CONCESSUM ESSE VEL ETIAM CUM IGNORARET PECULIUM CONCESSUM NON ESSE, NIHILO MINUS SERVUM DIUTINA POSSESSIONE CAPERE, QUIA AUT SCIT SERVUS PECULIUM SIBI CONCESSUM NON ESSE AUT SCIRE DEBET ET PER HOC SIMILIS EST EI, QUI SE CREDITOREM ESSE SIMULAT. QUOD SI SCIERIT TITIUS PECULIUM MANUMISSO CONCESSUM NON ESSE, DONARE POTIUS QUAM INDEBITUM FUNDUM SOLVERE INTELLEGENDUS EST. SI TUTOR REM PUPILLI SUBRIPUERIT ET VENDIDERIT, USUCAPIO NON CONTINGIT, PRIUSQUAM RES IN POTESTATEM PUPILLI REDEAT; NAM TUTOR IN RE PUPILLI TUNC DOMINI LOCO HABETUR, CUM TUTELAM ADMINISTRAT, NON CUM PUPILLUM SPOLIAT. QUI BONA FIDE ALIENUM FUNDUM EMIT ET POSSESSIONEM EIUS AMISIT, DEINDE EO TEMPORE ADPREHENDISSET, QUO SCIT REM ALIENAM ESSE, NON CAPIET LONGO TEMPORE, QUIA INITIUM SECUNDAE POSSESSIONIS VITIO NON CAREBIT, NEC SIMILIS EST EI, QUI EMPTIONIS QUIDEM TEMPORE PUTAT FUNDUM VENDENTIS ESSE, SED CUM TRADITUR, SCIT ALIENUM ESSE; CUM ENIM SEMEL AMISSA FUERIT POSSESSIO, INITIUM RURSUS RECIPERATAE POSSESSIONIS SPECTARI OPORTET. QUARE SI EO TEMPORE REDHIBEATUR HOMO, QUO EMPTOR SCIT ALIENUM ESSE, USUCAPIO NON CONTINGIT, QUAMVIS ANTEQUAM VENDERET, IN EA CAUSA FUERIT, UT USUCAPERET. IDEM IURIS EST IN EO, QUI DE FUNDO DEIECTUS POSSESSIONEM PER INTERDICTUM RECIPERAVIT, SCIENS IAM ALIENUM ESSE. QUI SCIENS EMIT AB EO, QUEM PRAETOR UT SUSPECTUM HEREDEM DEMINUERE VETUIT, USU NON CAPIET. PROCURATOR TUUS SI FUNDUM, QUEM CENTUM AUREIS VENDERE POTERAT, ADDIXERIT TRIGINTA AUREIS IN HOC SOLUM, UT TE DAMNO ADFICERET, IGNORANTE EMPTORE, DUBITARI NON OPORTET, QUIN EMPTOR LONGO TEMPORE CAPIAT; NAM ET CUM SCIENS QUIS ALIENUM FUNDUM VENDIDIT IGNORANTI, NON INTERPELLATUR LONGA POSSESSIO. QUOD SI EMPTOR CUM PROCURATORE COLLUSIT ET EUM PRAEMIO CORRUPIT, QUO VILIUS MERCARETUR, NON INTELLEGETUR BONAE FIDEI EMPTOR NEC LONGO TEMPORE CAPIET; ET SI ADVERSUS PETENTEM DOMINUM UTI COEPERIT EXCEPTIONE REI VOLUNTATE EIUS VENDITAE, REPLICATIONEM DOLI UTILEM FUTURAM ESSE. FURTIVA RES NON INTELLEGITUR REDISSE IN DOMINI POTESTATEM, QUAMVIS POSSIDERET EAM, SI MODO IGNORAVERIT SUBREPTAM SIBI ESSE; SI IGITUR SERVUM, QUI TIBI SUBREPTUS ERAT, IGNORANTI TIBI TUUM ESSE PIGNORI DEDERO ET SOLUTA PECUNIA EUM TITIO VENDIDERO, TITIUS USUCAPERE NON POTERIT. LIBER HOMO, QUI BONA FIDE NOBIS SERVIT, ISDEM MODIS EX RE NOSTRA ADQUIRIT NOBIS, QUIBUS PER SERVUM NOSTRUM ADQUIRERE SOLEMUS; QUARE SICUT TRADITIONE, ITA USUCAPIONE REM NOSTRAM FACIEMUS INTERVENIENTE LIBERA PERSONA, ET SI PECULII NOMINE, QUOD NOS SEQUI DEBET, EMPTIO CONTRACTA FUERIT, ETIAM IGNORANTES USUCAPIEMUS. *PAUL. 8 AD SAB.(?) [QUI A MULIERE] SINE TUTORIS AUCTORITATE SCIENS REM MANCIPI EMIT VEL FALSO TUTORE AUCTORE, QUEM SCIIT NON ESSE, * *; IULIANUS PROPTER RUTILIANAM CONSTITUTIONEM EUM, QUI PRETIUM MALIERI DEDISSET, ETIAM USUCAPERE, ET, SI ANTE USUCAPIONEM OFFERAT MULIER PECUNIAM, DESINERE EUM USUCAPERE.* QUI LEGATORUM SERVANDORUM CAUSA IN POSSESSIONEM MITTITUR, NON INTERPELLAT POSSESSIONEM EIUS, QUI PRO HEREDE USUCAPIT; CUSTODIAE ENIM CAUSA REM TENET. QUID ERGO EST? ETIAM IMPLETA USUCAPIONE IUS PIGNORIS RETINEBIT, UT NON PRIUS DISCEDAT, QUAM SI SOLUTUM EI LEGATUM FUERIT AUT EO NOMINE SATISDATUM. QUOD VOLGO RESPONDETUR CAUSAM POSSESSIONIS NEMINEM SIBI MUTARE POSSE, SIC ACCIPIENDUM EST, UT POSSESSIO NON SOLUM CIVILIS, SED ETIAM NATURALIS INTELLEGATUR. ET PROPTEREA RESPONSUM EST NEQUE COLONUM NEQUE EUM, APUD QUEM RES DEPOSITA AUT CUI COMMODATA EST, LUCRI FACIENDI CAUSA PRO HEREDE USUCAPERE POSSE. FILIUM QUOQUE DONATAM REM A PATRE PRO HEREDE NEGAVIT USUCAPERE SERVIUS, SCILICET QUI EXISTIMABAT NATURALEM POSSESSIONEM PENES EUM FUISSE VIVO PATRE, CUI CONSEQUENS EST, UT FILIUS A PATRE HERES INSTITUTUS RES HEREDITARIAS A PATRE SIBI DONATAS PRO PARTE COHEREDUM USUCAPERE NON POSSIT. *PAUL. 54 AD EDICT. * POSSIDERE AUTEM UXOREM REM A VIRO DONATAM IULIANUS PUTAT.* *PAUL. IBID. * PROCULUS NON DESINERE EAM REM [SCIL. PRO DERELICTO A DOMINO HABITAM] DOMINI ESSE, NISI AB ALIO POSSESSA FUERIT; IULIANUS DESINERE QUIDEM OMITTENTIS ESSE, NON FIERI AUTEM ALTERIUS, NISI POSSESSA FUERIT, ET RECTE.* *ULP. 31 AD SAB. * EST QUAESTIO VOLGATA, AN SPONSUS POSSIT (HOC EST QUI NONDUM MARITUS EST) REM PRO DOTE USUCAPERE. ET IULIANUS INQUIT, SI SPONSA SPONSO EA MENTE TRADIDERIT RES, UT NON ANTE EIUS FIERI VELLET, QUAM NUPTIAE SECUTAE SINT, USU QUOQUE CAPIO CESSABIT; SI TAMEN NON EVIDENTER ID ACTUM FUERIT, CREDENDUM ESSE ID AGI IULIANUS AIT, UT STATIM RES EIUS FIANT ET, SI ALIENAE SINT, USUCAPI POSSINT; QUAE SENTENTIA MIHI PROBABILIS VIDETUR.* *ULP. 56 AD EDICT. * IULIANUS SCRIBIT, SI CORPUS TESTATORIS ANTE ADITAM HEREDITATEM DETENTUM EST, ADQUIRI HEREDITATI ACTIONES DUBIUM NON ESSE. IDEMQUE PUTAT ET SI ANTE ADITAM HEREDITATEM SERVO HEREDITARIO INIURIA FACTA FUERIT; NAM PER HEREDITATEM ACTIO HEREDI ADQUIRETUR.* SI FILII NOMINE CUM PATRE INIURIARUM AGERE VELIM ET IS PROCURATOREM DET, NON INTELLEGITUR FILIUS DEFENDI, NISI IUDICATUM SOLVI SATISDETUR; ET IDEO ACTIO ADVERSUS FILIUM, TAMQUAM A PATRE NON DEFENDATUR, DANDA ERIT. *ULP. 57 AD EDICT. * NEPOTI FACTA INIURIA EST, PATER PRAESENS EST, AVUS ABEST; SCRIBIT IULIANUS PATRI POTIUS DANDAM INIURIARUM ACTIONEM QUAM IPSI NEPOTI; AD CUIUS, INQUIT, OFFICIUM PERTINET ETIAM VIVENTE AVO FILIUM SUUM IN OMNIBUS TUERI. IDEM IULIANUS SCRIBIT FILIUM NON TANTUM IPSUM AGERE DEBERE, VERUM PROCURATOREM DARE POSSE; ALIOQUIN, INQUIT, NISI EI PERMISERIMUS PROCURATOREM DARE, FUTURUM EST, UT, SI VALETUDINE IMPEDIATUR NEQUE SIT QUI INIURIARUM ACTIONEM EXEQUATUR, IMPEDIATUR ACTIO. IDEM AIT, ET SI NEPOTI FACTA SIT INIURIA ET NEMO SIT, QUI AVI NOMINE AGAT, PERMITTENDUM ESSE PATRI EXPERIRI, ET IS PROCURATOREM DABIT. OMNIBUS ENIM, QUI SUO NOMINE ACTIONEM HABENT, PROCURATORIS DANDI ESSE POTESTATEM; INTELLEGI AUTEM FILIUM, INQUIT, FAMILIAS SUO NOMINE AGERE, CUM PATRE CESSANTE PRAETOR EI AGERE PERMITTAT. SI FILIUS FAMILIAS INIURIARUM EGERIT, PATRI ACTIO NON COMPETIT. ULP. 56 AD EDICT. [NON ESSE] AGENTEM FILIUM INIURIARUM AD CAUTIONEM DE RATO COMPELLENDUM IULIANUS SCRIBIT. ULP. 57 AD EDICT. IDEM AIT FILIO FAMILIAS INIURIARUM NOMINE ACTIONEM DARI, QUOTIENS NEMO EST, QUI PATRIS NOMINE EXPERIATUR, ET HOC CASU QUASI PATREM FAMILIAE CONSTITUI. QUARE SIVE EMANCIPATUS SIT SIVE EX PARTE HERES SCRIPTUS FUERIT VEL ETIAM EXHEREDATUS SIVE PATERNA HEREDITATE ABSTINUERIT, EXECUTIONEM LITIS EI DANDAM; ESSE ENIM PERABSURDUM, QUEM PRAETOR MANENTE PATRIA POTESTATE AD ACTIONEM ADMITTENDUM PROBAVERIT, EI PATRI FAMILIAS ULTIONEM INIURIARUM SUARUM ERIPI ET TRANSFERRI AD PATREM, QUI EUM, QUANTUM IN IPSO EST, OMISERIT, AUT, QUOD EST INDIGNIUS, AD HEREDES PATRIS, AD QUOS NON PERTINERE INIURIAM FILIO FAMILIAS FACTAM PROCUL DUBIO EST.* IN IUDICATI ACTIONE NON PRIUS RATIO HABERI DEBET EIUS, CUI PRIOR REUS CONDEMNATUS FUERIT. QUI OB REM NON DEFENSAM SOLVIT, QUAMVIS POSTEA DEFENDERE PARATUS EST, NON REPETET QUOD SOLVERIT. SI IUDEX CIRCUMVENTO IN VENDITIONE ADULESCENTI IUSSIT FUNDUM RESTITUI EUMQUE PRETIUM EMPTORI REDDERE, ET HIC NOLIT =UTI= HAC IN INTEGRUM RESTITUTIONE PAENITENTIA ACTA, EXCEPTIONEM UTILEM ADVERSUS PETENTEM PRETIUM QUASI EX CAUSA IUDICATI ADULESCENS HABERE POTERIT, QUIA UNICUIQUE LICET CONTEMNERE HAEC, QUAE PRO SE INTRODUCTA SUNT. NEC QUERI POTERIT VENDITOR, SI RESTITUTUS FUERIT IN EAM CAUSAM, IN QUA SE IPSE CONSTITUIT ET QUAM MUTARE NON POTUISSET, SI MINOR AUXILIUM PRAETORIS NON IMPLORASSET. *ULP. 59 AD EDICT. APUD IULIANUM QUAERITUR, SI COMMUNEM REM CUM TITIO PATER PUPILLI HABUERIT ET COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO PUPILLUS NON DEFENDATUR NIHILQUE ERIT, CUIUS NOMINE PROPTER PERSONAM PATRIS CONDEMNATIO FIERI DEBEAT; UTRUM VENIRE BONA PATRIS OPORTEAT AN VERO REI SERVANDAE CAUSA POSSIDEANTUR. ET AIT IULIANUS, SI QUIDEM PATER ALIQUOS FRUCTUS PERCEPIT AUT FECERIT REM DETERIOREM, BONA EIUS VENIRE POSSUNT; SI VERO NIHIL SIT, PROPTER QUOD PATRIS BONA VENEANT, PUPILLI POSSIDERI. MARCELLUS AUTEM NOTAT PERQUAM INIQUUM ESSE EUM, QUI NIHIL CUM PUPILLO CONTRAXIT, EXPECTARE EIUS PUBERTATEM.* *ULP. 1 DE APPELL. SI QUIS SUSPECTUM TUTOREM FACIENS NON OPTINUERIT, APPELLARE EUM INTRA TRIDUUM DEBERE IULIANUS LIBRO QUADRAGENSIMO DIGESTORUM SCRIPSIT, PROFECTO QUASI PUPILLI DEFENSOREM.* *ULP. 60 AD EDICT. ILLUD SCIENDUM EST EUM, QUI ITA FUIT OBLIGATUS, UT IN ITALIA SOLVERET, SI IN PROVINCIA HABUIT DOMICILIUM, UTRUBIQUE POSSE CONVENIRI ET HIC ET IBI; ET ITA ET IULIANO ET MULTIS ALIIS VIDETUR.* SI PRAETOR IUSSERIT EUM A QUO DEBITUM PETEBATUR ADESSE ET ORDINE EDICTORUM PERACTO PRONUNTIAVERIT ABSENTEM DEBERE, NON UTIQUE IUDEX, QUI DE IUDICATO COGNOSCIT, DEBET DE PRAETORIS SENTENTIA COGNOSCERE; ALIOQUIN LUSORIA ERUNT HUIUSMODI EDICTA ET DECRETA PRAETORUM. *MARCELLUS NOTAT;* SI PER DOLUM SCIENS FALSO ALIQUID ALLEGAVIT ET HOC MODO CONSECUTUM EUM SENTENTIAM PRAETORIS LIQUIDO FUERIT ADPROBATUM, EXISTIMO DEBERE IUDICEM QUERELLAM REI ADMITTERE *PAULUS NOTAT;* SI AUTEM MORBO IMPEDITUS AUT REI PUBLICAE CAUSA AVOCATUS ADESSE NON POTUIT REUS, PUTO VEL ACTIONEM IUDICATI EO CASU IN EUM DENEGANDAM VEL EXSEQUI PRAETOREM ITA IUDICATUM NON DEBERE. *ULP. 11 AD EDICT. SI LOCUPLETI HERES EXTITIT ET SUBITO HEREDITAS LAPSA SIT (PUTA PRAEDIA FUERUNT QUAE CHASMATE PERIERUNT, INSULAE EXUSTAE SUNT, SERVI FUGERUNT AUT DECESSERUNT); IULIANUS QUIDEM LIBRO QUADRAGENSIMO SEXTO SIC LOQUITUR, QUASI POSSIT MINOR IN INTEGRUM RESTITUI. MARCELLUS AUTEM APUD IULIANUM NOTAT CESSARE IN INTEGRUM RESTITUTIONEM; NEQUE ENIM AETATIS LUBRICO CAPTUS EST ADEUNDO LOCUPLETEM HEREDITATEM, ET QUOD FATO CONTINGIT, CUIVIS PATRI FAMILIAS QUAMVIS DILIGENTISSIMO POSSIT CONTINGERE.* *ULP. 61 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT EUM DEMUM PRO HEREDE GERERE, QUI ALIQUID QUASI HERES GERIT; PRO HEREDE AUTEM GERERE NON ESSE FACTI QUAM ANIMI; NAM HOC ANIMO ESSE DEBET, UT VELIT ESSE HERES.* *ULP. 7 AD SAB. SI QUIS PARTEM EX QUA INSTITUTUS EST IGNORAVIT, IULIANUS SCRIBIT NIHIL EI NOCERE, QUOMINUS PRO HEREDE GERERET.* *PAUL. 12 AD PLAUT. DE EO, QUI HERES INSTITUTUS AB ALIQUO DUBITAT, AN LIBERTAS EI EX TESTAMENTO DOMINI OPTIGERIT, CUM NESCIAT CONDICIONEM LIBERTATIS EXSTITISSE VEL HEREDITATEM ADITAM, AN ADEUNDO HERES FIAT, VIDENDUM. IULIANUS HUNC DICERET FIERI HEREDEM.* *ULP. 61 AD EDICT. * QUI IN SEPULCHRUM HEREDITARIUM MORTUUM INTULIT, OBLIGARI PATERNIS CREDITORIBUS NON EST EXISTIMANDUS, UT PAPINIANUS AIT; QUAE SENTENTIA HUMANIOR EST, LICET IULIANUS CONTRA SCRIPSERIT. PAPINIANUS SCRIBIT FILIUM HEREDEM INSTITUTUM, QUI SE BONIS PATERNIS ABSTINUIT, VOLGO PUTARE QUOSDAM, SI A STATULIBERO PECUNIAM ACCEPIT, A CREDITORIBUS CONVENIENDUM, SIVE NUMMI PECULIARES FUERINT SIVE NON FUERINT, QUIA EX DEFUNCTI VOLUNTATE ACCIPITUR, QUOD CONDICIONIS IMPLENDAE CAUSA DATUR. IULIANUS AUTEM ET SI NON ABSTINUIT, IDEM EXISTIMAVIT.* *ULP. 8 AD SAB. SUUM HEREDEM CERTUM EST EX ASSE HEREDEM ESSE, ETSI PUTAT ESSE PRAEGNATEM MULIEREM, QUAE NON EST PRAEGNAS. QUID SI UNUM IN UTERO HABEAT, AN EX PARTE DIMIDIA SIT HERES, SIVE INSTITUTUM POSTUMUM PROPONAS SIVE INTESTATUM PATREM DECESSISSE? QUOD ET SEXTUM POMPONIUM OPINATUM TERTULLIANUS LIBRO QUARTO QUAESTIONUM REFERT; PUTASSE ENIM, SICUTI CUM VACUO UTERO SUUS EX ASSE HERES EST, ITA ET CUM UNUM GERIT NEC PER NATURAM HUMANAE CONDICIONIS ALIUM PARTUM FORMARE POTEST (QUOD QUIDEM POST CERTUM TEMPUS CONCEPTIONIS EVENIET), EX PARTE DIMIDIA ET IGNORANTEM FORE HEREDEM, NON EX QUARTA, UT IULIANUS PUTAT.* QUOTIENS PUPILLUS PATRI HERES EXSTITIT ET ABSTINET SE HEREDITATE, QUAMVIS PATRIS BONA SUB CREDITORIBUS FIANT, TAMEN RATA HABERI DEBENT, QUAECUMQUE PUPILLUS BONA FIDE GESSERIT; ET IDEO EI, QUI FUNDUM TUTORE AUCTORE A PUPILLO EMERIT, SUCCURRENDUM ERIT; NEC INTEREST, PUPILLUS SOLVENDO SIT NEC NE. *PAUL. 58 AD EDICT. QUID ERGO, SI QUIBUSDAM CREDITORIBUS SOLVIT, DEINDE BONA VENIERINT? SI QUAERATUR, AN REPETITIO SIT, EX CAUSA ID STATUENDUM IULIANUS AIT, NE ALTERIUS AUT NEGLEGENTIA AUT CUPIDITAS HUIC, QUI DILIGENS FUIT, NOCEAT. QUOD SI UTROQUE INSTANTE TIBI GRATIFICATUS TUTOR SOLVIT, AEQUUM ESSE AUT PRIUS EANDEM PORTIONEM MIHI QUAERI AUT COMMUNICANDUM QUOD ACCEPISTI; ET HOC IULIANUS AIT. APPARET AUTEM LOQUI EUM, SI EX BONIS PATERNIS SOLUTUM SIT.* *ULP. 13 AD EDICT. * SI MINOR IN SERVITUTEM REDIGATUR VEL ANCILLA FIAT, DOMINIS EORUM DABITUR NON ULTRA TEMPUS STATUTUM IN INTEGRUM RESTITUTIO. SED ET SI FORTE HIC MINOR ERAT CAPTUS IN HEREDITATE QUAM ADIERIT, IULIANUS LIBRO SEPTIMO DECIMO DIGESTORUM SCRIBIT ABSTINENDI FACULTATEM DOMINUM POSSE HABERE NON SOLUM AETATIS BENEFICIO, VERUM ET SI AETAS NON PATROCINETUR; QUIA NON APISCENDAE HEREDITATIS GRATIA LEGUM BENEFICIO USI SUNT, SED VINDICTAE GRATIA.* *PAUL. 49(59?) AD EDICT. "FRUGEM" PRO REDITU APPELLARI, NON SOLUM FRUMENTIS AUT LEGUMINIBUS, VERUM ET EX VINO, SILVIS CAEDUIS, CRETIFODINIS, LAPIDICINIS CAPITUR, IULIANUS SCRIBIT. "FRUGES" OMNES ESSE, QUIBUS HOMO VESCATUR, FALSUM ESSE; NON ENIM CARNEM AUT AVES FERASVE AUT POMA FRUGES DICI. "FRUMENTUM" AUTEM ID ESSE, QUOD ARISTA SE TENEAT, RECTE GALLUM DEFINISSE; LUPINUM VERO ET FABAM FRUGES POTIUS DICI, QUIA NON ARISTA, SED SILIQUA CONTINENTUR. QUAE SERVIUS APUD ALFENUM IN FRUMENTO CONTINERI PUTAT.* *ULP. 75(62?) AD EDICT. * SI TUTOR DOLO FECERIT, IN PUPILLUM DABIMUS ACTIONEM, SI MODO SOLVENDO SIT TUTOR; SED ET IPSUM TUTOREM POSSE CONVENIRI IULIANUS SCRIBIT.* *ULP. 63 AD EDICT. IN STIPULATIONIBUS QUOQUE QUAE INSTAR ACTIONUM HABENT, ID EST PRAETORIIS, COMPENSATIO LOCUM HABET, ET SECUNDUM IULIANUM TAM IN IPSA STIPULATIONE QUAM IN EX STIPULATU ACTIONE POTERIT OBICI COMPENSATIO.* CUM REUS PROMITTENDI FIDEIUSSORI SUO HERES EXSTITIT, OBLIGATIO FIDEIUSSORIA PEREMITUR. QUID ERGO EST? TAMQUAM A REO DEBITUM PETATUR ET, SI EXCEPTIONE FIDEIUSSORI COMPETENTE USUS FUERIT, IN FACTUM REPLICATIO DARI DEBEBIT AUT DOLI MALI PRODERIT. QUOTIENS HEREDIS BONA SOLVENDO NON SUNT, NON SOLUM CREDITORES TESTATORIS, SED ETIAM EOS, QUIBUS LEGATUM FUERIT, IMPETRARE BONORUM SEPARATIONEM AEQUUM EST, ITA UT, CUM IN CREDITORIBUS SOLIDUM ADQUISITUM FUERIT, LEGATARIIS VEL SOLIDUM VEL PORTIO QUAERATUR. SI LIBERTA HERES INSTITUTA BONORUM POSSESSIONEM SECUNDUM TABULAS PETISSET EIUS, QUI SOLVENDO NON ERAT, QUAESITUM EST, AN BONA EIUS SEPARARI AB HEREDITARIIS DEBENT. RESPONDIT; NON EST INIQUUM SUCCURRI PATRONO, NE ONERARETUR AERE ALIENO, QUOD LIBERTA PETENDO BONORUM POSSESSIONEM SECUNDUM TABULAS CONTRAXERIT. SI DEBITOR FORO CESSERIT ET CREDITORES PRIVATO CONSILIO COIERINT ET ELEGERINT UNUM, PER QUEM BONA DISTRAHANTUR ET PORTIO IPSIS, QUAE EX REDACTO FIERET, SOLVERETUR, MOX EXSTITERIT ALIUS, QUI SE CREDITOREM DICAT; NULLAM QUIDEM ACTIONEM ADVERSUS CURATOREM HABEBIT, SED BONA DEBITORIS UNA CUM CURATORE VENDERE POTERIT, ITA UT, QUAE A CURATORE ET A CREDITORE EX BONIS CONTRAHANTUR, OMNIBUS PRO PORTIONE PRAESTARENTUR. ETSI DEBITOR CONSILIUM CREDITORUM FRAUDANDORUM NON HABUISSET, AVELLI RES MORTIS CAUSA AB EO DONATA DEBET. NAM CUM LEGATA EX TESTAMENTO EIUS, QUI SOLVENDO NON FUIT, OMNIMODO INUTILIA SINT, POSSUNT VIDERI ETIAM DONATIONES MORTIS CAUSA FACTAE RESCINDI DEBERE, QUIA LEGATORUM INSTAR OPTINENT. *ULP. 66 AD EDICT. * SI LEGATUM REPUDIAVIT, CESSARE EDICTUM, QUOD IULIANUS QUOQUE SCRIBIT. SCIENDUM IULIANUM SCRIBERE EOQUE IURE NOS UTI, UT, QUI DEBITAM PECUNIAM RECEPIT ANTE, QUAM BONA DEBITORIS POSSIDEANTUR, QUAMVIS SCIENS PRUDENSQUE SOLVENDO NON ESSE RECIPIAT, NON TIMERE HOC EDICTUM; SIBI ENIM VIGILAVIT. QUI VERO POST BONA POSSESSA DEBITUM SUUM RECEPIT, HUNC IN PORTIONEM VOCANDUM EXAEQUANDUMQUE CETERIS CREDITORIBUS; NEQUE ENIM DEBUIT PRAERIPERE CETERIS POST BONA POSSESSA, CUM IAM PAR CONDICIO OMNIUM CREDITORUM FACTA ESSET.* *ULP. 33 AD EDICT. VOLUNTATEM AUTEM FILIAE, CUM PATER AGIT DE DOTE, UTRUM SIC ACCIPIMUS, UT CONSENTIAT AN VERO NE CONTRADICAT FILIA? ET EST AB IMPERATORE ANTONINO RESCRIPTUM FILIAM, NISI EVIDENTER CONTRADICAT, VIDERI CONSENTIRE PATRI. ET IULIANUS LIBRO QUADRAGESIMO OCTAVO DIGESTORUM SCRIPSIT QUASI EX VOLUNTATE FILIAE VIDERI EXPERIRI PATREM, SI FURIOSAM FILIAM HABEAT; NAM UBI NON POTEST PER DEMENTIAM CONTRADICERE, CONSENTIRE QUIS EAM MERITO CREDET.* PERMITTENDUM ERIT POSSESSORI HEREDITATIS PARTEM QUIDEM HEREDITATIS DEFENDERE, PARTE VERO CEDERE, NEC ENIM PROHIBET ALIQUEM TOTAM HEREDITATEM POSSIDERE ET PARTEM SCIRE DIMIDIAM AD SE PERTINERE, DE ALTERA PARTE CONTROVERSIAM NON FACERE. QUIDAM EXISTIMAVERUNT NEQUE EUM, QUI DECEM PETERET, COGENDUM QUINQUE ACCIPERE ET RELIQUA PERSEQUI, NEQUE EUM, QUI FUNDUM SUUM DICERET, PARTEM DUMTAXAT IUDICIO PERSEQUI; SED IN UTRAQUE CAUSA HUMANIUS FACTURUS VIDETUR PRAETOR, SI ACTOREM COMPULERIT AD ACCIPIENDUM ID QUOD OFFERATUR, CUM AD OFFICIUM EIUS PERTINEAT LITES DEMINUERE. QUI TABULAS TESTAMENTI DEPOSITAS AUT ALICUIUS REI INSTRUMENTUM ITA DELEVIT, UT LEGI NON POSSIT, DEPOSITI ACTIONE ET AD EXHIBENDUM TENETUR, QUIA CORRUPTAM REM RESTITUERIT AUT EXHIBUERIT. LEGIS QUOQUE AQUILIAE ACTIO EX EADEM CAUSA COMPETIT; CORRUPISSE ENIM TABULAS RECTE DICITUR ET QUI EAS INTERLEVERIT. NEMINI LICET IN VIA PUBLICA MONUMENTUM EXSTRUERE. SICUT IS, QUI NULLO PROHIBENTE IN LOCO PUBLICO AEDIFICAVERAT, COGENDUS NON EST DEMOLIRE, NE RUINIS URBS DEFORMETUR, ITA QUI ADVERSUS EDICTUM PRAETORIS AEDIFICAVERIT, TOLLERE AEDIFICIUM DEBET; ALIOQUI INANE ET LUSORIUM PRAETORIS IMPERIUM ERIT. QUI POSSESSIONEM VI EREPTAM VI IN IPSO CONGRESSU RECIPERAT, IN PRISTINAM CAUSAM REVERTI POTIUS QUAM VI POSSIDERE INTELLEGENDUS EST; IDEOQUE SI TE DEIECERO, ILICO TU ME, DEINDE EGO TE, UNDE VI INTERDICTUM TIBI UTILE ERIT. *ULP. 69 AD EDICT. SI FUNDUS, A QUO VI EXPULSUS SIM, MIHI RESTITUTUS ESSET, CETERAE VERO RES, QUAE VI ABLATAE SUNT, NON RESTITUANTUR, HIC DICEMDUM EST INTERDICTUM NIHILO MINUS TENERE, QUIA VERUM EST VI ESSE DEIECTUM. PLANE SI QUIS VELIT DE POSSESSIONE QUIDEM REI SOLI PER HOC INTERDICTUM EXPERIRI, DE REBUS VERO MOBILIBUS AD EXHIBENDUM ACTIONE, POTEST HOC SUO ARBITRIO HABERE, ET ITA IULIANUS SCRIBIT; IDEM SCRIBIT ET SI QUIS VI BONORUM RAPTORUM DE HUIUSMODI REBUS VELIT EXPERIRI.* *ULP. IBID. DENIQUE SCRIBIT IULIANUS EUM, QUI VI DEIECIT EX EO PRAEDIO, IN QUO HOMINES FUERANT, PROPIUS ESSE, UT ETIAM SINE CULPA EIUS MORTUIS HOMINIBUS AESTIMATIONEM EORUM PER INTERDICTUM RESTITUERE DEBEAT, SICUTI FUR HOMINIS ETIAM MORTUO EO TENETUR. HUIC CONSEQUENS ESSE AIT, UT VILLAE QUOQUE ET AEDIUM INCENDIO CONSUMPTARUM PRETIUM RESTITUERE COGATUR; UBI ENIM QUIS, INQUIT, DEIECIT, PER EUM STETISSE VIDETUR, QUO MINUS RESTITUERET TRYPHON. 15 DISPUT. MERITO IULIANUS RESPONDIT, SI ME DE FUNDO VI DEIECERIS, IN QUO RES MOVENTES FUERUNT, CUM MIHI INTERDICTO UNDE VI RESTITUERE DEBEAS NON SOLUM POSSESSIONEM SOLI, SED ET EA QUAE IBI FUERUNT, QUAMQUAM EGO MORAM FECERO, QUO MINUS INTERDICTO TE CONVENIREM, SUBTRACTIS TAMEN MORTALITATE SERVIS AUT PECORIBUS ALIISVE REBUS CASU INTERCIDENTIBUS TUUM TAMEN ONUS NIHILO MINUS IN EIS RESTITUENDIS ESSE, QUIA EX IPSO TEMPORE DELICTI PLUS QUAM FRUSTRATOR DEBITOR CONSTITUTUS ES. ULP. L. C. IDCIRCO CONSTARE AIT EUM, QUI VI DEIECIT QUIQUE VI SINE DOLO MALO DESIERIT POSSIDERE, INTERDICTO TENERI.* *ULP. IBID. CUM PROCURATOR ARMATUS VENIT, ET IPSE DOMINUS ARMIS DEIECISSE VIDETUR, SIVE MANDAVIT SIVE, UT IULIANUS AIT, RATUM HABUIT.* *ULP. 70 AD EDICT. IULIANUS AIT, QUOAD USQUE INGRESSUS EST, EO USQUE EI INTERDICTUM COMPETERE; QUOD VERUM EST. * IULIANUS SCRIBIT IN SPECIE HUIUSMODI. QUAERIT ENIM, SI EGO TIBI FUNDUM PRECARIO DEDERO, CUI VIA DEBEBATUR, ET TU ROGAVERIS PRECARIO, UT EA VIA UTARIS; NIHILO MINUS UTILE INTERDICTUM MIHI ESSE, QUIA, SICUTI ME PRECARIUM REI MEAE NON TENET, ITA NEC PER TE PRECARIO POSSIDERE INTELLEGOR; QUOTIENS ENIM COLONUS MEUS AUT IS, CUI PRECARIO FUNDUM DEDI, VIA UTITUR, EGO IRE INTELLEGOR, PROPTER QUOD ET RECTE DICO ME ITINERE USUM. QUAE RATIO, INQUIT, EFFICIT, UT ET, SI EGO VIAM PRECARIO ROGAVERO ET TIBI FUNDUM PRECARIO DEDERO, QUAMVIS HAC MENTE IERIS, QUASI FUNDO MEO DEBERETUR, INUTILE ESSET INTERDICTUM ET PRECARIO EO ITINERE USUS ESSE VIDEAR, NON IMMERITO; NON ENIM OPINIO TUA, SED MEA QUAERENDA EST.* *ULP. IBID. UTI VIDEMUR SERVITUTIBUS ETIAM PER SERVOS VEL COLONOS VEL AMICOS VEL ETIAM HOSPITES ET FERE PER EOS OMNES, QUI NOBIS RETINENT SERVITUTES; SED ENIM PER FRUCTUARIUM QUIDEM SERVITUS RETINETUR, PER FRUCTUARIUM AUTEM INTERDICTUM HOC DOMINO NON COMPETERE IULIANUS AIT. ULP. 17 AD EDICT. POMPONIUS DICIT FRUCTUARIUM INTERDICTO DE ITINERE UTI POSSE, SI HOC ANNO USUS EST; ALIBI ENIM DE IURE, ID EST IN CONFESSORIA ACTIONE, ALIBI DE FACTO, UT IN HOC INTERDICTO, QUAERITUR; QUOD ET IULIANUS LIBRO QUADRAGENSIMO OCTAVO DIGESTORUM SCRIBIT. ULP. 70 AD EDICT. IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI MEUS USUS FRUCTUS IN FUNDO TUO, PROPRIETAS VERO TUA FUERIT ET UTERQUE NOSTRUM PER VICINI FUNDUM IERIT, UTILE INTERDICTUM DE ITINERE NOS HABERE; ET SIVE FORTE AB EXTRANEO FRUCTUARIUS PROHIBEATUR, SIVE ETIAM A DOMINO, SED ET SI DOMINUS A FRUCTUARIO, COMPETET; NAM ET SI QUILIBET PROHIBEAT IRE, INTERDICTUM ADVERSUS EUM COMPETIT.* *ULP. 71 AD EDICT. AIT IULIANUS; QUI ANTE REMISSIONEM NUNTIATIONIS, CONTRA QUAM PROHIBITUS FUERIT, OPUS FECERIT, DUOBUS INTERDICTIS TENEBITUR, UNO, QUOD EX OPERIS NOVI NUNTIATIONE COMPETIT, ALTERO QUOD VI AUT CLAM. REMISSIONE AUTEM FACTA INTELLEGENDUS NON ERIT VI AUT CLAM FACERE, QUAMVIS PROHIBEATUR; LICERE ENIM DEBET AEDIFICARE EI, QUI SATISDEDERIT, CUM POSSESSOR HOC IPSO CONSTITUATUR; CLAMQUE FACERE NEC ANTE REMISSIONEM NEC POSTEA EXISTIMANDUS EST, CUM IS, QUI OPUS NOVUM NUNTIAT, NON POSSIT VIDERI CELATUS ET PRAEOCCUPATUS, ANTEQUAM CONTROVERSIAM FACERET. BELLISSIME APUD IULIANUM QUAERITUR, AN HAEC EXCEPTIO NOCEAT IN HOC INTERDICTO "QUOD NON TU VI AUT CLAM FECERIS"? UT PUTA UTOR ADVERSUS TE INTERDICTO QUOD VI AUT CLAM, AN POSSIS OBICERE MIHI EANDEM EXCEPTIONEM; "QUOD NON TU VI AUT CLAM FECISTI"? ET AIT IULIANUS AEQUISSIMUM ESSE HANC EXCEPTIONEM DARE; NAM SI TU, INQUIT, AEDIFICAVERIS VI AUT CLAM, EGO IDEM DEMOLITUS FUERO VI AUT CLAM ET UTARIS ADVERSUS ME INTERDICTO, HANC EXCEPTIONEM PROFUTURAM.* *ULP. IBID. QUOD AIT PRAETOR; "QUOD VI AUT CLAM FACTUM EST", AD QUOD TEMPUS REFERATUR, VIDEAMUS, UTRUM AD PRAETERITUM AN AD PRAESENS, QUAE SPECIES APUD IULIANUM EXPOSITA EST; AIT ENIM IN HOC INTERDICTO PRAESENTIS TEMPORIS SIGNIFICATIONEM ACCIPI DEBERE. SI TAMEN, INQUIT, EX OPERE DAMNUM DATUM FUERIT AUT DOMINUS AUT IS, CUIUS FUNDO NOCITUM ERIT, SUA IMPENSA ID SUSTULERIT, UTILIUS PROBARI, QUOD IULIANUS TEMPTAT, UT ET DAMNUM SARCIATUR ET IMPENDIA RESTITUANTUR.* *ULP. 28 AD SAB. IULIANUS LIBRO OCTAGENSIMO OCTAVO DIGESTORUM SCRIPSIT EUM, QUI EMIT FUNDUM IN DIEM, INTERDICTO QUOD VI AUT CLAM UTI POSSE; NAM HOC INTERDICTUM EI COMPETIT, CUIUS INTEREST OPUS NON ESSE FACTUM. FUNDO AUTEM, INQUIT, IN DIEM ADDICTO ET COMMODUM ET INCOMMODUM OMNE AD EMPTOREM PERTINET, ANTEQUAM VENDITIO TRANSFERATUR, ET IDEO, SI QUID TUNC VI AUT CLAM FACTUM EST, QUAMVIS MELIOR CONDICIO ALLATA FUERIT IPSE UTILE INTERDICTUM HABEBIT; SED EAM ACTIONEM SICUT FRUCTUS, INQUIT, QUOS PERCEPIT VENDITI IUDICIO PRAESTATURUM ITEM QUOD DICTUM EST FRUCTUS INTEREA CAPTOS EMPTOREM PRIOREM SEQUI, TOTIENS VERUM EST, QUOTIENS NULLUS EMPTOR EXISTIT, QUI MELIOREM CONDICIONEM ADFERAT, VEL FALSUS EXSISTIT; SIN VERO EXSTITIT EMPTOR POSTERIOR, FRUCTUS REFUNDERE PRIOREM DEBERE CONSTAT, SED VENDITORI. ET ITA IULIANUS LIBRO QUADRAGENSIMO OCTAVO DIGESTORUM SCRIPSIT. ULP. 71 AD EDICT. [PLANE SI POSTEA, QUAM MELIOR CONDICIO ALLATA EST, ALIQUID OPERIS VI AUT CLAM FACTUM SIT, NEC IULIANUS DUBITARET INTERDICTUM VENDITORI COMPETERE; NAM] INTER CASSIUM ET IULIANUM DE ILLO, QUOD MEDIO TEMPORE ACCIDIT, QUAESTIO EST, NON DE EO OPERE, QUOD POSTEA CONTIGIT.* *ULP. IBID. IDEM IULIANUS SCRIBIT INTERDICTUM HOC NON SOLUM DOMINO PRAEDII, SED ETIAM HIS, QUORUM INTEREST OPUS FACTUM NON ESSE, COMPETERE.* *ULP. IBID. IULIANUS AIT; SI COLONUS ARBOREM, DE QUA CONTROVERSIA ERAT, SUCCIDERAT VEL QUID ALIUD OPUS FECERIT, SI QUIDEM IUSSU DOMINI ID FACTUM SIT, AMBO TENEBUNTUR, NON UT PATIENTIAM PRAESTENT, SED UT IMPENSAM QUOQUE AD RESTITUENDUM PRAEBEANT; SI AUTEM DOMINUS NON IUSSERIT, COLONUS QUIDEM TENEBITUR, UT PATIENTIAN ET IMPENSAM PRAESTET, DOMINUS VERO NIHIL AMPLIUS QUAM PATIENTIAM PRAESTARE COGENDUS ERIT.* NAM ET SI SERVUS MEUS IGNORANTE ME OPUS FECERIT EUMQUE VENDIDERO VEL MANUMISERO, MECUM IN HOC SOLUM AGI POTERIT, UT PATIAR OPUS TOLLI, CUM EMPTORE AUTEM SERVI, UT AUT NOXAE DEDAT AUT IMPENSAM, QUAE IN RESTITUTIONE FACTA FUERIT, PRAESTET; SED ET CUM IPSO MANUMISSO RECTE AGI POTERIT. *ULP. 52 AD EDICT. SI IN PLURIBUS LOCIS OPUS FIAT, UTRUM UNA NUNTIATIO SUFFICIAT AN VERO PLURES SINT NECESSARIAE? ET AIT IULIANUS LIBRO QUADRAGENSIMO NONO DIGESTORUM, QUIA IN RE PRAESENTI FIT NUNTIATIO, PLURES NUNTIATIONES ESSE NECESSARIAS ET CONSEQUENTER PLURES REMISSIONES.* *ULP. 71 AD EDICT. * IULIANO PLACET FRUCTUARIO VINDICANDARUM SERVITUTIUM IUS ESSE; SECUNDUM QUOD OPUS NOVUM NUNTIARE POTERIT VICINO ET REMISSIO UTILIS ERIT.* SI AUTEM DOMINO PRAEDII NUNTIAVERIT, INUTILIS ERIT NUNTIATIO; NEQUE ENIM SICUT ADVERSUS VICINUM, ITA ADVERSUS DOMINUM AGERE POTEST IUS EI NON ESSE INVITO SE ALTIUS AEDIFICARE; SED SI HOC FACTO USUS FRUCTUS DETERIOR FIET, PETERE USUM FRUCTUM DEBEBIT. *ULP. IBID. IDEM IULIANUS DICIT DE CETERIS, QUIBUS ALIQUA SERVITUS A VICINO DEBETUR.* QUI VIAM HABET, SI OPUS NOVUM NUNTIAVERIT ADVERSUS EUM, QUI IN VIA AEDIFICAT, NIHIL AGIT; SED SERVITUTEM VINDICARE NON PROHIBETUR. EI, QUI PIGNORI FUNDUM ACCEPIT, NON EST INIQUUM UTILEM PETITIONEM SERVITUTIS DARI, SICUTI IPSIUS FUNDI UTILIS PETITIO DABITUR. IDEM SERVARI CONVENIT ET IN EO, AD QUEM VECTIGALIS FUNDUS PERTINET. *ULP. 71 AD EDICT. IULIANUS AIT EUM, QUI VI ALTERUM DEIECIT ET AB EODEM PRECARIO ROGAVIT, DESINERE VI POSSIDERE ET INCIPERE PRECARIO, NEQUE EXISTIMARE SIBI IPSUM CAUSAM POSSESSIONIS MUTARE, CUM VOLUNTATE EIUS QUEM DEIECIT COEPERIT PRECARIO POSSIDERE; NAM SI AB EODEM EMISSET, INCIPERE ETIAM PRO EMPTORE POSSE DOMINIUM CAPERE.* DUO IN SOLIDUM PRECARIO HABERE NON MAGIS POSSUNT, QUAM DUO IN SOLIDUM VI POSSIDERE AUT CLAM; NAM NEQUE IUSTAE NEQUE INIUSTAE POSSESSIONES DUAE CONCURRERE POSSUNT. QUI SERVUM MEUM PRECARIO ROGAT, VIDETUR A ME PRECARIO HABERE, SI HOC RATUM HABUERO; ET IDEO PRECARIO INTERDICTO MIHI TENEBITUR. CUM QUID PRECARIO ROGATUM EST, NON SOLUM INTERDICTO UTI POSSUMUS, SED ET INCERTI CONDICTIONE, ID EST PRAESCRIPTIS VERBIS. *ULP. 71 AD EDICT. IULIANUS AIT, QUOTIENS ID INTERDICTUM MOVETUR DE FILIO DUCENDO VEL COGNITIO ET IS DE QUO AGITUR IMPUBES EST, ALIAS DIFFERRI OPORTERE REM IN TEMPUS PUBERTATIS, ALIAS REPRAESENTARI; IDQUE EX PERSONA EORUM, INTER QUOS CONTROVERSIA ERIT, ET EX GENERE CAUSAE CONSTITUENDUM EST. NAM SI IS, QUI SE PATREM DICIT, AUCTORITATIS PRUDENTIAE FIDEI EXPLORATAE ESSET, USQUE IN DIEM LITIS IMPUBEREM APUD SE HABEBIT; IS VERO, QUI CONTROVERSIAM FACIT, HUMILIS CALUMNIATOR NOTAE NEQUITIAE, REPRAESENTANDA COGNITIO EST. ITEM SI IS, QUI IMPUBEREM NEGAT IN ALIENA POTESTATE ESSE, VIR OMNIBUS MODIS PROBATUS, TUTOR VEL TESTAMENTO VEL A PRAETORE DATUS PUPILLUM, QUEM IN DIEM LITIS APUD SE HABUIT, TUETUR, IS VERO, QUI PATREM SE DICIT, SUSPECTUS EST QUASI CALUMNIATOR, DIFFERRI LITEM NON OPORTEBIT. SI VERO UTRAQUE PERSONA SUSPECTA EST AUT TAMQUAM INFIRMA AUT TAMQUAM TURPIS, NON ERIT ALIENUM, INQUIT, DISPONI, APUD QUEM INTERIM PUER EDUCERETUR ET CONTROVERSIAM IN TEMPUS PUBERTATIS DIFFERRI, NE PER COLLUSIONEM VEL IMPERITIAM ALTERUTRIUS CONTENDENTIUM AUT ALIENAE POTESTATI PATER FAMILIAS ADDICATUR AUT FILIUS ALIENUS PATRIS FAMILIAE LOCO CONSTITUATUR.* *GAI. DE FORM. HYPOTH. ET QUAE NONDUM SUNT, FUTURA TAMEN SUNT, HYPOTHECAE DARI POSSUNT, UT FRUCTUS PENDENTES, PARTUS ANCILLAE, FETUS PECORUM ET EA QUAE NASCUNTUR SINT HYPOTHECAE OBLIGATA; IDQUE SERVANDUM EST, SIVE DOMINUS FUNDI CONVENERIT AUT DE USU FRUCTU AUT DE HIS QUAE NASCUNTUR SIVE IS, QUI USUM FRUCTUM HABET, SICUT IULIANUS SCRIBIT.* *ULP. 73 AD EDICT. SI DEBITOR SERVUM, QUEM A NON DOMINO BONA FIDE EMERAT ET PIGNERAVIT, TENEAT, SERVIANAE LOCUS EST ET, SI ADVERSUS EUM AGAT CREDITOR, DOLI REPLICATIONE EXCEPTIONEM ELIDET; ET ITA IULIANUS AIT, ET HABET RATIONEM.* SI COLONUS ANCILLAM IN FUNDO PIGNORIS NOMINE DUXERIT ET EAM VENDIDERIT, QUOD APUD EMPTOREM EX EA NATUM EST, EIUS ADPREHENDENDI GRATIA UTILE INTERDICTUM REDDI OPORTET. SI COLONUS RES IN FUNDUM DUORUM PIGNORIS NOMINE INTULERIT, ITA UT UTRIQUE IN SOLIDUM OBLIGATAE ESSENT, SINGULI ADVERSUS EXTRANEUM SALVIANO INTERDICTO RECTE EXPERIENTUR. INTER IPSOS VERO SI REDDATUR HOC INTERDICTUM, POSSIDENTIS CONDICIO MELIOR ERIT. AT SI ID ACTUM FUERIT, UT PRO PARTIBUS RES OBLIGARETUR, UTILIS ACTIO ET ADVERSUS EXTRANEOS ET INTER IPSOS DARI DEBEBIT, PER QUAM DIMIDIAS PARTES POSSESSIONIS SINGULI ADPREHENDENT. IDEM SERVARI CONVENIET ET SI COLONUS REM, QUAM CUM ALIO COMMUNEM HABEBAT, PIGNORIS NOMINE INDUXERIT, SCILICET UT PRO PARTE DIMIDIA PIGNORIS PERSECUTIO DETUR. *ULP. 73 AD EDICT. SI DEBITOREM MEUM ET COMPLURIUM CREDITORUM CONSECUTUS ESSEM FUGIENTEM SECUM FERENTEM PECUNIAM ET ABSTULISSEM EI ID QUOD MIHI DEBEATUR, PLACET IULIANI SENTENTIA DICENTIS MULTUM INTERESSE, ANTEQUAM IN POSSESSIONEM BONORUM EIUS CREDITORES MITTANTUR, HOC FACTUM SIT AN POSTEA; SI ANTE, CESSARE IN FACTUM ACTIONEM, SI POSTEA, HUIC LOCUM FORE.* SI QUIS, CUM HABERET TITIUM CREDITOREM ET SCIRET SE SOLVENDO NON ESSE, LIBERTATES DEDERIT TESTAMENTO, DEINDE DIMISSO TITIO POSTEA SEMPRONIUM CREDITOREM HABERE COEPERIT ET EODEM TESTAMENTO MANENTE DECESSERIT; LIBERTATES DATAE RATAE ESSE DEBENT, ETSI HEREDITAS SOLVENDO NON SIT, QUIA, LIBERTATES UT RESCINDANTUR, UTRUMQUE IN EORUMDEM PERSONA EXIGIMUS ET CONSILIUM ET EVENTUM ET, SI QUIDEM CREDITOR, CUIUS FRAUDANDI CONSILIUM INITUM ERAT, NON FRAUDATUR, ADVERSUS EUM QUI FRAUDATUR CONSILIUM INITUM NON EST. LIBERTATES ITAQUE RATAE SUNT. OMNES DEBITORES, QUI IN FRAUDEM CREDITORUM LIBERANTUR, PER HANC ACTIONEM REVOCANTUR IN PRISTINAM OBLIGATIONEM. LUCIUS TITIUS CUM HABERET CREDITORES, LIBERTIS SUIS ISDEMQUE FILIIS NATURALIBUS UNIVERSAS RES SUAS TRADIDIT. RESPONDIT; QUAMVIS NON PROPONATUR CONSILIUM FRAUDANDI HABUISSE, TAMEN QUI CREDITORES HABERE SE SCIT ET UNIVERSA BONA SUA ALIENAVIT, INTELLEGENDUS EST FRAUDANDORUM CREDITORUM CONSILIUM HABUISSE; IDEOQUE ET SI FILII EIUS IGNORAVERUNT HANC MENTEM PATRIS SUI FRUISSE, HAC ACTIONE TENENTUR. SI VIR UXORI, CUM CREDITORES SUOS FRAUDARE VELLET, SOLUTO MATRIMONIO PRAESENTEM DOTEM REDDIDISSET, QUAM STATUTO TEMPORE REDDERE DEBUIT, HAC ACTIONE MULIER TANTUM PRAESTABIT, QUANTI CREDITORUM INTERERAT DOTEM SUO TEMPORE REDDI; NAM PRAETOR FRAUDEM ETIAM IN TEMPORE FIERI INTELLEGIT. *ULP. 74 AD EDICT. * IULIANUS SCRIBIT, SI IUDICIO SISTENDI CAUSA PLURIS QUAM STATUTUM EST PER IGNORANTIAM PROMISSUM FUERIT, EXCEPTIONEM DARI DEBERE; SI AUTEM EX CONVENTIONE TANTAE SUMMAE PROMISSIO FACTA SIT, EXCEPTIONEM PACTI CONVENTI REPLICATIONE INFIRMANDAM IULIANUS AIT.* *PAUL. 1 AD PLAUT. * SI IS, CUM QUO INIURIARUM AGERE VOLEBAM, STIPULATIONE TALI COMMISSA DECESSERIT; * NON COMPETIT MIHI ADVERSUS HEREDEM EIUS EX STIPULATU ACTIO, ET HOC IULIANUS SCRIBIT.* SI POST LITEM DE HEREDITATE CONTESTATAM RES SINGULAE PETANTUR, PLACET NON OBSTARE EXCEPTIONEM "QUOD PRAEIUDICIUM HEREDITATI NON FIAT"; FUTURI ENIM IUDICII, NON FACTI NOMINE HUIUSMODI EXCEPTIONES COMPARATAE SUNT. QUOTIENS IN ACTIONIBUS AUT IN EXCEPTIONIBUS AMBIGUA ORATIO EST, COMMODISSIMUM EST ID ACCIPI, QUO RES DE QUA AGITUR MAGIS VALEAT QUAM PEREAT. *ULP. 75 AD EDICT. ET GENERALITER, UT IULIANUS DEFINIT, EXCEPTIO REI IUDICATAE OBSTAT, QUOTIENS INTER EASDEM PERSONAS EADEM QUAESTIO REVOCATUR VEL ALIO GENERE IUDICII.* ITEM PARTE FUNDI PETITA SI FAMILIAE HERCISCUNDAE VEL COMMUNI DIVIDUNDO AGIT, AEQUE EXCEPTIONE SUBMOVEBITUR. *ULP. 75 AD EDICT. IULIANUS SCRIBIT EXCEPTIONEM REI IUDICATAE A PERSONA AUCTORIS AD EMPTOREM TRANSIRE SOLERE, RETRO AUTEM AB EMPTORE AD AUCTOREM REVERTI NON DEBERE. QUARE SI HEREDITARIAM REM VENDIDERIS, EGO EANDEM AB EMPTORE PETIERO ET VICERO, PETENTI TIBI NON OPPONAM EXCEPTIONEM "AT SI EA RES IUDICATA NON SIT INTER ME ET EUM, CUI VENDIDISTI".* ITEM SI VICTUS FUERO, TU ADVERSUS ME EXCEPTIONEM NON HABEBIS. *ULP. IBID. ITEM IULIANUS SCRIBIT; CUM EGO ET TU HEREDES TITIO EXSTITISSEMUS, SI TU PARTEM FUNDI, QUEM TOTUM HEREDITARIUM DICEBAS, A SEMPRONIO PETIERIS ET VICTUS FUERIS, MOX EANDEM PARTEM A SEMPRONIO EMERO, AGENTI TIBI MECUM FAMILIAE ERCISCUNDAE EXCEPTIO OBSTABIT, QUIA RES IUDICATA SIT INTER TE ET VENDITOREM MEUM; NAM ET SI ANTE EANDEM PARTE PETISSEM ET AGEREN FAMILIAE ERCISCUNDAE, OBSTARET EXCEPTIO "QUOD RES IUDICATA SIT INTER ME ET TE".* EVIDENTER ENIM INIQUISSIMUM EST PROFICERE REI IUDICATAE EXCEPTIONEM EI, CONTRA QUEM IUDICATUM EST. *ULP. 9 AD EDICT. SED ET IS, QUI QUASI DEFENSOR IN REM ACTIONE CONVENITUR, PRAETER SOLITAM SATISDATIONEM IUDICATUM SOLVI ETIAM DE RATO DEBET CAVERE. QUID ENIM SI IN HOC IUDICIO REM MEAM ESSE PRONUNTIETUR, REVERSUS ILLE, CUIUS DEFENSOR EXTITERAT, VELIT FUNDUM VINDICARE; NONNE RATUM NON VIDEBITUR HABERE QUOD IUDICATUM EST? DENIQUE SI VERUS PROCURATOR EXTITISSET VEL IPSE PRAESENS CAUSAM SUAM EGISSET ET VICTUS ESSET; SI A ME VINDICARET, EXCEPTIONE REI IUDICATAE SUMMOVERETUR, ET ITA IULIANUS LIBRO QUINQUAGENSIMO DIGESTORUM SCRIBIT; NAM CUM IUDICATUR REM MEAM ESSE, SIMUL IUDICATUR ILLIUS NON ESSE.* IUDICIUM COMMUNI DIVIDUNDO, FAMILIAE ERCISCUNDAE, FINIUM REGUNDORUM TALE EST, UT IN EO SINGULAE PERSONAE DUPLEX IUS HABEANT AGENTIS ET EIUS QUOCUM AGITUR. SI IS, QUI HERES NON ERAT, HEREDITATEM PETIERIT ET POSTEA HERES FACTUS EANDEM HEREDITATEM PETET, EXCEPTIONE REI IUDICATAE NON SUMMOVEBITUR. EST IN POTESTATE EMPTORIS INTRA SEX MENSES, REDHIBITORIA AGERE MALLET AN EA QUAE DATUR, QUANTI MINORIS HOMO CUM VENIRET FUERIT. NAM POSTERIOR ACTIO ETIAM REDHIBITIONEM CONTINET, SI TALE VITIUM IN HOMINE EST, UT EUM OB ID ACTOR EMPTURUS NON FUERIT; QUARE VERE DICETUR EUM, QUI ALTERUTRA EARUM EGERIT, SI ALTERA POSTEA AGAT, REI IUDICATAE EXCEPTIONE SUMMOVERI. SI TE NEGOTIIS MEIS OPTULERIS ET FUNDUM NOMINE MEO PETIERIS, DEINDE EGO HANC PETITIONEM TUAM RATAM NON HABUERO, SED MANDAVERO TIBI, UT EX INTEGRO EUNDEM FUNDUM PETERES, EXCEPTIO REI IUDICATAE NON OBSTABIT; ALIA ENIM RES FACTA EST INTERVENIENTE MANDATU. IDEM EST, SI NON IN REM, SED IN PERSONAM ACTUM FUERIT. *ULP. 75 AD EDICT. IULIANUS AIT, SI ANTE, QUAM MANDAREM TIBI UT FUNDUM PETERES, SATIS ACCEPERIS PETITURUS FUNDUM ET POSTEA MANDATU MEO AGERE INSTITUERIS, FIDEIUSSORES TENERI.* *ULP. 76 AD EDICT. IULIANUS SCRIPSIT, SI QUIS, CUM AEGER ESSET, CENTUM AUREOS UXORIS SUAE CONSOBRINO SPOPONDISSET, VOLENS SCILICET EAM PECUNIAM AD MULIEREM PERVENIRE, DEINDE CONVALUERIT, AN EXCEPTIONE UTI POSSIT, SI CONVENIATUR. ET REFERT LABEONI PLACUISSE DOLI MALI UTI EUM POSSE. SI QUIS EX UNCIA HERES SIT SCRIPTUS, EX QUA DUCENTA CONSEQUI POTUIT, DEINDE PROPTER HOC LEGATUM, IN QUO CENTUM ERANT, PRAETULIT, NE MOLESTIIS HEREDITARIIS IMPLICARETUR; AN, SI LEGATUM PETAT, EXCEPTIONE DOLI MALI SUMMOVEATUR? ET AIT IULIANUS NON ESSE EUM SUMMOVENDUM. QUOD SI A SUBSTITUTO PRETIUM ACCEPIT VEL QUOD PRETII LOCO HABERI POSSET, NE ADEAT HEREDITATEM, PETENS LEGATUM DOLO, INQUIT, FACERE INTELLEGETUR AC PER HOC DOLI EXCEPTIONE REPELLETUR. APUD IULIANUM QUAESITUM EST, SI HERES SOCERI, A QUO DOS PETERETUR, EXCIPERET DE DOLO MARITI ET MULIERIS, CUI PECUNIA QUAERERETUR, AN OBSTATURA ESSET EXCEPTIO EX PERSONA MULIERIS. ET AIT IULIANUS, SI MARITUS EX PROMISSIONE DOTIS AB HEREDE SOCERI PETAT ET HERES EXCIPIAT DE DOLO FILIAE, CUI EA PECUNIA ADQUIRERETUR, EXCEPTIONEM OBSTARE; DOS ENIM, QUAM MARITUS AB HEREDE SOCERI PETIT, INTELLEGITUR, INQUIT, FILIAE ADQUIRI, CUM PER HOC DOTEM SIT HABITURA. ILLUD NON EXPLICAT IULIANUS, AN ET DE DOLO MARITI EXCIPI POSSIT; PUTO AUTEM EUM HOC SENTIRE, UT ETIAM DE DOLO MARITI NOCEAT EXCEPTIO, LICET VIDEATUR NULLA DOS FILIAE, UT AIT, QUAERI. DE DOLO AUTEM IPSIUS MINORIS VIGINTI QUINQUE ANNIS EXCEPTIO UTIQUE LOCUM HABEBIT; NAM ET DE PUPILLI DOLO INTERDUM ESSE EXCIPIENDUM NEQUAQUAM AMBIGENDUM, EST EX EA AETATE, QUAE DOLO NON CAREAT. DENIQUE IULIANUS QUOQUE SAEPISSIMI SCRIPSIT DOLI PUPILLOS, QUI PROPE PUBERTATEM SUNT, CAPACES ESSE. QUID ENIM, SI DEBITOR EX DELEGATU PUPILLI PECUNIAM CREDITORI EIUS SOLVIT? FINGENDUS EST, INQUIT, PUBES ESSE, NE PROPTER MALITIAE IGNORANTIAM BIS EANDEM PECUNIAM CONSEQUATUR. IDEM SERVANDUM IN FURIOSO AIT, SI, CUM EXISTIMARETUR COMPOS MENTIS ESSE, IUSSERIT DEBITOREM CREDITORI SOLVERE, VEL SI QUOD EXEGIT, DOMI HABEAT. SI A TITIO FUNDUM EMERIS QUI SEMPRONII ERAT ISQUE TIBI TRADITUS FUERIT PRETIO SOLUTO, DEINDE TITIUS SEMPRONIO HERES EXTITERIT ET EUNDEM FUNDUM MAEVIO VENDIDERIT ET TRADIDERIT; IULIANUS AIT AEQUIUS ESSE PRAETOREM TE TUERI, QUIA ET, SI IPSE TITIUS FUNDUM A TE PETERET, EXCEPTIONE IN FACTUM COMPARATA VEL DOLI MALI SUMMOVERETUR ET, SI IPSE EUM POSSIDERET ET PUBLICIANA PETERES, ADVERSUS EXCIPIENTEM "SI NON SUUS ESSET" REPLICATIONE UTERERIS, AC PER HOC INTELLEGERETUR EUM FUNDUM RURSUM VENDIDISSE, QUEM IN BONIS NON HABERET.* SI STIPULATUS ESSES A ME SINE CAUSA ET FIDEIUSSOREM DEDISSEM ET NOLLEM EUM EXCEPTIONE UTI, SED POTIUS SOLVERE, UT MECUM MANDATI IUDICIO AGERET, FIDEIUSSORI ETIAM INVITO ME EXCEPTIO DARI DEBET; INTEREST ENIM EIUS PECUNIAM RETINERE POTIUS QUAM SOLUTAM STIPULATORI A REO REPETERE. SI EX DUOBUS, QUI APUD TE FIDEIUSSERANT IN VIGINTI, ALTER, NE AB EO PETERES, QUINQUE TIBI DEDERIT VEL PROMISERIT, NEC ALTER LIBERABITUR ET, SI AB ALTERO QUINDECIM PETERE INSTITUERIS, NULLA EXCEPTIONE SUMMOVERIS; RELIQUA AUTEM QUINQUE SI A PRIORE FIDEIUSSORE PETERE INSTITUERIS, DOLI MALI EXCEPTIONE SUBMOVERIS. SI MULIERI SOLVERO ID QUOD TIBI DEBEBAM ET AB EA RATAM REM TE HABITURUM STIPULATUS FUERO ET FORTE TE RATUM NON HABENTE AGERE EX STIPULATU INSTITUERO, EXCEPTIO SENATUS CONSULTI, QUOD DE INTERCESSIONIBUS FEMINARUM FACTUM EST, NON PRODERIT MULIERI; NON ENIM VIDERI POTEST ALIENAM OBLIGATIONEM RECUSARE, CUM MANEAM DEBITO OBLIGATUS, ET IPSA DE LUCRO AGAT AC POTIUS REDDERE COGATUR QUOD NON DEBITUM ACCEPERAT, QUAM PRO ALIO SOLVERE. QUOTIENS CERTA SPECIES OPERARUM IN STIPULATIONEM DEDUCITUR, VELUTI PICTORIAE FABRILES, PETI QUIDEM NON POSSUNT NISI PRAETERITAE, QUIA ETSI NON VERBIS, AT RE IPSA INEST OBLIGATIONI TRACTUS TEMPORIS, SICUTI CUM EPHESI DARI STIPULEMUR, DIES CONTINETUR. ET IDEO INUTILIS EST HAEC STIPULATIO; "OPERAS TUAS PICTORIAS CENTUM HODIE DARE SPONDES"? CEDUNT TAMEN OPERAE EX DIE INTERPOSITAE STIPULATIONIS. SED OPERAE, QUAS PATRONUS A LIBERTO POSTULAT, CONFESTIM NON CEDUNT, QUIA ID AGI INTER EOS VIDETUR, NE ANTE CEDERENT QUAM INDICTAE FUISSENT, SCILICET QUIA EX COMMODO PATRONI LIBERTUS OPERAS EDERE DEBET; QUOD IN FABRO VEL PICTORE DICI NON CONVENIT. *PAUL. 12 AD SAB. * SI IN FACTO SIT STIPULATIO, VELUTI SI ITA STIPUTATUS FUERO; "PER TE NON FIERI NEQUE PER HEREDEM TUUM, QUO MINUS MIHI IRE AGERE LICEAT"? ET UNUS EX PLURIBUS HEREDIBUS PROHIBUERIT, TENENTUR QUIDEM ET COHEREDES EIUS, SED FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO AB EO REPETENT QUOD PRAESTITERINT. HOC ET IULIANUS ET POMPONIUS PROBANT. SCAEV. 13 QUAEST. IULIANUS SCRIPSIT, SI "NEQUE PER TE NEQUE PER HEREDEM TUUM TITIUM FIERI, QUO MINUS MIHI IRE LICEAT" STIPULER, NON SOLUM TITIUM TENERI, SI PROHIBEAT, SED ETIAM COHEREDES EIUS. ULP. 49 AD SAB. * AIT IULIANUS LIBRO QUINQUAGENSIMO SECUNDO DIGESTORUM, SI SERVUS STIPULETUR SIBI HABERE LICERE AUT PER SE NON FIERI, QUO MINUS HABERE STIPULATORI LICEAT, PROMITTAT; STIPULATIO, INQUIT, NON COMMITTIT QUAMVIS AUFERRI RES EI ET IPSE AUFERRE EANDEM POSSIT; NON ENIM FACTUM, SED IUS IN HAC STIPULATIONE VERTITUR. CUM VERO STIPULATUR PER PROMISSOREM NON FIERI, QUO MINUS SIBI IRE AGERE LICEAT, NON IUS STIPULATIONIS, INQUIT, SED FACTUM VERSATUR.* EUM, QUI ITA STIPULATUR; "MIHI ET TITIO DECEM DARE SPONDES?" VERO SIMILIUS EST SEMPER UNA DECEM COMMUNITER SIBI ET TITIO STIPULARI, SICUTI QUI LEGAT TITIO ET SEMPRONIO, NON ALIUD INTELLEGITUR QUAM UNA DECEM COMMUNITER DUOBUS LEGARE. "TE ET TITIUM HEREDEM TUUM DECEM DATURUM SPONDES?" TITII PERSONA SUPERVACUA COMPREHENSA EST; SIVE ENIM SOLUS HERES EXSTITERIT, IN SOLIDUM TENEBITUR, SIVE PRO PARTE, EODEM MODO, QUO CETERI COHEREDES EIUS, OBLIGABITUR. ET QUAMVIS CONVENISSE VIDEATUR, NE AB ALIO HEREDE QUAM A TITIO PETERETUR, TAMEN INUTILE PACTUM CONVENTUM COHEREDIBUS EIUS ERIT. QUI SIBI AUT FILIO SUO DARI STIPULATUR, MANIFESTE PERSONAM FILII IN HOC COMPLECTITUR, UT EI RECTE SOLVATUR; NEQUE INTEREST, SIBI AUT EXTRANEO CUILIBET, AN SIBI AUT FILIO SUO QUIS STIPULETUR; QUARE VEL MANENTI IN POTESTATE VEL EMANCIPATO FILIO RECTE SOLVITUR. NEQUE AD REM PERTINET, QUOD QUI FILIO SUO DARI STIPULATUR, SIBI ADQUIRIT, QUIA CONIUNCTA SUA PERSONA STIPULATOR EFFICIT, UT NON ADQUIRENDAE OBLIGATIONIS GRATIA, SED SOLUTIONIS CAUSA PERSONAM FILII ADPREHENDISSE INTELLEGATUR. QUOD SI SOLI FILIO SUO, QUI IN POTESTATE SUA SIT, DARI QUIS STIPULATUS SIT, NON RECTE FILIO SOLVETUR, QUIA FILII PERSONA OBLIGATIONI MAGIS QUAM SOLUTIONI APPLICATUR. QUI ITA STIPULATUR; "DECEM, QUOD VIVAM, DARI SPONDES?", CONFESTIM DECEM RECTE DARI PETIT; SED HERES EIUS EXCEPTIONE PACTI CONVENTI SUMMOVENDUS EST; NAM STIPULATOREM ID EGISSE, NE HERES EIUS PETERET, PALAM EST, QUEMADMODUM IS, QUI USQUE IN KALENDAS DARI STIPULATUR, POTEST QUIDEM ETIAM POST KALENDAS PETERE, SED EXCEPTIONE PACTI SUMMOVETUR. NAM ET HERES EIUS, CUI SERVITUS PRAEDII ITA CONCESSA EST, UT, QUOAD VIVERET, IUS EUNDI HABERET, PACTI CONVENTI EXCEPTIONE SUBMOVEBITUR. QUI ITA STIPULATUR; "ANTE KALENDAS PROXIMAS DARI SPONDES?" NIHIL DIFFERT AB EO, QUI "KALENDIS DARI" STIPULATUR. QUI PROPRIETATEM SINE USU FRUCTU HABET, RECTE USUM FRUCTUM DARI SIBI STIPULATUR; ID ENIM IN OBLIGATIONEM DEDUCIT, QUOD NON HABET, SED HABERE POTEST. SI A TE STIPULATUS FUERO FUNDUM SEMPRONIANUM, DEINDE EUNDEM FUNDUM DETRACTO USU FRUCTU AB ALIO STIPULOR, PRIOR STIPULATIO NON NOVABITUR, QUIA NEC SOLVENDO FUNDUM DETRACTO USU FRUCTU LIBERABERIS, SED ADHUC A TE RECTE FUNDI USUM FRUCTUM PETEREM. QUID ERGO EST? CUM MIHI FUNDUM DEDERIS, IS QUOQUE LIBERABITUR, A QUO DETRACTO USU FRUCTU FUNDUM STIPULATUS FUERAM. SI HOMINEM, QUEM A TITIO PURE STIPULATUS FUERAM, SEIUS MIHI SUB CONDICIONE PROMISERIT ET IS PENDENTE CONDICIONE POST MORAM TITII DECESSERIT, CONFESTIM CUM TITIO AGERE POTERO, NEC SEIUS EXISTENTE CONDICIONE OBLIGETUR; AT SI TITIO ACCEPTUM FECISSEM, SEIUS EXISTENTE CONDICIONE OBLIGARI POTEST. IDCIRCO HAEC TAM VARIE, QUOD HOMINE MORTUO DESINIT ESSE RES, IN QUAM SEIUS OBLIGARETUR; ACCEPTILATIONE INTERPOSITA SUPEREST HOMO, QUEM SEIUS PROMISERAT. *PAUL. 17 AD PLAUT. SED SI SIT QUIDEM RES IN REBUS HUMANIS, SED DARI NON POSSIT, UT FUNDUS RELIGIOSUS PUTA VEL SACER FACTUS VEL SERVUS MANUMISSUS, VEL ETIAM AB HOSTIBUS SI CAPIATUR, CULPA IN HUNC MODUM DIIUDICATUR, UT, SI QUIDEM IPSIUS PROMISSORIS RES VEL TEMPORE STIPULATIONIS VEL POSTEA FUERIT ET QUID EORUM ACCIDERIT, NIHILO MINUS TENEATUR, IDEMQUE FIAT ET SI PER ALIUM, POSTEAQUAM AB HOC ALIENATUS SIT, ID CONTIGERIT. SIN AUTEM ALIENUS FUIT ET AB ALIO TALE QUID ACCIDIT, NON TENETUR, QUIA NIHIL FECIT, NISI SI POSTEAQUAM MORATUS EST SOLUTIONEM, ALIQUID HUIUSMODI ACCIDERIT; QUAM DISTINCTIONEM ET IULIANUS SEQUITUR. SEQUITUR VIDERE DE EO, QUOD VETERES CONSTITUERUNT, QUOTIENS CULPA INTERVENIT DEBITORIS, PERPETUARI OBLIGATIONEM, QUEMADMODUM INTELLEGENDUM SIT. ET QUIDEM SI EFFECERIT PROMISSOR, QUO MINUS SOLVERE POSSIT, EXPEDITUM INTELLECTUM HABET CONSTITUTIO; SI VERO MORATUS SIT TANTUM, HAESITATUR, AN, SI POSTEA IN MORA NON FUERIT, EXTINGUATUR SUPERIOR MORA. ET CELSUS ADULESCENS SCRIBIT EUM, QUI MORAM FECIT IN SOLVENDO STICHO QUEM PROMISERAT, POSSE EMENDARE EAM MORAM POSTEA OFFERENDO; ESSE ENIM HANC QUAESTIONEM DE BONO ET AEQUO; IN QUO GENERE PLERUMQUE SUB AUCTORITATE IURIS SCIENTIAE PERNICIOSE, INQUIT, ERRATUR. ET SANE PROBABILIS HAEC SENTENTIA EST, QUAM QUIDEM ET IULIANUS SEQUITUR. AN FILIUS FAMILIAS, QUI IUSSU PATRIS PROMISIT, OCCIDENDO SERVUM PRODUCAT PATRIS OBLIGATIONEM, VIDENDUM EST. POMPONIUS PRODUCERE PUTAT, SCILICET QUASI ACCESSIONEM INTELLEGENS EUM QUI IUBEAT. EFFECTUS HUIUS CONSTITUTIONIS ILLE EST, UT ADHUC HOMO PETI POSSIT; SED ET ACCEPTUM EI POSSE FERRI CREDITUR ET FIDEIUSSOREM ACCIPI EIUS OBLIGATIONIS NOMINE. NOVARI AUTEM AN POSSIT HAEC OBLIGATIO, DUBITATIONIS EST, QUIA NEQUE HOMINEM QUI NON EST NEQUE PECUNIAM QUAE NON DEBETUR STIPULARI POSSUMUS. EGO PUTO NOVATIONEM FIERI POSSE, SI HOC ACTUM INTER PARTES SIT, QUOD ET IULIANO PLACET.* QUI SIBI AUT TITIO FUNDUM DARI STIPULATUS EST, QUAMVIS FUNDUS TITIO DATUS FUERIT, TAMEN, SI POSTEA EVICTUS EST, HABET ACTIONEM, QUEMADMODUM SI HOMINEM STIPULATUS ESSET ET PROMISSOR STATULIBERUM TITIO DEDISSET ISQUE AD LIBERTATEM PERVENISSET. QUI STICHUM AUT PAMPHILUM DARI PROMISIT, SI STICHUM VULNERAVERAT, NON MAGIS EUM DANDO LIBERATUR, QUAM SI SOLUM STICHUM PROMISISSET ET A SE VULNERATUM DARET. ITEM QUI HOMINEM DARI PROMISIT ET VULNERATUM A SE OFFERT, NON LIBERATUR. IUDICIO QUOQUE ACCEPTO SI HOMINEM IS CUM QUO AGETUR VULNERATUM A SE OFFERT, CONDEMNARI DEBEBIT. SED ET AB ALIO VULNERATUM SI DET, CONDEMNANDUS ERIT, CUM POSSIT ALIUM DARE. DUOS REOS PROMITTENDI FACTURUS SI UTRUMQUE INTERROGAVERO, SED ALTER DUMTAXAT RESPONDERIT, VERIUS PUTO EUM QUI RESPONDERIT OBLIGARI; NEQUE ENIM SUB CONDICIONE INTERROGATIO IN UTRIUSQUE PERSONA FIT, UT ITA DEMUM OBLIGETUR, SI ALTER QUOQUE RESPONDERIT. DUOBUS AUTEM REIS CONSTITUTIS QUIN LIBERUM SIT STIPULATORI VEL AB UTROQUE VEL AB ALTERO DUMTAXAT FIDEIUSSOREM ACCIPERE, NON DUBITO. SED SI A DUOBUS REIS STIPULANDI INTERROGATUS RESPONDISSET UNI SE SPONDERE, EI SOLI TENETUR. DUO REI SINE DUBIO ITA CONSTITUI POSSUNT, UT ET TEMPORIS RATIO HABEATUR, INTRA QUOD UTERQUE RESPONDEAT; MODICUM TAMEN INTERVALLUM TEMPORIS, ITEM MODICUS ACTUS, QUI MODO CONTRARIUS OBLIGATIONI NON SIT, NIHIL IMPEDIT, QUO MINUS DUO REI SUNT. FIDEIUSSOR QUOQUE INTERROGATUS INTER DUORUM REORUM RESPONSA SI RESPONDERIT, POTEST VIDERI NON IMPEDIRE OBLIGATIONEM REORUM, QUIA NEC LONGUM SPATIUM INTERPONITUR NEC IS ACTUS, QUI CONTRARIUS SIT OBLIGATIONI. *VENUL. 2 STIP. SI A TITIO ET PUPILLO SINE TUTORIS AUCTORITATE STIPULATUS FUERO EADEM DECEM, VEL A SERVO, ET QUASI DUOS REOS PROMITTENDI CONSTITUTI, OBLIGATUM TITIUM SOLUM IULIANUS SCRIBIT, QUAMQUAM, SI SERVUS SPOPONDERIT, IN ACTIONE DE PECULIO EADEM OBSERVARI DEBENT, AC SI LIBER FUISSET.* *GAI. 2 DE VERB. OBL. SI ID, QUOD EGO ET TITIUS STIPULAMUR, IN SINGULIS PERSONIS PROPRIUM INTELLEGATUR, NON POTERIMUS DUO REI STIPULANDI CONSTITUI, VELUTI CUM USUM FRUCTUM AUT DOTIS NOMINE DARI STIPULEMUR; IDQUE ET IULIANUS SCRIBIT. IDEM AIT, ET SI TITIUS ET SEIUS DECEM AUT STICHUM, QUI TITII SIT, STIPULATI FUERINT, NON VIDERI EOS DUOS REOS STIPULANDI, CUM TITIO DECEM TANTUM, SEIO STICHUS AUT DECEM DEBEANTUR.* *ULP. 46 AD SAB. GENERALITER IULIANUS AIT EUM, QUI HERES EXSTITIT EI, PRO QUO INTERVENERAT, LIBERARI EX CAUSA ACCESSIONIS ET SOLUMMODO QUASI HEREDEM REI TENERI. DENIQUE SCRIPSIT, SI FIDEIUSSOR HERES EXTITERIT EI, PRO QUO FIDEIUSSIT, QUASI REUM ESSE OBLIGSTUM, EX CAUSA FIDEIUSSIONIS LIBERARI; REUM VERO REO SUCCEDENTEM EX DUABUS CAUSIS ESSE OBLIGATUM. NEC ENIM POTEST REPPERIRI, QUAE OBLIGATIO QUAM PEREMAT; AT IN FIDEIUSSORE ET REO REPPERITUR, QUIA REI OBLIGATIO PLENIOR EST. NAM UBI ALIQUA DIFFERENTIA EST OBLIGATIONUM, POTEST CONSTITUI ALTERAM PER ALTERAM PEREMI; CUM VERO DUAE EIUSDEM SINT POTESTATIS, NON POTEST REPPERIRI, CUR ALTERA POTIUS QUAM ALTERA CONSUMERETUR. REFERT AUTEM HAEC AD SPECIEM, IN QUA VULT OSTENDERE NON ESSE NOVUM, UT DUAE OBLIGATIONES IN UNIUS PERSONA CONCURRANT. EST AUTEM SPECIES TALIS. SI REUS PROMITTENDI REO PROMITTENDI HERES EXTITERIT, DUAS OBLIGATIONES SUSTINET; ITEM SI REUS STIPULANDI EXSTITERIT HERES REI STIPULANDI, DUAS SPECIES OBLIGATIONIS SUSTINEBIT. PLANE SI EX ALTERA EARUM EGERIT, UTRAMQUE CONSUMET, VIDELICET QUIA NATURA OBLIGATIONUM DUARUM, QUAS HABERET, EA ESSET, UT, CUM ALTERA EARUM IN IUDICIUM DEDUCERETUR, ALTERA CONSUMERETUR.* CUM SERVUS STIPULETUR, NIHIL INTEREST, SIBI AN DOMINO AN VERO SINE ALTERUTRA EORUM ADIECTIONE DARI STIPULETUR. SI SERVUS TUUS, QUI MIHI BONA FIDE SERVIEBAT, PECULIUM HABUERIT, QUOD AD TE PERTINEAT, ET EGO EX EO PECUNIAM TITIO CREDIDERO, NUMMI TUI MANEBUNT, STIPULANDO AUTEM MIHI SERVUS EANDEM PECUNIAM NIHIL AGET; VINDICANDO ERGO EAM PECUNIAM TU CONSEQUI POTERIS. SI SERVUS COMMUNIS MEUS ET TUUS EX PECULIO, QUOD AD TE SOLUM PERTINEBAT, MUTUAM PECUNIAM DEDERIT, OBLIGATIONEM TIBI ADQUIRET ET, SI EANDEM MIHI NOMINATIM STIPULATUS FUERIT, DEBITOREM A TE NON LIBERABIT, SED UTERQUE NOSTRUM HABEBIT ACTIONEM, EGO EX STIPULATU, TU QUOD PECUNIA TUA NUMERATA SIT; DEBITOR TAMEN ME DOLI MALI EXCEPTIONE SUMMOVERE POTERIT. QUOD SERVUS MEUS MEO SERVO DARI STIPULATUR, ID PERINDE HABERI DEBET, AC SI MIHI STIPULETUR; ITEM QUOD TUO SERVO STIPULATUR, PERINDE AC SI TIBI STIPULATUS ESSET, UT ALTERA STIPULATIO OBLIGATIONEM PARIAT, ALTERA NULLIUS MOMENTI SIT. COMMUNIS SERVUS DUORUM SERVORUM PERSONAM SUSTINET. IDCIRCO SI PROPRIUS MEUS SERVUS COMMUNI MEO ET TUO SERVO STIPULATUS FUERIT, IDEM IURIS ERIT IN HAC UNA CONCEPTIONE VERBORUM, QUOD FUTURUM ESSET, SI SEPARATIM DUAE STIPULATIONES CONCEPTAE FUISSENT, ALTERA IN PERSONAM MEI SERVI, ALTERA IN PERSONAM TUI SERVI; NEQUE EXISTIMARE DEBEMUS PARTEM DIMIDIAM TANTUM MIHI ADQUIRI, PARTEM NULLIUS ESSE MOMENTI, QUIA PERSONA SERVI COMMUNIS EIUS CONDICIONIS EST, UT IN EO, QUOD ALTER EX DOMINIS POTEST ADQUIRERE, ALTER NON POTEST, PERINDE HABEATUR, AC SI EIUS SOLIUS ESSET, CUI ADQUIRENDI FACULTATEM HABEAT. SI FRUCTUARIUS SERVUS STIPULATUS ESSET FRUCTUARIO AUT PROPRIETARIO, SI QUIDEM EX RE FRUCTUARII STIPULATUS ESSET, INUTILIS EST STIPULATIO, QUIA UTRIQUE EX RE FRUCTUARII ACTIONEM ADQUIRERE POTUISSET; SED SI ALIUD STIPULATUS FUISSET, PROPRIETARIUM PETERE POSSE, ET, SI PROMISSOR FRUCTUARIO SOLVISSET, LIBERATUR. CUM SERVUS COMMUNIS TITII ET MAEVII STIPULATUR IN HUNC MODUM; "DECEM KALENDIS TITIO DARE SPONDES? SI DECEM KALENDIS TITIO NON DEDERIS, TUNC MAEVIO VIGINTI DARE SPONDES?" DUAE STIPULATIONES ESSE VIDENTUR, SED SI KALENDIS DECEM DATA NON FUERINT, UTERQUE DOMINUS EX STIPULATU AGERE POTERIT, SED IN SECUNDA OBLIGATIONE MAEVIO COMMISSA TITIUS EXCEPTIONE DOLI SUMMOVEBITUR. *ULP. 48 AD SAB. SI, CUM DUOS DOMINOS SERVUS HABERET, STIPULATUS FUERIT ILLI AUT ILLI DOMINIS SUIS, QUAESITUM EST, AN CONSISTAT STIPULATIO. CASSIUS INUTILEM ESSE STIPULATIONEM SCRIPSIT ET IULIANUS CASSII SENTENTIAM PROBAT EOQUE IURE UTIMUR. VENUL. 1 STIP. SI SERVUS COMMUNIS ITA STIPULETUR; "KALENDIS IANUARIIS DECEM TITIO AUT MAEVIO DOMINIS, UTER EORUM TUNC VIVET, DARE SPONDES?", INUTILEM ESSE STIPULATIONEM IULIANUS SCRIBIT, QUIA NON POSSIT IN PENDENTI ESSE STIPULATIO NEC APPARERE, UTRI EORUM SIT ADQUISITUM.* SED ET SI ITA STIPULETUR; "TITIO DECEM AUT MAEVIO FUNDUM DARE SPONDES?", QUIA INCERTUM EST, UTRI EORUM ADQUISIERIT ACTIONEM, IDCIRCO INUTILIS STIPULATIO EXISTIMANDA EST. *PAPIN. 27 QUAEST. CUM SERVUS FRUCTUARIUS OPERAS SUAS LOCASSET ET EO NOMINE PECUNIAM IN ANNOS SINGULOS DARI STIPULATUS ESSET, FINITO FRUCTU DOMINO RESIDUI TEMPORIS ADQUIRI STIPULATIONEM IULIANUS SCRIPTUM RELIQUIT.* *PAUL. 14 AD PLAUT. SI LIBER HOMO VEL ALIENUS QUI BONA FIDE SERVIT EX RE ALTERIUS IUSSU POSSESSORIS STIPULETUR, IULIANUS AIT LIBERUM QUIDEM SIBI ADQUIRERE, SERVUM VERO DOMINO, QUIA IUSSUM DOMINO COHAEREAT.* SI QUIS "SI TITIUS CONSUL FACTUS ERIT, DECEM DARI" SPOPONDERIT, QUAMVIS PENDENTE CONDICIONE PROMISSOR MORIATUR, RELINQUET HEREDEM OBLIGATUM. FIDEIUSSOR OBLIGARI NON POTEST EI, APUD QUEM REUS PROMITTENDI OBLIGATUS NON EST. QUARE SI SERVUS COMMUNIS TITII ET SEMPRONII NOMINATIM TITIO DARI STIPULATUS FUERIT ET FIDEIUSSOREM ITA INTERROGAVERIT; "TITIO AUT SEMPRONIO ID DARE SPONDES?", TITIUS QUIDEM PETERE A FIDEIUSSORE POTERIT, SEMPRONII VERO PERSONA IN HOC SOLUM INTERPOSITA VIDEBITUR, UT SOLVI EI ANTE LITEM CONTESTATAM ET IGNORANTE VEL INVITO TITIO POSSIT. *PAUL. 72 AD EDICT. HI, QUI ACCESSIONIS LOCO PROMITTUNT, IN LEVIOREM CAUSAM ACCIPI POSSUNT, IN DETERIOREM NON POSSUNT. IDEO, SI A REO MIHI STIPULATUS SIM, A FIDEIUSSORE MIHI AUT TITIO, MELIOREM CAUSAM ESSE FIDEIUSSORIS IULIANUS PUTAT, QUIA POTEST VEL TITIO SOLVERE. QUOD SI A REO MIHI AUT TITIO STIPULATUS, A FIDEIUSSORE MIHI TANTUM INTERROGEM, IN DETERIOREM CAUSAM ACCEPTUM FIDEIUSSOREM IULIANUS AIT. ULP. 47 AD SAB. SI QUI STICHUM STIPULATUS FUERIT, FIDEIUSSOREM ITA ACCEPERIT; "STICHUM AUT DECEM FIDE TUA IUBES?", NON OBLIGARI FIDEIUSSOREM IULIANUS AIT, QUIA DURIOR EIUS FIT CONDICIO, UTPOTE CUM FUTURUM SIT, UT MORTUO STICHO TENEATUR. MARCELLUS AUTEM NOTAT NON IDEO TANTUM NON OBLIGARI, QUIA IN DURIOREM CONDICIONEM ACCEPTUS EST, SED QUIA ET IN ALIAM POTIUS OBLIGATIONEM ACCEPTUS EST; DENIQUE PRO EO, QUI DECEM PROMISERIT, NON POTERIT FIDEIUSSOR ITA ACCIPI, UT DECEM AUT STICHUM PROMITTAT, QUAMVIS EO CASU NON FIT EIUS DURIOR CONDICIO. IDEM IULIANUS AIT; SI IS, QUI HOMINEM AUT DECEM DARI STIPULATUS FUERAT, FIDEIUSSOREM ITA ACCEPERIT; "HOMINEM AUT DECEM, UTRUM EGO VELIM?", NON OBLIGAVIT EUM, QUIA DURIOR EIUS CONDICIO FACTA EST.* QUI CERTO LOCO DARI PROMISIT, ALIQUATENUS DURIORI CONDICIONI OBLIGATUR, QUAM SI PURE INTERROGATUS FUISSET; NULLO ENIM LOCO ALIO, QUAM IN QUEM PROMISIT, SOLVERE INVITO STIPULATORE POTEST. QUARE SI REUM PURE INTERROGAVERO ET FIDEIUSSOREM CUM ADIECTIONE LOCI ACCEPERO, NON OBLIGABITUR FIDEIUSSOR. SED ET SI REUS, ROMAE CONSTITUTUS, CAPUAE DARI PROMISERIT, FIDEIUSSOR EPHESI, PERINDE NON OBLIGABITUR FIDEIUSSOR, AC SI REUS SUB CONDICIONE PROMISISSET, FIDEIUSSOR AUTEM IN DIEM CERTAM VEL PURE PROMISISSET. FIDEIUSSOR ACCIPI POTEST, QUOTIENS EST ALIQUA OBLIGATIO CIVILIS VEL NATURALIS, CUI APPLICETUR. NATURALES OBLIGATIONES NON EO SOLO AESTIMANTUR, SI ACTIO ALIQUA EORUM NOMINE COMPETIT, VERUM ETIAM CUM SOLUTA PECUNIA REPETI NON POTEST; NAM LICET MINUS PROPRIE DEBERE DICANTUR NATURALES DEBITORES, PER ABUSIONEM INTELLEGI POSSUNT DEBITORES ET, QUI AB HIS PECUNIAM RECIPIUNT, DEBITUM SIBI RECEPISSE. QUOD ENIM SOLUTUM REPETI NON POTEST, CONVENIENS EST HUIUS NATURALIS OBLIGATIONIS FIDEIUSSOREM ACCIPI POSSE. *ULP. 47 AD SAB. ET POST LITEM CONTESTATAM FIDEIUSSOR ACCIPI POTEST, QUIA ET CIVILIS ET NATURALIS SUBEST OBLIGATIO; ET HOC ET IULIANUS ADMITTIT EOQUE IURE UTIMUR. PAPIN. 9 QUAEST. SI DEBITORI DEPORTATIO IRROGATA EST, NON POSSE PRO EO FIDEIUSSOREM ACCIPI SCRIBIT IULIANUS, QUASI TOTA OBLIGATIO CONTRA EUM EXTINCTA SIT.* STIPULATIONE IN DIEM CONCEPTA FIDEIUSSOR SI SUB CONDICIONE ACCEPTUS FUERIT, IUS EIUS IN PENDENTI ERIT, UT SI ANTE DIEM CONDICIO IMPLETA FUERIT, NON OBLIGETUR, SI CONCURRERET DIES ET CONDICIO VEL ETIAM DIEM CONDICIO SECUTA FUERIT, OBLIGETUR. CUM FIDEIUSSOR HOC MODO ACCEPTUS ESSET; "SI REUS QUADRAGINTA, QUAE EI CREDIDI, NON SOLVERIT, FIDE TUA ESSE IUBES?", VERISIMILE EST ID ACTUM, UT, CUM APPELLATUS REIS NON SOLVISSET, FIDEIUSSOR TENERETUR. SED ET SI REUS, ANTEQUAM APPELLARETUR, DECESSISSET, FIDEIUSSOR OBLIGATUS ERIT, QUIA HOC QUOQUE CASU VERUM EST REUM NON SOLVISSE. QUI PENDENTEM VINDEMIAM EMIT SI UVAM LEGERE PROHIBEATUR A VENDITORE, ADVERSUS EUM PETENTEM PRETIUM EXCEPTIONE UTI POTERIT "SI EA PECUNIA, QUA DE AGITUR, NON PRO EA RE PETITUR, QUAE VENIT NEQUE TRADITA EST". CETERUM POST TRADITIONEM SIVE LECTAM UVAM CALCARE SIVE MUSTUM EVEHERE PROHIBEATUR, AD EXHIBENDUM VEL INIURIARUM AGERE POTERIT, QUEMADMODUM SI ALIAM QUAMLIBET REM SUAM TOLLERE PROHIBEATUR. SI IS, QUI STICHUM DARI STIPULATUS FUERAT, HERES EXSTITERIT EI, CUI EX TESTAMENTO IDEM STICHUS DEBEBATUR; SI EX TESTAMENTO STICHUM PETIERIT, NON CONSUMET STIPULATIONEM, ET CONTRA SI EX STIPULATU STICHUM PETIERIT, ACTIONEM EX TESTAMENTO SALVAM HABEBIT, QUIA INITIO ITA CONSTITERINT HAE DUAE OBLIGATIONES, UT ALTERA IN IUDICIUM DEDUCTA ALTERA NIHILO MINUS INTEGRA REMANERET. QUI USUM FRUCTUM FUNDI STIPULATUR, DEINDE FUNDUM, SIMILIS EST EI, QUI PARTEM FUNDI STIPULATUR, DEINDE TOTUM, QUIA FUNDUS DARI NON INTELLEGITUR, SI USUS FRUCTUS DETRAHATUR. ET E CONTRARIO QUI FUNDUM STIPULATUS EST, DEINDE USUM FRUCTUM, SIMILIS EST EI, QUI TOTUM STIPULATUR, DEINDE PARTEM. SED QUI ACTUM STIPULATUR, DEINDE ITER, POSTERIORE STIPULATIONE NIHIL AGIT, SICUTI QUI DECEM, DEINDE QUINQUE STIPULATUR, NIHIL AGIT. ITEM SI QUIS FRUCTUM, DEINDE USUM STIPULATUS FUERIT, NIHIL AGIT. NISI IN OMNIBUS NOVANDI ANIMO HOC FACERE SPECIALITER EXPRESSERIT; TUNC ENIM PRIORE OBLIGATIONE EXSPIRANTE EX SECUNDA INTRODUCITUR PETITIO ET TAM ITER QUAM USUS NEC NON QUINQUE EXIGI POSSUNT. *ULP. 80 AD EDICT. SI QUIS OFFERENTI SE NEGOTIIS ALIENIS BONA FIDE SOLVERIT, QUANDO LIBERETUR? ET AIT IULIANUS, CUM DOMINUS RATUM HABUERIT, TUNC LIBERARI. IDEM AIT, ANTEQUAM DOMINUS HABERET RATUM, AN CONDICI EX EA CAUSA POSSIT? ET AIT INTERESSE, QUA MENTE SOLUTIO FACTA ESSET, UTRUM UT STATIM DEBITOR LIBERETUR AN VERO CUM DOMINUS RATUM HABUISSET; PRIORE CASU CONFESTIM POSSE CONDICI PROCURATORI ET TUNC DEMUM EXTINGUI CONDICTIONEM, CUM DOMINUS RATUM HABUISSET, POSTERIORE TUNC DEMUM NASCI CONDICTIONEM, CUM DOMINUS RATUM NON HABUISSET.* RATUM AUTEM HABERE DOMINUS DEBET, CUM PRIMUM CERTIOR FACTUS EST. SED HOC ?\EN PL1ATEI? ET CUM QUODAM SPATIO TEMPORIS ACCIPI DEBET, SICUT IN LEGATO, CUM DE REPELLENDO QUAERERETUR, SPATIUM QUODDAM TEMPORIS ADSUMITUR NEC MINIMUM NEC MAXIMUM ET QUOD MAGIS INTELLECTU PERCIPI QUAM EX LOCUTIONE EXPRIMI POSSIT. *ULP. L. C. * QUID ERGO, SI, QUOD PRIMO RATUM NON HABUIT, POSTEA HABEBIT RATUM? NIHILO MAGIS PROFICERE AD IMPEDIENDAM ACTIONEM SUAM ET OB ID, QUOD PRIMO NON HABUIT RATUM, ACTIONEM SALVAM HABERE AIT.* QUI HOMINEM AUT DECEM TIBI AUT TITIO DARI PROMISIT, SI TITIO PARTEM HOMINIS TRADIDERIT, MOX TIBI DECEM NUMERAVERIT, NON TITIO, SED TIBI PARTEM HOMINIS CONDICET, QUASI INDEBITUM TUA VOLUNTATE TITIO SOLVERET. IDEMQUE IURIS ERIT ETIAM, SI MORTUO TITIO DECEM SOLVERIT, UT TIBI POTIUS QUAM HEREDI TITII PARTEM HOMINIS CONDICAT. SI DUO REI STIPULANDI HOMINEM DARI STIPULATI FUERINT ET PROMISSOR UTRIQUE PARTES DIVERSORUM HOMINUM DEDERIT, DUBIUM NON EST, QUIN NON LIBERETUR. SED SI EIUSDEM HOMINIS PARTES UTRIQUE DEDERIT, LIBERATIO CONTINGIT, QUIA OBLIGATIO COMMUNIS EFFICIET, UT QUOD DUOBUS SOLUTUM EST, UNI SOLUTUM ESSE VIDEATUR. NAM EX CONTRARIO CUM DUO FIDEIUSSORES HOMINEM DARI SPOPONDERINT, DIVERSORUM QUIDEM HOMINUM PARTES DANTES NON LIBERANTUR; AT SI EIUSDEM HOMINIS PARTES DEDERINT, LIBERANTUR. STIPULATUS SUM DECEM MIHI AUT HOMINEM TITIO DARI; SI HOMO TITIO DATUS FUISSET, PROMISSOR A ME LIBERATUR ET, ANTEQUAM HOMO DARETUR, EGO DECEM PETERE POSSUM. SI TITIUM OMNIBUS NEGOTIIS MEIS PRAEPOSUERO, DEINDE VETUERO EUM IGNORANTIBUS DEBITORIBUS ADMINISTRARE NEGOTIA MEA, DEBITORES EI SOLVENDO LIBERABUNTUR; NAM IS, QUI OMNIBUS NEGOTIIS SUIS ALIQUEM PROPONIT, INTELLEGITUR ETIAM DEBITORIBUS MANDARE, UT PROCURATORI SOLVANT. SI NULLO MANDATO INTERCEDENT DEBITOR FALSO EXISTIMAVERIT VOLUNTATE MEA PECUNIAM SE NUMERARE, NON LIBERABITUR. ET IDEO PROCURATORI, QUI SE ULTRO ALIENIS NEGOTIIS OFFERT, SOLVENDO NEMO LIBERABITUR; ET CUM FUGITIVUS, QUI PRO LIBERO SE GEREBAT, REM VENDIDISSET, RESPONSUM EST EMPTORES FUGITIVO SOLVENTES A DOMINO LIBERATOS NON ESSE. SI GENER SOCERO, IGNORANTE FILIA, DOTEM SOLVISSET, NON EST LIBERATUS, SED CONDICERE SOCERO POTEST, NISI RATUM FILIA HABUISSET. ET PROPEMODUM SIMILIS EST GENER EI, QUI ABSENTIS PROCURATORI SOLVERET, QUIA IN CAUSAM DOTIS PARTICEPS ET QUASI SOCIA OBLIGATIONIS PATRI FILIA ESSET. SI DEBITOREM MEUM IUSSERO PECUNIAM TITIO DARE DONATURUS EI, QUAMVIS TITIUS EA MENTE ACCEPERIT, UT MEOS NUMMOS FACERET, NIHILO MINUS DEBITOR LIBERABITUR; SED SI POSTEA TITIUS EANDEM PECUNIAM MIHI DEDISSET, NUMMI MEI FIENT. QUIDAM FILIUM FAMILIAS, QUO FIDEIUSSOREM ACCEPERAT, HEREDEM INSTITUERAT; QUAESITUM EST, SI IUSSU PATRIS ADISSET HEREDITATEM, AN PATER CUM FIDEIUSSORE AGERE POSSET. DIXI, QUOTIENS REUS SATISDANDI REO SATIS ACCIPIENDI HERES EXISTERET, FIDEIUSSORES IDEO LIBERARI, QUIA PRO EODEM APUD EUNDEM DEBERE NON POSSENT. SI PRAEDO ID, QUOD A DEBITORIBUS HEREDITARIIS EXEGERAT, PETENTI HEREDITATEM RESTITUERIT, DEBITORES LIBERABUNTUR. SI DECEM AUT HOMINEM DARI STIPULATUS FUERO ET DUOS FIDEIUSSORES ACCEPERO TITIUM ET MAEVIUM ET TITIUS QUINQUE SOLVERIT, NON LIBERABITUR, PRIUSQUAM MAEVIUS QUOQUE QUINQUE SOLVAT; QUOD SI MAEVIUS PARTEM HOMINIS SOLVERIT, UTERQUE OBLIGATUS REMANEBIT. QUI PERPETUA EXCEPTIONE SE TUERI POTEST, SOLUTUM REPETIT ET IDEO NON LIBERATUR. QUARE SI EX DUOBUS REIS PROMITTENDI ALTER PEPIGERIT, NE AB EO PETERETUR, QUAMVIS SOLVERIT, NIHILO MINUS ALTER OBLIGATUS MANEBIT. *PAUL. 15 QUAEST. MIHI ROMAE AUT EPHESI TITIO DARI STIPULOR; AN SOLVENDO TITIO EPHESI A ME LIBERETUR, VIDEAMUS; NAM SI DIVERSA FACTA SUNT, UT IULIANUS PUTAT, DIVERSA RES EST.* *MAECIAN. 2 FIDEIC. CUM EX PLURIBUS CAUSIS DEBITOR PECUNIAM SOLVIT, IULIANUS ELEGANTISSIME PUTAT EX EA CAUSA EUM SOLVISSE VIDERI DEBERE, EX QUA TUNC, CUM SOLVEBAT, COMPELLI POTERIT AD SOLUTIONEM.* *ULP. 50 AD SAB. SI IS, QUI HOMINEM STIPULATUS EST, STICHUM ACCEPTO TULERIT, IULIANUS LIBRO QUINQUAGENSIMO QUARTO DIGESTORUM SCRIPSIT ACCEPTILATIONEM ALIQUID EGISSE TOLLISSEQUE TOTAM OBLIGATIONEM; QUOD ENIM INVITO STIPULATORI PROMISSOR SOLVERE POTEST, ID ET ACCEPTUM LATUM LIBERATIONEM PARIET.* QUI HOMINEM LEGAT ET STICHUM ADIMIT, NON PEREMIT LEGATUM, SED EXTENUAT. QUI HOMINEM AUT DECEM STIPULATUS EST, SI QUINQUE ACCEPTO FECERIT, PARTEM STIPULATIONIS PEREMIT ET PETERE QUINQUE AUT PARTEM HOMINIS POTEST. EA EST NATURA CAVILLATIONIS, QUAM GRAECI ?SWR1ITHN? APPELLANT, UT AB EVIDENTER VERIS PER BREVISSIMAS MUTATIONES DISPUTATIO AD EA, QUAE EVIDENTER FALSA SUNT, PERDUCATUR. QUOTIENS SERVUS IUDICIO SISTENDI CAUSA UT IPSE LITIGATURUS VEL AB ALIO STIPULATUR VEL IPSE PROMITTIT; NEC COMMITTITUR STIPULATIO NEC FIDEIUSSORES TENENTUR, QUIA SERVUS CONVENIRI VEL CONVENIRE NON POTEST. IURE CIVILI RECEPTUM EST, QUOTIENS PER EUM, CUIUS INTEREST CONDICIONEM IMPLERI, FIT, QUOMINUS IMPLEATUR, UT PERINDE HABEATUR, AC SI IMPLETA CONDICIO FUISSET; QUOD PLERIQUE ET AD LEGATA ET AD HEREDUM INSTITUTIONES PERDUXERUNT. QUIBUS EXEMPLIS STIPULATIONES QUOQUE COMMITTI QUIDAM RECTE PUTAVERUNT, CUM PER PROMISSOREM FACTUM ESSET, QUO MINUS STIPULATOR CONDICIONI PARERET. CUM AUTEM FUNDI POSSESSOR ANTE LITEM CONTESTATAM DOLO MALO FUNDUM POSSIDERE DESIIT, HEREDES EIUS IN REM QUIDEM ACTIONEM SUSCIPERE COGENDI NON SUNT, SED IN FACTUM ACTIO ADVERSUS EOS REDDI DEBEBIT PER QUAM RESTITUERE COGANTUR, QUANTO LOCUPLETES EX EA RE FACTI FUERUNT. *PAUL. 73 AD EDICT. INCERTAM QUANTITATEM CONTINET STIPULATIO IUDICATUM SOLVI ET REM RATAM DOMINUM HABITURUM ET DAMNI INFECTI ET HIS SIMILES, IN QUIBUS RESPONDETUR SCINDI EAS IN PERSONAS HEREDUM, QUAMVIS POSSIT DICI EX PERSONA HEREDUM PROMISSORIS NON POSSE DESCENDENTEM A DEFUNCTO STIPULATIONEM DIVERSAM CONDICIONEM CUIUSQUE FACERE. AT IN CONTRARIUM SUMMA RATIONE FIT, UT UNO EX HEREDIBUS STIPULATORIS VINCENTE IN PARTEM EIUS COMMITTATUR STIPULATIO; HOC ENIM FACERE VERBA STIPULATIONIS "QUANTI EA RES EST". SED ** SI POSSESSOR FUNDI ANTE IUDICIUM ACCEPTUM DUOBUS HEREDIBUS RELICTIS DECESSERIT ET AB ALTERO EX HIS, QUI TOTUM FUNDUM POSSIDEBAT, TOTUS PETITUS FUERIT, QUIN IN SOLIDUM CONDEMNARI DEBEAT, DUBITARI NON OPORTET. *PAUL. L. C. IN QUANTUM AUTEM IPSE EA STIPULATIONE VEL FIDEIUSSORES AN OMNINO TENEANTUR, DUBITARI POTEST; ET VIDENDUM AIT, NE NON COMMITTATUR. SED SI LITE CONTESTATA POSSESSOR DECESSERIT, UNUM EX HEREDIBUS NON MAIORE EX PARTE DAMNANDUM, LICET TOTUM FUNDUM POSSIDEAT, QUAM EX QUA HERES EST.* *[SI PLURES FUERINT SPONSORES, POSTEAQUAM CUM UNO LIS CONTESTATA EST EX CLAUSULA OB REM NON DEFENSAM, IPSE REUS POTEST SUSCIPERE DEFENSIONEM;]* IS AUTEM, CUM QUO ACTUM FUIT, ABSOLVI DEBET. SI EX DUOBUS FIDEIUSSORIBUS, QUI IUDICATUM SOLVI SPOPONDERANT, ALTER OB REM NON DEFENSAM PARTEM SUAM SOLVERIT, NIHILO MINUS RES DEFENDI POTERIT. NEC TAMEN IS, QUI SOLVERIT, REPETET; STIPULATIO ENIM PRO PARTE EIUS PEREMPTA EST, PERINDE AC SI ACCEPTUM EI FACTUM FUISSET. QUOTIENS EX STIPULATIONE IUDICATUM SOLVI OB REM NON DEFENSAM AGITUR CUM FIDEIUSSORIBUS, NON EST INIQUUM CAVERI DOMINUM PRIORE IUDICIO ABSOLVI, QUIA OMISSA CAUTIONE FIDEIUSSORES MANDATI IUDICIO NON CONSEQUENTUR AUT CERTE COGANTUR DOMINUM PRIORE IUDICIO DEFENDERE. *GAI. 27 AD EDICT. SI ANTE ACCEPTUM IUDICIUM PROHIBITUS FUERIT PROCURATOR A DOMINO ET ACTOR IGNORANS PROHIBITUM EUM ESSE EGERIT, AN STIPULATIO COMMITTATUR? ET NIHIL ALIUD DICI POTEST QUAM COMMITTI. QUOD SI QUIS SCIENS PROHIBITUM ESSE EGERIT, IULIANUS NON PUTAT STIPULATIONEM COMMITTI; NAM UT COMMITTATUR, NON SUFFICERE AIT CUM EA PERSONA ACCEPTUM ESSE IUDICIUM, QUAE STIPULATIONI COMPREHENSA EST, SED OPORTERE ETIAM CAUSAM PERSONAE EANDEM ESSE, QUAE STIPULATIONIS INTERPONENDAE TEMPORE FUIT. ET IDEO SI IS, QUI PROCURATOR DATUS EST, HERES EXSTITERIT DOMINO ATQUE ITA ACCEPERIT IUDICIUM SIVE ETIAM PROHIBITUS ACCEPERIT, NON COMMITTITUR STIPULATIO; NAM ET ALIAS RESPONSUM ESSE, SI QUIS ABSENTEM DEFENDENS SATISDEDERIT, DEINDE, VEL PROCURATOR AB EO DATUS VEL POSTQUAM HERES EI EXSTITIT, IUDICIUM ACCEPERIT, FIDEIUSSORES NON TENERI.* NON OMNIUM, QUAE A MAIORIBUS CONSTITUTA SUNT, RATIO REDDI POTEST. *MAECIAN. 9 FIDEIC. IULIANUS SCRIBIT, SI UTRIUSQUE HEREDIS PARS EXHAUSTA EST LEGATIS ET ALTER EX HEREDIBUS CAUTIONEM PRAETORIUM ACCEPIT A LEGATARIIS, NON AEQUALITER, SED PRO SUO MODO LEGIS FALCIDIAE RATIONEM ET ACTIONEM EX STIPULATU HABITURUM. OMNES ENIM PRAETORIAS STIPULATIONES EIUSDEM INTERPRETATIONIS ESSE; NAM CONSTARE EX IUDICATUM SOLVI STIPULATIONE, SIVE A PARTE ACTORIS SIVE A REI PLURES HEREDES EXSTITISSENT, NON OMNIBUS NEC ADVERSUS OMNES ACTIONEM CONTINGERE, SED DUMTAXAT HIS QUI VICISSENT ET ADVERSUS VICTOS, HISQUE, ADVERSUS QUOS RES DEFENSA NON ESSET, ADVERSUS EOS, QUI REM NON DEFENDISSENT.* *ULP. 79 AD EDICT. IULIANUS DENIQUE SCRIBIT, SI PURE ET SUB CONDICIONE LEGATA FUERINT, NE EXSISTENTE CONDICIONE LEX FALCIDIA LOCUM HABEAT, NON ALITER LEGATORUM QUAE PURE DATA SUNT, ACTIONEM DARI DEBERE, QUAM SI CAUTUM FUERIT HEREDI "QUANTO AMPLIUS, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICUERIT, CEPERIT". IDEM IULIANUS SCRIBIT EUM, CUI QUADRANS SUB CONDICIONE ET DODRANS PURE LEGATUS EST, CAVERE DEBERE "QUANTO AMPLIUS, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICEAT, CEPERIT, REDDI".* *POMP. 3 EX PLAUT. SI PROCURATOR FUNDUM PETISSET ET CAVISSET, UTI ADSOLET, RATAM REM DOMINUM HABITURUM, DEINDE DOMINUS POSTEA EUNDEM FUNDUM VENDIDISSET EUMQUE EMPTOR PETERET, STIPULATIONEM RATAM REM HABERI COMMITTI IULIANUS SCRIBIT.* SI SINE IUDICE NON DEBITAM PECUNIAM EXEGERIT PROCURATOR ET DOMINUS RATAM SOLUTIONEM NON HABUERIT, SED EANDEM PECUNIAM PETERE INSTITUERIT; FIDEIUSSORES TENENTUR ET CONDICTIO, QUA PROCURATOR TENERETUR, SI STIPULATIO INTERPOSITA NON FUISSET, PEREMITUR. QUOTIENS ENIM PROCURATORI PECUNIA SOLVITUR ET DOMINUS EAM SOLUTIONEM RATAM NON HABET, EXISTIMO ID AGI, UT CONDICTIO PEREMATUR ET SOLA ACTIO EI, QUI INDEBITUM SOLVIT, ADVERSUS PROCURATOREM EX STIPULATU COMPETAT. HOC AMPLIUS PRAESTANT FIDEIUSSORES IMPENSAS, QUAE IN IUDICIUM FACTAE FUISSENT. QUOD SI DOMINUS RATAM HABUISSET, FIDEIUSSORES QUIDEM LIBERANTUR, SED AB IPSO DOMINO EADEM PECUNIA PER CONDICTIONEM PETI POTEST. QUOD SI PROCURATOR DEBITAM DOMINO PECUNIAM SINE IUDICE EXEGISSET, IDEM IURIS EST, HOC SECUS, QUOD, SI DOMINUS RATAM REM HABUISSET, NULLA EIUS PECUNIAE REPETITIO FUTURA EST. QUOD SI PROCURATOR PER IUDICEM NON DEBITAM PECUNIAM EXEGISSET, DICI POTEST, SIVE RATAM DOMINUS HABUISSET SIVE NON HABUISSET, FIDEIUSSORES NON TENERI, VEL QUIA NULLA RES ESSET, QUAM DOMINUS RATAM HABERE POSSIT, VEL QUIA NIHIL STIPULATORIS INTEREST RATUM HABERI; ADFICIETUR ERGO INIURIA IS, QUI PROCURATORI SOLVIT. MAGIS TAMEN EST, UT, SI DOMINUS RATUM NON HABUERIT, FIDEIUSSORES TENEANTUR. QUOD SI DEBITAM PECUNIAM PROCURATOR PER IUDICEM, CUI NIHIL MANDATUM FUERIT, PETIERIT, MAGIS EST, UT IN SOLIDUM FIDEIUSSORES TENEANTUR, SI DOMINUS RATUM NON HABUERIT. CUM AUTEM PROCURATOR RECTE PETIT, DOMINUS PERPERAM, NON DEBET PROCURATOR PRAESTARE, NE INIURIA IUDICIS DOMINUS ALIQUID CONSEQUATUR; NUMQUAM ENIM PROPTER INIURIAM IUDICIS FIDEIUSSORES OBLIGANTUR. VERIUS TAMEN EST HOC CASU FIDEIUSSORES NON NISI IN IMPENSAS LITIS TENERI. *MARCELLUS;* SI DOMINUS RATAM REM NON HABUERIT, SED LITE MOTA REM AMISERIT, NIHIL PRAETER IMPENDIA IN STIPULATIONEM RATAM REM DEDUCITUR. *IULIANUS.* SI PROCURATORI EIUS, QUI MORTUUS ERAT, SINE IUDICE SOLUTA FUERINT LEGATA, STIPULATIO COMMITTETUR, NISI HERES RATUM HABUERIT, UTIQUE SI DEBITA FUERINT; TUNC ENIM NON DUBIE INTEREST STIPULATORIS RATAM SOLUTIONEM AB HEREDE HABERI, NE BIS EADEM PRAESTET. SI IN STIPULATIONEM RATAM REM HABERI HACTENUS COMPREHENSUM FUERIT "LUCIUM TITIUM RATUM HABITURUM?", CUM ID APERTE AGERETUR, UT HEREDIS CETERORUMQUE PERSONAE, AD QUOS EA RES PERTINERET, OMITTERENTUR, DIFFICILE EST EXISTIMARI DOLI CLAUSULAM COMMITTI. SANE CUM PER IMPRUDENTIAM HAE PERSONAE OMITTANTUR, ACTIO EX DOLI CLAUSULA COMPETIT. SI PROCURATOR IUDICIUM DE HEREDITATE EDIDERIT, DEINDE DOMINUS FUNDUM EX EA HEREDITATE PETIERIT, STIPULATIO RATAM REM HABERI COMMITTETUR, QUIA, SI VERUS PROCURATOR FUISSET, EXCEPTIO REI IUDICATAE DOMINUM SUMMOVERET. PLERUMQUE AUTEM STIPULATIO RATAM REM HABERI HIS CASIBUS COMMITTETUR, QUIBUS, SI VERUS PROCURATOR EGISSET, DOMINO AUT IPSO IURE AUT PROPTER EXCEPTIONEM ACTIO INUTILIS ESSET. QUI PATRIS NOMINE INIURIARUM AGIT OB EAM REM, QUOD FILIUS EIUS VERBERATUS PULSATUSVE SIT, IN STIPULATIONE COGENDUS EST FILII QUOQUE PERSONAM COMPREHENDERE, PRAESERTIM CUM FIERI POSSIT, UT PATER ANTE DECEDAT, QUAM SCIRET PROCURATOREM SUUM EGISSE, ET ITA INIURIARUM ACTIO REDEAT AD FILIUM. SED ET SI NEPOTI INIURIA FACTA FUERIT ET PROCURATOR AVI PROPTER HANC CAUSAM INIURIARUM AGET, NON SOLUM FILII, SED ETIAM NEPOTIS PERSONA COMPREHENDENDA ERIT IN STIPULATIONE; QUID ENIM PROHIBET ET PATREM ET FILIUM, ANTEQUAM SCIRENT PROCURATOREM EGISSE, DECEDERE? QUO CASU INIQUUM EST FIDEIUSSORES NON TENERI NEPOTE INIURIARUM AGENTE. MINOR VIGINTI QUINQUE ANNIS FUNDUM VENDIDIT TITIO, EUM TITIUS SEIO; MINOR SE IN EA VENDITIONE CIRCUMSCRIPTUM DICIT ET INPETRAT COGNITIONEM NON TANTUM ADVERSUS TITIUM, SED ETIAM ADVERSUS SEIUM; SEIUS POSTULABAT APUD PRAETOREM UTILEM SIBI DE EVICTIONE STIPULATIONEM IN TITIUM DARI; EGO DANDAM PUTABAM. RESPONDI; IUSTAM REM SEIUS POSTULAT; NAM SI EI FUNDUS PRAETORIA COGNITIONE ABLATUS FUERIT, AEQUUM ERIT PER EUNDEM PRAETOREM ET EVICTIONEM RESTITUI. SI SERVUS TUUS EMERIT HOMINEM ET EUNDEM VENDIDERIT TITIO EIUSQUE NOMINE DUPLAM PROMISERIT ET TU A VENDITORE SERVI STIPULATUS FUERIS; SI TITIUS SERVUM PETIERIT ET IDEO VICTUS SIT, QUOD SERVUS TUUS IN TRADENDO SINE VOLUNTATE TUA PROPRIETATEM HOMINIS TRANSFERRE NON POTUISSET, SUPERERIT PUBLICIANA ACTIO ET PROPTER HOC DUPLAE STIPULATIO EI NON COMMITTETUR; QUARE VENDITOR QUOQUE TUUS AGENTEM TE EX STIPULATU POTERIT DOLI MALI EXCEPTIONE SUMMOVERE. ALIAS AUTEM SI SERVUS HOMINEM EMERIT ET DUPLAM STIPULETUR, DEINDE EUM VENDIDERIT ET AB EMPTORE EVICTUS FUERIT; DOMINO QUIDEM ADVERSUS VENDITOREM IN SOLIDUM COMPETIT ACTIO, EMPTORI VERO ADVERSUS DOMINUM DUMTAXAT DE PECULIO. DENUNTIARE VERO DE EVICTIONE EMPTOR SERVO, NON DOMINO DEBET; ITA ENIM EVICTO HOMINE UTILITER DE PECULIO AGERE POTERIT; SIN AUTEM SERVUS DECESSERIT, TUNC DOMINO DENUNTIANDUM EST. SI A ME BESSEM FUNDI EMERIS, A TITIO TRIENTEM, DEINDE PARTEM DIMIDIAM FUNDI A TE QUIS PETIERIT; SI QUIDEM EX BESSE QUEM A ME ACCEPERAS SEMIS PETITUS FUERIT, TITIUS NON TENEBITUR, SI VERO TRIENS QUEM TITIUS TIBI TRADIDERAT ET SEXTANS EX BESSE QUEM A ME ACCEPERAS PETITUS FUERIT, TITIUS QUIDEM PRO TRIENTE, EGO PRO SEXTANTE EVICTIONEM TIBI PRAESTABIMUS. PATER SCIENS FILIUM SUUM QUEM IN POTESTATE HABEBAT IGNORANTI EMPTORI VENDIDIT; QUAESITUM EST, AN EVICTIONIS NOMINE TENEATUR. RESPONDIT; QUI LIBERUM HOMINEM SCIENS VEL IGNORANS TAMQUAM SERVUM VENDAT, EVICTIONIS NOMINE TENETUR; QUARE ETIAM PATER, SI FILIUM SUUM TAMQUAM SERVUM VENDIDERIT, EVICTIONIS NOMINE OBLIGATUR. QUI STATULIBERUM TRADIT, NISI DIXERIT EUM STATULIBERUM ESSE, EVICTIONIS NOMINE PERPETUO OBLIGATUR. QUI SERVUM VENDITUM TRADIT ET DICIT USUM FRUCTUM IN EO SEII ESSE, CUM AD SEMPRONIUM PERTINEAT, SEMPRONIO USUM FRUCTUM PETENTE PERINDE TENETUR, AC SI IN TRADENDO DIXISSET USUS FRUCTUS NOMINE ADVERSUS SEIUM NON TENERI. ET SI RE VERA SEII USUS FRUCTUS FUERIT, LEGATUS AUTEM ITA, UT, CUM AD SEIUM PERTINERE DESISSET, SEMPRONII ESSET, SEMPRONIO USUM FRUCTUM PETENTE TENEBITUR, SEIO AGENTE RECTE DEFUGIET. *ULP. 80 AD EDICT. SI TITIUS STICHUM POST MORTEM SUAM LIBERUM ESSE IUSSUM VENDIDERIT, MORTUO DEINDE EO STICHUS AD LIBERTATEM PERVENERIT, AN STIPULATIO DE EVICTIONE INTERPOSITA TENEAT? ET AIT IULIANUS COMMITTI STIPULATIONEM; QUAMVIS ENIM TITIUS HOC CASU DENUNTIARI PRO EVICTIONE NON POTUISSET, HEREDI TAMEN EIUS DENUNTIARI POTUISSET.* SI IS QUI SATIS A ME DE EVICTIONE ACCEPIT FUNDUM A ME HEREDE LEGAVERIT, CONFESTIM FIDEIUSSORES LIBERABUNTUR, QUIA, ETIAMSI EVICTUS FUERIT AB EO CUI LEGATUS FUERAT, NULLA ADVERSUS FIDEIUSSORES ACTIO EST. VACCAE EMPTOR, SI VITULUS QUI POST EMPTIONEM NATUS EST EVINCATUR, AGERE EX DUPLAE STIPULATIONE NON POTEST, QUIA NEC IPSA NEC USUS FRUCTUS EVINCITUR. NAM QUOD DICIMUS VITULUM FRUCTUM ESSE VACCAE, NON IUS, SED CORPUS DEMONSTRAMUS, SICUTI PRAEDIORUM FRUMENTA ET VINUM FRUCTUM RECTE DICIMUS, CUM CONSTET EADEM HAEC NON RECTE USUM FRUCTUM APPELLARI. SI SERVUS COMMUNIS DAMNI INFECTI STIPULATUS FUISSET, PERINDE HABETUR, AC SI IPSI DOMINI SUA VOCE PRO PARTIBUS STIPULARENTUR. NEQUE LEGES NEQUE SENATUS CONSULTA ITA SCRIBI POSSUNT, UT OMNES CASUS QUI QUANDOQUE INCIDERINT COMPREHENDANTUR, SED SUFFICIT EA QUAE PLERUMQUE ACCIDUNT CONTINERI. TITIUS EXHEREDATO FILIO EXTRANEUM HEREDEM SUB CONDICIONE INSTITUIT; QUAESITUM EST, SI POST MORTEM PATRIS PENDENTE CONDICIONE FILIUS UXOREM DUXISSET ET FILIUM PROCREASSET ET DECESSISSET, DEINDE CONDICIO INSTITUTI HEREDIS DEFECISSET, AN AD HUNC POSTUMUM NEPOTEM LEGITIMA HEREDITAS AVI PERTINERET. RESPONDIT; QUI POST MORTEM AVI SUI CONCIPITUR, IS NEQUE LEGITIMAM HEREDITATEM EIUS TAMQUAM SUUS HERES NEQUE BONORUM POSSESSIONEM TAMQUAM COGNATUS ACCIPERE POTEST, QUIA LEX DUODECIM TABULARUM EUM VOCAT AD HEREDITATEM, QUI MORIENTE EO, DE CUIUS BONIS QUAERITUR, IN RERUM NATURA FUERIT. ITEM PRAETOR EDICTO SUO PROXIMITATIS NOMINE BONORUM POSSESSIONEM POLLICETUR HIS, QUI DEFUNCTO MORTIS TEMPORE COGNATI FUERINT. NAM QUOD IN CONSUETUDINE NEPOTES COGNATI APPELLANTUR ETIAM EORUM, POST QUORUM MORTEM CONCEPTI SUNT, NON PROPRIE, SED PER ABUSIONEM VEL POTIUS ?\ANAFORIK3WS? ACCIDIT. SI QUIS PRAEGNATEM UXOREM RELIQUISSET ET MATREM ET SOROREM, SI VIVA UXORE MATER MORTUA FUISSET, DEINDE UXOR MORTUUM PEPERISSET, AD SOROREM SOLAM LEGITIMA HEREDITAS PERTINET, QUIA CERTUM ESSET MATREM EO TEMPORE DECESSISSE, QUO LEGITIMA HEREDITAS AD EAM NON PERTINEBAT. *ULP. 12 AD SAB. SCIENDUM EST AUTEM NEPOTES ET DEINCEPS INTERDUM, ETIAMSI PARENTES EOS MORTIS TEMPORE PRAECESSERUNT, TAMEN POSSE SUOS HEREDES EXISTERE, QUAMVIS SUCCESSIO IN SUIS HEREDIBUS NON SIT. QUOD ITA PROCEDIT. SI PATER FAMILIAS TESTAMENTO FACTO DECESSERIT EXHEREDATO FILIO, MOX DELIBERANTE HEREDE INSTITUTO FILIUS DECESSIT, POSTEA DEINDE REPUDIAVIT HERES INSTITUTUS; NEPOS POTERIT SUUS HERES ESSE, UT ET MARCELLUS LIBRO DECIMO SCRIPSIT, QUONIAM NEC DELATA EST FILIO HEREDITAS. IDEM ERIT DICENDUM ET SI FILIUS EX ASSE SUB CONDICIONE, QUAE FUIT IN ARBITRIO IPSIUS, VEL NEPOS SUB OMNI INSTITUTUS NON IMPLETA CONDICIONE DECESSERINT; NAM DICENDUM ERIT SUOS POSSE SUCCEDERE, SI MODO MORTIS TESTATORIS TEMPORE VEL IN REBUS HUMANIS VEL SALTEM CONCEPTI FUERINT; IDQUE ET IULIANO ET MARCELLO PLACET.* *MODEST. 5 REGUL. IUS ADGNATIONIS NON POSSE PACTO REPUDIARI, NON MAGIS QUAM UT QUIS DICAT NOLLE SUUM ESSE, IULIANI SENTENTIA EST.* *ULP. 12 AD SAB. * PROPONAMUS FUISSE DEFUNCTAE CONSANGUINEUM EIUSQUE FILIUM, DELIBERANTE FILIO DEFUNCTAE CONSANGUINEUM OBISSE, MOX FILIUM REPUDIASSE MATRIS HEREDITATEM; AN CONSANGUINEI FILIUS ADMITTI POSSIT? ET IULIANUS RECTE PUTAT CIRCA TERTULLIANUM LOCUM ESSE SUCCEDENTI ADGNATO.* *ULP. 13 AD SAB. FILIUM AUTEM VEL FILIAM ACCIPERE DEBEMUS, SIVE IUSTE SINT PROCREATI VEL VULGO QUAESITI; IDQUE IN VULGO QUAESITIS ET IULIANUS LIBRO QUINQUAGENSIMO NONO DIGESTORUM SCRIPSIT. SED SI FILIUS VEL FILIA LIBERTINI SINT EFFECTI, MATER LEGITIMAM HEREDITATEM VINDICARE NON POTERIT, QUONIAM MATER ESSE HUIUSMODI FILIORUM DESIIT; IDQUE ET IULIANUS SCRIPSIT ET CONSTITUTUM EST AB IMPERATORE NOSTRO. * SI QUIS DECESSISSET RELICTA FILIA, QUAM IN ADOPTIONEM LEGITIME DEDERAT, RELICTA ET MATRE, DIVUS PIUS DECREVIT CESSARE SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM ET SIMUL ESSE ADMITTENDAS AD BONORUM POSSESSIONEM UNDE PROXIMI COGNATI MATREM ET FILIAM. SED QUOD IDEM IULIANUS SCRIPSIT MATREM EX SENATUS CONSULTO NON POSSE ADMITTI, SI FILIA IN BONORUM POSSESSIONE PETENDA CESSAVERIT, VERUM NON ERIT.* EVICTA HEREDITATE BONAE FIDEI POSSESSOR QUOD LEGE AQUILIA EXEGISSET NON SIMPLUM, SED DUPLUM RESTITUET; LUCRUM ENIM EX EO, QUOD PROPTER HEREDITATEM ACCEPERIT, FACERE NON DEBET. SI, CUM FILIUS FAMILIAS PECUNIAM DONARE VELLET, PATRIS IUSSU EAM PROMISIT, VALET DONATIO, PERINDE AC SI FIDEIUSSOREM DEDISSET. SI VERO PATER DONATURUS TITIO PECUNIAM IUSSERIT FILIUM SUUM EAM PROMITTERE, POTERIT DICI INTERESSE, DEBITOR FILIUS PATRI SUO FUERIT NEC NE; NAM SI TANTUMDEM FILIUS PATRI DEBUIT, QUANTUM PROMISIT, VALERE DONATIO INTELLEGITUR, PERINDE AC SI QUEMLIBET ALIUM DEBITOREM PATER IUSSISSET PECUNIAM PROMITTERE. CUM VERO EGO TITIO PECUNIAM DONATURUS TE, QUI MIHI TANTUNDEM DONARE VOLEBAS, IUSSERO TITIO PROMITTERE, INTER OMNES PERSONAS DONATIO PERFECTA EST. ALIUD IURIS ERIT, SI PECUNIAM, QUAM ME TIBI DEBERE EXISTIMABAM, IUSSU TUO SPOPONDERIM EI CUI DONARE VOLEBAS; EXCEPTIONE ENIM DOLI MALI TUERI ME POTERO ET PRAETEREA INCERTI CONDICTIONE STIPULATOREM COMPELLAM, UT MIHI ACCEPTUM FACIAT STIPULATIONEM. ITEM SI EI, QUEM CREDITOREM TUUM PUTABAS, IUSSU TUO PECUNIAM, QUAM ME TIBI DEBERE EXISTIMABAM, PROMISSERO, PETENTEM DOLI MALI EXCEPTIONE SUMMOVEBO ET AMPLIUS INCERTI AGENDO CUM STIPULATORE CONSEQUAR, UT MIHI ACCEPTUM FACIAT STIPULATIONEM SI PECUNIAM MIHI TITIUS DEDERIT ABSQUE ULLA STIPULATIONE, EA TAMEN CONDICIONE, UT TUNC DEMUM MEA FIERET, CUM SEIUS CONSUL FACTUS ESSET; SIVE FURENTE EO SIVE MORTUO SEIUS CONSULATUM ADEPTUS FUERIT, MEA FIET. SED SI QUIS DONATURUS MIHI PECUNIAM DEDERIT ALICUI, UT AD ME PERFERRET, ET ANTE MORTUUS ERIT QUAM AD ME PERFERAT, NON FIERI PECUNIAM DOMINII MEI CONSTAT. TITIO DECEM DONAVI EA CONDICIONE, UT INDE STICHUM SIBI EMERET; QUAERO, CUM HOMO ANTEQUAM EMERETUR MORTUUS SIT, AN ALIQUA ACTIONE DECEM RECIPIAM. RESPONDI; FACTI MAGIS QUAM IURIS QUAESTIO EST; NAM SI DECEM TITIO IN HOC DEDI, UT STICHUM EMERET, ALITER NON DATURUS, MORTUO STICHO CONDICTIONE REPETAM; SI VERO ALIAS QUOQUE DONATURUS TITIO DECEM, QUIA INTERIM STICHUM EMERE PROPOSUERAT, DIXERIM IN HOC ME DARE, UT STICHUM EMERET, CAUSA MAGIS DONATIONIS, QUAM CONDICIO DANDAE PECUNIAE EXISTIMARI DEBEBIT ET MORTUO STICHO PECUNIA APUD TITIUM REMANEBIT. MORTIS CAUSA CAPIMUS NON TUNC SOLUM, CUM QUIS SUAE MORTIS CAUSA NOBIS DONAT, SED ET SI PROPTER ALTERIUS MORTEM ID FACIAT; VELUTI SI QUIS FILIO VEL FRATRE SUO MORIENTE DONET MAEVIO EA CONDICIONE, UT, SI CONVALUERIT ALTERUTER EORUM, REDDATUR SIBI RES, SI DECESSERIT, MANEAT APUD MAEVIUM. SI DONATURUS MIHI MORTIS CAUSA DEBITOREM TUUM CREDITORI MEO DELEGAVERIS, OMNIMODO CAPERE VIDEBOR TANTAM PECUNIAM, QUANTA A CREDITORE MEO LIBERATUS FUERO. QUOD SI AB EODEM EGO STIPULATUS FUERO, EATENUS CAPERE EXISTIMANDUS ERO, QUATENUS DEBITOR SOLVENDO FUERIT; NAM ET SI CONVALUISSET CREDITOR IDEMQUE DONATOR, CONDICTIONE AUT IN FACTUM ACTIONE DEBITORIS OBLIGATIONEM DUMTAXAT RECIPERET. TITIA CHIROGRAPHA DEBITORUM SUORUM SEPTICII ET MAEVII DONATURA ILLIS AGERIAE DEDIT ET ROGAVIT EAM, UT EA, SI DECESSISSET, ILLIS DARET, SI CONVALUISSET, SIBI REDDERET; MORTE SECUTA MAEVIA TITIAE FILIA HERES EXTITIT; AGERIA AUTEM, UT ROGATA ERAT, CHIROGRAPHA SEPTICIO ET MAEVIO SUPRA SCRIPTIS DEDIT. QUAERITUR, SI MAEVIA HERES SUMMAM, QUAE DEBEBATUR EX CHIROGRAPHIS SUPRA SCRIPTIS, PETAT VEL IPSA CHIROGRAPHA, AN EXCEPTIONE EXCLUDI POSSIT? RESPONDIT MAEVIAM VEL PACTI CONVENTI VEL DOLI MALI EXCEPTIONE SUMMOVERI POSSE. QUI HOMINEM NOXAE NOMINE VEL ALIAS OBLIGATUM MORTIS CAUSA ACCEPERIT, TANTUM CEPISSE INTELLEGENDUS EST, QUANTI IS HOMO VENIRE POTUISSET. IDEM IN FUNDO QUI OBLIGATUS EST OBSERVARI POTERIT, UT PRETIUM EXCUTIATUR. *GAI. 8 AD EDICT. IULIANO PLACET, LICET SOLVENDO NON SIT DEBITOR, CUI ACCEPTUM LATUM SIT, VIDERI EI MORTIS CAUSA DONATUM.* *MARCELLUS.* DESINIT DEBITOR ESSE IS, QUI NACTUS EST EXCEPTIONEM IUSTAM NEC AB AEQUITATE NATURALI ABHORRENTEM. *ULP. 18 AD SAB. OMNIUM BONORUM USUM FRUCTUM POSSE LEGARI, NISI EXCEDAT DODRANTIS AESTIMATIONEM, CELSUS LIBRO TRIGENSIMO SECUNDO DIGESTORUM ET IULIANUS LIBRO SEXAGENSIMO PRIMO SCRIBIT; ET EST VERIUS.* *PAUL. AD L. FALC. SI USUS FRUCTUS LEGATUS SIT, * VETERES QUIDEM AESTIMANDUM TOTUM USUM FRUCTUM PUTABANT ET ITA CONSTITUENDUM QUANTUM SIT IN LEGATO. SED ARISTO A VETERUM OPINIONE RECESSIT; AIT ENIM POSSE QUARTAM EX EO SICUT EX CORPORIBUS RETINERI IDQUE IULIANUS PROBAT. SI COHEREDIS MEI PORTIO EXHAUSTA SIT, MEA INTEGRA ET ILLAM VINDICAVERO, CASSIUS CONFUNDENDAS ESSE PARTES EXISTIMAT, PROCULUS CONTRA; IN QUA SPECIE ET IULIANUS PROCULO ADSENSIT, QUAM SENTENTIAM PROBABILIOREM ESSE PUTO. ID, QUOD NATURA HEREDITATI DEBETUR ET PETI QUIDEM NON POTEST, SOLUTUM VERO NON REPETITUR, NON ESSE COMPUTANDUM IN HEREDITATE QUIDAM PUTANT. SED IULIANUS ET HAEC EX EVENTU AUGERE PATRIMONIUM AUT NON AUGERE EXISTIMAT ET HEREDITARIO IURE ID QUOQUE CAPI IDEOQUE ET IN RESTITUTIONEM HEREDITATIS VENTURUM.* *MAECIAN. 8 FIDEIC. TAMETSI AUTEM LEGIS FALCIDIAE RATIONE, QUAE CONDICIONIS IMPLENDAE CAUSA HEREDI SUNT DATA, IN QUARTAM NON COMPUTANTUR, TAMEN ID, QUOD NON FIGURA CONDICIONIS ACCIPERE IUSSUS EST AB EO, CUI HEREDITATEM RESTITUERE ROGATUS EST, CELSO ET IULIANO NOSTRO PLACUIT COMPUTARI, QUEMADMODUM SI EA SUMMA HERES VENDERE EAS RES IUSSUS ESSET, * QUO LOCO AMPLIUS QUAESITUM EST, AN FIDEICOMMISSARIUS QUOQUE INVITUS COGATUR DARE EAM SUMMAM ET RECIPERE HEREDITATEM, QUASI ET IPSIUS FIDEI COMMISSUM ESSET; SED ID VERISIMILE NON EST, CUM TALIS ORATIO MAGIS IPSIUS CAUSA, QUAM CONTRA IPSUM POSITA VIDEATUR.* *[NON EST DUBIUM, QUIN EA LEGATA, A QUIBUS HERES SUMMOVERE EXCEPTIONE PETITOREM POTEST, IN QUARTAM EI IMPUTENTUR NEC CETERORUM LEGATA MINUANT.]* NEC INTEREST, UTRUM AB INITIO QUASI INUTILE FUERIT AN EX ACCIDENTI POSTEA IN EUM CASUM PERVENISSET LEGATUM, UT ACTIO EIUS DENEGARETUR. *ULP. 1 AD L. IUL. ET P. IN LEGE FALCIDIA HOC ESSE SERVANDUM IULIANUS AIT, UT, SI DUO REI PROMITTENDI FUERINT VEL DUO REI STIPULANDI, SI QUIDEM SOCII SINT IN EA RE, DIVIDI INTER EOS DEBERE OBLIGATIONEM, ATQUE SI SINGULI PARTEM PECUNIAE STIPULATI ESSENT VEL PROMISISSENT; QUOD SI SOCIETAS INTER EOS NULLA FUISSET, IN PENDENTI ESSE, IN UTRIUS BONIS COMPUTARI OPORTEAT ID QUOD DEBETUR VEL EX CUIUS BONIS DETRAHI.* QUI FUNDUM SOLUM IN BONIS CENTUM RELINQUEBAT, SI HEREDEM SUUM DAMNAVERIT, UT EUM QUINQUAGINTA TITIO VENDERET, NON EST EXISTIMANDUS AMPLIUS QUAM QUINQUAGINTA LEGASSE, IDEOQUE LEX FALCIDIA LOCUM NON HABET. ITEM IS, QUI DUOS FUNDOS IN BONIS CENTUM HABERET, SI ME ET TITIUM HEREDES INSTITUISSET ET DAMNASSET ME, UT TITIO FUNDUM CORNELIANUM QUINQUAGINTA VENDEREM ET CONTRA TITIUM DAMNASSET, UT MIHI FUNDUM SEIANUM QUINQUAGINTA VENDERET; NON ANIMADVERTO, QUEMADMODUM LEX FALCIDIA LOCUM HABERE POSSIT, CUM UTERQUE HEREDUM UNIUS FUNDI PARTEM DIMIDIAM HEREDITARIO IURE HABITURUS SIT, IN QUA PARS DIMIDIA HEREDITATIS EST; NAM CERTE QUI DAMNATUS EST FUNDUM CORNELIANUM VENDERE, SEIANI FUNDI PARTEM HEREDITARIO IURE HABET, ITEM QUI DAMNATUS EST SEIANUM FUNDUM VENDERE, PARTEM CORNELIANI FUNDI HEREDITARIO IURE RETINET. SI QUIS HEREDEM INSTITUERIT EUM, CUI ROGATUS FUERAT POST MORTEM SUAM CENTUM RESTITUERE, IN RATIONE LEGIS FALCIDIAE CENTUM DEDUCERE DEBET, QUIA, SI ALIUS QUILIBET HERES EXSTITISSET, HAEC CENTUM IN AERE ALIENO PONERENTUR. SI TU EX PARTE QUARTA, TITIUS EX PARTE QUARTA HEREDES SCRIPTI FUERITIS, DEINDE TU EX PARTE DIMIDIA HERES INSTITUTUS FUERIS SUB CONDICIONE, ET LEGATA, ITEM LIBERTATES DATAE FUERINT; PENDENTE CONDICIONE LIBERTATES COMPETENT, LEGATA TOTA PRAESTABUNTUR, QUIA SIVE CONDICIO EXSTITERIT, TE HEREDE EXSISTENTE UTRAQUE VALENT, SIVE CONDICIO DEFECERIT, TU ET TITIUS HEREDES ERITIS. DE LEGE FALCIDIA, SI HOC QUAERIS, AN EXSISTENTE CONDICIONE MISCETUR QUADRANS TUUS ET SEMIS ATQUE ITA PRO DODRANTE RATIO PONENDA EST CUM HIS, QUIBUS A TE PURE HEREDE LEGATUM EST, RESPONDEBIMUS MISCERI DUAS PARTES. QUI FILIUM SUUM IMPUBEREM ET TITIUM AEQUIS PARTIBUS HEREDES INSTITUERAT, A FILIO TOTUM SEMISSEM LEGAVERAT, A TITIO NIHIL ET TITIUM FILIO SUBSTITUERAT. QUAESITUM EST, CUM TITIUS EX INSTITUTIONE ADISSET ET IMPUBERE FILIO MORTUO EX SUBSTITUTIONE HERES EXSTITISSET, QUANTUM LEGATORUM NOMINE PRAESTARE DEBERET. ET PLACUIT SOLIDA LEGATA EUM PRAESTARE DEBERE; NAM CONFUSI DUO SEMISSES EFFICERENT, UT CIRCA LEGEM FALCIDIAM TOTIUS ASSIS RATIO HABERETUR ET SOLIDA LEGATA PRAESTARENTUR. SED HOC ITA VERUM EST, SI FILIUS ANTEQUAM PATRI HERES EXSISTERET DECESSISSET. SI VERO PATRI HERES FUIT, NON AMPLIORA LEGATA DEBET SUBSTITUTUS, QUAM QUIBUS PUPILLUS OBLIGATUS FUERAT, QUIA NON SUO NOMINE OBLIGATUR, SED DEFUNCTI PUPILLI, QUI NIHIL AMPLIUS QUAM SEMISSIS DODRANTEM PRAESTARE NECESSE HABUIT. QUOD SI EXTRANEI HEREDIS SEMIS TOTUS LEGATUS FUERIT ISQUE PUPILLO, A QUO NIHIL LEGATUM ERAT, EX SUBSTITUTIONE HERES EXSTITERIT, POTERIT DICI AUGERI LEGATA ET PERINDE AGENDUM, AC SI CUILIBET COHEREDI SUBSTITUTUS FUISSET EOQUE OMITTENTE HEREDITATEM EX ASSE HERES EXSTITISSET, QUIA SEMPER SUBSTITUTUS RATIONEM LEGIS FALCIDIAE EX QUANTITATE BONORUM, QUAE PATER RELIQUERIT, PONET. EADEM DICENDA SUNT ET SI PATER DUOS IMPUBERES HEREDES INSTITUERIT ET EOSDEM INVICEM SUBSTITUERIT, DEINDE IURE SUBSTITUTIONIS AD ALTERUM HEREDITAS RECCIDERIT ET LEGIS FALCIDIAE RATIO HABENDA SIT. QUI FILIOS IMPUBERES DUOS HABEBAT, ALTERUM HEREDEM INSTITUIT, ALTERUM EXHEREDAVIT, DEINDE EXHEREDATUM INSTITUTO SUBSTITUIT AC POSTEA EXHEREDATO MAEVIUM ET AB EO LEGAVIT; ET EXHEREDATUS FRATRI IMPUBERI EXSTITIT HERES, DEINDE IMPUBES DECESSIT. CUM IUDICIO PATRIS FACULTATES PATERNAE PER CAUSAM HEREDITARIAM EX SUBSTITUTIONE AD EUM PERVENIANT, POTEST DICI LEGATA AB EO RELICTA PRAESTANDA ESSE HABITA RATIONE LEGIS FALCIDIAE IN HIS BONIS, QUAE PATER MORTIS TEMPORE RELIQUERIT. NEC HUIC CONTRARIUM EST, QUOD, CUM EXHEREDATO PATER LEGATUM DEDERIT, NIHILO MAGIS SUBSTITUTUS LEGATIS OBLIGABITUR, QUIA EO CASU NON HEREDITATIS PATERNAE PORTIO, SED LEGATUM AD EUM PERVENIT. DICET ALIQUIS; QUID ERGO, SI EXHEREDATUS FILIUS NON EX SUBSTITUTIONE FRATRI SUO HERES EXSTITERIT, SED AUT LEGE AUT PER INTERPOSITAM PERSONAM ATQUE ITA IMPUBES DECESSERIT? SIC QUOQUE EXISTIMANDUS ERIT SUBSTITUTUS LEGATA DEBERE? MINIME; NAM QUANTUM INTERSIT, EXHEREDATUS FILIUS EX SUBSTITUTIONE FRATRI SUO HERES EXSISTAT AN ALIO MODO, VEL EX EO APPARET, QUOD ALIAS AB EO LEGARE PATER POTUIT, ALIAS NON POTUIT. EST IGITUR RATIONI CONGRUENS, NE PLUS IURIS CIRCA PERSONAM SUBSTITUTI TESTATOR HABEAT, QUAM HABUERAT IN EO, CUI EUM SUBSTITUEBAT. COHERES PUPILLO DATUS SI PRO PARTE SUA LEGATA, HABITA LEGIS FALCIDIAE RATIONE, PRAESTITERIT, DEINDE IMPUBERE MORTUO EX SUBSTITUTIONE HERES EXSTITERIT ET SEMIS PUPILLI LEGATIS EXHAUSTUS ESSET, EX INTEGRO LEGIS FALCIDIAE RATIO PONENDA ERIT, UT CONTRIBUTIS LEGATIS, QUAE AB IPSO ET QUAE A PUPILLO DATA FUERANT, PARS QUARTA BONORUM APUD EUM REMANEAT. LICET ENIM PUPILLO HERES EXSISTAT, TAMEN CIRCA LEGEM FALCIDIAM PERINDE RATIO HABETUR AC SI PATRI HERES EXSTITISSET. NEC ALITER AUGEBUNTUR LEGATA, QUAE AB IPSO ULTRA DODRANTEM DATA FUERANT, QUAM AUGENTUR, CUM EX PARTE HERES INSTITUTUS ET COHEREDI SUO SUBSTITUTUS DELIBERANTE COHEREDE LEGATA, HABITA RATIONE LEGIS FALCIDIAE, SOLVIT, DEINDE EX SUBSTITUTIONE ALTERAM QUOQUE PARTEM HEREDITATIS ADQUIRAT. SI FILIUS EIUS QUI APUD HOSTES EST VEL ABSIT ANTE TRIENNIUM CAPTIVATATIS VEL ABSENTIAE PATRIS UXOREM DUXIT VEL SI FILIA NUPSERIT, PUTO RECTE MATRIMONIUM VEL NUPTIAS CONTRAHI, DUMMODO EAM FILIUS DUCAT UXOREM VEL FILIA TALI NUBAT, CUIUS CONDICIONEM CERTUM SIT PATREM NON REPUDIATURUM. UXORES EORUM, QUI IN HOSTIUM POTESTATE PERVENERUNT, POSSUNT VIDERI NUPTARUM LOCUM RETINERE EO SOLO, QUOD ALII TEMERE NUBERE NON POSSUNT. ET GENERALITER DEFINIENDUM EST, DONEC CERTUM EST MARITUM VIVERE IN CAPTIVITATE CONSTITUTUM, NULLAM HABERE LICENTIAM UXORES EORUM MIGRARE AD ALIUD MATRIMONIUM, NISI MALLENT IPSAE MULIERES CAUSAM REPUDII PRAESTARE. SIN AUTEM IN INCERTO EST, AN VIVUS APUD HOSTES TENEATUR VEL MORTE PRAEVENTUS, TUNC, SI QUINQUENNIUM A TEMPORE CAPTIVITATIS EXCESSERIT, LICENTIAM HABET MULIER AD ALIAS MIGRARE NUPTIAS, ITA TAMEN, UT BONA GRATIA DISSOLUTUM VIDEATUR PRISTINUM MATRIMONIUM ET UNUSQUISQUE SUUM IUS HABEAT IMMINUTUM; EODEM IURE ET IN MARITO IN CIVITATE DEGENTE ET UXORE CAPTIVA OBSERVANDO. LEX CORNELIA, QUAE TESTAMENTA EORUM QUI IN HOSTIUM POTESTATE DECESSERUNT CONFIRMAT, NON SOLUM AD HEREDITATEM IPSORUM QUI TESTAMENTA FECERUNT PERTINET, SED AD OMNES HEREDITATES, QUAE AD QUEMQUE EX EORUM TESTAMENTO PERTINERE POTUISSENT, SI IN HOSTIUM POTESTATEM NON PERVENISSENT. QUAPROPTER CUM PATER IN HOSTIUM POTESTATE DECESSIT FILIO IMPUBERE RELICTO IN CIVITATE ET IS INTRA TEMPUS PUBERTATIS DECESSERIT, HEREDITAS AD SUBSTITUTUM PERTINET, PERINDE AC SI PATER IN HOSTIUM POTESTATEM NON PERVENISSET. SED SI PATER IN CIVITATE DECESSIT, FILIUS IMPUBES APUD HOSTES, SI QUIDEM MORTUO PATRE FILIUS IN HOSTIUM POTESTATEM PERVENERIT, NON INCOMMODE DICITUR HEREDITATEM EIUS EX EA LEGE AD SUBSTITUTOS PERTINERE; SI VERO VIVO PATRE FILIUS IN HOSTIUM POTESTATEM PERVENERIT, NON EXISTIMO LEGI CORNELIAE LOCUM ESSE, QUIA NON EFFICITUR PER EAM, UT IS, QUI NULLA BONA IN CIVITATE RELIQUIT, HEREDES HABEAT. QUARE ETIAM SI PUBES FILIUS VIVO PATRE CAPTUS FUERIT, DEINDE MORTUO IN CIVITATE PATRE IN HOSTIUM POTESTATE DECESSERIT, PATRIS HEREDITAS EX LEGE DUODECIM TABULARUM, NON FILII EX LEGE CORNELIA AD ADGNATUM PROXIMUM PERTINET. SERVUS AB HOSTIBUS CAPTUS RECTE LEGATUR; HOC ENIM IURE POSTLIMINII FIT, UT, QUEMADMODUM HEREDEM INSTITUERE POSSUMUS SERVUM QUI IN HOSTIUM POTESTATE EST, ITA LEGARE QUOQUE EUM POSSEMUS. BONA EORUM, QUI IN HOSTIUM POTESTATEM PERVENERINT ATQUE IBI DECESSERINT, SIVE TESTAMENTI FACTIONEM HABUERINT SIVE NON HABUERINT, AD EOS PERTINENT, AD QUOS PERTINERENT, SI IN POTESTATEM HOSTIUM NON PERVENISSENT; IDEMQUE IUS IN EADEM CAUSA OMNIUM RERUM IUBETUR ESSE LEGE CORNELIA, QUAE FUTURA ESSET, SI HI, DE QUORUM HEREDITATIBUS ET TUTELIS CONSTITUEBATUR, IN HOSTIUM POTESTATEM NON PERVENISSENT. APPARET ERGO EADEM OMNIA PERTINERE AD HEREDEM EIUS, QUAE IPSE, QUI HOSTIUM POTITUS EST, HABITURUS ESSET, SI POSTLIMINIO REVERTISSET. PORRO QUAECUMQUE SERVI CAPTIVORUM STIPULANTUR VEL ACCIPIENT, ADQUIRI DOMINIS INTELLEGUNTUR, CUM POSTLIMINIO REDIERINT; QUARE NECESSE EST ETIAM AD EOS PERTINEANT, QUI EX LEGE CORNELIA HEREDITATEM ADIERINT. QUOD SI NEMO EX LEGE CORNELIA HERES EXTITERIT, BONA PUBLICA FIENT. LEGATA QUOQUE SERVIS EORUM PRAESENTI DIE VEL SUB CONDICIONE AD HEREDES PERTINEBUNT. ITEM SI SERVUS AB EXTERO HERES INSTITUTUS FUERIT, IUSSU HEREDIS CAPTIVI ADIRE POTERIT. QUOD SI FILIUS EIUS, QUI IN HOSTIUM POTESTATE EST, ACCIPIT AUT STIPULATUR, ID PATRE PRIUSQUAM POSTLIMINIO REDIRET MORTUO IPSI ADQUISITUM INTELLEGITUR, ETSI VIVO PATRE DECESSERIT, AD HEREDEM PATRIS PERTINEBIT. NAM STATUS HOMINUM, QUORUM PATRES IN HOSTIUM POTESTATE SUNT, IN PENDENTI EST, ET REVERSO QUIDEM PATRE EXISTIMATUR NUNQUAM SUAE POTESTATIS FUISSE, MORTUO TUNC PATER FAMILIAS FUISSE, CUM PATER EIUS IN HOSTIUM POTESTATE PERVENIRET. =PATER FAMILIAS QUI HABEBAT FILIOS IN POTESTATE DUOS ET VIGINTI MILIA, AB HOSTIBUS CAPTUS EST; ALTER EX FILIIS ACCEPTIS DECEM MILIBUS ALIA DECEM MILIA ADQUISIVIT; QUAERITUR PATRE APUD HOSTES DEFUNCTO QUID FILII HABITURI SINT. RESPONDIT, SI REVERSUS ESSET PATER, ETIAM POSTEA ADQUISITA DECEM MILIA EIUS FUTURA FUISSE; AT CUM IN CAPTIVITATE MORTUUS SIT, COMMUNIA NON FORE, SED EIUS QUI ADQUISIVIT. VIGINTI AUTEM MILIA AEQUALITER DIVIDENDA=. QUAE PECULIARI NOMINE SERVI CAPTIVORUM POSSIDENT, IN SUSPENSO SUNT; NAM SI DOMINI POSTLIMINIO REDIERINT, EORUM FACTA INTELLEGUNTUR, SI IBI DECESSERINT, PER LEGEM CORNELIAM AD HEREDES EORUM PERTINEBUNT. *TRYPH. 4 DISPUT. * MARCELLUS NIHIL INTERESSE, IPSE POSSEDISSET AN SUBIECTA EI PERSONA.* SI QUIS, CUM PRAEGNATEM UXOREM HABERET, IN HOSTIUM POTESTATEM PERVENERIT, NATO DEINDE FILIO ET MORTUO, IBI DECESSERIT, EIUS TESTAMENTUM NULLUM EST, QUIA ET EORUM, QUI IN CIVITATE MANSERUNT, HOC CASU TESTAMENTA RUMPUNTUR. CUM IN TESTAMENTO SCRIPTUM EST; "STICHUM TITIO LEGO" VEL "HERES MEUS DATO ITA, UT EUM TITIUS MANUMITTAT", DIXI PETENTI LEGATARIO STICHUM EXCEPTIONEM DOLI MALI OBSTATURAM, NISI CAVERIT SI LIBERTATEM SECUNDUM VOLUNTATEM DEFUNCTI PRAESTATURUM. EUM, QUI CODICILLORUM TEMPORE SOLVENDO SIT, RECTE LIBERTATEM DARE PLACUIT, QUAMVIS TESTAMENTI FACTI TEMPORE SOLVENDO NON FUERIT. CUM HEREDITAS SOLVENDO NON EST, QUAMVIS HERES LOCUPLES EXISTAT, LIBERTAS EX TESTAMENTO COMPETIT. SI AUTEM IS QUI SOLVENDO NON EST HOC MODO LIBERTATEM DEDERIT "SI CREDITORIBUS MEIS SOLIDUM SOLUTUM FUERIT, STICHUS LIBER ESTO", NON POTEST VIDERI FRAUDANDORUM CREDITORUM LIBEROS ESSE IUSSISSE. SI TITIUS NIHIL AMPLIUS IN BONIS QUAM STICHUM ET PAMPHILUM HABEAT EOSQUE STIPULANTI MAEVIO ITA PROMISERIT "STICHUM AUT PAMPHILUM DARE SPONDES?", DEINDE, CUM ALIUM CREDITOREM NON HABERET, STICHUM MANUMISERIT; LIBERTAS PER LEGEM AELIAM SENTIAM RESCINDITUR. QUAMVIS ENIM FUIT IN POTESTATE TITII, UT PAMPHILUM DARET, TAMEN QUAMDIU EUM NON DEDERIT, QUIA INTERIM MORI POSSIT, NON SINE FRAUDE STIPULATORIS STICHUM MANUMISIT. QUOD SI SOLUM PAMPHILUM DARI PROMISSISSET, NON DUBITAREM, QUIN STICHUS AD LIBERTATEM PERVENIRET, QUAMVIS SIMILITER PAMPHILUS MORI POSSIT; MULTUM ENIM INTEREST, CONTINEATUR IPSA STIPULATIONE IS QUI MANUMITTITUR AN EXTRA OBLIGATIONEM SIT. NAM ET QUI OB AUREOS QUINQUE STICHUM ET PAMPHILUM PIGNORI DEDERIT, CUM UTERQUE EORUM QUINUM AUREORUM SIT, NEUTER MANUMITTI POTEST; AT SI STICHUM SOLUM PIGNORI DEDERIT, PAMPHILUM NON VIDETUR IN FRAUDEM CREDITORIS MANUMITTERE. QUI SOLVENDO NON ERAT, DUOS APOLLONIOS LIBEROS HEREDESQUE ESSE IUSSERAT. ALTERO ANTE APERTAS TABULAS TESTAMENTI MORTUO NON INELEGANTER DEFENDI POTERIT EUM QUI SUPERERIT LIBERUM ET SOLUM NECESSARIUM HEREDEM FORE. QUOD SI UTERQUE VIVIT, INSTITUTIONEM NULLIUS ESSE MOMENTI PROPTER LEGEM AELIAM SENTIAM, QUAE AMPLIUS QUAM UNUM NECESSARIUM HEREDEM FIERI VETAT. *TERENT. CLEM. 9 AD L. IUL. ET P. SI QUIS, HABENS CREDITORES, PLURES MANUMISERIT, NON OMNIUM LIBERTAS IMPEDIETUR, SED QUI PRIMI SUNT, LIBERI ERUNT, DONEC CREDITORIBUS SUUM SOLVATUR. QUAM RATIONEM IULIANUS SOLET DICERE VELUT DUOBUS MANUMISSIS, SI UNIUS LIBERTATE FRAUDENTUR, NON UTRIUSQUE, SED ALTERUTRIUS IMPEDIRI LIBERTATEM ET PLERUMQUE POSTEA SCRIPTI, NISI SI QUANDO MAIORIS PRETII SIT IS QUI ANTE NOMINATUS SIT NEC SUFFICIAT POSTERIOREM RETRAHI IN SERVITUTEM, PRIOR SUFFICIAT; NAM HOC CASU SEQUENTI LOCO SCRIPTUM SOLUM AD LIBERTATEM PERVENTURUM.* SI IPSA RES, QUAE AD ALIUM PERVENIT, INTERIIT, NON ESSE LOCUPLETIOREM DICEMUS; SIN VERO IN PECUNIAM ALIAMVE REM CONVERSA SIT, NIHIL AMPLIUS QUAERENDUM EST, QUIS EXITUS SIT, SED OMNIMODO LOCUPLES FACTUS VIDETUR, LICET POSTEA DEPERDAT. NAM ET IMPERATOR TITUS ANTONINUS CLAUDIO FRONTINO DE PRETIIS RERUM HEREDITARIARUM RESCRIPSIT OB ID IPSUM PETI AB EO HEREDITATEM POSSE, QUIA LICET RES QUAE IN HEREDITATE FUERANT APUD EUM NON SINT, TAMEN PRETIUM EARUM QUO, LOCUPLETEM EUM VEL SAEPIUS MUTATA SPECIE FACIENDO, PERINDE OBLIGAT, AC SI CORPORA IPSA IN EADEM SPECIE MANSISSENT. VIVUS LIBERTUS DONARE BENE MERENTIBUS AMICIS POTEST; LEGARE VERO NEC BENE MERENTIBUS AMICIS POTEST, QUO PATRONI PARTEM MINUAT. *MODESTIN. 1 PANDECT. MATRIMONII CAUSA MANUMITTI ANCILLA A NULLO ALIO POTEST QUAM QUI EAM UXOREM DUCTURUS EST. QUOD SI ALTER MANUMISERIT MATRIMONII CAUSA, ALTER EAM UXOREM DUCAT, NON ERIT LIBERA, ADEO UT NEC SI INTRA SEX QUIDEM MENSES EAM REPUDIATAM POSTEA MANUMISSOR UXOREM DUXERIT, LIBERAM EAM FIERI IULIANUS RESPONDIT, QUASI DE HIS NUPTIIS SENATUS SENSERIT, QUAE POST MANUMISSIONEM NULLIS ALIIS INTERPOSITIS SECUTAE FUERUNT.* PATRONUS, QUI OPERAS LIBERTI SUI LOCAT, NON STATIM INTELLEGENDUS EST MERCEDEM AB EO CAPERE; SED HOC EX GENERE OPERARUM, EX PERSONA PATRONI ATQUE LIBERTI COLLIGI DEBET. NAM SI QUIS PANTOMIMUM VEL ARCHIMIMUM LIBERTUM HABEAT ET EIUS MEDIOCRIS PATRIMONII SIT, UT NON ALITER OPERIS EIUS UTI POSSIT QUAM LOCAVERIT EAS, EXIGERE MAGIS OPERAS QUAM MERCEDEM CAPERE EXISTIMANDUS EST. ITEM PLERUMQUE MEDICI SERVOS EIUSDEM ARTIS LIBERTOS PERDUCUNT, QUORUM OPERIS PERPETUO UTI NON ALITER POSSUNT, QUAM UT EAS LOCENT. EA ET IN CETERIS ARTIFICIBUS DICI POSSUNT. SED QUI OPERIS LIBERTI SUI UTI POTEST ET LOCANDO PRETIUM EARUM CONSEQUI MALLET, IS EXISTIMANDUS EST MERCEDEM EX OPERIS LIBERTI SUI CAPERE. NONNUNQUAM AUTEM IPSIS LIBERTIS POSTULANTIBUS PATRONI OPERAS LOCANT; QUO FACTO PRETIUM MAGIS OPERARUM QUAM MERCEDEM CAPERE EXISTIMANDI SUNT. *PAUL. 2 AD L. AEL. SENT. SI PATRONUS LIBERTAM IUREIURANDO ADEGERIT, UT SIBI NUBERET, SI QUIDEM DUCTURUS EAM ADEGIT, NIHIL CONTRA LEGEM FECISSE VIDEBITUR; SI VERO NON DUCTURUS PROPTER HOC SOLUM ADEGIT, NE ALII NUBERET, FRAUDEM LEGI FACTAM IULIANUS AIT ET PERINDE PATRONUM TENERI, AC SI COEGISSET IURARE LIBERTAM NON NUPTURAM.* COMMUNI LIBERTO SI EX DUOBUS PATRONIS ALTER IUSIURANDUM EXEGERIT, NE UXOREM DUCAT, VEL VIVO LIBERTO DECESSERIT; IS QUI EXTRA HANC CULPAM FUERIT VEL SUPERVIXERIT PARTIS UTRIQUE DEBITAE BONORUM POSSESSIONEM SOLUS HABEBIT. *TER. CL. 5 AD L. IUL. ET PAP. QUAESITUM EST, SI LIBERTAM PATRONUS IUREIURANDO ADEGISSET, NE EA LIBEROS IMPUBERES HABENS NUBERET, QUID IURIS ESSET. IULIANUS DICIT NON VIDERI CONTRA LEGEM AELIAM SENTIAM FECISSE EUM, QUI NON PERPETUAM VIDUITATEM LIBERTAE INIUNXISSET.* *ULP. 4 AD L. AEL. SENT. SI PATER LIBERTUM UNI EX FILIIS ADSIGNAVERIT, SOLUM EUM ACCUSARE POSSE IULIANUS SCRIPSIT; SOLUM ENIM PATRONUM ESSE.* *LIC. RUF. 1 REGUL. MATRIMONII CAUSA ANCILLA MANUMISSA A NULLO ALIO UXOR DUCI POTEST QUAM A QUO MANUMISSA EST, NISI PATRONUS MATRIMONIO EIUS RENUNTIAVERIT. SI AUTEM FILIUS FAMILIAS MATRIMONII CAUSA IUSSU PATRIS ANCILLAM MANUMISERIT, IULIANUS PUTAT PERINDE EAM HABERI ATQUE SI A PATRE EIUS MANUMISSA ESSET; ET IDEO POTEST EAM UXOREM DUCERE.* *ULP. 3 AD L. IUL. ET PAP. QUOD AIT LEX; "DIVORTII FACIENDI POTESTAS LIBERTAE, QUAE NUPTA EST PATRONO, NE ESTO", NON INFECTUM VIDETUR EFFECISSE DIVORTIUM, QUOD IURE CIVILI DISSOLVERE SOLET MATRIMONIUM; QUARE CONSTARE MATRIMONIUM DICERE NON POSSUMUS, CUM SIT SEPARATUM. DENIQUE SCRIBIT IULIANUS DE DOTE HANC ACTIONEM NON HABERE. MERITO IGITUR, QUAMDIU PATRONUS EIUS EAM UXOREM SUAM ESSE VULT, CUM NULLO ALIO CONUBIUM EI EST. NAM QUIA INTELLEXIT LEGIS LATOR FACTO LIBERTAE QUASI DIREMPTUM MATRIMONIUM, DETRAXIT EI CUM ALIO CONUBIUM. QUARE CUICUMQUE NUPSERIT, PRO NON NUPTA HABEBITUR. IULIANUS QUIDEM AMPLIUS PUTAT NEC IN CONCUBINATU EAM ALTERIUS PATRONI ESSE POSSE.* *ULP. IBID. SI AB HOSTIBUS PATRONUS CAPTUS ESSE PROPONATUR, VEREOR NE POSSIT ISTA CONUBIUM HABERE NUBENDO, QUEMADMODUM HABERET, SI MORTUUS ESSET. ET QUI IULIANI SENTENTIAM PROBANT, DICERENT NON HABITURAM CONUBIUM; PUTAT ENIM IULIANUS DURARE EIUS LIBERTAE MATRIMONIUM ETIAM IN CAPTIVITATE PROPTER PATRONI REVERENTIAM.* *PAUL. 2 AD L. IUL. ET PAP. AMISSI ANTEA LIBERI AD EAS OPERAS, QUAE POSTEA IMPONUNTUR, PROSUNT, UT IULIANUS AIT. IULIANUS ETIAM SI IAM PETITAE SUNT OPERAE, LIBERIS SUBLATIS ABSOLUTIONEM FACIENDAM. SED SI IAM OPERARUM NOMINE CONDEMNATUS EST, NON POTEST LIBERARI, QUONIAM IAM PECUNIAM DEBERE COEPIT.* QUI IN UTERO SUNT, IN TOTO PAENE IURE CIVILI INTELLEGUNTUR IN RERUM NATURA ESSE. NAM ET LEGITIMAE HEREDITATES HIS RESTITUUNTUR; ET SI PRAEGNAS MULIER AB HOSTIBUS CAPTA SIT, ID QUOD NATUM ERIT POSTLIMINIUM HABET, ITEM PATRIS VEL MATRIS CONDICIONEM SEQUITUR; PRAETEREA SI ANCILLA PRAEGNAS SUBREPTA FUERIT, QUAMVIS APUD BONAE FIDEI EMPTOREM PEPERERIT, ID QUOD NATUM ERIT TAMQUAM FURTIVUM USU NON CAPITUR; HIS CONSEQUENS EST, UT LIBERTUS QUOQUE, QUAMDIU PATRONI FILIUS NASCI POSSIT, EO IURE SIT, QUO SUNT QUI PATRONOS HABENT. SI QUIS PRAEGNATE UXORE RELICTA IN HOSTIUM POTESTATEM PERVENERIT, MOX NATUS FILIUS EIUS UXORE DUCTA FILIUM VEL FILIAM PROCREAVERIT AC TUNC POSTLIMINIO AVUS REVERSUS FUERIT; OMNIA IURA NEPOTIS NOMINE PERINDE CAPIET, AC SI FILIUS NATUS IN CIVITATE FUISSET. *TER. CL. 4 AD L. IUL. ET PAP. SI QUIS SOLIDUM A LEGE CAPERE NON POSSIT ET EX ASSE SIT INSTITUTUS AB EO QUI SOLVENDO NON EST, IULIANUS EX ASSE EUM HEREDEM ESSE RESPONDIT; LEGI ENIM LOCUM NON ESSE IN EA HEREDITATE QUAE SOLVENDO NON EST.* *TER. CL. IBID. SI IS, QUI EX BONIS TESTATORIS SOLIDUM CAPERE NON POSSIT, SUBSTITUTUS SIT AB EO IMPUBERI FILIO EIUS, SOLIDUM EX EA CAUSA CAPIET, QUASI A PUPILLO CAPIAT. SED HOC ITA INTERPRETARI IULIANUS NOSTER VIDETUR, UT EX BONIS, QUAE TESTATORIS FUERANT, AMPLIUS CAPERE NON POSSIT; QUOD SI PUPILLO ALIQUID PRAETEREA ADQUISITUM ESSET AUT SI EXHEREDATO ESSET SUBSTITUTUS, NON IMPEDIRI EUM CAPERE, QUASI A PUPILLO CAPIAT.* *TER. CL. IBID. CUM AB UNO HEREDE MULIERI PRO DOTE COMPENSANDI ANIMO LEGATUM ESSET EAQUE DOTEM SUAM FERRE QUAM LEGATUM MALUIT, UTRUM IN OMNES HEREDES AN IN EUM SOLUM, A QUO LEGATUM EST, ACTIO EI DE DOTE DARI DEBEAT, QUAERITUR. IULIANUS IN EUM PRIMUM, A QUO LEGATUM SIT, ACTIONEM DANDAM PUTAT; NAM CUM AUT SUO IURE AUT IUDICIO MARITI CONTENTA ESSE DEBEAT, AEQUUM ESSE EUM, A QUO EI MARITUS ALIQUID PRO DOTE LEGAVERAT, USQUE AD QUANTITATEM LEGATI ONUS HUIUS AERIS ALIENI SUSTINERE RELIQUA PARTE DOTIS AB HEREDIBUS EI PRAESTANDA.* CUM VIR UXORI, QUANDOQUE LIBEROS HABEBIT, FUNDUM LEGAT, SI MULIER DIVORTIO FACTO LIBEROS EX ALIO PROCREAVERIT, DEINDE SOLUTO SECUNDO MATRIMONIO AD PRIOREM MARITUM REDIERIT, NON INTELLEGITUR EXPLETA CONDICIO, QUOD TESTATOREM VERISIMILE NON EST DE HIS LIBERIS SENSISSE, QUI SE VIVO EX ALIO SUSCEPTI FUISSENT. *TER. CL. 4 AD L. IUL. ET PAP. SED SI HOC SPECIALITER EXPRESSIT TESTATOR, ETIAMSI EX ALIO POST MORTEM SUAM LIBEROS PROCREAVERIT, NIHILO MINUS EAM AD LEGATUM ADMITTI.* *TER. CL. IBID. CUIDAM NON SOLIDUM CAPIENTI AMPLIUS LEGE CONCESSAE PORTIONIS RELICTA EST, SI HEREDI ALIQUID DEDISSET; QUAERITUR, AN ID, QUOD CONDICIONIS IMPLENDAE CAUSA DEDERAT, CONSEQUI EX CAUSA LEGATI POSSIT (QUASI NON CAPIAT ID QUOD EROGET) AN VERO ID EXTRA SIT NEC IDEO MAGIS EX BONIS TESTATORIS AMPLIUS CAPIAT, QUAM CAPTURUS ESSET, SI SINE CONDICIONE LEGATUM ESSET. ET IULIANUS RECTISSIME SCRIBIT TANTO AMPLIUS EUM CAPTURUM, QUANTUM CONDICIONIS IMPLENDAE CAUSA DARE EUM OPORTET, NEC INTERESSE, HEREDI AN EXTRANEO DARE IUSSUS SIT, QUIA COMPUTATIONE FACTA, QUAE SEMPER IN PERSONA EIUS INTRODUCERETUR, NON AMPLIUS LEGE CONCESSAE PORTIONIS AD EUM SUBSIDERET.* *TER. CL. IBID. CUM VIR UXORI "SI A LIBERIS NE NUPSERIT" IN ANNOS SINGULOS ALIQUID LEGAVIT, QUID IURIS SIT? IULIANUS RESPONDIT POSSE MULIEREM NUBERE ET LEGATUM CAPERE. QUOD SI ITA SCRIPTUM ESSET "SI A LIBERIS IMPUBERIBUS NE NUPSERIT", LEGEM LOCUM NON HABERE, QUIA MAGIS CURA LIBERORUM QUAM VIDUITAS INIUNGERETUR.* *TER. CL. 5 AD L. IUL. ET PAP. HOC MODO LEGATO DATO "SI LUCIO TITIO NON NUPSERIT" NON ESSE LEGI LOCUM IULIANUS AIEBAT. QUOD SI ITA SCRIPTUM ESSET "SI ARICIAE NON NUPSERIT", INTERESSE, AN FRAUS LEGI FACTA ESSET; NAM SI EA ESSET QUAE ALIUBI NUPTIAS NON FACILE POSSIT INVENIRE, INTERPRETANDUM IPSO IURE RESCINDI, QUOD FRAUDANDAE LEGIS GRATIA ESSET ADSCRIPTUM; LEGEM ENIM UTILEM REI PUBLICAE, SUBOLIS SCILICET PROCREANDAE CAUSA LATAM, ADIUVANDAM INTERPRETATIONE.* *PAUL. 5 AD L. IUL. ET PAP. SI PALAM HERES NUNCUPATUS SIT, LEGATA AUTEM IN TABULIS COLLATA FUERINT, IULIANUS AIT TABULAS TESTAMENTI NON INTELLEGI, QUIBUS HERES SCRIPTUS NON EST, ET MAGIS CODICILLI QUAM TESTAMENTUM EXISTIMANDAE SINT; ET HOC PUTO RECTIUS DICI.* SI DOMINO STICHUS LEGATUS ESSET ET SERVO EIUS OPTIO DATA, PARTEM DIMIDIAM STICHI DICO AD DOMINUM PERTINERE, QUOD POSSIT SERVUS MANUMISSUS EUNDEM STICHUM OPTARE. CUM SINE PRAEFINITIONE TEMPORIS LEGATUM ITA DATUM FUERIT; "UXORI MEAE PENUM HERES DATO; SI NON DEDERIT, CENTUM DATO", UNUM LEGATUM INTELLEGITUR CENTUM ET STATIM PETI POTEST, PENORIS AUTEM CAUSA EO TANTUM PERTINET, UT ANTE LITEM CONTESTATAM TRADITA PENO HERES LIBERETUR. QUOD SI ITA SCRIPTUM SIT "SI PENUM INTRA KALENDAS NON DEDERIT, CENTUM DATO", NON EFFICITUR, UT DUO LEGATA SINT, SED UT CENTUM LEGATA SUB CONDICIONE VIDEANTUR; IDCIRCO SI UXOR ANTE KALENDAS DECESSERIT, HEREDI SUO NEQUE PENUM RELINQUET, QUIA LEGATA NON EST, NEQUE CENTUM, QUIA DIES LEGATI CESSERIT =NECESSE EST LEGATARIA VIVA. STATIM DIES MIHI CEDIT,= CUM AB EO MIHI FIDEICOMMISSUM DATUM EST, CUI SUB CONDICIONE LEGATUM EST, QUEMADMODUM SI HEREDE INSTITUTO SUB CONDICIONE PURE MIHI LEGETUR. SI DEBITORI QUOD SUB CONDICIONE DEBET LEGATUM EST, PRAESENS LEGATUM EST AGIQUE EX TESTAMENTO STATIM POTEST, UT LIBERATIO PRAESTETUR, ET, SI POST MORTEM TESTATORIS DECESSERIT, AD HEREDEM TRANSMITTIT ACTIONEM. HAEC DICENDA ERUNT ET SI NON IPSI DEBITORI, SED ALII CUILIBET SIMILITER LEGATUM ESSE PROPONATUR. QUEM FILIUS MEUS EMANCIPATUS ADOPTAVERIT, IS NEPOS MEUS NON ERIT. EX PROMISSIONE DOTIS; NON VIDETUR LUCRATIVA CAUSA ESSE, SED QUODAMMODO CREDITOR AUT EMPTOR INTELLEGITUR, QUI DOTEM PETIT. PORRO CUM CREDITOR VEL EMPTOR EX LUCRATIVA CAUSA REM HABERE COEPERIT, NIHILO MINUS INTEGRAS ACTIONES RETINENT, SICUT EX CONTRARIO QUI NON EX CAUSA LUCRATIVA REM HABERE COEPIT, EANDEM NON PROHIBETUR EX LUCRATIVA CAUSA PETERE. *ULP. 10 AD L. IUL. ET PAP. SI LIBERTUS MINOREM SE CENTENARIO IN FRAUDEM LEGIS FECERIT, IPSO IURE NON VALEBIT ID QUOD FACTUM EST, ET IDEO QUASI IN CENTENARII LIBERTI BONIS LOCUM HABEBIT PATRONUS; QUIDQUID IGITUR QUAQUA RATIONE ALIENAVIT, EA ALIENATIO NULLIUS MOMENTI EST. PLANE SI QUA ALIENAVERIT IN FRAUDEM PATRONI, ADHUC TAMEN POST ALIENATIONEM MAIOR CENTENARIO REMANEAT, ALIENATIO QUIDEM VIRES HABEBIT, VERUMTAMEN PER FAVIANAM ET CALVISIANAM ACTIONEM REVOCABUNTUR EA QUAE PER FRAUDEM SUNT ALIENATA; ET ITA IULIANUS SAEPISSIME SCRIBIT EOQUE IURE UTIMUR.* *ULP. 11 AD L. IUL. ET PAP. IULIANUS AIT, SI PATRONUS LIBERTATIS CAUSA IMPOSITA LIBERTAE REVENDIDERIT, FILIUM EIUS A BONORUM POSSESSIONE SUMMOVERI, SCILICET QUIA NEC CONTRA TABULAS TESTAMENTI LIBERTI BONORUM POSSESSIONEM ACCIPIAT, QUOTIENS PATER EIUS DONUM MUNUS OPERAS LIBERTO REVENDIDERIT. PLANE SI PATRONI FILIUS LIBERTATIS CAUSA IMPOSITA REVENDIDERIT, NIHILO MINUS FAMILIAM BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS LIBERTI ACCIPERE AIT, QUIA FILIUS REVENDENDO LIBERTATIS CAUSA IMPOSITA FRATREM SUUM NON SUMMOVET. SI LIBERTUS HEREDEM SCRIPSERIT ISQUE PRIUS, QUAM DE FAMILIA QUAESTIONEM HABERET, ADIERIT HEREDITATEM, PATRONUM AD CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM NON ADMITTI IULIANUS AIT; DEBUIT ENIM ET PATRONUS LIBERTI NECEM VINDICARE. QUOD ET IN PATRONA ERIT DICENDUM.* *ULP. 14 AD SAB. SI SIT EX PATRONO FILIUS UNUS, EX ALTERO DUO ET UNI EORUM LIBERTUS ADSIGNATUS EST, VIDENDUM, QUOT PARTES FIANT HEREDITATIS LIBERTI, UTRUM TRES, UT DUAS HABEAT IS CUI ADSIGNATUS EST, ID EST SUAM ET FRATRIS, AN VERO AEQUALES PARTES FIANT, QUONIAM PER ADSIGNATIONEM ALIUS EXCLUDITUR. ET IULIANUS LIBRO SEPTUAGENSIMO QUINTO SCRIPSIT MAGIS ESSE, UT BESSEM HIC HABEAT, QUI FRATREM EXCLUDIT.* *ULP. IBID. SI QUIS DUOBUS ADSIGNAVERIT LIBERTUM ET ALTER IN CIVITATE ESSE SINE LIBERIS DESIERIT, ALTER NON, UTRUM PORTIO EIUS, QUI IN CIVITATE ESSE DISIIT VEL REPUDIAVIT, IN FAMILIAM REDEAT? AN VERO EI POTIUS ADCRESCAT, IN CUIUS PERSONA DURAT ADSIGNATIO? ET IULIANUS LIBRO SEPTUAGENSIMO QUINTO SCRIPSIT ADSIGNATIONEM IN HUIUS SOLIUS PERSONA LOCUM HABERE ET SOLUM ADMITTENDUM, QUOD EST VERUM. QUOD SI NON SINE LIBERIS DECESSERIT, AN CUM VIVO ADMITTANTUR? ET PUTAT ADHUC SOLUM ADMITTENDUM, DEFUNCTO AUTEM EO LIBEROS ALTERIUS SUCCEDERE, NON IN FAMILIAM LIBERTUM REDIRE.* *MODESTIN. 7 DIFFER. LIBERI PATRONI QUAMQUAM ET IPSI IN PLERISQUE CAUSIS MANUMISSORIS IURE CENSENTUR, TAMEN PATERNUM LIBERTUM LIBERIS SUIS ADSIGNARE NON POTUERUNT, ETIAMSI EIS A PARENTE FUERIT ADSIGNATUS; IDQUE ET IULIANUS ET MARCELLUS PROBANT.* *DATUR AUTEM HAEC ADSIGNANDI FACULTAS EI, QUI DUOS PLURESVE LIBEROS IN POTESTATE HABEBIT, UT EIS, QUOS IN POTESTATE HABET, ADSIGNARE EI LIBERTUM LIBERTAMVE LICEAT. UNDE QUAEREBATUR, SI EUM CUI ADSIGNAVERIT POSTEA EMANCIPAVERIT, NUM EVANESCAT ADSIGNATIO? SED PLACUIT EVANESCERE, QUOD ET IULIANO ET ALIIS PLERISQUE VISUM EST.* SI MIHI SEMPRONIUS A TITIO HEREDE LEGAVERIT TITIUSQUE MIHI SUB EADEM CONDICIONE EANDEM REM LEGAVERIT, EXSISTENTE CONDICIONE CAPIAM LEGATUM EX TESTAMENTO SEMPRONII. VINDICATIO NON UT GREGIS, ITA ET PECULII RECEPTA EST, SED RES SINGULAS IS, CUI LEGATUM PECULIUM EST, PETET. QUIDAM TESTAMENTO PROCULUM EX PARTE QUARTA ET QUIETUM EX PARTE DIMIDIA ET QUARTA HEREDEM INSTITUIT, DEINDE QUIETO FLORUM, PROCULO SOSIAM HEREDES SUBSTITUIT, DEINDE, SI NEQUE FLORUS NEQUE SOSIA HEREDES ESSENT, TERTIO GRADU EX PARTE DIMIDIA ET QUARTA COLONIAM LEPTITANORUM ET EX QUARTA COMPLURES HEREDES SUBSTITUIT IN PLURES QUAM TRES UNCIAS; QUIETUS HEREDITATEM ADIIT, PROCULUS ET SOSIA VIVO TESTATORE DECESSERUNT; QUAERITUR, QUADRANS PROCULO DATUS AD QUIETUM AN AD SUBSTITUTOS TERTIO GRADU PERTINEAT. RESPONDI EAM VIDERI VOLUNTATEM PATRIS FAMILIAS FUISSE, UT TERTIO GRADU SCRIPTOS HEREDES ITA DEMUM SUBSTITUERIT, SI TOTA HEREDITAS VACASSET, IDQUE APPARERE EVIDENTER EX EO, QUOD PLURES QUAM DUODECIM UNCIAS INTER EOS DISTRIBUISSET, ET IDCIRCO PARTEM QUARTAM HEREDITATIS DE QUA QUAERITUR AD QUIETUM PERTINERE. SI SERVO MEO STICHUS LEGATUS FUERIT TESTAMENTO IDQUE LEGATUM REPUDIAVERO, DEINDE PROLATIS CODICILLIS APPARUERIT MIHI QUOQUE EUNDEM STICHUM LEGATUM ESSE, NIHILO MINUS EUNDEM VINDICARE POSSUM. SI EI QUI IN HOSTIUM POTESTATE EST LEGATUM FUERIT ET IS APUD HOSTES DECESSERIT, NULLIUS MOMENTI LEGATUM ERIT, QUAMVIS POSTLIMINIO CONFIRMARI POTUIT. SI TITIO FUNDUS ET EIUSDEM FUNDI USUS FRUCTUS LEGATUS FUERIT, ERIT IN POTESTATE EIUS, FUNDUM AN USUM FRUCTUM VINDICARE MALIT. ET SI FUNDUM ELEGERIT, NECESSARIO PLENAM PROPRIETATEM HABEBIT, LICET USUM FRUCTUM A SE REPPULERIT; SI VERO USUM FRUCTUM HABERE MALUERIT ET PROPRIETATEM FUNDI REPPULERIT, SOLUM USUM FRUCTUM HABEBIT. SI QUIS HEREDITATEM VEL LEGATUM SIBI ADSCRIPSERIT, QUAERITUR, AN HEREDITAS VEL LEGATUM PRO NON SCRIPTO HABEATUR. ET QUID, SI SUBSTITUTUM HABEAT HUIUSMODI INSTITUTIO? RESPONDIT; PARS HEREDITATIS, DE QUA ME CONSULUISTI, AD SUBSTITUTUM PERTINET. NAM SENATUS CUM POENAS LEGIS CORNELIAE CONSTITUERET ADVERSUS EUM, QUI SIBI HEREDITATEM VEL LEGATUM SCRIPSISSET, EODEM MODO IMPROBASSE VIDETUR, QUO IMPROBATAE SUNT ILLAE; "QUA EX PARTE ME TITIUS HEREDEM SCRIPTUM IN TABULIS SUIS RECITAVERIT, EX EA PARTE HERES ESTO", UT PERINDE HABERENTUR, AC SI INSERTAE TESTAMENTO NON FUISSENT. *ULP. 7 AD SAB. QUI PRETIO ACCEPTO HEREDITATEM PRAETERMISIT, SIVE AD SUBSTITUTUM PERVENTURA SIT HEREDITAS, SIVE AB EO AB INTESTATO SUCCESSURUS, MORTIS CAUSA CAPERE VIDETUR; NAM QUIDQUID PROPTER ALICUIUS MORTEM OBVENIT, MORTIS CAUSA CAPITUR; QUAM SENTENTIAM ET IULIANUS PROBAT ET HOC IURE UTIMUR. NAM ET QUOD A STATULIBERO CONDICIONIS IMPLENDAE CAUSA CAPITUR VEL A LEGATARIO, MORTIS CAUSA ACCIPITUR; ET QUOD PATER DEDIT PROPTER MORTEM FILII VEL COGNATI, MORTIS CAUSA CAPI IULIANUS SCRIPSIT.* *ULP. 44 AD SAB. SI MULIER, VENTRIS NOMINE PER CALUMNIAM UT IN POSSESSIONEM MITTI DESIDERET, PECUNIAM ACCEPIT, FORTE DUM SUBSTITUTO PATROCINATUR, UT INSTITUTUM ALIQUA RATIONE EXCLUDAT, MORTIS CAUSA EUM CAPERE IULIANUS SAEPIUS SCRIBIT.* SI FILIO FAMILIAS RES MORTIS CAUSA DATA FUERIT ET CONVALUISSET DONATOR, ACTIONEM DE PECULIO CUM PATRE HABET; AT SI PATER FAMILIAS, CUM MORTIS CAUSA DONATIONEM ACCEPISSET, IN ADOPTIONEM SE DEDERIT, RES IPSA A DONATORE REPETITUR. NEC HUIC SIMILIS EST IS, QUI REM, QUAM MORTIS CAUSA ACCEPERAT, ALII PORRO DEDERIT; NAM DONATOR HUIC NON REM, SED PRETIUM EIUS CONDICERET. SI MINOR QUAM VIGINTI ANNIS DOMINUS SERVUM CAUSA NON PROBATA MANUMISERIT ET POSTEA LEGATUM EI DEDERIT ISQUE ALIENATUS AD LIBERTATEM PERDUCTUS FUISSET, LEGATUM NON CAPIT; NAM PERINDE NULLIUS EST MOMENTI LEGATUM, AC SI SINE LIBERTATE DATUM FUISSET. SI CREDITOR DEBITORI, QUI SE EXCEPTIONE PERPETUA TUERI POTERAT, LEGAVERIT QUOD SIBI DEBERET, NULLIUS MOMENTI LEGATUM ERIT, AT SI IDEM DEBITOR CREDITORI LEGAVERIT, INTELLEGENDUM ERIT EXCEPTIONEM EUM REMITTI CREDITORI VOLUISSE. IUSTA INTERPRETATIONE RECIPIENDUM EST, UT APPELLATIONE "FILII", SICUTI FILIAM FAMILIAS CONTINERI SAEPE RESPONDEBIMUS, ITA ET NEPOS VIDEATUR COMPREHENDI, ET "PATRIS" NOMINE AVUS QUOQUE DEMONSTRARI INTELLEGATUR. *ULP. 16 AD L. IUL. ET PAP. IULIANUS AIT, SI A FILIO HEREDE LEGATUM SIT SEIO FIDEIQUE EIUS COMMISSUM FUERIT SUB CONDICIONE, UT TITIO DARET, ET TITIUS PENDENTE CONDICIONE DECESSERIT, FIDEICOMMISSUM DEFICIENS APUD SEIUM MANET, NON AD FILIUM HEREDEM PERTINET, QUIA IN FIDEICOMMISSIS POTIOREM CAUSAM HABERE EUM, CUIUS FIDES ELECTA SIT, SENATUS VOLUIT.* *ULP. 18 AD L. IUL. ET PAP. IULIANUS QUIDEM AIT, SI ALTER EX LEGITIMIS HEREDIBUS REPUDIASSET PORTIONEM, CUM ESSENT AB EO FIDEICOMMISSA RELICTA, COHEREDEM EIUS NON ESSE COGENDUM FIDEICOMMISSA PRAESTARE; PORTIONEM ENIM AD COHEREDEM SINE ONERE PERTINERE.* HAEC SCRIPTURA "SI VIGINTI DEDERIT AUT IURAVERIT SE ALIQUID FACTURUM" UNAM CONDICIONEM EXPRIMIT HABENTEM DUAS PARTES; QUARE SI QUICUMQUE HERES SCRIPTUS ERIT SUB CONDICIONE "SI IURAVERIT SE DECEM DATURUM" AUT "MONUMENTUM FACTURUM", QUAMVIS VERBIS EDICTI AD HEREDITATEM VEL LEGATUM ADMITTATUR, TAMEN COMPELLITUR FACERE ID QUOD FACTURUM SE IURARE IUSSUS EST SOLO IUREIURANDO REMISSO. CUM EADEM RES ALTERI PURE, ALTERI SUB CONDICIONE LEGATUR AUT CUM ALTER PURE, ALTER SUB CONDICIONE HERES SCRIPTUS EST, PARS LEGATI VEL HEREDITATIS DEFICIENTE CONDICIONE ADCRESCIT ETIAM HEREDI EIUS, CUI PURE LEGATUM VEL HEREDITAS DATA EST, SI TAMEN HEREDITAS EIUS ADITA FUERIT. *PAUL. 6 AD L. IUL. ET PAP. "LUCIUS TITIUS EX PARTE DIMIDIA HERES ESTO. SEIUS EX PARTE, QUA LUCIUM TITIUM HEREDEM INSTITUI, HERES ESTO. SEMPRONIUS EX PARTE DIMIDIA HERES ESTO". IULIANUS DUBITARI POSSE, TRES SEMISSES FACTI SINT AN TITIUS IN EUNDEM SEMISSEM CUM GAIO SEIO INSTITUTUS SIT. SED EO, QUOD SEMPRONIUS QUOQUE EX PARTE DIMIDIA SCRIPTUS EST, VERISIMILIUS ESSE IN EUNDEM SEMISSEM DUOS COACTOS ET CONIUNCTIM HEREDES SCRIPTOS ESSE.* *CALLISTR. 3 DE IURE FISCI. NON INTELLEGITUR FRAUDEM LEGI FECISSE, QUI ROGATUS EST PALAM RESTITUERE. SED CUM QUIDAM TESTAMENTO SUO ITA SCRIPSISSET; "VOS ROGO, UT IN EO, QUOD A VOBIS PETI, FIDEM PRAESTETIS; PERQUE DEUM, UT FACIATIS, ROGO" ET QUAERERETUR, AN ID PALAM DATUM INTELLEGERETUR; IULIANUS RESPONDIT NON QUIDEM APPARERE, QUID AB HEREDIBUS EX HUIUSMODI VERBIS PETITUM EST. QUAERI AUTEM SOLERE, QUANDO INTELLEGATUR QUIS IN FRAUDEM LEGIS FIDEM SUAM ACCOMMODARE;* IN TACITIS FIDEICOMMISSIS FRAUS LEGI FIERI VIDETUR, QUOTIENS QUIS NEQUE TESTAMENTO NEQUE CODICILLIS ROGARETUR, SED DOMESTICA CAUTIONE VEL CHIROGRAPHO OBLIGARET SE AD PRAESTANDUM FIDEICOMMISSUM EI QUI CAPERE NON POTEST. *CALLISTR. IBID. * IDEOQUE DICI POSSE EX SUPRA DICTIS VERBIS NON ESSE LEGI FRAUDEM FACTAM.* DE QUIBUS CAUSIS SCRIPTIS LEGIBUS NON UTIMUR, ID CUSTODIRI OPORTET, QUOD MORIBUS ET CONSUETUDINE INDUCTUM EST; ET SI QUA IN RE HOC DEFICERET, TUNC QUOD PROXIMUM ET CONSEQUENS EI EST; SI NEC ID QUIDEM APPAREAT, TUNC IUS, QUO URBS ROMA UTITUR, SERVARI OPORTET. INVETERATA CONSUETUDO PRO LEGE NON IMMERITO CUSTODITUR, ET HOC EST IUS QUOD DICITUR MORIBUS CONSTITUTUM. NAM CUM IPSAE LEGES NULLA ALIA EX CAUSA NOS TENEANT, QUAM QUOD IUDICIO POPULI RECEPTAE SUNT, MERITO ET EA, QUAE SINE ULLO SCRIPTO POPULUS PROBAVIT, TENEBUNT OMNES; NAM QUID INTEREST SUFFRAGIO POPULUS VOLUNTATEM SUAM DECLARET AN REBUS IPSIS ET FACTIS? QUARE RECTISSIME ETIAM ILLUD RECEPTUM EST, UT LEGES NON SOLUM SUFFRAGIO LEGIS LATORIS, SED ETIAM TACITO CONSENSU OMNIUM PER DESUETUDINEM ABROGENTUR. EX ADOPTIVO NATUS ADOPTIVI LOCUM OPTINET IN IURE CIVILI. ITA VULNERATUS EST SERVUS, UT EO ICTU CERTUM ESSET MORITURUM; MEDIO DEINDE TEMPORE HERES INSTITUTUS EST ET POSTEA AB ALIO ICTUS DECESSIT; QUAERO, AN CUM UTROQUE DE OCCISO LEGE AQUILIA AGI POSSIT. RESPONDIT; OCCIDISSE DICITUR VULGO QUIDEM, QUI MORTIS CAUSAM QUOLIBET MODO PRAEBUIT; SED LEGE AQUILIA IS DEMUM TENERI VISUS EST, QUI ADHIBITA VI ET QUASI MANU CAUSAM MORTIS PRAEBUISSET, TRACTA VIDELICET INTERPRETATIONE VOCIS A CAEDENDO ET A CAEDE. RURSUS AQUILIA LEGE TENERI EXISTIMATI SUNT NON SOLUM QUI ITA VULNERASSENT, UT CONFESTIM VITA PRIVARENT, SED ETIAM HI, QUORUM EX VULNERE CERTUM ESSET ALIQUEM VITA EXCESSURUM. IGITUR SI QUIS SERVO MORTIFERUM VULNUS INFLIXERIT EUNDEMQUE ALIUS EX INTERVALLO ITA PERCUSSERIT, UT MATURIUS INTERFICERETUR, QUAM EX PRIORE VULNERE MORITURUS FUERAT, STATUENDUM EST UTRUMQUE EORUM LEGE AQUILIA TENERI. IDQUE EST CONSEQUENS AUCTORITATI VETERUM, QUI, CUM A PLURIBUS IDEM SERVUS ITA VULNERATUS ESSET, UT NON APPARERET CUIUS ICTU PERISSET, OMNES LEGE AQUILIA TENERI IUDICAVERUNT. AESTIMATIO AUTEM PEREMPTI NON EADEM IN UTRIUSQUE PERSONA FIET; NAM QUI PRIOR VULNERAVIT, TANTUM PRAESTABIT, QUANTO IN ANNO PROXIMO HOMO PLURIMI FUERIT REPETITIS EX DIE VULNERIS TRECENTUM SEXAGINTA QUINQUE DIEBUS, POSTERIOR IN ID TENEBITUR, QUANTI HOMO PLURIMI VENIRE POTERIT IN ANNO PROXIMO, QUO VITA EXCESSIT, IN QUO PRETIUM QUOQUE HEREDITATIS ERIT. EIUSDEM ERGO SERVI OCCISI NOMINE ALIUS MAIOREM, ALIUS MINOREM AESTIMATIONEM PRAESTABIT, NEC MIRUM, CUM UTERQUE EORUM EX DIVERSA CAUSA ET DIVERSIS TEMPORIBUS OCCIDISSE HOMINEM INTELLEGATUR. QUOD SI QUIS ABSURDE A NOBIS HAEC CONSTITUI PUTAVERIT, COGITET LONGE ABSURDIUS CONSTITUI NEUTRUM LEGE AQUILIA TENERI AUT ALTERUM POTIUS, CUM NEQUE IMPUNITA MALEFICIA ESSE OPORTEAT NEC FACILE CONSTITUI POSSIT, UTER POTIUS LEGE TENEATUR. MULTA AUTEM IURE CIVILI CONTRA RATIONEM DISPUTANDI PRO UTILITATE COMMUNI RECEPTA ESSE INNUMERABILIBUS REBUS PROBARI POTEST; UNUM INTERIM POSUISSE CONTENTUS ERO. CUM PLURES TRABEM ALIENAM FURANDI CAUSA SUSTULERINT, QUAM SINGULI FERRE NON POSSENT, FURTI ACTIONE OMNES TENERI EXISTIMANTUR, QUAMVIS SUBTILI RATIONE DICI POSSIT NEMINEM EORUM TENERI, QUIA NEMINEM VERUM SIT EAM SUSTULISSE. *ULP. 18 AD EDICT. CELSUS SCRIBIT, SI ALIUS MORTIFERO VULNERE PERCUSSERIT, ALIUS POSTEA EXANIMAVERIT, PRIOREM QUIDEM NON TENERI QUASI OCCIDERIT, SED QUASI VULNERAVERIT, QUIA EX ALIO VULNERE PERIIT, POSTERIOREM TENERI, QUIA OCCIDIT. QUOD ET MARCELLO VIDETUR ET EST PROBABILIUS.* *ULP. 18 AD EDICT. SI MAGISTER IN DISCIPLINA VULNERAVERIT SERVUM VEL OCCIDERIT, AN AQUILIA TENEATUR, QUASI DAMNUM INIURIA DEDERIT? ET IULIANUS SCRIBIT AQUILIA TENERI EUM, QUI ELUSCAVERAT DISCIPULUM IN DISCIPLINA; MULTO MAGIS IGITUR IN OCCISO IDEM ERIT DICENDUM. PROPONITUR AUTEM APUD EUM SPECIES TALIS; SUTOR, INQUIT, PUERO DISCENTI INGENUO FILIO FAMILIAS, PARUM BENE FACIENTI QUOD DEMONSTRAVERIT, FORMA CALCEI CERVICEM PERCUSSIT, UT OCULUS PUERO PERFUNDERETUR. DICIT IGITUR IULIANUS INIURIARUM QUIDEM ACTIONEM NON COMPETERE, QUIA NON FACIENDAE INIURIAE CAUSA PERCUSSERIT, SED MONENDI ET DOCENDI CAUSA; AN EX LOCATO, DUBITAT, QUIA LEVIS DUMTAXAT CASTIGATIO CONCESSA EST DOCENTI. SED LEGE AQUILIA POSSE AGI NON DUBITO.* *ULP. IBID. ITEM CUM EO QUI CANEM IRRITAVERAT ET EFFECERAT, UT ALIQUEM MORDERET, QUAMVIS EUM NON TENUIT, PROCULUS RESPONDIT AQUILIAE ACTIONEM ESSE; SED IULIANUS EUM DEMUM AQUILIA TENERI AIT, QUI TENUIT ET EFFECIT UT ALIQUEM MORDERET; CETERUM SI NON TENUIT, IN FACTUM AGENDUM. SI IN EO HOMINE, QUEM TIBI REDHIBITURUS ESSEM, DAMNUM INIURIA DATUM ESSET, IULIANUS AIT LEGIS AQUILIAE ACTIONEM MIHI COMPETERE MEQUE, CUM COEPERO REDHIBERE, TIBI RESTITURUM. EUM, CUI VESTIMENTA COMMODATA SUNT, NON POSSE, SI SCISSA FUERINT, LEGE AQUILIA AGERE IULIANUS AIT, SED DOMINO EUM COMPETERE. AN FRUCTUARIUS VEL USUARIUS LEGIS AQUILIAE ACTIONEM HABERET, IULIANUS TRACTAT; ET EGO PUTO MELIUS UTILE IUDICIUM EX HAC CAUSA DANDUM.* *ULP. IBID. IULIANUS SCRIBIT, SI HOMO LIBER BONA FIDE MIHI SERVIAT, IPSUM LEGE AQUILIA MIHI TENERI. SI SERVUS LEGATUS POST ADITAM HEREDITATEM SIT OCCISUS, COMPETERE LEGIS AQUILIAE ACTIONEM LEGATARIO, SI NON POST MORTEM SERVI ADGNOVIT LEGATUM; QUOD SI REPUDIAVIT, CONSEQUENS ESSE AIT IULIANUS DICERE, HEREDI COMPETERE.* *ULP. IBID. SI SERVUS VULNERATUS MORTIFERE POSTEA RUINA VEL NAUFRAGIO VEL ALIO ICTU MATURIUS PERIERIT, DE OCCISO AGI NON POSSE, SED QUASI DE VULNERATO, SED SI MANUMISSUS VEL ALIENATUS EX VULNERE PERIIT, QUASI DE OCCISO AGI POSSE IULIANUS AIT. HAEC ITA TAM VARIE, QUIA VERUM EST EUM A TE OCCISUM TUNC CUM VULNERABAS, QUOD MORTUO EO DEMUM APPARUIT; AT IN SUPERIORE NON EST PASSA RUINA APPARERE AN SIT OCCISUS. SED SI VULNERATUM MORTIFERE LIBERUM ET HEREDEM ESSE IUSSERIS, DEINDE DECESSERIT, HEREDEM EIUS AGERE AQUILIA NON POSSE.* *[SI VULNERATO SERVO LEGE AQUILIA ACTUM SIT, POSTEA MORTUO EX EO VULNERE AGI LEGE AQUILIA NIHILO MINUS POTEST.]* SED SI PRIORE IUDICIO AESTIMATIONE FACTA, POSTEA MORTUO SERVO, DE OCCISO AGERE DOMINUS INSTITUERIT, EXCEPTIONE DOLI MALI OPPOSITA COMPELLETUR, UT EX UTROQUE IUDICIO NIHIL AMPLIUS CONSEQUATUR, QUAM CONSEQUI DEBERET, SI INITIO DE OCCISO HOMINE EGISSET. *ULP. IBID. IULIANUS AIT, SI SERVUS LIBER ET HERES ESSE IUSSUS OCCISUS FUERIT, NEQUE SUBSTITUTUM NEQUE LEGITIMUM ACTIONE LEGIS AQUILIAE HEREDITATIS AESTIMATIONEM CONSECUTURUM, QUAE SERVO COMPETERE NON POTUIT; QUAE SENTENTIA VERA EST. PRETII IGITUR SOLUMMODO FIERI AESTIMATIONEM, QUIA HOC INTERESSE SOLUM SUBSTITUTI VIDERETUR; EGO AUTEM PUTO NEC PRETII FIERI AESTIMATIONEM, QUIA, SI HERES ESSET, ET LIBER ESSET. IDEM IULIANUS SCRIBIT, SI INSTITUTUS FUERO SUB CONDICIONE "SI STICHUM MANUMISERO" ET STICHUS SIT OCCISUS POST MORTEM TESTATORIS, IN AESTIMATIONEM ETIAM HEREDITATIS PRETIUM ME CONSECUTURUM; PROPTER OCCISIONEM ENIM DEFECIT CONDICIO; QUOD SI VIVO TESTATORE OCCISUS SIT, HEREDITATIS AESTIMATIONEM CESSARE, QUIA RETRORSUM QUANTI PLURIMI FUIT INSPICITUR. IDEM IULIANUS SCRIBIT AESTIMATIONEM HOMINIS OCCISI AD ID TEMPUS REFERRI, QUO PLURIMI IN EO ANNO FUIT; ET IDEO ET SI PRETIOSO PICTORI POLLEX FUERIT PRAECISUS ET INTRA ANNUM, QUO PRAECIDERETUR, FUERIT OCCISUS, POSSE EUM AQUILIA AGERE PRETIOQUE EO AESTIMANDUM, QUANTI FUIT PRIUSQUAM ARTEM CUM POLLICE AMISISSET. SI QUIS HOMINEM VIVUM FALSO CONFITEATUR OCCIDISSE ET POSTEA PARATUS SIT OSTENDERE HOMINEM VIVUM ESSE, IULIANUS SCRIBIT CESSARE AQUILIAM, QUAMVIS CONFESSUS SIT SE OCCIDISSE; HOC ENIM SOLUM REMITTERE ACTORI CONFESSORIAM ACTIONEM, NE NECESSE HABEAT DOCERE EUM OCCIDISSE; CETERUM OCCISUM ESSE HOMINEM A QUOCUMQUE OPORTET.* *ULP. IBID. SI SERVUS SERVUM ALIENUM SUBRIPUERIT ET OCCIDERIT, ET IULIANUS ET CELSUS SCRIBUNT ET FURTI ET DAMNI INIURIAE COMPETERE ACTIONEM. * AN IS, QUI SERVUM IN FUGA HABET, TENEATUR NOMINE EIUS AQUILIAE ACTIONE, QUAERITUR; ET AIT IULIANUS TENERI ET EST VERISSIMUM; CUM ET MARCELLUS CONSENTIT.* *ULP. IBID. CELSUS * DIFFERENTIAM FACIT INTER LEGEM AQUILIAM ET LEGEM DUODECIM TABULARUM; NAM IN LEGE ANTIQUA, SI SERVUS SCIENTE DOMINO FURTUM FECIT VEL ALIAM NOXAM COMMISIT, SERVI NOMINE ACTIO EST NOXALIS NEC DOMINUS SUO NOMINE TENETUR, AT IN LEGE AQUILIA, INQUIT, DOMINUS SUO NOMINE TENETUR, NON SERVI * SED SI PLACEAT, QUOD IULIANUS LIBRO OCTAGENSIMO SEXTO SCRIBIT "SI SERVUS FURTUM FAXIT NOXIAMVE NOCUIT" ETIAM AD POSTERIORES LEGES PERTINERE, POTERIT DICI ETIAM SERVI NOMINE CUM DOMINO AGI POSSE NOXALI IUDICIO, UT QUOD DETUR AQUILIA ADVERSUS DOMINUM, NON SERVUM EXCUSET, SED DOMINUM ONERET. NOS AUTEM SECUNDUM IULIANUM PROBAVIMUS, QUAE SENTENTIA HABET RATIONEM ET A MARCELLO APUD IULIANUM PROBATUR.* *ULP. 30 AD SAB. SI DAMNUM IN RE COMMUNI SOCIUS DEDIT, AQUILIA TENERI EUM ET CELSUS ET IULIANUS ET POMPONIUS SCRIBUNT.* NAVIS ADVERSA TEMPESTATE DEPRESSA ICTU FULMINIS DEUSTIS ARMAMENTIS ET ARBORE ET ANTEMNA HIPPONEM DELATA EST IBIQUE TUMULTUARIIS ARMAMENTIS AD PRAESENS COMPARATIS OSTIAM NAVIGAVIT ET ONUS INTEGRUM PERTULIT; QUAESITUM EST, AN HI, QUORUM ONUS FUIT, NAUTAE PRO DAMNO CONFERRE DEBEANT. RESPONDIT NON DEBERE; HIC ENIM SUMPTUS INSTRUENDAE MAGIS NAVIS, QUAM CONSERVANDARUM MERCIUM GRATIA FACTUS EST. NUPTAM MIHI ADULTERII REAM POSTULARI POSSE IN PRIORE MATRIMONIO COMMISSI DUBIUM NON EST, CUM APERTE LEGE IULIA DE ADULTERIIS COERCENDIS CAVEATUR, SI QUIDEM VIDUA SIT, DE CUIUS ADULTERIO AGETUR, UT ACCUSATOR LIBERUM ARBITRIUM HABEAT, ADULTERUM AN ADULTERAM PRIUS ACCUSARE MALIT; SI VERO NUPTA SIT, UT PRIUS ADULTERUM PERAGAT, TUNC MULIEREM. *GAI. 3 AD L. XII TAB. SI EX LEGE REPUDIUM MISSUM NON SIT ET IDCIRCO MULIER ADHUC NUPTA ESSE VIDEATUR, TAMEN SI QUIS EAM UXOREM DUXERIT, ADULTER NON ERIT. IDQUE SALVIUS IULIANUS RESPONDIT, QUIA ADULTERIUM, INQUIT, SINE DOLO MALO NON COMMITTITUR; QUAMQUAM DICENDUM, NE IS, QUI SCIRET EAM EX LEGE REPUDIATAM NON ESSE, DOLO MALO COMMITTAT.* SENATUS POENAM REMISIT EI, QUI LEGATA A SE TESTAMENTO DATA CODICILLIS SUA MANU SCRIPTIS ADEMERAT, SED QUIA ET IUSSU PATRIS ID FECERAT ET ANNORUM VIGINTI QUINQUE ERAT; HEREDITATEM QUOQUE EI CAPERE PERMISSUM EST. *PAUL. 22 QUAEST. * QUAESTIO EST, AN, QUONIAM PLACET ID QUOD ILLICITE SCRIPTUM EST PRO NON SCRIPTO ESSE, QUOD SERVO COMMUNI SCRIBENTIS ET ALTERIUS ADSCRIPTUM EST, UTRUM IN TOTUM PRO NON SCRIPTO SIT AN QUANTUM AD EUM TANTUM QUI ADSCRIPSIT, CETERUM SOCIO TOTUM DEBEATUR. ET INVENI MARCELLUM APUD IULIANUM ADNOTASSE. NAM CUM IULIANUS SCRIPSISSET, SI SIBI ET TITIO SCRIPSISSET AUT SERVO COMMUNI, CUM PRO NON SCRIPTO SIT, FACILLIME QUAERI POSSE, QUANTUM TITIO ET SOCIO ADQUIRATUR ITA; ADICIT ISTE MARCELLUS; QUEMADMODUM SOCIO DEBEBITUR, SI QUASI FALSUM NOMEN SERVI SUBDUCITUR? QUOD ET IN PRAESENTI QUAESTIONE OBSERVANDUM EST.* *PAUL. AD SC LIBON. QUI CODICILLOS ANTE TESTAMENTUM FACTOS, IN QUIBUS LEGATUM EI ADSCRIPTUM ERAT, CONFIRMAT, IN SENATUS CONSULTUM INCIDIT; QUOD ET IULIANUS SCRIBIT.* QUOTIENS IDEM SERMO DUAS SENTENTIAS EXPRIMIT, EA POTISSIMUM EXCIPIATUR, QUAE REI GERENDAE APTIOR EST. QUOTIENS IN DIEM VEL SUB CONDICIONE OLEUM QUIS STIPULATUR, EIUS AESTIMATIONEM EO TEMPORE SPECTARI OPORTET, QUO DIES OBLIGATIONIS VENIT; TUNC ENIM AB EO PETI POTEST; ALIOQUIN ALIAS REI CAPTIO ERIT. FIDEIUSSORIBUS SUCCURRI SOLET, UT STIPULATOR COMPELLATUR EI, QUI SOLIDUM SOLVERE PARATUS EST, VENDERE CETERORUM NOMINA. UNUSQUISQUE CREDITOREM SUUM EUNDEMQUE DEBITOREM PETENTEM SUMMOVET, SI PARATUS EST COMPENSARE. QUI DEBITOREM SUUM DELEGAT, PECUNIAM DARE INTELLEGITUR, QUANTA EI DEBETUR; ET IDEO SI FIDEIUSSOR DEBITOREM SUUM DELEGAVERIT, QUAMVIS EUM, QUI SOLVENDO NON ERAT, CONFESTIM MANDATI AGERE POTEST. ET IDEO DE HIS, QUAE PRIMO CONSTITUUNTUR, AUT INTERPRETATIONE AUT CONSTITUTIONE OPTIMI PRINCIPIS CERTIUS STATUENDUM EST. CUI USUS FRUCTUS LEGATUS EST, ETIAM INVITO HEREDE EUM EXTRANEO VENDERE POTEST. HABITATIONIS LEGATUM IN SINGULOS ANNOS AB INITIO ANNI DEBERI CONSTAT. QUI DUAS TABERNAS CONIUNCTAS HABEBAT, EAS SINGULAS DUOBUS LEGAVIT; QUAESITUM EST, SI QUID EX SUPERIORE TABERNA IN INFERIOREM INAEDIFICATUM ESSET, NUM INFERIOR ONERI FERUNDO IN SUPERIORIS TABERNAE LOCO CONTINERETUR. RESPONDIT SERVITUTEM IMPOSITAM VIDERI. *IULIANUS NOTAT;* VIDEAMUS, NE HOC ITA VERUM SIT, SI AUT NOMINATIM HAEC SERVITUS IMPOSITA EST AUT ITA LEGATUM DATUM EST; "TABERNAM MEAM UTI NUNC EST DO LEGO". LEGATUM ITA ERAT; "QUAE LUCIUS TITIUS MIHI DEBET, EA HERES MEUS CORNELIO DARE DAMNAS ESTO". NIHIL AMPLIUS EX HOC LEGATO QUAM ACTIONES SUAS HERES PRAESTARE DEBET. SERVO GENERALITER LEGATO VERIUS EST OMNES HEREDES, SI EIS ELECTIO DATA EST, EUNDEM DARE DEBERE; SI NON CONSENTIANT HEREDES, EX TESTAMENTO EOS TENERI. SI SEPARATIM MIHI TOTUS FUNDUS PURE, TIBI SUB CONDICIONE LEGATUS FUERIT ET TU DECESSERIS, ANTEQUAM CONDICIO EXSTITERIT; NON HABEBO NECESSITATEM IMPLERE CONDICIONEM, UTPOTE CUM, ETIAMSI CONDICIO DEFECERIT, PARS QUAM VINDICATURUS ERAS MIHI ADCRESCAT. SI LIBERTUS ARTEM PANTOMIMI EXERCEAT, VERUM EST DEBERE EUM NON SOLUM IPSI PATRONO, SED ITIAM AMICORUM LUDIS GRATUITAM OPERAM PRAEBERE, SICUT EUM QUOQUE LIBERTUM, QUI MEDICINAM EXERCET, VERUM EST VOLUNTATE PATRONI CURATURUM GRATIS AMICOS EIUS. NEQUE ENIM OPORTET PATRONUM, UT OPERIS LIBERTI SUI UTATUR, AUT LUDOS SEMPER FACERE AUT AEGROTARE. QUI AEDIFICIUM HABET, POTEST SERVITUTEM VICINO IMPONERE, UT NON SOLUM DE HIS LUMINIBUS, QUAE IN PRAESENTIA ERUNT, SED ETIAM DE HIS QUAE POSTEA FUERINT, CAVEAT. ET QUI DUAS AREAS HABET, ALTERAM TRADENDO SERVAM ALTERI EFFICERE POTEST. TRIA PRAEDIA CONTINUA TRIUM DOMINORUM ADIECTA ERANT; IMI PRAEDII DOMINUS EX SUMMO FUNDO IMO FUNDO SERVITUTEM AQUAE QUAESIERAT ET PER MEDIUM FUNDUM DOMINO CONCEDENTE IN SUUM AGRUM DUCEBAT; POSTEA IDEM SUMMUM FUNDUM EMIT; DEINDE IMUM FUNDUM, IN QUEM AQUAM INDUXERAT, VENDIDIT. QUAESITUM EST, NUM IMUS FUNDUS ID IUS AQUAE AMISISSET, QUIA, CUM UTRAQUE PRAEDIA EIUSDEM DOMINI FACTA ESSENT, IPSA SIBI SERVIRE NON POTUISSENT. NEGAVIT AMISISSE SERVITUTEM, QUIA PRAEDIUM, PER QUOD AQUA DUCEBATUR, ALTERIUS FUISSET ET QUEMADMODUM SERVITUS SUMMO FUNDO, UT IN IMUM FUNDUM AQUA VENIRET, IMPONI ALITER NON POTUISSET, QUAM UT PER MEDIUM QUOQUE FUNDUM DUCERETUR, SIC EADEM SERVITUS EIUSDEM FUNDI AMITTI ALITER NON POSSET, NISI EODEM TEMPORE ETIAM PER MEDIUM FUNDUM AQUA DUCI DESISSET AUT OMNIUM TRIA SIMUL PRAEDIA UNIUS DOMINI FACTA ESSENT. *[IN DEPOSITI ACTIONE, SI UNUS EX PLURIBUS HEREDIBUS DOLUM ADMISIT, IPSE IN SOLIDUM TENETUR]* NEC ADVERSUS COHEREDES EIUS, QUI DOLO CARENT, DEPOSITI ACTIO COMPETIT. INTERESSE PUTO, QUA MENTE APUD SEQUESTRUM DEPONITUR RES. NAM SI OMITTENDAE POSSESSIONIS CAUSA, ET HOC APERTE FUERIT APPROBATUM, AD USUCAPIONEM POSSESSIO EIUS PARTIBUS NON PROCEDERET; AT SI CUSTODIAE CAUSA DEPONATUR, AD USUCAPIONEM EAM POSSESSIONEM VICTORI PROCEDERE CONSTAT. SI QUIS, CUM SCIRET VENDITOREM PECUNIAM STATIM CONSUMPTURUM, SERVOS AB EO EMISSET, PLERIQUE RESPONDERUNT EUM NIHILO MINUS BONA FIDE EMPTOREM ESSE, IDQUE VERIUS EST; QUOMODO ENIM MALA FIDE EMISSE VIDETUR, QUI A DOMINO EMIT? NISI FORTE ET IS, QUI A LUXURIOSO ET PROTINUS SCORTO DATURO PECUNIAM SERVOS EMIT, NON USUCAPIET. SERVUS DOMINO ANCILLAM, QUAM SUBRIPUERAT, PRO CAPITE SUO DEDIT; EA CONCEPIT; QUAESITUM EST, AN DOMINUS EUM PARTUM USUCAPERE POSSIT. RESPONDIT; HIC DOMINUS QUASI EMPTOR PARTUM USUCAPERE POTEST, NAMQUE RES EI ABEST PRO HAC MULIERE ET GENERE QUODAMMODO VENDITIO INTER SERVUM ET DOMINUM CONTRACTA EST. SI QUIS MERCES EX NAVE IACTATAS INVENISSET, NUM IDEO USUCAPERE NON POSSIT, QUIA NON VIDERENTUR DERELICTAE, QUAERITUR. SED VERIUS EST EUM PRO DERELICTO USUCAPERE NON POSSE. QUI LEVANDAE NAVIS GRATIA RES ALIQUAS PROICIUNT, NON HANC MENTEM HABENT, UT EAS PRO DERELICTO HABEANT, QUIPPE SI INVENERINT EAS, ABLATUROS ET, SI SUSPICATI FUERINT, IN QUEM LOCUM EIECTAE SUNT, REQUISITUROS; UT PERINDE SINT, AC SI QUIS ONERE PRESSUS IN VIAM REM ABIECERIT MOX CUM ALIIS REVERSURUS, UT EANDEM AUFERRET. SERVUS VETANTE DOMINO SI PECUNIAM AB ALIO STIPULATUS SIT, NIHILO MINUS OBLIGAT DOMINO PROMISSOREM. ETIAM FURTIVUS SERVUS BONAE FIDEI EMPTORI ADQUIRIT, QUOD EX RE EIUS STIPULATUR AUT PER TRADITIONEM ACCIPIT. SI IS, QUI REM COMMODASSET, EAM REM CLAM ABSTULISSET, FURTI CUM EO AGI NON POTEST, QUIA SUUM RECEPISSET ET ILLE COMMODATI LIBERATUS ESSET. HOC TAMEN ITA ACCIPIENDUM EST, SI NULLAS RETINENDI CAUSAS IS CUI COMMODATA RES ERAT HABUIT; NAM SI IMPENSAS NECESSARIAS IN REM COMMODATAM FECERAT, INTERFUIT EIUS POTIUS PER RETENTIONEM EAS SERVARE QUAM ULTRO COMMODATI AGERE, IDEOQUE FURTI ACTIONEM HABEBIT. SI GEMINA ARBOR ESSET ET SUPRA TERRAM IUNCTURA EIUS EMINERET, UNA ARBOR VIDETUR ESSE. SED SI ID QUA IUNGERETUR NON EXTARET, TOTIDEM ARBORES SUNT, QUOT SPECIES EARUM SUPRA TERRAM ESSENT. CONTRAXISSE UNUSQUISQUE IN EO LOCO INTELLEGITUR, IN QUO UT SOLVERET SE OBLIGAVIT. CUI RES SUB CONDICIONE LEGATA ERAT, IS EAM IMPRUDENS AB HEREDE EMIT; ACTIONE EX EMPTO POTERIT CONSEQUI EMPTOR PRETIUM, QUIA NON EX CAUSA LEGATI REM HABET. VARICOSUS SANUS NON EST. QUI FUNDUM COLENDUM IN PLURES ANNOS LOCAVERAT, DECESSIT ET EUM FUNDUM LEGAVIT. CASSIUS NEGAVIT POSSE COGI COLONUM, UT EUM FUNDUM COLERET, QUIA NIHIL HEREDIS INTERESSET. QUOD SI COLONUS VELLET COLERE ET AB EO, CUI LEGATUS ESSET FUNDUS, PROHIBERETUR, CUM HEREDE ACTIONEM COLONUM HABERE; ET HOC DETRIMENTUM AD HEREDEM PERTINERE; SICUTI SI QUIS REM, QUAM VENDIDISSET NEC DUM TRADIDISSET, ALII LEGASSET, HERES EIUS EMPTORI ET LEGATARIO ESSET OBLIGATUS. SERVUS INSCIO DOMINO PRO QUODAM FIDEIUSSERAT ET EO NOMINE PECUNIAM SOLVERAT; QUAEREBATUR, DOMINUS POSSETNE AB EO, CUI SOLUTA ESSET, REPETERE. RESPONDIT; INTEREST, QUO NOMINE FIDEIUSSERIT; NAM SI EX CAUSA PECULIARI FIDEIUSSIT, TUNC ID, QUOD EX PECULIO SOLVERIT, REPETERE DOMINUS NON POTERIT, QUOD EX DOMINICA CAUSA SOLVERIT, VINDICABITUR; SI VERO EXTRA CAUSAM PECULII FIDEIUSSERIT, QUOD EX PECUNIA DOMINICA SOLVERIT, AEQUE VINDICABITUR, QUOD EX PECULIO, CONDICI POTERIT. VINUM, QUOD MUTUUM DATUM ERAT, PER IUDICEM PETITUM EST; QUAESITUM EST, CUIUS TEMPORIS AESTIMATIO FIERET, UTRUM CUM DATUM ESSET AN CUM LITEM CONTESTATUS FUISSET AN CUM RES IUDICARETUR. SABINUS RESPONDIT, SI DICTUM ESSET QUO TEMPORE REDDERETUR, QUANTI TUNC FUISSET, =SI DICTUM NON ESSET, QUANTI TUNC FUISSET,= CUM PETITUM ESSET. INTERROGAVI, CUIUS LOCI PRETIUM SEQUI OPORTEAT. RESPONDIT, SI CONVENISSET, UT CERTO LOCO REDDERETUR, QUANTI EO LOCO ESSET, SI DICTUM NON ESSET, QUANTI UBI ESSET PETITUM. ROGATUS UT FIDEIUBERET SI IN MINOREM SUMMAM SE OBLIGAVIT, RECTE TENETUR; SI IN MAIOREM, IULIANUS VERIUS PUTAT QUOD A PLERISQUE RESPONSUM EST EUM, QUI MAIOREM SUMMAM QUAM ROGATUS ERAT FIDEIUSSISSET, HACTENUS MANDATI ACTIONEM HABERE, QUATENUS ROGATUS ESSET, QUIA ID FECISSET, QUOD MANDATUM EI EST; NAM USQUE AD EAM SUMMAM, IN QUAM ROGATUS ERAT, FIDEM EIUS SPECTASSE VIDETUR QUI ROGAVIT. CUM CONSTET NON SOLUM TEMPORIBUS, SED ETIAM MENSURIS POSSE AQUAM DIVIDI, POTEST EODEM TEMPORE ALIUS COTTIDIANAM, ALIUS AESTIVAM AQUAM DUCERE, ITA UT AESTATE DIVIDATUR INTER EOS AQUA, HIEME SOLUS DUCAT IS QUI COTTIDIANAE IUS HABEAT. INTER DUOS, QUI EODEM RIVO AQUAM CERTIS HORIS SEPARATIM DUCEBANT, CONVENIT, UT PERMUTATIS INTER SE TEMPORIBUS AQUA UTERENTUR; QUAERO, CUM AMPLIUS TEMPORE SERVITUTIBUS PRAEFINITO ITA DUXISSENT, UT NEUTER EORUM SUO TEMPORE USUS ESSET, NUM IUS UTENDI AMISSISSENT. NEGAVIT AMISSISSE. VIR AB EO, QUI UXORI EIUS DOTEM FACERE VOLEBAT, CERTAM PECUNIAM EO NOMINE STIPULATUS EST, DEINDE ACCEPTAM EAM FECIT; QUAEREBATUR, ESSETNE EA PECUNIA IN DOTEM. RESPONDIT, SI ACCEPTAM NON FECISSET ET PROMISSOR SOLVENDO ESSE DESISSET, QUAEREREMUS, AN CULPA MARITI EA PECUNIA EXACTA NON ESSET; CUM VERO ACCEPTAM FECIT, OMNIMODO PERICULUM AD EUM PERTINEBIT; PERINDE ENIM EST, AC SI ACCEPERIT PECUNIAM ET EANDEM PROMISSORI DONAVERIT. VIR UXORI PECUNIAM CUM DONARE VELLET, PERMISIT EI, UT A DEBITORE SUO STIPULETUR; ILLA CUM ID FECISSET, PRIUSQUAM PECUNIAM AUFERRET, DIVORTIUM FECIT; QUAERO, UTRUM VIR EAM SUMMAM PETERE DEBEAT AN EA PROMISSIONE PROPTER DONATIONIS CAUSAM ACTIO NULLA ESSET. RESPONDI INANEM FUISSE EAM STIPULATIONEM. SED SI PROMISSOR MULIERI IGNORANS SOLVISSET, SI QUIDEM PECUNIA EXSTAT, VINDICARE EAM DEBITOR POTEST; SED SI ACTIONES SUAS MARITO PRAESTARE PARATUS EST, DOLI MALI EXCEPTIONE SE TUEBITUR IDEOQUE MARITUS HANC PECUNIAM DEBITORIS NOMINE VINDICANDO CONSEQUETUR. SED SI PECUNIA NON EXSTAT ET MULIER LOCUPLETIOR FACTA EST, MARITUS EAM PETET; INTELLEGITUR ENIM EX RE MARITI LOCUPLETIOR FACTA ESSE MULIER, QUONIAM DEBITOR DOLI MALI EXCEPTIONE SE TUERI POTEST. TITIUS CUM ABSENTEM DEFENDERET, SATISDEDIT ET PRIUS QUAM IUDICIUM ACCIPERET DESIIT REUS SOLVENDO ESSE; QUAM OB CAUSAM DEFENSOR RECUSABAT IUDICIUM IN SE REDDI OPORTERE. QUAERO, AN ID EI CONCEDI OPORTEAT. IULIANUS RESPONDIT; DEFENSOR CUM SATISDEDIT, DOMINI LOCO HABENDUS EST. NEC MULTUM EI PRAESTATURUS EST PRAETOR, SI EUM NON COEGERIT IUDICIUM ACCIPERE, CUM AD FIDEIUSSORES EIUS IRI POSSIT ET HI QUIDQUID PRAESTITERINT A DEFENSORE CONSECUTURI SINT. PROCURATOR CUM PETERET PECUNIAM, SATISDEDIT AMPLIUS NON PETI; POST IUDICIUM ACCEPTUM EXTITIT, QUI ET IPSE PROCURATORIO NOMINE EANDEM PECUNIAM PETERET; QUAESITUM EST, CUM IS, QUI POSTEA PETERET, PROCURATOR NON ESSET ET PROPTER HOC EXCEPTIONIBUS PROCURATORIIS EXCLUDI POSSET, NUM FIDEIUSSORES PRIORIS PROCURATORIS TENERENTUR. IULIANUS RESPONDIT; VERIUS EST NON OBLIGARI FIDEIUSSORES. NAM IN STIPULATIONE CAVETUR NON PETITURUM EUM, CUIUS DE EA RE ACTIO PETITIO PERSECUTIO SIT, ET RATUM HABITUROS OMNES, AD QUOS EA RES PERTINEBIT; HIC AUTEM, QUI PROCURATOR NON EST, NEC ACTIONEM NEC PETITIONEM HABERE INTELLEGENDUS EST. IS, CUIUS FUNDO VIA DEBETUR, AQUAE PLUVIAE ARCENDAE AGERE POTEST FUNDI SUI NOMINE, QUONIAM DETERIORE VIA FACTA FUNDO NOCETUR. DUOBUS PETENTIBUS HOMINEM IN SERVITUTEM PRO PARTE DIMIDIA SEPARATIM, SI UNO IUDICIO LIBER, ALTERO SERVUS IUDICATUS EST, COMMODISSIMUM EST EO USQUE COGI IUDICES, DONEC CONSENTIANT; SI ID NON CONTINGET, SABINUM REFERTUR EXISTIMASSE DUCI SERVUM DEBERE AB EO QUI VICISSET; CUIUS SENTENTIAE CASSIUS QUOQUE EST ET EGO SUM. ET SANE RIDICULUM EST ARBITRARI EUM PRO PARTE DIMIDIA DUCI, PRO PARTE LIBERTATEM EIUS TUERI. COMMODIUS AUTEM EST FAVORE LIBERTATIS LIBERUM QUIDEM EUM ESSE, COMPELLI AUTEM PRETII SUI PARTEM VIRI BONI ARBITRATU VICTORI SUO PRAESTARE. SI CONVENERIT, NE DOMINUS A COLONO QUID PETERET, ET IUSTA CAUSA CONVENTIONIS FUERIT; NIHILO MINUS COLONUS A DOMINO PETERE POTEST. HABITATOR IN ALIENA AEDIFICIA FENESTRAS ET OSTIA IMPOSUIT, EADEM POST ANNUM DOMINUS AEDIFICIORUM DEMPSIT; QUAERO, IS QUI IMPOSUERAT POSSETNE EA VINDICARE. RESPONDIT POSSE; NAM QUAE ALIENIS AEDIFICIIS CONEXA ESSENT, EA QUAMDIU IUNCTA MANERENT, EORUNDEM AEDIFICIORUM ESSE, SIMUL ATQUE INDE DEMPTA ESSENT, CONTINUO IN PRISTINAM CAUSAM REVERTI. MINICIUS INTERROGATUS, SI QUIS NAVEM SUAM ALIENA MATERIA REFECISSET, NUM NIHILO MINUS EIUSDEM NAVIS MANERET, RESPONDIT MANERE. SED SI IN AEDIFICANDA EA IDEM FECISSET, NON POSSE. *IULIANUS NOTAT;* NAM PROPRIETAS TOTIUS NAVIS CARINAE CAUSAM SEQUITUR. IS, CUIUS FAMILIA VICINUM PROHIBEBAT AQUAM DUCERE, SUI POTESTATEM NON FACIEBAT, NE SECUM AGI POSSET; QUAERIT ACTOR, QUID SIBI FACIENDUM ESSET. RESPONDI OPORTERE PRAETOREM CAUSA COGNITA IUBERE BONA ADVERSARII POSSIDERI ET NON ANTE INDE DISCEDERE, QUAM IS ACTORI IUS AQUAE DUCENDAE CONSTITUISSET ET SI QUID, QUIA AQUAM DUCERE PROHIBITUS ESSET, SICCITATIBUS DETRIMENTI CEPISSET, VELUTI SI PRATA ARBORESVE EXARUISSET. VENATIONEM FRUCTUS FUNDI NEGAVIT ESSE, NISI FRUCTUS FUNDI EX VENATIONE CONSTET. "VINARIA" VASA PROPRIE VASA TORCULARIA ESSE PLACET; DOLIA AUTEM ET SERIAS TAMDIU IN EA CAUSA ESSE, QUAMDIU VINUM HABERENT, CUM SINE VINO ESSE DESINERENT, IN EO NUMERO NON ESSE, QUONIAM AD ALIUM USUM TRANSFERRI POSSENT, VELUTI SI FRUMENTUM IN HIS ADDATUR. EANDEM CAUSAM AMPHORARUM ESSE, UT, CUM VINUM HABEANT, TUM IN VASIS VINARIIS, CUM INANES SINT, TUM EXTRA NUMERUM VINARIORUM SINT, QUIA ALIUD IN HIS ADDI POSSIT. *ULP. 32 AD EDICT. [IULIANUS] LIBRO DECIMO APUD MINICIUM AIT, SI QUIS SERVUM EA CONDICIONE VENDIDERIT, UT INTRA TRIGINTA DIES DUPLAM PROMITTERET, POSTEA NE QUID PRAESTARETUR, ET EMPTOR HOC FIERI INTRA DIEM NON DESIDERAVERIT, ITA DEMUM NON TENERI VENDITOREM, SI IGNORANS ALIENUM VENDIDIT; TUNC ENIM IN HOC FIERI, UT PER IPSUM ET PER HEREDEM EIUS EMPTOREM HABERE LICERET; QUI AUTEM ALIENUM SCIENS VENDIDIT, DOLO, INQUIT, NON CARET ET IDEO EMPTI IUDICIO TENEBITUR.* QUI COMPLURES HEREDES EX DISPARIBUS PARTIBUS INSTITUERAT ET IN HIS ATTIUM, SI ATTIUS NON ADIERIT, CETEROS EX ISDEM PARTIBUS QUIBUS INSTITUERAT HEREDES EI SUBSTITUERAT; DEINDE, SI ATTIUS NON ADISSET, TITIUM COHEREDEM EIS QUI SUBSTITUTI SUNT ADIECIT. QUAESITUM EST, QUAM PARTEM IS ET QUAM CETERI HABITURI ESSENT. RESPONDI TITIUM VIRILEM, CETEROS HEREDITARIAS; VELUTI SI TRES FUISSENT, TITIUM PARTEM QUARTAM ATTIANAE PARTIS HABITURUM, RELIQUARUM PARTIUM HEREDITARIAS PARTES, EX QUIBUS INSTITUTI ERANT, RELIQUOS HABITUROS ESSE. QUOD SI NON SOLUM TITIUM, SED ETIAM ALIOS ADIECISSET HEREDES, HOS QUIDEM VIRILES PARTES HABITUROS; VELUTI SI TRES PUTA COHEREDES FUISSENT SUBSTITUTI, EXTRANEI DUO ADIECTI, HOS QUINTAS PARTES ATTIANAE PARTIS, RELIQUOS AUTEM COHEREDES HEREDITARIAS PARTES HABITUROS ESSE DIXIT. *PAUL. 3 AD VITELL. QUI PECUNIAM DARE IUSSUS EST, NISI ADIECTUM SIT, CUI DET, HEREDIBUS DARE DEBET PRO PARTIBUS HEREDITARIIS. * SI HEREDIBUS NOMINATIS ETIAM EXTRANEUS IUNCTUS SIT, EXTRANEO VIRILIS, CETERIS HEREDITARIAE DARI DEBENT; ET SI NON SOLUM TITIUM, SED ETIAM ALIOS ADIECISSET, HOS VIRILEM PARTEM HABITUROS, COHEREDES AUTEM HEREDITARIAS IULIANUS SCRIBIT.* ADITIO HEREDITATIS NON EST IN OPERA SERVILI. IDCIRCO SI SERVUS DOTALIS ADIERIT, ACTIONE DE DOTE EAM HEREDITATEM MULIER RECIPERABIT, QUAMVIS EA, QUAE EX OPERIS DOTALIUM ADQUIRUNTUR, AD VIRUM PERTINEANT. ET CUM QUAESTUS ET COMPENDII SOCIETAS INITUR, QUIDQUID EX OPERIS SUIS SOCIUS ADQUISIERIT, IN MEDIUM CONFERET; SIBI AUTEM QUISQUE HEREDITATEM ADQUIRIT. PRAETEREA NEC FRUCTUARIUS QUIDEM SERVUS IUSSU EIUS, QUI USUM FRUCTUM IN EO HABET, ADIRE HEREDITATEM POTERIT. ET QUOD A QUIBUSDAM RESPONDETUR, SI LIBER HOMO, QUI BONA FIDE MIHI SERVIEBAT, PROPTER ME HERES INSTITUTUS ERIT, POSSE EUM IUSSU MEO ADIRE HEREDITATEM, POTEST VERUM ESSE, UT INTELLEGATUR NON OPERA SUA MIHI ADQUIRERE, SED EX RE MEA, SICUT IN STIPULANDO ET PER TRADITIONEM ACCIPIENDO EX RE MEA MIHI ADQUIRAT. QUAMDIU PATRONO BONORUM POSSESSIO PARTIS DEBITAE DARI POTEST, EXCEPTIO DEBITORIBUS DATUR ADVERSUS HEREDEM PETENTEM; "SI NON IN EA CAUSA SIT PATRONUS, UT BONORUM POSSESSIONEM PRO PARTE DEBITA CONTRA TABULAS PETERE POSSIT". SI PATER MEUS PRAEGNATE UXORE RELICTA DECESSERIT ET EX CAUSA HEREDITARIA TOTUM HOC, QUOD PATRI MEO DEBITUM FUISSET, PETISSEM, NIHIL ME CONSUMPSISSE QUIDAM EXISTIMANT; SI NEMO NATUS SIT, RECTE ME EGISSE, QUIA IN RERUM NATURA VERUM FUISSET ME SOLUM HEREDEM FUISSE. *IULIANUS NOTAT;* VERIUS EST ME EAM PARTEM PERDIDISSE, PRO QUA HERES FUISSEM, ANTEQUAM CERTUM FUISSET NEMINEM NASCI, AUT QUARTAM PARTEM, QUIA TRES NASCI POTUERUNT, AUT SEXTAM, QUIA QUINQUE; NAM ET ARISTOTELES SCRIPSIT QUINQUE NASCI POSSE, QUIA VULVAE MULIERUM TOTIDEM RECEPTACULA HABERE POSSUNT; ET ESSE MULIEREM ROMAE ALEXANDRINAM AB AEGYPTO, QUAE QUINQUE SIMUL PEPERIT ET TUM HABEBAT INCOLUMES, ET HOC ET IN AEGYPTO ADFIRMATUM EST MIHI. SI USUS FRUCTUS LEGATUS EST, SED HERES SCRIPTUS OB HOC TARDIUS ADIT, UT TARDIUS AD LEGATUM PERVENIRETUR, HOC QUOQUE PRAESTABITUR, UT SABINO PLACUIT. USUS FRUCTUS SERVI MIHI LEGATUS EST ISQUE, CUM EGO UTI FRUI DESISSEM, LIBER ESSE IUSSUS EST; DEINDE EGO AB HEREDE AESTIMATIONEM LEGATI TULI; NIHILO MAGIS EUM LIBERUM FORE SABINUS RESPONDIT (NAMQUE VIDERI ME UTI FRUI HOMINE, PRO QUO ALIQUAM REM HABEAM), CONDICIONEM AUTEM EIUS LIBERTATIS EANDEM MANERE, ITA UT MORTIS MEAE AUT CAPITIS DEMINUTIONIS INTERVENTU LIBER FUTURUS ESSET. AB OMNIBUS HEREDIBUS LEGATUM ITA ERAT; "QUISQUIS MIHI HERES ERIT, DAMNAS ESTO TITIO DARE CENTUM"; DEINDE INFRA COMPREHENSUM ERAT, NE UNUS EX HEREDIBUS EI DARET; QUAERITUR, RELIQUI HEREDES UTRUM TOTA CENTUM DARE DEBERENT AN DEDUCTA UNIUS ILLIUS HEREDITARIA PORTIONE. RESPONDIT VERIUS ESSE RELIQUOS HEREDES TOTA CENTUM DEBERE, CUM ET SIGNIFICATIO VERBORUM NON REPUGNET HUIC SENTENTIAE ET VOLUNTAS TESTATORIS CONGRUAT. IN TESTAMENTO SIC ERAT SCRIPTUM; "LUCIO TITIO, SI IS HEREDI MEO TABELLAS, QUIBUS EI PECUNIAM EXPROMISERAM, DEDERIT, CENTUM DATO"; TITIUS DEINDE ANTEQUAM TABELLAS HEREDI REDDERET, DECESSERAT; QUAESITUM EST, AN HEREDI EIUS LEGATUM DEBERETUR. CASSIUS RESPONDIT, SI TABULAE FUISSENT, NON DEBERI, QUIA NON REDDITIS HIS DIES LEGATI NON CESSIT. *IULIANUS NOTAT;* SI TESTAMENTI FACIENDI TEMPORE TABULAE NULLAE FUERUNT, UNA RATIONE DICI POTEST LEGATUM TITIO DEBERI, QUOD ?\AD1UNATOS? CONDICIO PRO NON SCRIPTA HABETUR. ETIAM REM HOSTIUM POSSE LEGARI SABINUS AIT, SI ALIQUO CASU EMI POSSIT. SI ATTIO ITA LEGATUM FUERIT; "QUISQUIS MIHI HERES ERIT, DAMNAS ESTO ATTIO HEREDI DECEM DARE", DEDUCTA SUA PARTE ATTIUS DECEM PETET. ITEM SI IUSSUS FUISSET HERES DECEM DARE ET FUNDUM SIBI HABERE, DEDUCTA SUA PARTE DECEM DABIT. DENIQUE CONSTITIT, CUM ITA LEGATUM FUISSET; "QUISQUIS MIHI HERES ERIT, DAMNAS ESTO HEREDI MEO DECEM DARE", EXAEQUARI OMNIUM HEREDUM PARTES EO, QUOD UNUSQUISQUE ET SIBI ET COHEREDI SUO DARI DAMNATUS VIDETUR. CUM QUIDAM HEREDEM INSTITUIT, QUANDOQUE MATER EIUS DECESSISSET, DEINDE SECUNDUS HERES SCRIPTUS FUISSET ET AB EO LEGATA EI, QUI SUB CONDICIONE HERES INSTITUTUS FUISSET, RELICTA ESSENT ISQUE VIVA MATRE DECESSISSET, POSTQUAM DIES LEGATI CESSERIT, QUAESITUM EST, AN HEREDI EIUS LEGATA DEBERENTUR. VERIUS EST LEGATUM HEREDI DEBERI, SIVE PURE A SUBSTITUTO LEGATUM DATUM EST PRIMO HEREDI SIVE SUB HAC CONDICIONE "SI HERES NON FUERIT", QUIA MORIENTE EO CONDICIO IMPLETUR. SI SOCERO A GENERO SUO HEREDE INSTITUTO PARS HEREDITATIS ALII LEGATA FUISSET DEDUCTA DOTE EUM DEBITURUM ESSE PARTEM HEREDITATIS LEGATAM SABINUS RESPONDIT, QUEMADMODUM, SI PECUNIA EX CREDITI CAUSA SOCERO DEBITA FUISSET, EA DEDUCTA PARTEM HEREDITATIS DATURUS FUISSET. IN REPETENDIS LEGATIS HAEC VERBA QUAE ADICI SOLENT "ITEM DARE DAMNAS ESTO" ET AD CONDICIONES ET AD DIES LEGATORUM EASDEM REPETENDAS REFERRI SABINUS RESPONDIT. HAEC CONDICIO "SI IN CAPITOLIUM ASCENDERIT" SIC RECIPIENDA EST "SI CUM PRIMUM POTUERIT CAPITOLIUM ASCENDERE". EI, QUI NON AMPLIUS PARTE CAPERE POTERAT, LEGATUS EST FUNDUS, SI DECEM DEDISSET HEREDI; NON TOTAM SUMMAM IS DARE DEBET, UT PARTEM FUNDI HABERET, SED PARTEM DUMTAXAT PRO RATA, QUA LEGATUM CONSEQUITUR. TALI FACTA STIPULATIONE; "DECEM IN ANNO PROXIMO DOTIS NOMINE DARE SPONDES"? QUAESITUM EST, ANNUS EX QUO TEMPORE ESSET NUMERANDUS, UTRUM EX DIE STIPULATIONIS FACTAE AN EX EO DIE, QUO DOS ESSE POTUISSET, ID EST NUPTIARUM. ET RESPONSUM EST EX DIE NUPTIARUM ANNUM ESSE NUMERANDUM, NE, SI ALITER OBSERVAREMUS, SI INTRA ANNUM NUPTIAE FACTAE NON SINT, VIDERI POSSIT DOS EX EA OBLIGATIONE DEBERI. SOCER GENERO SUO SIC LEGAVERAT; "LUCIO TITIO FILIAE MEAE NOMINE CENTUM HERES MEUS DAMNAS ESTO DARE." HANC PECUNIAM GENERUM PETERE DEBERE, EXACTAM ACCEPTAM LEGATIS REFERRI, SED DIVORTIO FACTO DE DOTE ACTIONE MULIERI REDDENDAM PROCULUS RESPONDIT ET NIHILO MINUS DOTIS ESSE FACTAM. *IULIANUS NOTAT;* IMMO NEC FILIAE, SI VOLUERIT, DENEGANDA EST HUIUSMODI ACTIO. QUIDAM FUNDUM DOTIS CAUSA AB UXORE SUA ACCEPERAT INTERQUE EOS CONVENERAT, UT MERCEDES EIUS FUNDI VIR UXORI ANNUI NOMINE DARET; DEINDE EUM FUNDUM VIR MATRI MULIERIS CERTA PENSIONE COLENDUM LOCAVERAT EAQUE, CUM MERCEDES EIUS FUNDI DEBERET, DECESSERAT ET FILIAM SUAM SOLAM HEREDEM RELIQUERAT ET DIVORTIUM FACTUM ERAT; VIR DEINDE PETEBAT A MULIERE MERCEDES, QUAS MATER DEBUERAT. PLACUIT EXCEPTIONEM MULIERI DARI NON DEBERE "AC SI INTER SE ET VIRUM NON CONVENISSET, UT HAE MERCEDES SIBI ALIMENTORUM NOMINE DARENTUR", CUM FUTURUM SIT, UT QUODAMMODO DONATIONES INTER VIRUM ET UXOREM CONFIRMENTUR; NAM QUOD ANNUI NOMINE DATUR, SPECIES EST DONATIONIS. SI PRIOR MARITUS POSTERIORI DOTIS NOMINE TAMQUAM DEBITOR MULIERIS DOTEM PROMISERIT, NON PLUS QUAM ID QUOD FACERE POSSIT DOTIS FUTURUM ESSE. FILIAE MEAE EMANCIPATAE ET AEGRAE VIR IN HOC REPUDIUM MISIT, UT MORTUA EA DOTEM POTIUS HEREDIBUS EIUS QUAM MIHI REDDERET. SABINUS DICEBAT UTILE MIHI EIUS DOTIS RECIPERANDAE IUDICIUM DANDUM ESSE; GAIUS IDEM. MAEVIUS, QUI NOS HEREDES FECIT, REM COMMUNEM HABUIT CUM ATTIO; SI CUM ATTIO COMMUNI DIVIDUNDO EGISSEMUS ET NOBIS EA RES ADIUDICATA ESSET, VENTURAM EAM IN FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO PROCULUS AIT. SERVUS LIBER ET HERES ESSE IUSSUS ID QUOD EX RATIONIBUS QUAS PATRI FAMILIAS GESSISSET PENES SE RETINERET IUDICIO FAMILIAE ERCISCUNDAE COHEREDIBUS SUIS PRAESTABIT. ARBITER FAMILIAE ERCISCUNDAE INTER ME ET TE SUMPTUS QUAEDAM MIHI, QUAEDAM TIBI ADIUDICARE VOLEBAT, PRO HIS REBUS ALTERUM ALTERI CONDEMNANDOS ESSE INTELLEGEBAT; QUAESITUM EST, AN POSSIT PENSATIONE ULTRO CITROQUE CONDEMNATIONIS FACTA EUM SOLUM, CUIUS SUMMA EXCEDERET, EIUS DUMTAXAT SUMMAE QUAE ITA EXCEDERET, DAMNARE, ET PLACUIT POSSE ID ARBITRUM FACERE. CUM FAMILIAE ERCISCUNDAE VEL COMMUNI DIVIDUNDO AGITUR, UNIVERSAE RES AESTIMARI DEBENT, NON SINGULARUM RERUM PARTES. *[* SCRIBIT IULIANUS, SI MISSI IN POSSESSIONEM DAMNI INFECTI SIMUS ET ANTE, QUAM POSSIDERE IUBEREMUR, EGO INSULAM FULSERO, SUMPTUM ISTUM COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO CONSEQUI ME NON POSSE].* SED SI RES NON DEFENDERETUR ET IDEO IUSSI SUMUS A PRAETORE EAS AEDES POSSIDERE ET EX HOC DOMINIUM EARUM NANCISCEREMUR, RESPONDIT PROCULUS COMMUNI DIVIDUNDO IUDICIO PARTEM EIUS IMPENSAE ME SERVATURUM ESSE. *ULP. IBID. URSEIUS AIT, CUM IN COMMUNI AEDIFICIO VICINUS NUNTIAVIT NE QUID OPERIS FIERET, SI UNUS EX SOCIIS EX HAC CAUSA DAMNATUS FUISSET, POSSE EAM POENAM A SOCIO PRO PARTE SERVARE; IULIANUS AUTEM RECTE NOTAT ITA DEMUM HOC VERUM ESSE, SI INTERFUIT AEDIUM HOC FIERI.* CUM SERVUS COMMUNIS ALTERI DOMINORUM DAMNUM INIURIA DEDIT, IDCIRCO LEGIS AQUILIAE ACTIO NON EST, QUIA, SI EXTRANEO DAMNUM DEDISSET, CUM ALTERO IN SOLIDUM LEGE AQUILIA AGI POSSET; SICUTI, CUM SERVUS COMMUNIS FURTUM FECERIT, CUM ALTERO DOMINO FURTI AGI NON POTEST, SED COMMUNI DIVIDUNDO AGI POTEST. DUO SOCII QUENDAM SERVUM COMMUNEM TESTAMENTO FACTO HEREDEM ET LIBERUM ESSE IUSSERANT; RUINA SIMUL OPPRESSI PERIERANT. PLERIQUE RESPONDERUNT HOC CASU DUOBUS ORCINUM HEREDEM EXISTERE, ET ID EST VERIUS. SED ET SI SUB EADEM CONDICIONE SERVUM COMMUNEM UTERQUE SOCIUS LIBERUM HEREDEMQUE ESSE IUSSISSET EAQUE EXSTITISSET, IDEM IURIS ERIT. QUI DUOS HEREDES INSTITUEBAT, POST ALTERIUS MORTEM SERVUM LIBERUM ESSE IUSSERAT; IS EX CUIUS MORTE LIBERTAS PENDEBAT, VIVO TESTATORE DECESSERAT. SABINUS RESPONDIT LIBERUM FUTURUM. HAEC CONDICIO "CUM MORIAR, LIBER ESTO" VITAE TEMPUS COMPLECTITUR ET IDCIRCO INUTILIS ESSE VIDETUR. SED MELIUS EST VERBA BENIGNIUS INTERPRETARI, UT POST MORTEM SUAM VIDEATUR TESTATOR EI LIBERTATEM RELIQUISSE. SED MULTO MAGIS HAEC "AD ANNUM LIBER ESTO" VEL ITA ACCIPI POTEST "POST ANNUM, QUAM MORIAR, LIBER ESTO" ET, LICET HOC MODO ACCIPIATUR "POST ANNUM, QUAM HOC TESTAMENTUM FACTUM ERIT, LIBER ESTO", SI EVENERIT, UT INTRA ANNUM TESTATOR DECEDAT, INUTILIS NON ERIT. SERVUS COMMUNIS QUIN A MINORIBUS VIGINTI ANNIS DOMINIS POSSIT APUD CONSILIUM MANUMITTI, QUAMVIS UNIS EX SOCIIS CAUSAM ADPROBAVERIT, DUBIUM NON EST. SI QUIS INTEGRIS FACULTATIBUS CODICILLOS CONFIRMAVIT, DEINDE, CUM CONSILIUM CREDITORUM FRAUDANDORUM CEPISSET, LIBERTATES CODICILLIS DEDERIT, OPTINERI NON POTEST, QUO MINUS LEGE LIBERTATES INTERPELLARENTUR; NAM CONSILIUM TESTATORIS FRAUDULENTUM NON EO TEMPORE OBSERVATUR, QUO CODICILLI CONFIRMANTUR, SED QUO LIBERTAS CODICILLIS DATUR. MINOR ANNIS VIGINTI CUM SERVUM MANUMITTERE VELLET NEC IUSTAM CAUSAM AD CONSILIUM MANUMITTENDI HABERET, TIBI EUM UT MANUMITTERES DEDIT; NEGAVIT EUM PROCULUS LIBERUM ESSE, QUONIAM FRAUS LEGI FACTA ESSET. EUM, QUI UT ADIRET HEREDITATEM PECUNIAM ACCEPISSET, PLERIQUE, IN QUIBUS PRISCUS QUOQUE, RESPONDERUNT MORTIS CAUSA EUM CAPERE. STIPULATIO HOC MODO CONCEPTA; "SI HEREDEM ME NON FECERIS, TANTUM DARE SPONDES?" INUTILIS EST, QUIA CONTRA BONOS MORES EST HAEC STIPULATIO. QUOTIENS UNUS EX FIDEIUSSORIBUS SUAM PARTEM SOLVISSET, TAMQUAM NEGOTIUM REO GESSISSET, PERINDE HABENDUM EST, AC SI REUS IPSE UNIUS FIDEIUSSORIS PARTEM SOLVISSET, SED TAMEN UT NON EX SORTE DECEDAT; SED IS FIDEIUSSOR SOLUS LIBERATUR, CUIUS NOMINE SOLUTIO FACTA FUERIT. CUM AB EO, QUI FUNDUM ALII OBLIGATUM HABEBAT, QUIDAM SIC EMPTUM ROGASSET, UT ESSET IS SIBI EMPTUS, SI EUM LIBERASSET, DUMMODO ANTE KALENDAS IULIAS LIBERARET, QUAESITUM EST, AN UTILITER AGERE POSSIT EX EMPTO IN HOC, UT VENDITOR EUM LIBERARET. RESPONDIT; VIDEAMUS, QUID INTER EMENTEM ET VENDENTEM ACTUM SIT. NAM SI ID ACTUM EST, UT OMNI MODO INTRA KALENDAS IULIAS VENDITOR FUNDUM LIBERARET, EX EMPTO ERIT ACTIO, UT LIBERET, NEC SUB CONDICIONE EMPTIO FACTA INTELLEGETUR, VELUTI SI HOC MODO EMPTOR INTERROGAVERIT; "ERIT MIHI FUNDUS EMPTUS ITA, UT EUM INTRA KALENDAS IULIAS LIBERES", VEL "ITA, UT EUM INTRA KALENDAS A TITIO REDIMAS". SI VERO SUB CONDICIONE FACTA EMPTIO EST, NON POTERIT AGI, UT CONDICIO IMPLEATUR. QUIDAM HEREDEM SUUM ROGAVERAT, UT SERVUM MANUMITTERET; DEINDE, SI HERES EUM NON MANUMISERIT, LIBERUM EUM ESSE IUSSERAT EIQUE LEGAVERAT; HERES EUM MANUMISSIT. PLERIQUE EXISTIMANT HUNC EX TESTAMENTO LIBERTATEM CONSEQUI; SECUNDUM HOC LEGATUM QUOQUE EI DEBETUR. MENSAM ARGENTO COOPERTAM MIHI IGNORANTI PRO SOLIDA VENDIDISTI IMPRUDENS; NULLA EST EMPTIO PECUNIAQUE EO NOMINE DATA CONDICETUR. *[LECTOS EMPTOS AEDILIS, CUM IN VIA PUBLICA POSITI ESSENT, CONCIDIT; SI TRADITI ESSENT EMPTORI AUT PER EUM STETISSET QUO MINUS TRADERENTUR, EMPTORIS PERICULUM ESSE PLACET]* EUMQUE CUM AEDILI, SI ID NON IURE FECISSET, HABITURUM ACTIONEM LEGIS AQUILIAE; AUT CERTE CUM VENDITORE EX EMPTO AGENDUM ESSE, UT IS ACTIONES SUAS, QUAS CUM AEDILE HABUISSET, EI PRAESTARET. PRAEDIA MIHI VENDIDISTI ET CONVENIT, UT ALIQUID FACEREM; QUOD SI NON FECISSEM, POENAM PROMISI. RESPONDIT; VENDITOR ANTEQUAM POENAM EX STIPULATU PETAT, EX VENDITO AGERE POTEST; SI CONSECUTUS FUERIT, QUANTUM POENAE NOMINE STIPULATUS ESSET, AGENTEM EX STIPULATU DOLI MALI EXCEPTIO SUMMOVEBIT; SI EX STIPULATU POENAM CONSECUTUS FUERIS, IPSO IURE EX VENDITO AGERE NON POTERIS NISI IN ID, QUOD PLURIS EIUS INTERFUERIT ID FIERI. SERVUM MEUM INSCIENS A TE EMI PECUNIAMQUE TIBI SOLVI; EAM ME A TE REPETITURUM ET EO NOMINE CONDICTIONEM MIHI ESSE OMNIMODO PUTO, SIVE SCISSES MEUM ESSE SIVE IGNORASSES. SI HOMO, CUIUS USUS FRUCTUS LEGATUS ERAT, AB HEREDE NUMQUAM POSSESSUS SUBREPTUS FUISSET, QUAESITUM EST, QUIA HERES FURTI ACTIONEM NON HABERET, AN USUCAPI POSSIT. SABINUS RESPONDIT NULLAM EIUS REI USUCAPIONEM ESSE, CUIUS NOMINE FURTI AGI POSSIT, AGERE AUTEM FURTI EUM, QUI FRUI DEBERET, POSSE. QUOD SI ACCIPIENDUM EST, UT FRUCTUARIUS POTERIT UTI FRUI; ALITER ENIM HOMO IN CAUSA NON PERDUCERETUR. SED SI UTENTI IAM ET FRUENTI ABDUCTUS HOMO FUERIT, NON SOLUM IPSE, SED ETIAM HERES FURTI AGERE POTERIT. QUI OB PACTIONEM LIBERTATIS ANCILLAM FURTIVAM A SERVO ACCEPIT, POTEST PARTUM EIUS QUASI EMPTOR USUCAPERE. SI A SERVO MEO PECUNIAM QUIS ACCEPISSET, NE FURTUM AB EO FACTUM INDICARET, SIVE INDICASSET SIVE NON, REPETITIONEM FORE EIUS PECUNIAE PROCULUS RESPONDIT. NEMO POTEST PRO DERELICTO USUCAPERE, QUI FALSO EXISTIMAVERIT REM PRO DERELICTO HABITAM ESSE. SERVUS MEUS CUM APUD FUREM ESSET, FURI DARI STIPULATUS EST; NEGAT FURI DEBERI SABINUS, QUIA EO TEMPORE, QUO STIPULATUS EST, EI NON SERVIRET; SED NEC EGO EX EA STIPULATIONE AGERE POTERO. SED SI DETRACTA FURIS PERSONA STIPULATUS EST, MIHI QUIDEM ADQUIRITUR ACTIO, SED FURI NEC MANDATI NEC ALIA ACTIO ADVERSUS ME DARI DEBET. *[SI ALIENAM DOMUM MIHI LOCAVERIS EAQUE MIHI LEGATA VEL DONATA SIT, NON TENERI ME TIBI EX LOCATO OB PENSIONEM]* * ET EGO EX CONDUCTO RECTE AGAM VEL IN HOC, UT ME LIBERES. SI HEREDITATEM ALITER ADITURUS NON ESSEM QUAM CAUTUM MIHI FUISSET DAMNUM PRAESTARI ET HOC MANDATUM INTERCESSISSET, FORE MANDATI ACTIONEM EXISTIMO. SI QUIS AUTEM MANDAVERIT ALICUI, NE LEGATUM A SE REPELLAT, LONGE EI DISSIMILE ESSE; NAM LEGATUM ADQUISITUM NUMQUAM ILLI DAMNO ESSE POTUIT; HEREDITAS INTERDUM DAMNOSA EST. ET IN SUMMA QUICUMQUE CONTRACTUS TALES SUNT, UT QUICUMQUE EORUM NOMINE FIDEIUSSOR OBLIGARI POSSET, ET MANDATI OBLIGATIONEM CONSISTERE PUTO; NEQUE ENIM MULTO REFERRE, PRAESENS QUIS INTERROGATUS FIDEIUBEAT AN ABSENS =VEL PRAESENS= MANDET. PRAETEREA VULGO ANIMADVERTERE LICET MANDATU CREDITORUM HEREDITATES SUSPECTAS ADIRI, QUOS MANDATI IUDICIO TENERI PROCUL DUBIO EST. ARGENTUM COMMODATUM SI TAM IDONEO SERVO MEO TRADIDISSEM AD TE PERFERENDUM, UT NON DEBUERIT QUIS AESTIMARE FUTURUM, UT A QUIBUSDAM MALIS HOMINIBUS DECIPERETUR, TUUM, NON MEUM DETRIMENTUM ERIT, SI ID MALI HOMINES INTERCEPISSENT. QUI DUOS PROCURATORES OMNIUM RERUM SUARUM RELIQUIT, NISI NOMINATIM PRAECEPIT UT ALTER AB ALTERO PECUNIAM PETAT, NON VIDETUR MANDATUM UTRILIBET EORUM DEDISSE. QUOTIENS ENIM NEMO FILIUM FAMILIAS EX CAUSA DELICTI DEFENDIT, IN EUM IUDICIUM DATUR. QUI EX PARTE DIMIDIA HERES ERAT CUM ABSENTEM COHEREDEM SUUM DEFENDERE VELLET, UT SATISDATIONIS ONUS EVITARE POSSIT, RESPONDIT SE SOLUM HEREDEM ESSE ET CONDEMNATUS EST; QUAEREBAT ACTOR, CUM IPSE SOLVENDO NON ESSET, AN RESCISSO SUPERIORE IUDICIO IN EUM, QUI RE VERA HERES ERAT, ACTIO DARI DEBERET. PROCULUS RESPONDIT RESCISSO IUDICIO POSSE AGI, IDQUE EST VERUM. SI MULIER CONTRA SENATUS CONSULTUM VELLEIANUM PRO ME INTERCESSISSET TITIO EGOQUE MULIERI ID SOLVISSEM ET AB EA TITIUS EAM PECUNIAM PETERET, EXCEPTIO HUIUS SENATUS CONSULTI NON EST PROFUTURA MULIERI; NEQUE ENIM EAM PERICLITARI, NE EAM PECUNIAM PERDAT, CUM IAM EAM HABEAT. SI AB EA MULIERE, QUAE CONTRA SENATUS CONSULTUM INTERCESSISSET, FIDEIUSSOREM ACCEPISSEM, GAIUS CASSIUS RESPONDIT ITA DEMUM FIDEIUSSORI EXCEPTIONEM DANDAM, SI A MULIERE ROGATUS FUISSET. IULIANUS AUTEM RECTE PUTAT FIDEIUSSORI EXCEPTIONEM DANDAM, ETIAMSI MANDATI ACTIONEM ADVERSUS MULIEREM NON HABET, QUIA TOTAM OBLIGATIONEM SENATUS IMPROBAT ET A PRAETORE RESTITUITUR PRIOR DEBITOR CREDITORI. ADVERSUS EXCEPTIONEM IURISIURANDI REPLICATIO DOLI MALI NON DEBET DARI, CUM PRAETOR ID AGERE DEBET, NE DE IUREIURANDO CUIUSQUAM QUAERATUR. SI FILIO FAMILIAS FURTUM FACTUM ESSET, RECTE IS PATER FAMILIAS FACTUS EO NOMINE AGET. SED ET SI RES EI LOCATA SUBREPTA FUERIT, PATER FAMILIAS FACTUS ITIDEM AGERE POTERIT. *ULP. 23 AD EDICT. SI FILIUS FAMILIAS EX ALIQUA NOXA, EX QUA PATRI ACTIO COMPETIT, VELIT EXPERIRI, ITA DEMUM PERMITTIMUS EI AGERE, SI NON SIT QUI PATRIS NOMINE AGAT. NAM ET IULIANO PLACET, SI FILIUS FAMILIAS LEGATIONIS VEL STUDIORUM GRATIA ABERIT ET VEL FURTUM VEL DAMNUM INIURIA PASSUS SIT; POSSE EUM UTILI IUDICIO AGERE, NE DUM PATER EXSPECTATUR IMPUNITA SINT MALEFICIA, QUIA PATER VENTURUS NON EST, VEL DUM VENIT, SE SUBTRAHIT IS QUI NOXAM COMMISIT.* *PAUL. 9 AD SAB. FILIUS FAMILIAS SUO NOMINE NULLAM ACTIONEM HABET, NISI INIURIARUM ET QUOD VI AUT CLAM ET DEPOSITI ET COMMODATI, UT IULIANUS PUTAT.* ****