$C$I$C$E$R$O $O$C$T$A$V$I$A$N$O $S$A$L.= $S@I PER TUAS LEGIONES MIHI LICITUM FUISSET, QUAE NOMINI MEO POPULIQUE $ROMANI SUNT INIMICISSIMAE, VENIRE IN SENATUM CORAMQUE DE RE PUBLICA DISPUTARE, FECISSEM NEQUE TAM LIBENTER QUAM NECESSARIO. $NULLA ENIM REMEDIA QUAE VULNERIBIS ADHIBENTUR TAM FACIUNT DOLOREM QUAM QUAE SUNT SALUTARIA. $SED QUONIAM COHORTIBUS ARMATIS CIRCUMSAEPTUS SENATUS NIHIL ALIUD VERE POTEST DECERNERE NISI TIMERE (IN $CAPITOLIO SIGNA SUNT, IN URBE MILITES VAGANTUR, IN $CAMPO CASTRA PONUNTUR, $ITALIA TOTA LEGIONIBUS AD LIBERTATEM NOSTRAM CONSCRIPTIS AD SERVITUTEM ADDUCTIS EQUITATUQUE EXTERARUM NATIONUM DISTINETUR), CEDAM TIBI IN PRAESENTIA FORO, CURIA ET SANCTISSIMIS DEORUM IMMORTALIUM TEMPLIS, IN QUIBUS REVIVISCENTE IAM LIBERTATE DEINDE RURSUS OPPRESSA SENATUS NIHIL CONSULITUR, TIMET MULTA, ASSENTATUR OMNIA. $POST ETIAM PAULO TEMPORIBUS ITA POSTULANTIBUS CEDAM URBE, QUAM PER ME CONSERVATAM UT ESSET LIBERA IN SERVITUTE VIDERE NON POTERO, CEDAM VITA, QUAE QUAMQUAM SOLLICITA EST TAMEN, SI PROFUTURA EST REI PUBLICAE, BONA SPE POSTERITATIS ME CONSOLATUR, QUA SUBLATA NON DUBITANTER OCCIDAM ATQUE ITA CEDAM UT FORTUNA IUDICIO MEO, NON ANIMUS MIHI DEFUISSE VIDEATUR. $ILLUD VERO, QUOD ET RECENTIS DOLORIS HABET INDICIUM ET PRAETERITAE INIURIAE TESTIMONIUM ET ABSENTIUM SENSUS SIGNIFICATIONEM, NON PRAETERMITTAM QUIN, QUONIAM CORAM ID FACERE PROHIBEOR, ABSENS PRO ME REQUE P. EXPOSTULEM TECUM. $ATQUE ITA DICO "PRO ME," SI QUIDEM MEA SALUS AUT UTILIS REI PUBLICAE EST AUT CONIUNCTA CERTE PUBLICAE SALUTI. $NAM, PER DEUM IMMORTALIUM FIDEM, NISI FORTE FRUSTRA EOS APPELLO QUORUM AURES ATQUE ANIMUS A NOBIS ABHORRENT, PERQUE $FORTUNAM POPULI $ROMANI, QUAE, QUAMQUAM NOBIS INFESTA EST, FUIT ALIQUANDO PROPITIA ET, UT SPERO, FUTURA EST, QUIS TAM EXPERS HUMANITATIS, QUIS HUIUS URBIS NOMINI AC SEDIBUS USQUE ADEO EST INIMICUS UT ISTA AUT DISSIMULARE POSSIT AUT NON DOLERE AUT, SI NULLA RATIONE PUBLICIS INCOMMODIS MEDERI QUEAT, NON MORTE PROPRIUM PERICULUM VITET?= $NAM UT ORDIAR AB INITIO ET PERDUCAM AD EXTREMUM ET NOVISSIMA CONFERAM PRIMIS, QUAE NON POSTERIOR DIES ACERBIOR PRIORE ET QUAE NON INSEQUENS HORA ANTECEDENTE CALAMITOSIOR POPULO $ROMANO INLUXIT? $M. $ANTONIUS, VIR ANIMI MAXIMI (UTINAM ETIAM SAPIENTIS CONSILI FUISSET"), $C. $CAESARE FORTISSIME SED PARUM FELICITER A REI PUBLICAE DOMINATIONE SEMOTO CONCUPIERAT MAGIS REGIUM QUAM LIBERA CIVITAS PATI POSSET PRINCIPATUM. $PUBLICAM DILAPIDABAT PECUNIAM, AERARIUM EXHAURIEBAT, MINUEBAT VECTIGALIA, DONABAT CIVITATES IMMUNITATE ET NATIONES EX COMMENTARIO? DICTATURAM GEREBAT, LEGES IMPONEBAT, PROHIBEBAT DICTATOREM CREARI, LEGIBUS SENATUS CONSULTIS IPSE REPUGNABAT IN CONSULATU, PROVINCIAS OMNIS UNUS CONCUPIERAT. $CUI SORDEBAT $MACEDONIA PROVINCIA QUAM VICTOR SIBI SUMPSERAT $CAESAR, QUID DE HOC SPERARE AUT EXSPECTARE NOS OPORTEBAT? $EXSTITISTI TU VINDEX NOSTRAE LIBERTATIS UT TUNC QUIDEM OPTIMUS (QUOD UTINAM NEQUE NOSTRA NOS OPINIO NEQUE TUA FIDES FEFELLISSET") ET VETERANIS IN UNUM CONDUCTIS ET DUABUS LEGIONIBUS A PERNICIE PATRIAE AD SALUTEM AVOCATIS SUBITO PROPE IAM DESPERATAM ET ADFLICTAM AC PROSTRATAM REM PUBLICAM TUIS OPIBUS EXTULISTI. $QUAE TIBI NON ANTE QUAM POSTULARES, MAIORA QUAM VELLES, PLURA QUAM SPERARES, DETULIT SENATUS? $DEDIT FASCIS, UT CUM AUCTORITATE DEFENSOREM HABERET NON UT IMPERIO SE ADVERSUM ARMARET? APPELLAVIT IMPERATOREM HOSTIUM EXERCITU PULSO TRIBUENS HONOREM, NON UT TUA CAEDE CAESUS ILLE FUGIENS EXERCITUS TE NOMINARET IMPERATOREM? DECREVIT IN FORO STATUAM, LOCUM IN SENATU, SUMMUM HONOREM ANTE TEMPUS. $SI QUID ALIUD EST QUOD DARI POSSIT, ADDET. $QUID ALIUD EST MAIUS QUOD VELIS SUMERE? $SIN AUTEM SUPRA AETATEM, SUPRA CONSUETUDINEM, SUPRA ETIAM MORTALITATEM TUAM TIBI SUNT OMNIA TRIBUTA, CUR AUT UT INGRATUM CRUDELITER AUT UT IMMEMOREM BENEFICI TUI SCELERATE CIRCUMSCRIBIS SENATUM? $QUO TE MISIMUS? A QUIBUS REVERTERIS? $CONTRA QUOS ARMAVIMUS? QUIBUS ARMA COGITAS INFERRE? $A QUIBUS EXERCITUM ABDUCIS? QUOS ADVERSUS ACIEM STRUIS? $CUR HOSTIS RELINQUITUR, CIVIS HOSTIS LOCO PETITUR? $CUR CASTRA MEDIO ITINERE LONGIUS (A(B ADVERSARIORUM CASTRIS ET PROPIUS URBEM MOVENTUR? $COGIT ILLORUM SPES ALIQUID NOS TIMERE. $O ME NUMQUAM SAPIENTEM ET ALIQUANDO ID QUOD NON ERAM FRUSTRA EXISTIMATUM" $QUANTUM TE, POPULE $ROMANE, DE ME FEFELLIT OPINIO" $Q MEAM CALAMITOSAM AC PRAECIPITEM SENECTUTEM" O TURPEM EXACTA DEMENTIQUE AETATE CANITIEM" $EGO PATRES CONSCRIPTOS AD PARRICIDIUM INDUXI, EGO REM PUBLICAM FEFELLI, EGO IPSUM SENATUM SIBI MANUS ADFERRE COEGI, CUM TE $IUNONIUM PUERUM ET MATRIS TUAE PARTUM AUREUM ESSE DIXI. $AT TE FATA PATRIAE $PARIDEM FUTURUM PRAEDICEBANT, QUI VASTARES URBEM INCENDIO, $ITALIAM BELLO, QUI CASTRA IN TEMPLIS DEORUM IMMORTALIUM, SENATUM IN CASTRIS HABITURUS ESSES. $O MISERAM ET IN BREVI TAM CELEREM ET TAM VARIAM REI PUBLICAE COMMUTATIONEM" $QUISNAM TALI FUTURUS INGENIO EST QUI POSSIT HAEC ITA MANDARE LITTERIS UT FACTA NON FICTA VIDEANTUR ESSE? QUIS ERIT TANTA ANIMI FACILITATE QUI, QUAE VERISSIME MEMORIA PROPAGATA FUERINT, NON FABULAE SIMILIA SIT EXISTIMATURUS? $COGITA ENIM $ANTONIUM HOSTEM IUDICATUM, AB EO CIRCUMSESSUM CONSULEM DESIGNATUM EUNDEMQUE REI PUBLICAE PARENTEM, TE PROFECTUM AD CONSULEM LIBERANDUM ET HOSTEM OPPRIMENDUM HOSTEMQUE A TE FUGATUM ET CONSULEM OBSIDIONE LIBERATUM, DEINDE PAULO POST FUGATUM ILLUM HOSTEM ARCESSITUM TAMQUAM COHEREDEM MORTUA RE PUBLICA AD BONA POPULI $ROMANI CAPIENDA, CONSULEM DESIGNATUM RURSUS INCLUSUM EO UBI SE NON MOENIBUS SED FLUMINIBUS ET MONTIBUS TUERETUR. $HAEC QUIS CONABITUR EXPONERE? QUIS CREDERE AUDEBIT? $LICEAT SEMEL IMPUNE PECCASSE, SIT ERRANTI MEDICINA CONFESSIO. $VERUM ENIM DICAM. $UTINAM TE POTIUS, $ANTONI, DOMINUM NON EXPULISSEMUS QUAM HUNC RECIPEREMUS" NON QUO ULLA SIT OPTANDA SERVITUS SED QUIA DIGNITATE DOMINI MINUS TURPIS EST FORTUNA SERVI. $IN DUOBUS AUTEM MALIS CUM FUGIENDUM MAIUS SIT, LEVIUS EST ELIGENDUM. $ILLE EA TAMEN EXORABAT QUAE VOLEBAT AUFERRE, TU EXTORQUES. $ILLE CONSUL PROVINCIAM PETEBAT, TU PRIVATUS CONCUPISCIS. $ILLE AD MALORUM SALUTEM IUDICIA CONSTITUEBAT ET LEGES FEREBAT, TU AD PERNICIEM OPTIMORUM. $ILLE A SANGUINE ET INCENDIO SERVORUM $CAPITOLIUM TUEBATUR, TU CRUORE ET FLAMMA CUNCTA DELERE VIS. $SI QUI DABAT PROVINCIAS $CASSIO ET $BRUTIS ET ILLIS CUSTODIBUS NOMINIS NOSTRI REGNABAT, QUID FACIET QUI VITAM ADIMIT? $SI QUI EX URBE EICIEBAT TYRANNUS ERAT, QUEM HUNC VOCEMUS QUI NE LOCUM QUIDEM RELINQUIT EXSILIO? $ITAQUE SI QUID ILLAE MAIORUM NOSTRORUM SEPULTAE RELIQUIAE SAPIUNT, SI NON UNA CUM CORPORE SENSUS OMNIS UNO ATQUE EODEM CONSUMPTUS EST IGNI, QUID ILLIS INTERROGANTIBUS QUID AGAT NUNC POPULUS $ROMANUS RESPONDEBIT ALIQUIS NOSTRUM QUI PROXIMUS IN ILLAM AETERNAM DOMUM DISCESSERIT? AUT QUEM ACCIPIENT DE SUIS POSTERIS NUNTIUM ILLI VETERES $AFRICANI. $MAXIMI, $PAULI, $SCIPIONES? QUID DE SUA PATRIA AUDIENT QUAM SPOLIIS TRIUMPHISQUE DECORARUNT? AN ESSE QUENDAM ANNOS @X@V@I@I@I NATUM, CUIUS AVUS FUERIT ARGENTARIUS, ADSTIPULATOR PATER, UTERQUE VERO PRECARIUM QUAESTUM FECERIT, SED ALTER USQUE AD SENECTUTEM UT NON NEGARET, ALTER A PUERITIA UT NON POSSET NON CONFITERI? EUM AGERE, RAPERE REM PUBLICAM, CUI NULLA VIRTUS, NULLAE BELLO SUBACTAE ET AD IMPERIUM ADIUNCTAE PROVINCIAE, NULLA DIGNITAS MAIORUM CONCILIASSET EAM POTENTIAM, SED FORMA PER DEDECUS PECUNIAM ET NOMEN NOBILE CONSCELERATUM IMPUDICITIA DEDISSET, (Q(U(I VETERES VULNERIBUS ET AETATE CONFECTOS $IULIANOS GLADIATORES, EGENTIS RELIQUIAS $CAESARIS LUDI, AD RUDEM COMPULISSET, QUIBUS ILLE SAEPTUS OMNIA MISCERET, NULLIS PARCERET, SIBI VIVERET, QUI TAMQUAM IN DOTALI MATRIMONIO REM PUBLICAM TESTAMENTO LEGATAM SIBI OBTINERET? $AUDIENT DUO $DECII SERVIRE EOS CIVIS, QUI UT HOSTIBUS IMPERARENT VICTORIAE SE DEVOVERUNT? AUDIET $C. $MARIUS IMPUDICO DOMINO PARERE NOS, QUI NE MILITEM QUIDEM HABERE VOLUIT NISI PUDICUM? AUDIET $BRUTUS EUM POPULUM, QUEM IPSE PRIMO, POST PROGENIES EIUS A REGIBUS LIBERAVIT, PRO TURPI STUPRO DATUM IN SERVITUTEM. $QUAE QUIDEM SI NULLO ALIO, ME TAMEN INTERNUNTIO CELERITER AD ILLOS DEFERENTUR. $NAM SI VIVUS ISTA SUBTERFUGERE NON POTERO, UNA CUM ISTIS VITAM SIMUL FUGERE DECREVI.= ****