>A CICERO> M. TVLLI CICERONIS PRO T. ANNIO MILONE ORATIO ETSI vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro 1 dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristi- num morem iudiciorum requirunt. Non enim corona con- sessus vester cinctus est, ut solebat ; non usitata frequentia stipati sumus ; non illa praesidia quae pro templis omnibus 2 cemitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi locum. Sed me recreat et reficit Cn, Pompei, sapientissimi et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset eun- dem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem conci- 3 tatae multitudinis auctoriate publica armare. Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quietol sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo 5 defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. Reli- qua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis 10 suis, de patria, de fortunis hodiemo die decertari putat. 2 Unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos . P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit ; qui hestema etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. Quorum clamor si qui 15 forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud hominum clamoresque maximos pro 4 vestra salute neglexit. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. Nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus 20 potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum. delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tem- pore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum 25 nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus ali- quando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque 5 recreemur. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, 30 qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus ? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos 5 senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam. Quamquam in hac causa iudices, 6 T. Anni tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa prae- clara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis. Sin illius insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc nobis saltem ut relinquatur, vitam ab inimicorum au- dacia telisque ut impune liceat defendere. Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria 3 vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et 7 in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab im probis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis. Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fatea- tur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant ? Nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Ho- rati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse 8 interfectam fateretur. An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi ? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Car- 5 bone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum videri. Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas 10 esset. Itaque hoc, iudices, non sine eausa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae 9 sententia liberatum. Quod si XII tabulae nocturnum 15 furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi 4 legibus ? Atqui, si tempus est ullum iure hominis necandi, 10 quae multa sunt, certe illud est non modo iustum verum etiam necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo est cui vim adferebat ; facere enim probus adulescens periculose quam 25 perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere 10 solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex? Quid comitatus nostri. quid gladii volunt ? quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata 30 lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latro- num aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. Silent enim leges inter arma nec se 11 exspectari iubent, cum ei qui exspectare velit ante iniusta poena luenda sit quam iusta repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occi- dendi causa vetat, ut, cum causa, noli telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset usus, non hominis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa, iudices; non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis insidiatorem interfici iure posse. Sequitur 5 illud quod a Milonis inimicis saepissime dicitur, caedem iniqua P. Clodius occisus esset senatum iudicasse contra rem publicam esse factam. Illam vero senatus non senten- tiis suis solum sed etiam studiis comprobavit. Quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensi- onibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis ] Quando enim frequentissimo senatu quattuor aut summum quinque sunt inventi qui Milonis causam non probarent ? Declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose crimina- batur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere. Quae quidem si potentia est appellanda potius quam propter magna in rem publicam merita medio- cris in bonis causis auctoritas aut propter hos officiosos labores meos non nulla apud bonos gratia, appelletur ita sane, dum modo ea nos utamur pro salute bonorum contra 13 amentiam perditorum. Hanc vero quaestionem, etsi non est iniqua, numquam tamen senatus constituendaru putavit; erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. CLodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium deceruendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse ? Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aediuru M. Lepidi, caedem hanc ipsam con- tra rem publicam senatus factam esse decrevit ? Quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non 14 contra rem publicam--non enim est ulla defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,- nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica 6 oppl-essa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. Itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. Quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam habe- remus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo--nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre --sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata 15 est. At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit : tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit ? Nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est ? factumne sit ? At constat. A quo ? At paret. Vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensioneru suscipi posse. Quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos 5 fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confes- 10 sioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaeren- dam, non interitum putavit. Iam illud ipse dicet profecto 16 quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. Domi suae nobilissimus vir, senatus propug- 7 nator atque illis quidem temporibus paene patronus, avun- 5 culus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. Nihil de eius morte populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. Quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturua vis esset 20 inlata? Quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem ? Num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est ? Certe nulla. Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri 17 5 necantur. Intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum ; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus. Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus--hoc enim ab istis saepe dicitur-- proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur ] 18 Itaque in eadem ista Appia curu ornatissimum equitem Romanum P. Clodius H. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum--homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat--nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat ] Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine im-10 buta est. Sed quid ego illa commemoro ? Comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn, Pompeium interficiendum conlocarat. Extorta est ei confi- tenti sica de manibus. Caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico ; ianua se ac parietibus, non iure 19 leguru iudiciorumque texit. Num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est ? Atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt. Insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis ; eo porro rei publicae tem- pore quo, si unus ille occidisset, non haec soluru civitas sed gentes omnes concidissent. Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda, proinde quasi exitus rerum, non hominuru consilia legibus vindicentur. Minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus, 20 Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi ] ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo 8 quaestionem tulisset ? Sed stulti sumus qui Drusum, qui Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. Tolerabilia fuerunt illa : P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent muni- cipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, 5 tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant. Non 21 fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit : fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem ; in communi 10 omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae. Multa etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordini- bus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, se- 5 crevit in iudicibus legendis amicos meos. Neque enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum 20 multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. Ex quibus ille cum op- timos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. Quod 22 vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, 25 nihil quaesivit aliud nisi iustitiaru, gravitatem, humanitatem, fidem. Tulit ut consularem necesse esset : credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitu- dinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit potissimum : dederas enim quam contemneres popularis 30 insanias iam ab adulescentia documenta maxima. Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque 9 veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu' iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices, isque praepositus est quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum bre- viter expono, quaeso, diligenter attendite. 24 P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta esse comitia anno supe- riore ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, 25 plenum annum atque integrum. Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri vide- bat. Contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. Convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu perditis- simorum civium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse 3 declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem. Servos agrestis et barbaros, quibus silvas pub- 26 licas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. Res erat minime obscura. 5 Etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in con- tione ; quin etiam M. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum ; quam vocem eius ad 10 hunc M. Catonem statim Favonius detulit. Interim cum sciret Clodius--neque enim erat id difficile scire a Lanuvinis --iter sollemne, legitimum, necessarium ante diem XIII Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat dictator Lanuvi Milo, Roma subito 15 ipse profectus pridie est ut ante suum fundum, quod re in- tellectum est, Miloni insidias conlocaret ; atque ita profectus est ut contionem turbulentam in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. 20 Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est 28 dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei 25 Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedi- mentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato 30 ancillarum puerorumque comitatu. Fit obviam Clodio 29 ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum ; adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defen- deret, illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim 5 recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur, par- tim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos qui post erant ; ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim. cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere pro- hiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis--dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est--neo imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset. r Haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices : insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni : nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuit, nihil habeo quod defendam. Sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope pos- sent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent non potestis 15 hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omni- bus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris 31 sententiis esse pereundum. Quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab- illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia 3 se non iugulandum illi tradidisset. Sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est. Insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit ; ab utro factae sint incertum est. De hoc igitur latum est ut uaereretur. Ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. Num 12 uid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune ; si ille uic, tum nos scelere solvamur. Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse 32 lodium ? Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum "cui bono fuerit ' in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adse- quebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus prae- tor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus : cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent repri- mere si possent cum tantum beneficium ei se debere arbi- trarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. An 33 vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc perva- gato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus ? Exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestra- rum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut prae- clarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses. Et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me 13 quippe lumen curiae ] Quid ? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu inimicissimum multo crudelius etiam puni- tus es, quam erat humanitatis meae postulare ? Tu P. Clodi cruenturu cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, in- felicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilanian- dum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo. 34 Audistis, iudices, qufanturn Clodi interfuerit occidi Milo- nem : convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium ? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret ? " Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.' At eo repugnunte fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud vos, iudices, Milo- nis erga me remque publicam meritorum memoria, vale- bant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat peri- culorum impendentium timor. Quis enim erat civiuru qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret ? Solutam autem fore videbatis, isi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus omanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare ? At nunc, Clodio remoto, usitatis am rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam ; singularis illa et huic uni concessa gloria quae otidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. Vos adepti estis ne quem civem metueretis ; ic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fon- tem perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consu- atus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo deni- que temptari coeptus est. Non modo igitur nihil prodest ed obest etiam Clodi mors Miloni. "At valuit odium, 35 fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris sui.' Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius ? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam suae gloriae, praeter hoc civile odiuru quo omnis improbos odimus ? Illi erat ut odisset primum defen- sorem salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum ; reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad vixit. Quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse creditis ? quantum odium illius et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse? Reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque 14 cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Hilo ecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret ? At 5 imicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propug- nator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae ; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei ; Cn. Pom- peius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius senten- tiam senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissi- mam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus ; qui cum decretum de me Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret ; omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. Tum se Milo continuit et P. Clodium in iudi-40 cium bis, ad vim numquam vocavit. Quid ? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pom- peiuam pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit ? Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit ] Cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria ? Quid ? comitiis in campo quotiens 41 potestas fuit ] cum ille in saepta inrupisset, gladios destrin- gendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota face- retis ut Miloni uti virtute sua liberet. Quem igitur cum 16 omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, peri- 42 culo capitis non dubitavit occidere ? praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum sub- esset, quo quidem tempore---scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicit sit cupiditas consulatus --omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos in- tuemur. Nihil est enim tam ruolle, tam tenerum, tam au fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatoru 43 sed etiam in recte factis saepe fastidiunt. Hunc igitur diem campi speratum atque exoptatum sibi proponens Milo, cruentis manibus scelus et facinus prae se ferens et confi- tens ad illa augusta centuriaruru auspicia veniebat ? Qua hoc non credibile estin hoc, quam idem in Clodio non dubi- tandum, qui se ipse interfecto Milone regnaturum putaret Quid ? quod caput est audaciae, iudices, quis ignorat maximam inlecebram esse peccandi impunittis spem ? utro igitur haec fuit? in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui it iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectraret quod aut per naturaru fas esset aut per leges liceret ? Sed 44 quid ego argumentor, quid plura disputo ? Te, Q- Petili, appello, optimum et fortissimum civeru ; te, M. Cato, testor, quos mihi divina quaedam sors dedit iudices. Vos ex M. Favonio audistis Clodium sibi dixisse, et audistis vivo Clodio, periturum Milonem triduo. Post diem tertium gesta res est quam dixerat. Cum ille non dubitarit aperire quid cogitaret, vos potestis dubitare quid fecerit ? Quem 7 ad modum igitur eum dies non fefellit ? Dixi equidem modo, Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die : itaque antevertit. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata : quem diem ille, quaru contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam neces- itas fuit. Quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit ? Primum quaero 6 ui id scire potuerit ? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, miliarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. ed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quae- ivit ? Quaesierit sane--videte quid vobis largiar--servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. Legite estimonia testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clo- dium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente 8 Romam constituisse proficisci. Dixit hoc item comes P,Clodi, 47 C. Clodius. Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint 5 confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio pro- fectus esse ut insidiaretur in via Clodio : quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. Deinde--non eniru video cur non rueum quoque agam negotium--scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. Me videlicet latro- nem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant. Iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sum ; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar 48id cogitasse. Nunc persequar cetera ; nam occumit illud: "Igitur ne Clodius quideru de insidiis cogitavit, quoniaru fuit in Albano mansurus.' Si quidem exiturus ad caederu e villa non fuisset. Video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morienteru ? Testamentum simul obsignavi, una fui; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, euru mortuum postridie hora decima denique ei 19 nuntiabatur? Age, sit ita factum : quae causa fuit cur Ro- mam properaret, cur in noctem se coniceret ? Quid adferebat festinationis quod heres erat ? Primum nihil erat cur prope rato opus esset ; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset ? Atqui ut illi nocturuus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum in- - sidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit. Noctu occidisset : 50 insidioso et pleno latronum in loco occidisset. Nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem ; deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria. Atque illo die certe Aricia rediens 51 devertit Clodius ad se in Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romaru illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tan- geret deversurum. Cur nec ante occurrit ne ille in villa resi- deret,nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset ? Video adhuc constare, iudices, omnia : Miloni etiam utile 52 fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissi- mum interitum Hilonis; odium fuisse illius in hunc acer- bissimum, nullum huius in illum ; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone ; profectionis huius diem illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die exiturum,illum eo die se dissimulasse redi- turum; hunc nullius rei-mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse ;- huic, si insidiaretur, noctem prope urberu exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturuum fuisse metuendum. Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tndem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam dubitanduru et diutius cogitandum est ? Ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substru- ctiones facile hominum maile versabatur valentiuru, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putbat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat ? Res loquitur ipsa, 54 iudices, quae semper valet plurimum. - Si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impe- ditissimum ? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda im- peditus, uxore paene constrictus esset ?--Videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito : cur ? vesperi : quid necesse est ? tarde : qui convenit, praesertim id temporis ? " Devertit in villam Pompei.' Pompeium ut videret ? scie- bat in Alsiensi esse ; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat ? mora et tergiversatio : dum hic veniret, locum relinquere noluit. Age nunc iter expediti in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam curu in castra Etrusca properabat, turu nugarum in comitatu nihi. Milo qui numquaru, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges ; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres. Cur igitur victus est ? Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur ; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros. Nec 56 vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. Semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. Quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat num- quam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto ; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt. Cur igitur eos ruanu misit? Metuebat scilicet ne indica-57 retur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis coge- rentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est terrore ? quid quaeris? Occi- deritne ? occidit. Iure an iniuria ? Nihil ad tortorem : facti enim in eculeo quaestio est,iuris in iudicio. Quod igitur in 22 causa quaerendum est, id agamus hic ; quod tormentis inveniri vis, id fatemur. Manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis 58 inimici factum reprehendere. Dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate soluru sed etiam omnibus praemiis dignis- simos fuisse qui domini caput defendissent. Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit ? Etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volmeri- bus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritu 59 praemium persolutum. Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis ? "Rogas ? de P. Clodi.' Quis eos postulavit? " Appius.' Quis produxit ? " Appius.' Vnde ? " ab Appio. Di boni ] quid potest agi severius ? Proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuiu de ruorte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, no quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et dominis morte ipsa tristius : in reum de servo accu- 60 satoris cum quaeritur, verum inveniri potest ? Age vero, quae erat aut qualis quaestio ? " Heus tu, Rufio,' verbi causa, "cave sis mentiare : Clodius insidias fecit Miloni ?' " Fecit ; ' certa crux. " Nullas fecit : ' sperata libertas. Quid hac quaestione certius ? Subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit : hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius ? Quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milo- nem nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui in- gressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. Neque vero se populo solum sed etiaru senatui commisit, neque senatui modo sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum verum etiam eius potestati cui senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat : cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est con- scientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint. Neque vero sine ratione certa 62 causa Milonis semper a senatu probata est ; videbant sapien- tissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. An vero obliti estis, iudices, recenti illo nun- tio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum ? Nega- bant euru Romam esse rediturum. Sive enim illud animo 63 irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimi- cum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum ; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet aequo animo legibus, securu auferret gloriam sempiternam, vobis haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. Multi etiam 5 Catilinam atque illa portenta loquebantur : " Erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' Miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed 64 etiam nefarias suspicantur ] Ergo illa falsa fuerunt quae 10 certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non 24 posset honeste vereque defendere. Quid ? quae postea sunt in eum congest, quae quamvis etiam mediocrium delicto- rum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales ] sustinuit ? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset ] Scutorum, gladio- rum, pilorum, frenoruru etiam multitudo deprehendi posse indicabatur ; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus;20 arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum : haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita, 65 Laudabaru equidem incredibilem diligentiaru Cn. Poru- pei, sed dicam, ut sentio, iudices. Nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei quibus commissa tota res publica est. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio con- iurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos ; arcessor in primis; de amicoruru sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspi- cione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari. Verum, 66 ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac for- tissimi viri, multas noctis horas nuntiabatur : nemo audierat tm celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur. Non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta nimiam nullam putabam. Frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. Nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita -tals et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. Omnia false atque invidiose ficta comperta sunt : tametsi metuitur etiam nunc Hilo. Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. 5 pom pei--te enim appello et ea voce ut me exaudire possis --tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. Si Milonem times,si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, 5 intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res 68 publica armata est. Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares 10 et confirmares, esse commissas ? Quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; 1 tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum ; se a te postea defensum in periculo capitis, adiuturu in petitione praeturae ; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset 20 ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit; te, Magne, tamen ante testa- retur, quod nunc etiam facit. Vides quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis, quam ad tempus aptae simu- lationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit, erit illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando dies, cum tu salvis, ut spero, rebus tuis, sed fortasse in motu aliquo communiuru temporum, qui quam crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi bene- volentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres. Quam- 70 quam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fue- runt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindi- candis qui vi iudicia ipsa tolleret? Satis iudicatum est a ompeio, satis, falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret. Quod vero in illo loco atque 71 illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis--quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit ? --, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare. Nec vero me,iudices,Clodianum crimen movet,nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis, De qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret : "Occidi, occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei fami- liaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistraturum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum-- auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset -- cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobi- 73i lissimae feminae comprehenderunt; eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L. Lu- cullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem queru senatus, quem populus Roruanus, quem omnes gentes urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est ; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquaru nefas fuit nec in facinore nec in libidine; eum qui aedem Nympharum incendit ut memoriam publicam recen- sionis tabulis publicis impressam exstingueret ; eum denique 74 cui iam nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis a sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis infe- rendis petebat ; qui non solum Etruscos--eos enim penitu contempserat -- sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civeru, iudicem nostrum, pellere possessionibu armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decem- pedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M. Paconio, non impe- trasset, ut sibi insulam in lacu Prilio venderet, repente lin tribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, harenam convexit dominoque trans ripam inspectante non dubi- tavit aedificium exstruere in alieno ; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales ] -- quid enim ego de muliercula 75 Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam ? quorum utrique morteru est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent -- ; sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum ; qui Appium fratrem, hominem mihi con- iunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit ; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.' Quamquam haec qui- 28 dem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia : quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre ? Imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas ; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias : pecunias dico ? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, ser- vorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret? Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. An- 77 nius : " Adeste, quaeso, atque audite, cives ] P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus,hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam 5 modo id ferret civitas ] Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis ad- fecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare : multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulit 78 nec tantam. Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros : in 15 eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. In spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licen- tia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis,20 salutarem civitati fore. Num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur ? Quid ? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent ? 29 Non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum in- flammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita com- munis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. Non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit. Quin sic attendite, iudices. Fingite animis--liberae 79 sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur 5 ut ea cernimus quae videmus--fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere Milonem ut absolvatis, sed ita si p. Clodius revixerit--quid voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret quos mortuus inani cogitatione percussit ? Quid ? si ipse 10 Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse ? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter 15 rem publicam non fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset. Huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos libera- visset? Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris 80 qui tyrannos necaverunt--quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae ] quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina ] prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur--vos tanti conser- 5 vatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod esset non 3 confitendum modo sed etiam vere praedicandum. Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi 5 vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse; cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Sin factum vobis non probaretur--quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari ?--sed tamen si minus fortissimi 10 viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constanti- que cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere euru solum propter quem ceteri 82 laetarentur ? Quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura 15 esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer ? Quae mulier interficere scele- 20 ratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret ? Proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quideru moveri ut fortiter fecisse 25 83 paeniteat. Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosruet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur ; si- ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. Sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Ro- mani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi 5 nostr magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt. Est, est illa vis , ro-31 10 fecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate 4 nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cemitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua 15 haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igituripsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem ex- stinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque 20ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licen- tiam sempiternam. Non est humano consilio, ne mediocri 85 quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta, Regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere vide- runt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse. 15 Vos enim iaru, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, im- ploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacro- rum. populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructio- num insanis molibus oppresserat ; vestrae tum religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat ; tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti : 5 vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen 86 et debitae poenae solutae sunt. Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proe- 10 lium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeter- rimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario 32 videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus. Nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus, sine cantu atque ludis, sine 15 exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, ob- litus cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius 20 87 mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata. Dura, me dius fidius, mihi iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam in- sultare pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones. senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudici- 25 bus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum privatorumque caedis effe- cerat, domum mei fratris incenderat, vastarat Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat ; instabat, urgebat; capere eius amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non 5 poterant ; incidebantur iam domi leges quae nos servis mostris addicerent ; nihil erat cuiusquam, quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. Obstabat 88 eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum qui poterat obstare novo reditu in gratiam sibi devinctum 10 arbitrabatur ; Caesaris potentiam suam esse dicebat ; bono- rum animos in meo casu contempserat : Milo unus urgebat. Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac 33 furioso dederunt ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit ; numquam illum res publica suo iure 15 esset ulta. Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat. An consules in praetore coercendo 89 fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos con- sules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per 10 quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset ? Oppressisset omnia, possideret, teneret ; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset ; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo 25 effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis. An ille praetor, ille vero 90 consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit ? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus ? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram socio- rum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque 5 id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet 91 quam vivus everterat. Et sunt qui de via Appia querantur, 10 taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potu- isse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia ? Excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis : frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero susti- nuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt, cum 15 fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt. Caedi vidistis populum Roruanum, contionem gladiis dis- turbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmis- simus, et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et 20 in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili fide. 34 Sed iam satis multa de causa, extra causam etiam nimis " fortasse multa. Quid restat nisi ut orem obtesterque vos, iudices, ut eam ruisericordiam tribuatis fortissimo viro 25 quam ipse non implorat, ego etiam repugnante hoc et im- ploro et exposco ? Nolite, si in nostro omnium fletu nul- lam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere : haud scio an multo etiam sit adiu- vadus magis. Etenim si in gladiatoriis pugnis et in infimi generis hominum condicione atque fortuna timidos et sup- plices et ut vivere liceat obsecrantis etiam odisse solemus, 5 fortis et animosos et se acriter ipsos morti offerentis servari cupimus, eorumque nos magis miseret qui nostram miseri- cordiam non requirunt quam qui illam efflagitant, quanto hoc magis in fortissimis civibus facere debemus ] Me 93 quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis 10 quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. " Valeant,' inquit "valeant cives mei ; sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs praeclara mihique patria caris- sima, quoquo modo erit merita de me ; tranquilla re publica mei cives, quoniam ruihi cum illis non licet, sine rue ipsi, 15 sed propter me tamen perfruantur. Ego cedam atque abibo. Si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam. 0 frustra ' inquit " mei suscepti labores, 94 o spes fallaces, o cogitationes inanes meae] Ego cum tri- 10 bunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum prae- sidium defuturum putarem ? Ego cum te'--mecum enim 25 saepissime loquitur-- "patriae reddidisseru, mihi putareru in patria non futurum locum ? Vbi nunc senatus est quem secuti sumus, ubi equites Romani illi, illi' inquit " tui ? ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio ? Mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil enim se, negat lngratis civibus tecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam 10 se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et 15 vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quem- cumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse 96 dicit. Meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum ; nunc deni- 20 que, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris su- spicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta ; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praesta- 15 bilius viro quam periculis patriam liberare. Beatos esse 97 quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. Sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam ; esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus ; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines 5 viderentur ascendere. " De me ' inquit "semper populus 98 Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus 10 habendis et omni sermone celebramur. Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies. Centesima lux est haec ab interitu P, Clodi et, opinor, altera. Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem ubi corpus hoc 15 sit non' inquit "laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper hic habitabit nominis mei gloria.' Haec 3 tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec - - ego tecum, Milo : "Te quidem, cum isto animo sis, satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, 10 eo maiore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa saltem ad consolandum querela ut eis irasci possim a quibus tantum volnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime.' Nullum mihi 25 umquam, iudices, tanturu dolorem inuretis--tametsi quis potest esse tantus ?--sed ne hunc quidem ipsum ut obli- viscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo capite potius luitur quam Milonis ? Praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro, Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentiuru pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuo- rum ; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat ? quid habeo quod faciam pro tuis in me 10 meritis nisi ut earu fortunam quaecumque erit tua ducam meam ? Non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in rue contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis. 37 His lacrimis non commovetur Milo--est quodam incre- 15 dibili robore animi -- exsilium ibi esse putat ubi virtuti non sit locus; mortem naturae finem esse, non poenam. Sit hic ea mente qua natus est: quid ? vos, iudices, quo tandem eritis animo ? Memoriaru Milonis retinebitis, ipsum eicietis ? Et erit dignior locus ullus in terris qui hanc 20 virtuteru excipiat quam hic qui procreavit? Vos, vos ap- pello, fomissimi viri, qui ruultum pro re publica sanguinem effudistis ; vos, inquam, in civis invicti periculo appello, cen- turiones, vosque, milites : vobis non ruodo inspectantibus sed etiam armatis et huic iudicio praesidentibus haec tanta 25 virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur ? 102 O me miserum, o me infeliceru ] Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero ? Quid respondebo liberis meis qui te pa" rentem alterum putant ? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes consorti mecum temporum illorum ? mene non po- tuisse Milonis salutem tueri per eosdem per quos nostram ille servasset ? At in qua causa non potuisse ? Quae est 5 grata omnibus gentibus. A quibus non potuisse ? Ab eis qui maxime P. Clodi morte acquierunt. Quo deprecante ? Me. Quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me 103 tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi ? Omnes mihi 10 meisque redundant ex fonte illo dolores. Quid me re- ducem esse voluistis ? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus ? Nolite, obsecro vos, acer- biorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse dis- cessus. Nam qui possum putare me restitutum, si 15 distrahor ab his per quos restitutus sum ? Vtinam di im- 38 mortales fecissent--pace tua, patria, dixerim : metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie-- utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum vide- 20 rem ] O di immortales ] fortem et a vobis, iudices, conser- 104 vanduru virum ] "Minime, minime' ; inquit "immo vero poenas ille debitas luerit : nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria ? huius vos animi 25 monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet queru omnes urbes expulsum a vobis ad se voca- bunt ? 0 terram illam beatam quae hunc virum exceperit, 105 hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit ] Sed finis sit ; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime compro- babit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum 5 et fortissimum quemque delegit. M. TIVLLI CICERONIS PRO M. MARCELLO ORATIO DIUTURNI silenti, patres conscripti, quo eram his tem- 1 poribus usus, non timore aliquo, sed partiru dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac aene divinam tacitus praeterire nullo modo possum. M. enim 2 Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito 10 non illius solum sed etiam meam vocem et auctoritatem vobis et ret publicae conservatam ac restitutam puto. Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, cum viderem virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna, nec mihi persua- dere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro vetere curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetu- dinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de re publica sperandum quasi signum aliquod sustu- 3 listi. Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibus, cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque 5 rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre, Ille quidem fructum omnis ante actae vitae hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tum iudicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria. 10 4 Est vero fortunatus cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illum ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem merito atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo in laudis genere 15 praestantior ? 2 Nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scri- bendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen hoc adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem am- 10 5 pliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. Soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum cla- rissimorum res gestas cum tuis nec contentionum magnitu- 25 dine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuius- quam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustratae sunt. Quae quidem ego nisi ita magna 6 esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detra- here ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibi vindicat et, quicquid est prospere gestum, id paene omne ducit suum. At vero huius gloriae, C. Caesar, quam es 7 paulo ante adeptus socium habes neminem : totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil prae- fectus, nihil cohors, nihil turma decerpit ; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se socie- tatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam esse totam et propriam fatetur. Numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur. Domuisti 8 gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis : ea tamen vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. Nulla est enim tanta vis quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracun- diam cohibere, victo temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat, non ego eum cum summis viris comparo, sed similli- mum deo iudico. Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes 9 celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet ; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum videntur et tubarum sono. At vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in 5 iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens et superba est, audimus aut legimus, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus ] 10 Te vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sen- 10 susque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur ? Parietes, me dius fidius, ut mihi videtur, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore l5 futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedi- 4 bus. Equidem cum C. Marcelli, viri optimi et comme- morabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit, quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam 20 reddidisti nobilissimamque familiam iam ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti. Hunc tu diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. Haec enim res unius est propria C. Caesaris ; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque 25 comitatu. Huius autem rei tu idem dux es et comes : quae quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas --nihil est enim opere et manu factum quod 12 non conficiat et consumat vetustas--at haec tua iustitia et lenitas florescet cotidie magis. Ita quantum operibus tuis diuturuitas detrahet, tantum adferet laudibus. Et ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse vicisti. Vereor ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu atque ipse cogitans sentio : ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta victis remisisti. Nam cum ipsius victoriae iure omnes victi occidisseruus, clemen- tiae tuae iudicio conservati sumus. Recte igitur unus invictus es a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est. Atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam 5 late pateat attendite. Omnes enim qui ad illa arma fato 13 sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab scelere certe liberati sumus. Nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crude- litate bellum esse susceptum. Quo quidem in bello semper 14 de pace audiendum putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. Neque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. Hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupi- ditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad 15 interitum ruerem voluntarium. Quod quidem meum consi- 5 lium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo sensi. Ex quo nemo erit tam iniustus rerum existimator qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, 10 ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli : qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se 6 non dimicare quam vincere. Atque huius quidem rei M. Marcello sum testis. Nostrienim sensus ut in pace semper, 15 sic tum etiam in bello congruebant. Quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum hominum tum etiam ipsius victoriae ferocittem extimescentem ] Quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa vidimus debet esse. Non enim iam causae sunt inter se, sed victo- 20 17 riae comparandae. Vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam : gladium vagina vacuum in urbe non vidi- mus. Quos amisimus civis, eos vis Martis perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniaru ex eadem acie con- 25 servat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dico quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram 18 fuisse victoriam. Quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sen- sisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant ; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt, vel placati iam vel 5 satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse. Qua re gaude tuo isto tam excellenti bono et fruere cum 19 fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis ; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. Cetera 10 cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere : de nobis quos in re publica tecum simul esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia cogitabis : quae non modo 5 summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus est enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a for- tuna commodata esse videantur. Noli igitur in conser- 20 vandis viris bonis defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta for- tasse, certe non improba, et specie quadam rei publicae. Non enim tua ulla culpa est, si te aliqui timuerunt, contra- que summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt. Nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam , 25 suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est : quam etsi spero falsam esse, num- quam tamen extenuabo, tua enim cautio nostra cautio est. Quod si in alterutro peccandum sit, malim videri nimis 0 timidus quam parum prudens. Sed quisnam est iste tam demens ? de tuisne ?---tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti ?--anne ex eo nu- mero qui una tecum fuerunt ? Non est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. An si nihil tui cogitant sceleris, 5 cavendum est ne quid inimici? Qui? omnes enim qui fuerunt aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua miseri- cordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut 22 qui fuerunt sint amicissimi. Sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus 10 sane suspicionem tuam : simul enim augebimus diligentiam. Nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi salute cogitans, qui non intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium ? Equidem de te dies 15 noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragili- tatem extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse 23 debeat, eam in unius mortalis anima consistere. Si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris 20 etiam accedit insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus ? 8 Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata : constituenda iudicia, revocanda fides, compri- 25 mendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa iam diffluxerunt severis legibus vincienda sunt. Non fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli even- tus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et prae- sidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae quidem tibi nunc omnia belli volnera sananda sunt, quibus praeter te mederi nemo potest. Itaque illam tuam praeclarissimam et 25 sapientissimam vocem invitus audivi : " Satis diu vel naturae vixi vel gloriae.' Satis, si ita vis, fortasse naturae, addam etiam, si placet, gloriae : at, quod maximum est, patriae certe parum. Qua re omitte, quaeso, istam doctorum homi- num in contemnenda morte prudentiam : noli nostro peri- culo esse sapiens. Saepe enim venit ad meas auris te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi vixisse. Credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. Omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt ; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. Hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies ? Quid, si istud ne gloriae quidem satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. Parumne, inquies, magna 26 relinaquemus ? Immo vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae ; si quidem gloria est inlus- tris et pervagata magnorum vel in suos civis vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum. Haec igitur 9 tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare : tum te, si voles, cum et patriae quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse dicito. Quid enim est 5 omnino hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum ? Quod cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. Quamquam iste tuus animus numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. 10 28 Nec vero haec tua vita ducenda est quae corpore et spiritu continetur : illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. Huic tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem 15 multa habet ; nunc etiam quae laudet exspectat. Obstu- pescent posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Ocea- num, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. 29 Sed nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit,20 gabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem stabilem et domicilium certum non habebit. Erit inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli 25 civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse videatur, hoc consili. Servi igitur eis iudicibus qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an in- corruptius quam nos ; nam et sine amore et sine cupiditate 30 et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. Id autem 30 etiam si tum ad te, ut quidaru falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. Diversae voluntates civium fuerunt distractaeque senten' 10 tiae. Non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. Erat obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces ; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret, non nulli etiam quid liceret. Perfuncta res publica est hoc 31 o misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflam- maret odium suum, sed bonitate lenilet ; neque omnis quibus iratus esset eosdem etiam exsilio aut morte dignos iudicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. In- gratus est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus 5 animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. Quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. Sed iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequi- 32 tate victoris : restat ut omnes unum velint qui habent aliquid non sapientiae modo sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea tum hodie maxime usus es manente salvi esse non pos- sumus. Qua re omnes te qui haec salva esse volumus et hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae consulas, 5omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostro- rum oppositus et corporum pollicemur. Sed ut, unde est orsa, in eodem terminetur oratio, maxi- 33 mas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. Nam omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti. Sed quia non est omnibus stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Mar- 5 cello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intellego. Nam laetari omnis non ut de 34 unius solum sed ut de omnium salute sentio. Quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus nota semper fuit, ut vix C. Marcello, optimo et 10 amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo. Itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus 15 rebus a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus hoc tuo facto cumulus acces- serit. M. TVLLI CICERONIS PRO Q. LIGARIO ORATIO NOVUM crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non au-1 ditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confi" 5 teri. Itaque quo me vertam nescio. Paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor, praesertim cum meus necessarius 0 Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque con- troversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent. Habes igitur, 2 Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. Itaque prius de vestro delicto confiteamini necesse est quam Li- gari ullam culpam reprehendatis. Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est, qua in legatione et civi- bus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium pro- vinciae praefecisset. Itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus ; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas 5 3 et fides. Bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. Quo audito partim cupi- ditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo 10 se implicari negotio passus est. Interim P. Attius Varus, qui tum praetor Africam obtinuerat, Vtieam venit. Ad eum statim concursum est. Atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium,si illud imperium esse potuit quod ad priva- tum clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio de- 15 4 ferebatur. Itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret, 2 paulum adventu Vari conquievit. Adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat. Domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli ; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se 20 gessit ut ei pacem esse expediret. Profectio certe animum tuum non debet offendere : num igitur remansio ? Multo minus. Nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. Ergo haec duo tempora carent crimine : unum cum est legatus profectus, l5 alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est. 5 Tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. An ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Vticae quam Romae, cum P. Attio quaru cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset ? Cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incre- dibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli discidio distractus a fratribus ? Nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum 6 alienae a te voluntatis ; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam : prodo meam. 0 clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam ] M. Cicero apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se occurrat reformidat. Vide quam non 3 reformidem ; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur : quanturu potero voce con" tendam ut hoc populus Romanus exaudiat. Suscepto bello, 7 Caesar, gesto etiam ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico ? Nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit ; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est ; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente con- cessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi ; qui mihi tum denique salutem se putavit dare, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. Vide, quaeso, Tubero, ut, 8 qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere. Atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret ; cuius ego industriae gloriae- que faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adule- scentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum 9 redundare. Sed hoc quaero : Quis putat esse crimen fuisse 5 in Africa? Nempe is qui et ipse in eadem provincia esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. Quid enim, Tubero, tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat ? cuius latus ille mucro petebat ? qui sensus erat armorum tuorum ? 10 quae tua mens, oculi, manus, ardor animi ? quid cupiebas, quid optabas ? Nimis urgeo ; commoveri videtur adule- scens. Ad me revertar. Isdem in armis fui. Quid autem aliud egimus,Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus ? Quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, 15 eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio ? Atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. Nam si vidisset, quovis profecto quam 20 isto modo a te agi maluisset. Arguis fatentem. Non est satis : accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, 11 meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. Haec admirabilia, sed prodigi simile est quod dicam. Non habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur. 25 Hoc egit civis Romanus ante te nemo : externi sunt isti mores aut levium Graecorum aut immanium barbarorum. Nam quid agis aliud ? ut Romae ne sit, ut domo careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo, ne nobiscum vivat, ne sit in patria? Num est, num potest magis carere his omnibus quam caret ? Italia prohibetur, exsulat. Non tu hunc ergo 5 patria privare, qua caret, sed vita vis. At istud ne apud 12 eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multa- bat quisquam egit isto modo. Ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiis invitabat ; quae tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse 10 vis vindicata est. "Ego vero istud non postulo' inquies. 5 Ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum ; studia generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt. Itaque certo scio 13 5 vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. Res enim eo spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non vide- amini esse contenti. Quae est igitur alia praeter mortem ? Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis ? an, ne ignoscatur ? Hoc vero multo acerbius multoque 10 durius. Quodne nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humani- tati, id ne impetremus pugnabis, et in nostrum fletum in- rumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis ? Si, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, 14 5 non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses " C. Caesar, cave credas, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat,' nonne omnem humani- tatem exuisses ? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli ? Dicam plane, Caesar, quod 15 sentio. Si in tant tua fortuna lenitas tant non esset, quam tu per te, per te, 1-nquam, obtines--intellego quid loquar --, acerbissimo luctu redundaret ista victoria. Quam multi 5 enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur ] quam multi qui cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus 16 ipsis ignovisti nolint te esse in alios misericordem ] Quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non 10 fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calami- toso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. Sed tamen aliud est errare 15 Caesarem nolle, aliud est nolle misereri. Tum diceres: "Caesar, cave credas : fuit in Africa, tulit arma contra te.' Nunc quid dicis ? "Cave ignoscas.' Haec nec hominis nec ad hominem vox est. Qua qui apud te, C. Caesar, utetur, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam. "Ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. Non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio quisquam, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris adferret. 'Scelus' tu illud vocas, Tubero ? cur ? isto enim 25 nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem ; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertina- ciam ; qui gravissime, temeritatem : scelus praeter te adhuc nemo. Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse supe- 5 rata. Liceat esse miseros -- quamquam hoc victore esse 18 non possumus ; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt--fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint perti- naces : sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. Quando hoc ex 10 te quisquam, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare ? Quid egit tuus invictus exercitus nisi uti suum ius tueretur et digni- tatem tuam ? Quid ? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus con- 15 veniret ? Mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita 19 tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conser- vatum putarem. Quo modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses ? Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, 10 non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utris- que cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. Principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui seque- bantur ; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque 25 parte quod probari posset ; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. Cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus ? Sed, ut omittaru communem causam, veniaruus ad no- stram. Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire ? " Poteramusne," inquies, " cum senatus censuisset ? ' Si me consulis, nullo modo ; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. Atque ille eo tempore paruit cum parere sena- tui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui 5 noluit. Reprehendo igitur ? Minime vero. Neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. Sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, 21 easdem in aliis reprehendatis. Tuberonis sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam 10 impediretur : statuerat excusari. Haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone : domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni vita familiares ; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. Scio Tuberonem domi manere 15 voluisse : sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctis- simum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, viro- 22 rum tamen ipsorum pondus sustinere non posset. Cessit auctoritati amplissimi viri vel potius paruit : una est pro- fectus cum eis quorum erat una causa. Tardius iter fecit ; 20 itaque in Africam venit iam occupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. Nam si crimen est voluisse, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium pro- vinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. Atque is 25 tamen aliquis Ligarius non fuit : Varus imperium se habere 23 dicebat ; fascis certe habebat. Sed quoquo modo se illud habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet ? " Recepti in provinciam non sumus.' Quid, si essetis ? Caearine eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi? Vide uid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius audaciae. Si responderit Tubero, Africam, quo senatus euru sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, 5 non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. Non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata. Sed 24 iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patien- tissimas auris quaru ne Tubero quod numquam cogitavit 10 facturus fuisse videatur. Veniebatis igitur in provinciam, unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas con- ventus firmi atque magni. Quaero : Quid facturi fuistis ? quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid 15 feceritis ? Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria. Quo modo id tulistis ? 25 acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis ? Nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli vene- ratis. Quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad 10 eum profecto exclusi provincia venissetis. Venistis ad Pom- peium. Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queraruini prohibitos vos contra Caesarem gerere bellum ? Atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari 25 tradituros. Etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos 9 tantae laudis occasione privarit. Sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis, quam ego, quam- vis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. Quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? 5 Constantiam dico ; nescio an melius patientiam possim dicere. Quotus enim istud quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret ? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta 10 causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, 27 nullum periculum posset depellere. Vt enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto 15 in provinciam suam venerat. Hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset videretur : in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in 28 eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. Quid ? 20 cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis ; tan- tum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhor- rebant : an, ut fit in civilibus bellis--nec in vobis meagis quam in reliquis ; omnes enim vincendi studio tenebamur. 25 Pacis equideln semper auctor fui, sed tum sero ; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, in- quam, vincere volebamus; tu certe praecipue, qui in eum locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses. Quam- quam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. Haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. Nunc quaero utrum vestras iniurias an rei pub- 5 licae persequamini. Si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis ? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis. Itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, 10 num de eius facto dicere? Quicquid dixi, ad unam sum- mam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel miseri- cordiae. Causas, Caesar, egi multas equidem tecum, 30 dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe num- quam hoc modo : "Ignoscite, iudices ; erravit, lapsus est, 15 non putavit ; si umquam posthac.' Ad parentem sic agi solet, ad iudices : "Non fecit, non cogitavit ; falsi testes, fictum crimen.' Dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere : taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem : 20 " Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus.' Ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor : " Erravi, temere feci, paenitet ; ad clementiam tuam con- fugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro.' Si nemo 25 impetravit, adroganter : si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. An sperandi de Ligario causa non erit, cum 31 mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi ? Quam- quam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. 11 Vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro ali- cuius salute multi laborarent : causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus, neque te spectare quaru tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quideru tuis ita ruulta ut mihi 5 beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruan- tur quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quoruru iustissimum videas dolo- rem in petendo. 10 32 In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totum- que agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere. Nosti optime homines. Arimadverte horuru l5 omnium maestitiam et dolorem ; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et 33 fili vides. Quid de fratribus dicam ? Noli, Caesar, putare de unius capite nos agere : aut tres Ligarii retinendi in civi- tate sunt aut tres ex civitate exterminandi. Quodvis exsi- 20 lium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno exsulante. Si fraterue, si pis, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. Te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi 25 qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Broc- chorum domum, hunc L, Marcium, C. Caesetium, L. Corfi- dium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros. Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur. Conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur. 5 Quod si penitus perspicere posses concordiam Liganorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt ? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum 10 in hac prope aequalitate fraterna noverit qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur ? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt : tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen 15 salvos esse voluisti. Sed ierit ad bellum, dissenserit non a 35 te solum verum etiam a fratribus : hi te orant tui. Equi- dem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et digni- tatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse : spero 20 etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias--cum hoc est animi, tum etiam ingeni tui--te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari. Hic igitur T. Ligarius, qui tum 36 nihil egit aliud--neque enim haec divinabat--nisi ut tui se 25 studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. Quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris. Fac 37 igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nuncidem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo 5 Rolnano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. 38 Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam 10 salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsi- tan postulet, tua certe natura breviorem. Qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam 15 loqui tecum, finem iam faciam : tanturu te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum. M. TVLLI CICERONIS PRO REGE DEIOTARO AD C. CAESAREM ORATIO CUM in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio 1 dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat 5 ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. Deinde eum regem quem 2 10 ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in 15 capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat, com- mendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere duxerit ; avi servum corruptum praemiis ad accusandum do- minum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. Fugitivi 3 autem dominum accusantis et dominum absentem et domi- num amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam, non tm adflictam regiam condicio- nem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. Nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis 5 quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiaru ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus. Per- turbat me, C. Caesar, etiam illud interdum quod tamen, cum te penitus recognovi, timere desino: re enim iniquum 10 est, sed tua sapientia fit aequissimum. Nam dicere apud eum de facinore contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, cum per se ipsum consideres, grave est ; nemo enim fere est qui sui periculi iudex non sibi se aequiorem quam reo praebeat. Sed tua, Caesar, praestans singularisque 15 natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam timeo quid tu de rege Deiotaro, quam intellego quid de te ceteros velis 5 iudicare. Moveor etiam loci ipsius insolentia, quod tantam causam quanta nulla umquam in disceptatione versata est dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam 20 frequentiam in qua oratorum studia niti solent: in tuis oculis, in tuo ore voltuque acquiesco, te unum intueor, ad te unum omnis spectat oratio : quae mihi ad spem obtinendae veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem 6 impetum dicendi contentionemque leviora. Hanc enim, 25 C. Caesar, causam si in foro dicerem eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus adferret ] Quis enim civis ei regi non faveret cuius omnem aetatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset ? Spectarem curiam, intuerer folum, caelum 30 denique testarer ipsum. Sic, cum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum recordarer nullo modo mihi deesse posset oratio. Quae 7 quoniam angustiora parietes faciunt actioque maximae causae debilitatur loco, tuum est, Caesar, qui pro multis 5 saepe dixisti, quid mihi nunc animi sit ad te ipsum referre, quo facilius cum aequitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam. Sed ante quam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam ; qui cum videantur neque ingenio neque 10 usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum illuru quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse 15 cognoverant, quodque apud ipsum te de tuo periculo dice- rent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. Quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. Per 20 dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque in proeliis quam in promissis et fide firmiorem. Tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis 25 arae focique viderunt. Cum facile orari, Caesar, tum semel 9 exorari soles. Nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. Quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae ? Numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum 30 functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium mi- 10 sisset, ipse aetatis excusatione usus esset. Ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas. Itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu libe-5 ravisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. Neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est. Is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati. Cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus rem pub licam defendendam datam, movebatur animo et vir huic 15 imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. In summo tamen timore quiescendum esse arbitrabatur. Maxime vero per- turbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis consularis--sic enim ei nuntiabatur--cunctum senatum, 20 totam Italiam effusam. Talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri subsequebantur. Nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum contra dignitatem tuam. Quae cum ita essent, tamen usque 25 eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum litteraeque 12 venerunt. Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessis- sent, tum tu ipse plurima et maxima. Nec enim, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco 5 Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illius fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat ? Tanto ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, 10 triumphos, consulatus admirantes numerabamus : tuos enu- merare non possumus, Ad eum igitur rex Deiotarus venit 5 hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, 15 vel arcessitus ut socius, vel evocatus ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut ad in- sequentem, id est ad periculi, non ad victoriae societatem. Itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit ; spem infinitam persequi noluit ; vel officio si quid debuerat, vel 20 errori si quid nescierat, satis factum esse duxit ; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit. Ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis 14 tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimum et probatissimum omnibus delegisti 25 pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterere ; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. Quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis 30 honore et nomine adfeceris. 15 Is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore aruplissimo ornatus, arguitur domi te suae interficere voluisse : quod tu, nisi eum furiosissimum iudicas, suspicari profecto non potes. Vt enim omittaru cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius 5 tantae importunitatis omnium gentium atque omnis ruemo- riae clarissimum lumen exstinguere, cuius ferocitatis vic- torem orbis terrae non extimescere, cuius taru inhumani et ingrati animi, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniri--ut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis 10 reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populos, omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? Quonam ille modo cum regno, cum domo, cum coniuge, cum carissimo filio dis- tractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam 15 6 cogitato ? At, credo, haec homo inconsultus et temerarius non videbat. Quis consideratior illo, quis tectior, quis prudentior ? quamquam hoc loco Deiotaruru non tam in- genio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto. Nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, 20 nota constantia. Cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non audita est? Quod igitur facinus nec in hominem imprudentem caderet propter ruetum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et 25 a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum 17 esse confingitis? At quam non modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem] "Cum' inquit "Bluciuma venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari constituerat. Huc te e balneo, prius quam accumberes, ducere volebat. Erant enim armati ut te interficerent 5in eo ipso loco conlocati.' En crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. Ego mehercules, Caesar, initio, cum est ad me ita causa delata, Phidippum medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione per- 10 cussus : " Medicum indicem subornavit; finget videlicet aliquod crimen veneni.' Etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat. Quid ait medicus ? Nihil de veneno. At id fieri potuit 18 primum occultius in potione, in cibo; deinde etiam im- 15 punius fit quod, cum est factum, negari potest. Si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset : si veneno, Iovis illius hos- pitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. Quod igitur et conari occultius et efficere cautius 10 potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit : de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit? At quam festive crimen contexitur ] "Tua te' inquit 19 " eadem quae saepe fortuna servavit : negavisti tum te inspicere velle.' Quid postea? an Deiotarus, re illo tem-7 25 pore non perfecta, continuo dimisit exercitum ? nullus erat alius insidiandi locus ? At eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri magnum fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exer- citu accepit. Quod cum praesens Deiotarus regio animo 5 20 et more fecisset, tu in cubiculum discessisti. Obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos illum diem, voltus hominum te intuentium atque admiran- tium recordare. Num quae trepidatio, num qui tumultus, num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex hominis 10 gravissimi et sanctissimi disciplina ? Quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit 2l occidere ? "In posterum' inquit "diem distulit ut, cum in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret.' Non video causam loci mutandi, sed tamen acta res criminose 15 est. " Cum ' inquit " vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt : ibi enim erant insidiae. At te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti.' Di te perduint, fugitive ] ita non modo nihili et improbus, sod fatuus et amens es. Quid? ille signa aeneain balneo 20 posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent ? Habes crimina insidiarum : nihil enim dixit amplius. " Horum ' inquit " eram conscius.' demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum 25 sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insi- dias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare ? " Et fratres meos,' inquit, "quod erant conscii, 22 in vincla coniecit.' Cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Roman mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis ? 5 Reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in 8 speculis semper fuisse, cum a te animo esset alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. De exercitu dicam breviter, ut cetera. Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano 10 posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. Atque antea quidem maiores copias alere poterat ; nunc exiguas vix tueri potest. At misit ad nescio quem Caecilium : sed 23 eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. 15 Non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. Sed tamen cum ad Caecilium mitte- bat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium l0 istum magnum hominem putabat ? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret. optimos misisse. Credo, Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. Ait nescio quem ex 25 eo numero servum iudicatum. Non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer. Alieno autem a te animo quo modo ? Speravit, credo, 9 difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum naturam et fluminis. At eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re defuit ; tibi victori non solum ad hospitium sed ad peri- 25 culum etiam atque ad aciem praesto fuit. Secutum bellum 5 est Africanum. Graves de te rumores, qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. Quo tum rex animo, qui auctionatus sit seseque spoliare maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. " At eo ' inquit " tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et 10 celeriter ad se referrent. Itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum : Pereant amici, dum inimici una intercidant.' Quod ille, si tibi esset inimicissimus, numquam tamen dixisset : ipse enim mansuetus, versus immanis. autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus ? Tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset, regem et se et filium suum constitutos esse 20 26 meminisset ? Quid deinde ? furcifer quo progreditur ? Ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in con- vivioque nudum saltavisse. Quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre ? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam ? virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed prae- cipue singularis et admiranda frugalitas : etsi hoc verbo scio Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege : fortem, iustum, severum, gravem, magni animi, largum, beneficum, liberalem : hae sunt regiae 30 laudes, illa privata est. Vt volet quisque, accipiat : ego tamen frugalitatem, id est ruodestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. Haec in illo est ab ineunte aetate curu a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque 5 nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita. Multis ille quidem gradibus 27 officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vaca- bat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res 10 lationesque iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam optimus pater familias et diligentissimus agricola et pecuarius haberetur. Qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit,is ea existimatione eaque aetate saltavit ? Imitari 15 Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. Quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetateru conveniret. Quibus ille studiis 20 ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta iam aetate defecerant, Itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus : hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, 25 in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quaru se iactare, quaru ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere ] Tum vero exercitu amisso 29 30 ego, qui pacis semper auctor, post Pharsalicum autem proe- lium suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abicien- dorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum arbitrabatur. Felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiaru accusandi licentiam : calamitosus 5 Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non modo apud te sed etiam a suis accusetur ] Vos vestra secunda fortuna, Castor, non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti ? Sint sane inimicitiae, quae esse non debebant--rex enim 10 3 Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit : quis tuum patrem ante quis esset quam cuius gener esset audivit?--sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis, tamen inimicitias homi- nuru more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non 15 expetere vitaru, non capitis arcessere. Esto : concedatur haec quoque acerbitatis et odi magnitudo : adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur ? Servum sollicitare verbis, spe promissisque cor- rumpere, abducere domum, contra dominum armare, hoc 20 est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. Nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare 25 potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in 31 semitute dominatus. 0 tempors, o mores ] Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maxi- mum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudiciuru populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delatu- rum se esse dixisset, prendi hominem iussit ad Scaurumque deduci. Vide quid intersit, etsi inique Castorem cum 5 Domitio comparo : sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum re- pudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. At semel iste Nonne, cum esset perductus et 32 l0 cum tecum fuisset, refugit ad legatos ? nonne ad hunc Cn. Domitium venit ? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? 15 Quae est ista tam impotens, tam crudelis, tam immoderata 12 inhumanitas? Idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate nostrae civitatis humanitatem inquinares ? At quam acute conlecta crimina] " Blesamius' inquit, 33 20 -- eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dice- bat tibi--"ad regem ' inquit "scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.' Nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermun- 5 culis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet ? Multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum ] Quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non 34 vidimus. Solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria ceciderit nemo nisi armatus. Et quem nos liberi in summa populi Romani libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria duciruus, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest ? Nam de statua 5 quis queritur, una praesertim, cum tam multas vidat ? Valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus. Nam si locus adfert invidiam, nullus est ad statuam quidem rostris clarior. De plausu autem quid respondeam ? qui nec desideratus umquam in te est et non 10 numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione com- pressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest. 13 Nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad extremam 35 t reservatum. Id autem aliquid guid est ? te ut 15 plane Deiotaro reconciliet oratio mea. Non enim iam metuo ne illi tu suscenseas ; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere : quod abest longissime, mihi crede, Caesar. Quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares 20 multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in 36 altera parte fuisset ea sumeres non recusavit. Etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quaru a L. Scipione devictus Tauro tenus regnare iussus est, omnem hanc Asiam quae est nunc nostra provincia 25 amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc se Deiotarus consolari. Ille enim furoris multam sustulerat, hic erroris. Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. Hoc nomine retento 5 atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. Multa se arbitratur et peperisse ante factis et 37 habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit 10 amittere, Quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere ? Ab omnibus est enim is ornatus qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt : senatus 15 vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae .tanta delebit oblivio ? Quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia ? quae omnes docti atque sapientes 10 summa, quidam etiam bona sola esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non 38 modo tibi non suscenset--esset enim non solum ingratus sed etiam amens--, verum omnem tranquillitatem et quietem 25 senectutis refert acceptam clementiae tuae. Quo quidem 14 animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollici- tudine abstraxerit. Iubes enim eum bene sperare et bono 30 esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. Me- mini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis 39 litteris bene sperare non frustra esse iussum. Laboro equi- dem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessita- dinem magna eius officia in me et in exercitum meum 5 effecerunt : sed cum de illo laboro, turu de multis amplissi- mis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum beneficium in dubium vocari, nee haerere in animis homi- num sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore. 10 40 Non debeo, Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, tem- ptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam com- movere possim. Nihil opus est. Occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata, Pro- pone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis 15 non potes : dabis profecto id ruisericordiae quod iracundiae denegasti. Multa sunt monument clementiae tuae, sed maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti. Quae si in privatis gloriosa sunt, multo ruagis commemorabuntur in regibus. Semper regium nomen in hac civitate sanctum 20 fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum. 15 Quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradi- turos se esse confidunt. Corpora sua pro salute regum suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et 25 Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi 42 etiam, ut spero, probati. Exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se sup- ponit reum. Memoriam tuam implorat, qua vales pluri- mum ; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem 5 discessisse; in primis finibus tibi praesto se fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum ; cum e balneo exisses, tecum se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses ; eandemque adsiduitatem tibi se prae- buisse postridie. Quam ob rem si quid eorum quae 43 10 obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolu- mem famam cum salute : quorum alterum optare illorum 15 crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae. M. TVLLI CICERONIS ORATIO PHILIPPICA PRIMA ANTE quam de re publica, patres conscripti, dicam ea 1 quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque 5 rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheni- 0 ensiumque renovavi vetus exemplum ; Graecum etiam ver- bum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erut civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempi- terna delendam censui. Praeclara tum oratio M. Antoni, 2 egregia etiam voluntas ; pax denique per eum et per liberos 15 eius cum pmestantissimis civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat ; ad hunc ordinem res optimas deferebat ; nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperie- batur ; summa constantia ad ea quae quaesita erant re- 3 spondebat. Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates datae ? "Nullae' respondebat. Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne 5 qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. Multa praetereo eaque praeclara ; ad singulare eniru M. Antoni factum festinat oratio. Dictaturam, quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit ; de qua ne sententias quidem dixirr,us. Scri- 10 ptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplis- simis verbis per senatus consultum gratias egimus. Lux 4 quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertu- leramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus 15 ab eo rei publicae datum, se liberam civitateru esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re 5 publica sustulisset. Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus ; uncus impactus est fugitivo illi qui in 10 Mari nomen invaserat, Atque haec omnia communiter cum conlega ; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. Nam cum ser- peret in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepul- 25 turam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus servis tectis ac templis urbis ruinarentur, talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratos- que servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam 30 valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. Ecce 6 enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mu- tata omnia : nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. Consules designati negabant se 5 audere in senatum venire ; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. Veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime caverat, non ad conservationem earum rerum quas habe- 10 bant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. Quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur. Exposui patres conscripti, profectionis consilium : nunc reversionis, 15 quae plus admirationis habet, breviter exponam. Cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur : quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens 20 retinere non potuit. Veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si esseru commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucope- tram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem ; nec ita multum 25 provectus reiectus Austro sum in eum ipsum locum unde conscenderam. Cumque intempesta nox esset mansissemque 8 in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma 30 recentes : a quibus primum accipio M. Antoni contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti ad- fertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. Addebant praeterea-- fit enim plerum- 5 que ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod nuntiant laetius--rem conventuram : Kalendis senatum frequentem fore ; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum. Tum vero tanta sum cupiditate 10 9 incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratu- larer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi : quanto meo dolore non dico. Turpe mihi ipsi videbatur in 15 eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. Neque vero illum simi- liter atque ipse eram commotum esse vidi. Erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo 10 casu, multa de vestro querebatur. Exque eo primum cog- 20 novi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio : qui quamquam parum erat--id enim ipsum a Bruto audieram--a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testi- monio--quo quid potest esse gravius ?--et omnium praedi- catione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam 25 consecutus. Hunc igitur ut sequerer properavi quem prae- sentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid--nec enim, sperabam id nec praestare poteram-- sed ut, si quid mihi humanitus accidisset -- multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum-- huius tamen diei 30 vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis. batam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere 5 incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria : cui sum amicus,idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. Quid tandem erat causae cur die hesterno in 5 senatum tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam 10 aegrotos deferri oporteret ? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est. De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores 12 deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia ; quod idem fit, cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret. At ille vobis audien- 20 tibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. Nimis iracunde hoc quidem et -valde intemperanter. Cuius enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum ? Quis autem umquam tanto 25 damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam ? Quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remissiset aliquid profecto de severitate cogendi. An me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decre- turum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, 30 ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo ? Nihil dico cui. Fuerit ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtuteru et simile factum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagavit : adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deo rum immortalium religione ; ut, cuius sepulcrum usquam 5 exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego vero eam sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere ; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immor- 10 tales velim et populo Romano qui id non probat, et huic 14 ordini qui decrevit invitus. Quid ? de reliquis rei publicae malis licetne dicere ? Mihi vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo veni- endi in hunc locum sit : dicendi periculum non recuso. 15 Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem ] non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. Qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani bene- 20 ficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. Idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissirno gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus ? Non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu 15 quidem adsensus est. Quae, malum, est ista voluntaria 25 servitus ? Fuerit quaedam necessaria ; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco ; alia eorum, quorum vocem requiro. Quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. Qua re 7 primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere 5 ipse deberet. Deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis. Primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo 16 probem--quis enim id quidem potest ?--sed quia rationem 10 habendam maxime arbitror pacis atque oti. Vellem adesset M. Antonius, modo sine advocatis--sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit--doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et chiro- 15 graphis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt : quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur ? Equidem existimo nihil tam 17 esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. An, si cui quid loille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit ? ut multis multa promissa non fecit : quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. Sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara acta defendo. Pecunia utinam 25 ad Opis maneret ] cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. Quam- quam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit. Ecquid est 18 quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex ? 30 Quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae : Corneliae. Quid ? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit ? Nempe in legibus. De Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis 5 suis duceret. Sed haec ipsa concedo ; quibusdam etiaru in rebus coniveo ; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta ' Caesaris dissolvi ferendum non puto. Quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam 10 biennium consulares obtinerentur ? Hac lege sublata viden- turne vobis posse Caesaris acta servari? Quid ? lege quae promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur ? Et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis ? Nisi forte, si quid memoriae causa 15 rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis ini- quum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centu- 20 riatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. At quae est ista tertia decuria ? " Centurionum' inquit. Quid ? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia 10 non patebat ? " Census praefiniebatur,' inquit. Non centu- rioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. " Non quaero ' inquit "istos : qui- cumque ordinem duxit, iudicet.' At si ferretis quicumque 25 equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. " Non quaero ' inquit "ista : addo etiam iudices manipularis ex legione Alaudarum. Aliter enim nostri negant posse se salvos esse.' 0 contumeliosum honorem eis quos ad iudi- candum nec opinantis vocatis l Hic enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. In quo quantus error est, di immortales ] eorum 5 qui istam legem excogitaverunt ] Vt enim quisque sordidis- simus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus. Altera promulgata 9 lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provo- 10 cent, si velint. Haec utrum tandem lex est an legum onmium dissolutio ? Quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere ? Nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. "At res popularis.' Vtinam quidem 15 aliquid velletis esse populare ] Omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. Quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem sum- mam habeat, gratiam nullam ? Quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum 20 iudicio ad earu ipsam vim reverti propter quam sit iure damna- tus ? Sed quid plura de lege disputo? Quasivero id agatur ut 22 quisquam provocet : id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini 25 conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? Non igitur provo- catio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quae- stionesque tolluntur. Quid est aliud hortari adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse ? Quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his 23 duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis ? Quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici ? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur ? 5 Quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam pro- bavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem 10 Caesaris prolatas esse et fixas videtis. De exsilio reducti a 10 24 rtuo; civitas data n solum sin ulis sed nationibus et 4 mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo ; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. Ergo haec uno, verum optimo auctore domoprolata defendimus : eas leges quas ipse nobis inspectan- tibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur 15 eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus 25 acta Caesaris evertendas putamus ? Ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus : de eis quae iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. Illae enim sine 20 ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. Paratos habemus qui intercedant ; paratos qui rem publicam reli- gione defendant : vacui metu esse debemus. ' Quas tu mihi ' 25 inquit "intercessiones, quas religiones ? ' Eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. " Neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus : forum saepietur ; omnes clau- dentur aditus ; armati in praesidiis multis locis conloca- buntur.' Quid tum ? quod ita erit gestum, id lex erit ? etin 26 aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: CONSULES POPULUM lURE ROGAVERUNT -- hocine a maiolibus accepimus ius ro andi ? -- POPULUSQUE IURE SCIVIT Qui populus ? isne 5 qui exclusus est? Quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? Atque haec dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite ] denuntio 10 vim : arma removete ] Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. Quamquam te quidem id facturum non arbi- tror -- novi facilitatem tuam -- conlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videtur--mihi, ne gravius 15 quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur--sed eum iracundum audio esse factum. Video autem quam sit odiosum habere eundem iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas : sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod 20 M, Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo ; sin consuetudinem mearu quam in re publica semper habui tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor 25 ne irascatur ; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic ira- scatur ut civi. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa : eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. Quid hac postulatione dici potest aequius ? Quod si, ut mihi a quibusdam eius 28 30 familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum loquuntur : " non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus : " nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam 5 12 mortis.' Sed per deos immortalis ]--te enim intuens, Dola- 29 bella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque ve- strum errore reticere. Credo enim vos nobilis homines ruagna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimo- 10 que contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. Est autem gloria laus recte factorum magno- rumque in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. 15 30 Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus essetl nisi te praeter ceteros paulisper esse expertum viderem. Quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu libe- 20 rata te domum recepisti ? Cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, con- 15 sensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo 31 memoriam veteris doloris abiecisse. Hanc tu, P. Dolabella,-- venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari constituerat. Huc te e balneo, prius quam accumberes, ducere volebat. Erant enim armati ut te interficerent 5in eo ipso loco conlocati.' En crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. Ego mehercules, Caesar, initio, cum est ad me ita causa delata, Phidippum medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione per- 10 cussus : " Medicum indicem subornavit; finget videlicet aliquod crimen veneni.' Etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat. Quid ait medicus ? Nihil de veneno. At id fieri potuit 18 primum occultius in potione, in cibo; deinde etiam im- 15 punius fit quod, cum est factum, negari potest. Si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset : si veneno, Iovis illius hos- pitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset. Quod igitur et conari occultius et efficere cautius 10 potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit : de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit? At quam festive crimen contexitur ] "Tua te' inquit 19 " eadem quae saepe fortuna servavit : negavisti tum te inspicere velle.' Quid postea? an Deiotarus, re illo tem-7 25 pore non perfecta, continuo dimisit exercitum ? nullus erat alius insidiandi locus ? At eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri magnum fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exer- citu accepit. Quod cum praesens Deiotarus regio animo 5 20 et more fecisset, tu in cubiculum discessisti. Obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos illum diem, voltus hominum te intuentium atque admiran- tium recordare. Num quae trepidatio, num qui tumultus, num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex hominis 10 gravissimi et sanctissimi disciplina ? Quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit 2l occidere ? "In posterum' inquit "diem distulit ut, cum in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret.' Non video causam loci mutandi, sed tamen acta res criminose 15 est. " Cum ' inquit " vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt : ibi enim erant insidiae. At te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti.' Di te perduint, fugitive ] ita non modo nihili et improbus, sod fatuus et amens es. Quid? ille signa aeneain balneo 20 posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent ? Habes crimina insidiarum : nihil enim dixit amplius. " Horum ' inquit " eram conscius.' demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum 25 sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insi- dias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare ? " Et fratres meos,' inquit, "quod erant conscii, 22 in vincla coniecit.' Cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Roman mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis ? 5 Reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in 8 speculis semper fuisse, cum a te animo esset alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse. De exercitu dicam breviter, ut cetera. Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano 10 posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret. Atque antea quidem maiores copias alere poterat ; nunc exiguas vix tueri potest. At misit ad nescio quem Caecilium : sed 23 eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit. 15 Non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos. Sed tamen cum ad Caecilium mitte- bat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium l0 istum magnum hominem putabat ? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret. optimos misisse. Credo, Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. Ait nescio quem ex 25 eo numero servum iudicatum. Non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer. Alieno autem a te animo quo modo ? Speravit, credo, 9 difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum naturam et fluminis. At eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re defuit ; tibi victori non solum ad hospitium sed ad peri- 25 culum etiam atque ad aciem praesto fuit. Secutum bellum 5 est Africanum. Graves de te rumores, qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. Quo tum rex animo, qui auctionatus sit seseque spoliare maluerit quam tibi pecuniam non subministrare. " At eo ' inquit " tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et 10 celeriter ad se referrent. Itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum : Pereant amici, dum inimici una intercidant.' Quod ille, si tibi esset inimicissimus, numquam tamen dixisset : ipse enim mansuetus, versus immanis. autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus ? Tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset, regem et se et filium suum constitutos esse 20 26 meminisset ? Quid deinde ? furcifer quo progreditur ? Ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in con- vivioque nudum saltavisse. Quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre ? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam ? virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed prae- cipue singularis et admiranda frugalitas : etsi hoc verbo scio Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege : fortem, iustum, severum, gravem, magni animi, largum, beneficum, liberalem : hae sunt regiae 30 laudes, illa privata est. Vt volet quisque, accipiat : ego tamen frugalitatem, id est ruodestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. Haec in illo est ab ineunte aetate curu a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque 5 nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita. Multis ille quidem gradibus 27 officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vaca- bat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res 10 lationesque iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam optimus pater familias et diligentissimus agricola et pecuarius haberetur. Qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit,is ea existimatione eaque aetate saltavit ? Imitari 15 Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. Quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetateru conveniret. Quibus ille studiis 20 ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta iam aetate defecerant, Itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus : hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, 25 in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quaru se iactare, quaru ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere ] Tum vero exercitu amisso 29 30 ego, qui pacis semper auctor, post Pharsalicum autem proe- lium suasor fuissem armorum non ponendorum, sed abicien- dorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum arbitrabatur. Felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiaru accusandi licentiam : calamitosus 5 Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non modo apud te sed etiam a suis accusetur ] Vos vestra secunda fortuna, Castor, non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti ? Sint sane inimicitiae, quae esse non debebant--rex enim 10 3 Deiotarus vestram familiam abiectam et obscuram e tenebris in lucem evocavit : quis tuum patrem ante quis esset quam cuius gener esset audivit?--sed quamvis ingrate et impie necessitudinis nomen repudiaretis, tamen inimicitias homi- nuru more gerere poteratis, non ficto crimine insectari, non 15 expetere vitaru, non capitis arcessere. Esto : concedatur haec quoque acerbitatis et odi magnitudo : adeone ut omnia vitae salutisque communis atque etiam humanitatis iura violentur ? Servum sollicitare verbis, spe promissisque cor- rumpere, abducere domum, contra dominum armare, hoc 20 est non uni propinquo, sed omnibus familiis nefarium bellum indicere. Nam ista corruptela servi si non modo impunita fuerit sed etiam a tanta auctoritate approbata, nulli parietes nostram salutem, nullae leges, nulla iura custodient. Vbi enim id quod intus est atque nostrum impune evolare 25 potest contraque nos pugnare, fit in dominatu servitus, in 31 semitute dominatus. 0 tempors, o mores ] Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maxi- mum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudiciuru populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delatu- rum se esse dixisset, prendi hominem iussit ad Scaurumque deduci. Vide quid intersit, etsi inique Castorem cum 5 Domitio comparo : sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum re- pudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. At semel iste Nonne, cum esset perductus et 32 l0 cum tecum fuisset, refugit ad legatos ? nonne ad hunc Cn. Domitium venit ? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? 15 Quae est ista tam impotens, tam crudelis, tam immoderata 12 inhumanitas? Idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate nostrae civitatis humanitatem inquinares ? At quam acute conlecta crimina] " Blesamius' inquit, 33 20 -- eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dice- bat tibi--"ad regem ' inquit "scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere.' Nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermun- 5 culis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet ? Multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum ] Quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non 34 vidimus. Solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria ceciderit nemo nisi armatus. Et quem nos liberi in summa populi Romani libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria duciruus, is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest ? Nam de statua 5 quis queritur, una praesertim, cum tam multas vidat ? Valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus. Nam si locus adfert invidiam, nullus est ad statuam quidem rostris clarior. De plausu autem quid respondeam ? qui nec desideratus umquam in te est et non 10 numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione com- pressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest. 13 Nihil a me arbitror praeteritum, sed aliquid ad extremam 35 t reservatum. Id autem aliquid guid est ? te ut 15 plane Deiotaro reconciliet oratio mea. Non enim iam metuo ne illi tu suscenseas ; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere : quod abest longissime, mihi crede, Caesar. Quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares 20 multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in 36 altera parte fuisset ea sumeres non recusavit. Etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quaru a L. Scipione devictus Tauro tenus regnare iussus est, omnem hanc Asiam quae est nunc nostra provincia 25 amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc se Deiotarus consolari. Ille enim furoris multam sustulerat, hic erroris. Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. Hoc nomine retento 5 atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. Multa se arbitratur et peperisse ante factis et 37 habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit 10 amittere, Quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere ? Ab omnibus est enim is ornatus qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt : senatus 15 vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae .tanta delebit oblivio ? Quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia ? quae omnes docti atque sapientes 10 summa, quidam etiam bona sola esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non 38 modo tibi non suscenset--esset enim non solum ingratus sed etiam amens--, verum omnem tranquillitatem et quietem 25 senectutis refert acceptam clementiae tuae. Quo quidem 14 animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollici- tudine abstraxerit. Iubes enim eum bene sperare et bono 30 esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. Me- mini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis 39 litteris bene sperare non frustra esse iussum. Laboro equi- dem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessita- dinem magna eius officia in me et in exercitum meum 5 effecerunt : sed cum de illo laboro, turu de multis amplissi- mis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum beneficium in dubium vocari, nee haerere in animis homi- num sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore. 10 40 Non debeo, Caesar, quod fieri solet in tantis periculis, tem- ptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam com- movere possim. Nihil opus est. Occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata, Pro- pone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis 15 non potes : dabis profecto id ruisericordiae quod iracundiae denegasti. Multa sunt monument clementiae tuae, sed maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti. Quae si in privatis gloriosa sunt, multo ruagis commemorabuntur in regibus. Semper regium nomen in hac civitate sanctum 20 fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum. 15 Quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt, retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradi- turos se esse confidunt. Corpora sua pro salute regum suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et 25 Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi 42 etiam, ut spero, probati. Exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se sup- ponit reum. Memoriam tuam implorat, qua vales pluri- mum ; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem 5 discessisse; in primis finibus tibi praesto se fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum ; cum e balneo exisses, tecum se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses ; eandemque adsiduitatem tibi se prae- buisse postridie. Quam ob rem si quid eorum quae 43 10 obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolu- mem famam cum salute : quorum alterum optare illorum 15 crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae. M. TVLLI CICERONIS ORATIO PHILIPPICA PRIMA ANTE quam de re publica, patres conscripti, dicam ea 1 quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque 5 rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheni- 0 ensiumque renovavi vetus exemplum ; Graecum etiam ver- bum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erut civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempi- terna delendam censui. Praeclara tum oratio M. Antoni, 2 egregia etiam voluntas ; pax denique per eum et per liberos 15 eius cum pmestantissimis civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat ; ad hunc ordinem res optimas deferebat ; nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperie- batur ; summa constantia ad ea quae quaesita erant re- 3 spondebat. Num qui exsules restituti? Unum aiebat, praeterea neminem. Num immunitates datae ? "Nullae' respondebat. Adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne 5 qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. Multa praetereo eaque praeclara ; ad singulare eniru M. Antoni factum festinat oratio. Dictaturam, quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit ; de qua ne sententias quidem dixirr,us. Scri- 10 ptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplis- simis verbis per senatus consultum gratias egimus. Lux 4 quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertu- leramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus 15 ab eo rei publicae datum, se liberam civitateru esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re 5 publica sustulisset. Liberatus periculo caedis paucis post diebus senatus ; uncus impactus est fugitivo illi qui in 10 Mari nomen invaserat, Atque haec omnia communiter cum conlega ; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. Nam cum ser- peret in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepul- 25 turam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus servis tectis ac templis urbis ruinarentur, talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratos- que servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam 30 valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. Ecce 6 enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mu- tata omnia : nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. Consules designati negabant se 5 audere in senatum venire ; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. Veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime caverat, non ad conservationem earum rerum quas habe- 10 bant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. Quae cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur. Exposui patres conscripti, profectionis consilium : nunc reversionis, 15 quae plus admirationis habet, breviter exponam. Cum Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur : quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens 20 retinere non potuit. Veritus sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si esseru commoratus. Cum autem me ex Sicilia ad Leucope- tram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem ; nec ita multum 25 provectus reiectus Austro sum in eum ipsum locum unde conscenderam. Cumque intempesta nox esset mansissemque 8 in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma 30 recentes : a quibus primum accipio M. Antoni contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. Nec ita multo post edictum Bruti ad- fertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. Addebant praeterea-- fit enim plerum- 5 que ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod nuntiant laetius--rem conventuram : Kalendis senatum frequentem fore ; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum. Tum vero tanta sum cupiditate 10 9 incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratu- larer. Atque ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi : quanto meo dolore non dico. Turpe mihi ipsi videbatur in 15 eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. Neque vero illum simi- liter atque ipse eram commotum esse vidi. Erectus enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo 10 casu, multa de vestro querebatur. Exque eo primum cog- 20 novi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio : qui quamquam parum erat--id enim ipsum a Bruto audieram--a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testi- monio--quo quid potest esse gravius ?--et omnium praedi- catione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam 25 consecutus. Hunc igitur ut sequerer properavi quem prae- sentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid--nec enim, sperabam id nec praestare poteram-- sed ut, si quid mihi humanitus accidisset -- multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum-- huius tamen diei 30 vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis. batam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere 5 incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria : cui sum amicus,idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. Quid tandem erat causae cur die hesterno in 5 senatum tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam 10 aegrotos deferri oporteret ? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est. De supplicationibus referebatur, quo in genere senatores 12 deesse non solent. Coguntur enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia ; quod idem fit, cum de triumpho refertur. Ita sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. Qui cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret. At ille vobis audien- 20 tibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. Nimis iracunde hoc quidem et -valde intemperanter. Cuius enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum ? Quis autem umquam tanto 25 damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam ? Quod si scisset quam sententiam dicturus essem, remissiset aliquid profecto de severitate cogendi. An me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decre- turum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, 30 ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo ? Nihil dico cui. Fuerit ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtuteru et simile factum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagavit : adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deo rum immortalium religione ; ut, cuius sepulcrum usquam 5 exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. Ego vero eam sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere ; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. Sed hoc ignoscant di immor- 10 tales velim et populo Romano qui id non probat, et huic 14 ordini qui decrevit invitus. Quid ? de reliquis rei publicae malis licetne dicere ? Mihi vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. Potestas modo veni- endi in hunc locum sit : dicendi periculum non recuso. 15 Atque utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem ] non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. Qua quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani bene- 20 ficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. Idcircone nos populus Romanus consules fecit ut in altissirno gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus ? Non modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu 15 quidem adsensus est. Quae, malum, est ista voluntaria 25 servitus ? Fuerit quaedam necessaria ; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco ; alia eorum, quorum vocem requiro. Quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. Qua re 7 primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere 5 ipse deberet. Deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis. Primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo 16 probem--quis enim id quidem potest ?--sed quia rationem 10 habendam maxime arbitror pacis atque oti. Vellem adesset M. Antonius, modo sine advocatis--sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit--doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. An in commentariolis et chiro- 15 graphis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt : quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur ? Equidem existimo nihil tam 17 esse in actis Caesaris quam leges Caesaris. An, si cui quid loille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit ? ut multis multa promissa non fecit : quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. Sed ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara acta defendo. Pecunia utinam 25 ad Opis maneret ] cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. Quam- quam ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit. Ecquid est 18 quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex ? 30 Quaere acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae : Corneliae. Quid ? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit ? Nempe in legibus. De Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis 5 suis duceret. Sed haec ipsa concedo ; quibusdam etiaru in rebus coniveo ; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta ' Caesaris dissolvi ferendum non puto. Quae lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam 10 biennium consulares obtinerentur ? Hac lege sublata viden- turne vobis posse Caesaris acta servari? Quid ? lege quae promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur ? Et vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis ? Nisi forte, si quid memoriae causa 15 rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis ini- quum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centu- 20 riatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur. At quae est ista tertia decuria ? " Centurionum' inquit. Quid ? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia 10 non patebat ? " Census praefiniebatur,' inquit. Non centu- rioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. " Non quaero ' inquit "istos : qui- cumque ordinem duxit, iudicet.' At si ferretis quicumque 25 equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. " Non quaero ' inquit "ista : addo etiam iudices manipularis ex legione Alaudarum. Aliter enim nostri negant posse se salvos esse.' 0 contumeliosum honorem eis quos ad iudi- candum nec opinantis vocatis l Hic enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. In quo quantus error est, di immortales ] eorum 5 qui istam legem excogitaverunt ] Vt enim quisque sordidis- simus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus. Altera promulgata 9 lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provo- 10 cent, si velint. Haec utrum tandem lex est an legum onmium dissolutio ? Quis est enim hodie cuius intersit istam legem manere ? Nemo reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. Armis enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. "At res popularis.' Vtinam quidem 15 aliquid velletis esse populare ] Omnes enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. Quae est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem sum- mam habeat, gratiam nullam ? Quid enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum 20 iudicio ad earu ipsam vim reverti propter quam sit iure damna- tus ? Sed quid plura de lege disputo? Quasivero id agatur ut 22 quisquam provocet : id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. Quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini 25 conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? Non igitur provo- catio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quae- stionesque tolluntur. Quid est aliud hortari adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse ? Quam autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his 23 duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis ? Quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici ? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur ? 5 Quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam pro- bavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem 10 Caesaris prolatas esse et fixas videtis. De exsilio reducti a 10 24 rtuo; civitas data n solum sin ulis sed nationibus et 4 mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo ; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. Ergo haec uno, verum optimo auctore domoprolata defendimus : eas leges quas ipse nobis inspectan- tibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur 15 eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus 25 acta Caesaris evertendas putamus ? Ac de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus : de eis quae iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. Illae enim sine 20 ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. Quaero autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. Paratos habemus qui intercedant ; paratos qui rem publicam reli- gione defendant : vacui metu esse debemus. ' Quas tu mihi ' 25 inquit "intercessiones, quas religiones ? ' Eas scilicet quibus rei publicae salus continetur. " Neglegimus ista et nimis antiqua ac stulta ducimus : forum saepietur ; omnes clau- dentur aditus ; armati in praesidiis multis locis conloca- buntur.' Quid tum ? quod ita erit gestum, id lex erit ? etin 26 aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: CONSULES POPULUM lURE ROGAVERUNT -- hocine a maiolibus accepimus ius ro andi ? -- POPULUSQUE IURE SCIVIT Qui populus ? isne 5 qui exclusus est? Quo iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? Atque haec dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. Loquor de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite ] denuntio 10 vim : arma removete ] Irasci quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. Quamquam te quidem id facturum non arbi- tror -- novi facilitatem tuam -- conlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videtur--mihi, ne gravius 15 quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur--sed eum iracundum audio esse factum. Video autem quam sit odiosum habere eundem iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas : sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod 20 M, Antonium non arbitror repudiaturum. Ego, si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo ; sin consuetudinem mearu quam in re publica semper habui tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor 25 ne irascatur ; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic ira- scatur ut civi. Armis utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa : eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. Quid hac postulatione dici potest aequius ? Quod si, ut mihi a quibusdam eius 28 30 familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. Sed idem illi ita mecum loquuntur : " non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero,' et simul admonent quiddam quod cavebimus : " nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam 5 12 mortis.' Sed per deos immortalis ]--te enim intuens, Dola- 29 bella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque ve- strum errore reticere. Credo enim vos nobilis homines ruagna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimo- 10 que contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. Est autem gloria laus recte factorum magno- rumque in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur. 15 30 Dicerem, Dolabella, qui recte factorum fructus essetl nisi te praeter ceteros paulisper esse expertum viderem. Quem potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu libe- 20 rata te domum recepisti ? Cuius ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt? Quin mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur. Recordare, quaeso, Dolabella, con- 15 sensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo 31 memoriam veteris doloris abiecisse. Hanc tu, P. Dolabella,-- magno loquor cum dolore--hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere ? Tu autem, M. Antoni, 13 --absentem enim appello--unum illuru diem quo in aede Telluris senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te 5 quidam multum a me dissentientes beaturu putant anteponis ? Quae fuit oratio de concordia ] quanto metu senatus, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit ] quo senatus die laetior, quo popu- 32 lus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. Tum denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax conseque- 15 batur. Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae ; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. Haec inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiteruam. Vt enim propter 20 unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti. Num te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, 33 fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae 5 paenitebat? Unde igitur subito tanta ista ruutatio ? Non possum adduci ut suspicer te pecunia captum. Licet quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. Nihil enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. Quamquam solent domestici depravare non numquam ; sed novi firmi- tatem tuam. Atque utinam ut culpam, sic etiam suspicionem 14 vitare potuisses ] Illud magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis 5 et metui a civibus tuis quam diligi malis. Quod si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est ; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, 34 caducum. Quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui 10 " Oderint, dum metuant ' dixerit pemiciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni, avum tuum meminisses ] de quo tamen audisti multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur ? Illa erat vita, illa secunda fortuna,libertate esse 15 parem ceteris, principem dignitate. Itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est 35interfectus. Sed quid oratione te flectam ? Si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam 10 metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. Quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. Beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. Qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam 25 ut natum esse te cives tui gaudeant : sine quo nec beatus 15 nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest. Po- 36 puli quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non satis moveri permoleste fero. Quid enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium ? quid populi versus ? quid Pompei statuae plausus infiniti ? quid duobus tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter 5 consentientem populi Romani universi voluntatem ? Quid ? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur ? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac 10 visceribus haerebant ] Nisi forte Accio tum plaudi et sexa- gesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret. Equidem is sum 37 15 qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur, semper contempserim ; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. Sin haec leviora vobis 20 videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti fuisse ? Satis erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est ; iucundum amicis, in quo vincit omnis ; carum suis, quibus est ipse carissimus : tantam tamen sollicitudinem 25 bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? Certe in nullo. Quid igitur ? hoc vos, per deos immortalis ] 38 quale sit non interpretamini? Quid ? eos de vestra vita cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit ? 30 Cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. Quae potestas si mihi saepius sine rueo vestroque periculo fiet, utar : si ruinus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reservabo. Mihi fere satis 5 est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam : huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae ac' cesserit. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SECVNDA QUONAM meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo 1 his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit ? Nec vero necesse est quemquaru a me nominari : vobiscum ipsi recordamini. 5 Mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt : te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorre- scere. Atque hoc in aliis minus mirabar. Nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. Tu ne verbo quidem violatus, ut au- 10 dacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commen- dationem tibi ad impios civis fore putavisti. Quid putem ? 2 contemptumne me ? Non video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid 5 despicere possit Antonius. An in senatu facillime de me detrahi posse credidit ? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. An decertare mecum voluit contentione dicendi? Hoc quidem est beneficium. Quid enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere ? Illud profecto : non existimavit sui similibus probari posse 3 se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus. Cui prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimem 5 iudico, pauca dicam. 2 Contra rem suam me nescio quando venisse questus est. An ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam 10 quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio ? Sed hoc idcirco commemoratum a te puto ut te infimo ordini commendares, cum omnes te recorda- rentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse. At enim te in disciplinam meam 15 tradideras--nam ita dixisti-- domum meam ventitaras. Ne tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. Sed neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per 4 C. Curionem facere licuisset. Auguratus petitionem mihi te concessisse dixisti. 0 incredibilem audaciam, o impu- 20 dentiam praedicandam ] Quo enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt--nec enim licebat a pluribus nominari--tu nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publia incolumem fore putabas. Poteras autem eo tempore augu- 25 ratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses ? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis 3 studiosi fuissent. At beneficio sum tuo usus. Quo ? Quamquam illud ipsum quod commemoras sem er rae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non satis gratus videri. Sed quo beneficio ? quod me Brundisi non occideris ? Quem ipse victor qui 5 tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu occideres? Fac potuisse. Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint ? Quod 10 si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo erant conservati, quos tu ipse clarissimos viros soles ap- peIlare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere ? Qua in re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum 5 me a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed 6 sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit : in quo potes me dicere ingratum ? An de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? At in illa querela misera quidem et luctuosa, sed 20 mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice ? Quod quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae 5 dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo 30 cotidie susciperes vino lustrisque confectus. At ego, tam- 7 quam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. Itaque hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum 4 acceperit. At etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis 5 ignarus. Quis enim umquam qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offen- sione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? Quid est aliud tollere ex vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium ? Quam ruulta ioca 10 solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta vide- antur, quam multa seria neque tamen ullo modo divol- 8 ganda ] Sit hoc inhumanitatis : stultitiam incredibilem videte. Quid habes quod mihi opponas, homo diserte, ut Mustelae tamen Seio et Tironi Numisio videris ? Qui cum 15 hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. Sed quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse ? Quo me teste convincas ? An chirographo ? in quo habes scientiam 20 quaestuosam. Qui possis ? sunt enim librari manu. Iam invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantaru iam 9 proferam nihil sapere doceat. Quid enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obie- 25 cerit? At ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. Quod enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici, benevolentiae ? Omne autem crimen tuum est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad scele- ratum et latronem. At ego tuas litteras, etsi iure poteram 5 a te lacessitus, tamen non proferam : quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum ; idque a me impetras. Quid enim me interponerem audaciae tuae, quam neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere? Verum tamen quid 10 erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus ? Sed videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata. Sed cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in 5 5 M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efciam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. Simul illud oro : si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provo- 20 cavit, respondero, oblitum esse putetis mei. Non tractabo ut consulem : ne ille quidem me ut consularem. Etsi ille nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est ; ego sine ulla contro- versia consularis. Vt' igitur intellegeretis qualem ipse se 11 consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. Qui consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. Quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia ? Haec tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare ? Quis autem meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret inventus est ? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni, manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illoruru utrique 12 fatale. Non placet M. Antonio consulatus meus. At placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius tem- poris consularibus qui proxime est ruortuus ; placuit 5 Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas ; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curi- oni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. Maxime vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum decedens ex Syria vidit, com- plexus et gratulans meo beneficio patriam se visururu esse dixit. Sed quid singulos commemoro ? Frequentissimo 15 senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam. Sed quoniam illis quos 13 noruinavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt. 20 L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares senatusque cunctus adsensus est ; qui honos post condiam 14 hanc urberu habitus est togato ante me nemini. L. Caesar, 25 avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum ] Hunc tu cum auctorem et praeceptorem omnium con- siliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti. Huius ego alienus consiliis consul usus sum : tu, sororis filius, ecquid ad euru umquam de re publica rettulisti? At ad quos refert ? di immortales ] Ad eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. 5 Hodie non descendit Antonius. Cur? Dat nataliciam in 15 hortis. Cui ? Neminem nominabo : putate tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendaru ] Tu cum principem senatorem, civem sin- gularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent, tuam exhauriunt ? Tuus videlicet salutaris consulatus, pelniciosus meus. Adeone pudorem cum pudicitia perdi- 7 disti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praeside- bat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocavisti? At etiam ausus es--quid autem est quod tu 16 non audeas ?--clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, vim adferebam senatui. 0 miser, sive illa tibi nota non sunt--nihil enim boni nosti--sive sunt, qui apud talis viros tam impudenter loquare ] Quis enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius Ordinis qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit ? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt. Etenim cum homines nefarii de 17 patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare, civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consen- sisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Rorua- nus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod illis accidit contigisset ? Ad sepulturam corpus vitrici sui negat a me datum. Hoc vero ne P. quidem Clodius dixit 5 umquam : quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te 8 omnibus vitiis iam esse superatum. Qui autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum ? An verebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam 10 8 disciplina? Tam autem eras excors ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. Vitricum tuum fuisse in tanro scelere fatebare, poena adfectum querebare. 15 Ita quod proprie meum est laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. Nam comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. Homo disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se ; eos apud quos dicit 19 vituperari. Iam illud cuius est, non dico audaciae--cupit 20 enim se audacem-- sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concor- diae, di immortales ] in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis 25 homines conlocati stent ? Accusa senatum ; accusa eque- strem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit ; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. Haec tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam 30 reruru repugnantiam non vides. Nihil profecto sapis. Quid est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria ? At etiam quodam loco 20 facetus esse voluisti. Quam id te, di boni, non decebat ] In quo est tua culpa non nulla. Aliquid enim salis a mima 5 uxore trahere potuisti. " Cedant arma togae.' Quid ? tum nonne cesserunt ? At postea tuis armis cessit toga. Quae- ramus igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. Nec vero tibi de versibus plura respondebo : tantum dicaru breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse ; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis sub- sicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent, Sed haec non huius temporis : maiora videamus. P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. Quidnam 9 homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro 21 inspectante populo Romano gladio insecutus es negotium- que transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? Quod quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis, At Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspi- caretur. At ego suasi. Scilicet is animus erat Milonis ut 5 prodesse rei publicae sine suasore non posset. At laetatus sum. Quid ergo ? in tanta laetitia cuncte civitatis me unum tristem esse oportebat ? Quamquam de morte Clodi 22 fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta-- quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta ?--quae. situm est tamen. Quod igitur, cum res agebatur, neruo in me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres ? 23 Quod vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque 5 causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. 10 Ego M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praeter- misi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Cae- saris coniunctione avocarem. In quo Caesar felicior fuit, 10 Ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. Postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer ? Stulti erat sperare, suadere 24 impudentis. Duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. Ea veliru reprehendas, 15 si potes : unum ne quinquenni imperiuru- Caesari proro- garet, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur. Quorum si utrumvis persuasissem, in has ruise- rias numquam incidissemus. Atque idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem 20 detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis : "Vtinam, Cn. Pompei, cum C Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam 25 diremisses ] Fuit alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae.' Haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. Quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses. Sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio 30 interfectum. Iam vereor, patres conscripti, ne, quod tur- pissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non soluru meis laudibus ornaret sed etiam oneraret alienis. Quis enim meum in ista societate gloriosissimi 5 facti noruen audivit ? Cuius autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum ? Occultatum dico ? cuius non statim divolgatum ? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquaru celari vellet qui fuisset. Quam veri simile porro 26 est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse ? Etenim si auctores ad liberandaru patriam desiderarentur illis actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae ? Hi igitur his - maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis etforis potius quam domo ? Quid ? C. Cassius in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit : qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. Cn, Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avun- 27 culi ruors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam liber- tatem, sed mea auctoritas excitavit ? An C. Trebonio ego persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. Quo etiam maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse rualuit. An L. Tillius Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem suru admiratus quam facturum putavi, admiratus autem ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. Quid duos Servilios--Cascas dicam an Ahalas ?--et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae ? Longum est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum. At quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. " Caesare interfecto' inquit "statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque -ei recupe- ratam libertatem est gratulatus.' Cur mihi potissimum ? quia sciebam ? Vide ne illa causa fuerit appellandi mei quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum 29 laudum exstitisse. Tu autem, omnium stultissime, non 15 intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse ? Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem ? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum ? Ecquis est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant- qui illud 20 aut fieri noluerit aut factum improbarit ? Omnes ergo in culpa. Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt : aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit ; 30 voluntas nemini. Sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: " Brutus, quem ego honoris 25 causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem excla- mavit : ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' Ergo ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid suspicaris ; ille qui stillantem prae se pugionem tulit,is a te honoris causa nominatur ? Esto; sit in verbis tuis hic stu or: quanto in rebus sententiisque maior ? Constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam ; edormi crapulam, 5 inquam, et exhala. An faces admovendae sunt quae excitent tantae causae indormientem ? Numquamne intelleges statu- endum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homici- daene sint an vindices libertatis ? Attende enim paulisper 13 cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe. 3 Ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te arguor, socius, nego quicquam esse medium : confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. Tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset ? cur ludi Apollinares in- credibili M. Bruti honore celebrati ? cur provinciae Bruto, C assio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus ? Atqui haec acta per te. Non igitur homicidas. Sequitur ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium nihil potest esse. Quid est ? num conturbo te ? Non enim 32 fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. Sed tamen haec summa est conclusionis meae : quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissi- os iudicatos. Itaque iam retexo orationem meam. Scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent sitne verum, ne cui negent. Etenim vereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse ruihi sit turpissimum. Quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter ] non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memo- 5 riae sempiternae ? In huius me tu consili societatem tam- 33 quam in equum Troianum cum principibus includis ? Non recuso ; ago etiam gratias, quoquo animo facis. Tanta enim res est ut invidiaru istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. Quid enim beatius illis quos tu 10 expulsos a te praedicas et relegatos ? quilocus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non adfari atque appetere videatur ? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent ? quae vero tam immeruor posteritas, quae 15 tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur ? Tu vero ascribe me talem in numerum. Sedunam rem vereor ne non probes: si enim fuissem, non solum unum actum sed totam fabulam publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset,ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. Quamquam si interfici Caesareru voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futururu sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse notissimum est et ob eius consili societateru, cum interfice-25 retur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. Ego autem--vide quam tecum agam non inimice--quod bene cogitasti aliquando, laudo ; quod non indicasti, gratias ago ; 35 quod non fecisti, ignosco. Virum res illa quaerebat. Quod si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, 30 "qui bono fuerit,'vide, quaeso, ne haereas. Quamquam illud 'quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas ; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti ; qui per easderu tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chiro- graphorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, vectigalium flagitiosissimae nundinae. Etenim quae res 36 egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset ? Nescio quid conturbatus esse videris : num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur ? Libero te metu : nemo credet umquaru; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. Respondi maximis criminibus : nunc etiam reliquis respondendum est. Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obie- ' cisti. Quo quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque valuisset, tu hodie egeres,nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura,tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives,si idem providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres con- scripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. Nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego praestan- tissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, om- nem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum opti- morum civium exercitus ; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis--mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur--rem publicam hodie teneremus. 5 38 Quae sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius num- quam in hac urbe mansisses. At vero Cn. Pompei volun- tatem a me alienabat oratio mea. An ille quemquam plus 10 dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius ? Quod quidem erat magnum, de summa re publica dissen- tientis in eadem consuetudine amicitiae permanere. Ego quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem vide- bat. Ego incolumitati civium primum, ut postea dignitati 15 possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. Quod autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior 39 erat nostra dissensio. Quid vero ille singularis vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. Numquam ab eo mentio de 20 me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. Et eius viri nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem esse fateare? Sed omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum 40 animis relaxantur. Quod autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum. Hereditates mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset ] plures amici mei et necessarii vive- 5 rent. Sed qui istuc tibi venit in mentem? Ego enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli. Quamquam in hoc genere fateor feliciorem esse te. Me nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur ; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem. Et quidem vide quam te amarit is quialbus aterne 41 fuerit ignoras. Fratris filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palaru heredem semper factitarat, ne nominat quidem : te, quem numquam 15 viderat aut certe nuruquam salutaverat, fecit heredem. Velim mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. " Nihil scio ' inquies " nisi quae praedia habuerit.' Igitur fratrem exhere- dans te faciebat heredem. In multas praeterea pecunias 10 alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquaru heres esset, invasit. Quamquam hoc maxime admiratus 42 sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses. Haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena 17 5 villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiaris- simi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa declamitas. At vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotoruru tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. Vide autem quid intersit inter te et avum tuum. Ille sensim dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena. At quanta merces rhetori data est ] Audite, audite, patres con- 5 scripti, et cognoscite rei publicae volnera. Duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis ?Sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. Iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. Nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertanduru sit, 15 ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur. l8 Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor, principio ordiamur. Tenesne memoria praetextatum te decoxisse? "Patris ' inquies "ista culpa est.' Concedo. 20 Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. Sumpsisti virilem, quam statim ruuliebrem togam reddidisti. Primo volgare 25 scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquaru stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo 45 conlocavit. Nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. Quo- tiens te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares ? curu tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. Quae 5 flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Scisne me de rebus mihi notissimis dicere ? Recoldare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat ; orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens 10 peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum. Quo tempore ego quanta mala florentissimae 46 familiae sedavi vel potius sustuli ] Patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret ; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. Haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses? Sed iam stupra et flagitia omittamus: suntquaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. Sed reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. 25 Ad haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus, Quae peto ut, quamquam ruulto notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. Debet enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sea etiam recordatio ; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema veniamus. Intimus erat in tribunatu Clodio qui sua erga me bene- ficia commemorat ; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. Quid dicam ipse optime intellegit.Inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones ; 5 sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. Qui tum inde reditus aut qualis ? Prius in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. Quae autem domus ? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. Domum dico ? Quid erat in terris ubi 10 in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum 49 sociis tamquam Sisaponem tenebas? Venis e Galia ad quaesturam petendam. Aude dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. Acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te : itaque ne loqui 15 pore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi 20 illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. In quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus, Quamquam, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam 25 50 quam ad meam gratiam. Quaestor es factus : deinde con- tinuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. Id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare quod statim effundas, advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses viri tui similis esses. 5 Accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atique 21 in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem pu- blicam, impie ac nefarie fecerit. Ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis. Nam cum 51 L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis la- bentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste vendituru atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua 15 multi minoribus in peccatis occiderunt. In te, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot lumi- nibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. Et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, 20 tu hostis rei publicae iudicatus ? Commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit--quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum--tua illa pesti- fera intercessio nominabitur. Quid cupide a senatu, quid 52 25 temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es ? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles, cum te neque principes civi- tatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens senatus agendo de velidita atque addicta sententia movere potuit ? Tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est quod paucis ante te, quorum 53 incolumis fuit nemo: tum contra te dedit arma hic ordo 5 consulibus reliquisque imperiis et potestatibus : quae non 22 effugisses, nisi te ad arma . Caesaris contulisses. Tu, tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi dedisti. Quid enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi 10 consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus a senatu esset Anto- nius ? Omitto quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. Sed nihil de Caesare : tibi certe 15 confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua 54 constitisse. O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum um- quam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque 20 eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque 25 semen tu fuisti. Doletis tris exercitus populi Romani interfectos : interfecit Antonius. Desideratis clarissimos civis: eos quoque vobis eripuit Antonius. Auctoritas huius 30 ordinis adflicta est : adflixit Antonius. Omnia denique, quae postea vidimus--quid autem mali non vidimus ?--si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exiti fuit. Reliquae partes tribunatus 5 principi similes. Omnia perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat. Cuius tamen scelus in scelere cognoscite. Restituebat multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. Si severus cur non in omnis ? si misericors, cur non in suos ? Sed omitto ceteros : Licinium 10 Lenticulam de alea condemnatum, conlusorem suum, re- stituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret. Quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret ? Absentem, credo, in reos relatum ; rem indicta 15 causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium - vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dice- batur, pecunia iudicium esse corruptum ? Nihil horum. At vir bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem ; ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si 20 ita esset, ignoscerem. Hominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere,lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur ? In eodem vero tribunatu, 57 cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam 25 Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lu- stratio municipiorum ] Scio me in rebus celebratissimis onmium sermone versari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quaru mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. Etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus ? Vehe- batur in essedo tribunus plebis ; lictores laureati antece- debant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex 5 oppidis municipales homines honesti, obviam necessario prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volum- niam consalutabant. Sequebatur raeda cum lenonibus. comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tam- quam nurum sequebatur. 0 miserae mulieris fecunditatem 10 calamitosam ] Horum flagitiorum iste vestigiis omnia municipia, praefecturas, colonias, totaru denique Italiam impressit. 59 Reliquorum factoruru eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. Versatus in bello est ; saturavit 15 se sanguine dissimillimorum sui civium : felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. Sed quoniam veteranis cauturu esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua--illi secuti sunt, tu quaesisti ducem--taruen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. 20 Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. Ibi me non occidisti. Magnum beneficium ] potuisse enim fateor. Quamquam nemo erat eorum qui tum tecum 60 fuerunt qui mihi non censeret parci oportere. Tanta est enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus 25 essem, quod eam a me servatam esse meminissent. Sed fac id te dedisse mihi quod non aderuisti, meque a te habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres ? Venisti Brun- 25 disium in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. 61 Quid est? num mentior? Quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri ] Si te muni- 5 cipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus ? Quis enim ruiles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum ? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere ? Italiae rursus percursatio eadem 62 10 comite mima; in oppida militum crudelis et misera de- ductio ; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. Accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. Tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos 15 vectigalis Sergio mimo tradere ; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerat. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid heredi-- tatum possessiones datas, quid ereptas proferam ? Cogebat egestas ; quo se verteret non habebat : nondum ei tanta 20 a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat ; nondum in Cn. Pompei locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heres successerat. Erat vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset. Sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus : 63 25 loquamur potius de nequissimo genere levitatis. Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmi- tate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu ] Si inter 30 cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi acci- disset, quis non turpe- duceret? In coetu vero populi Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redo- lentibus gremium suum et totum tribunal implevit. Sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus : veniamus ad splen-5 dida. 26 Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem vide- 64 batur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix esse nemo potest. Hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei--miserum me ] consumptis enim lacri- 10 mis tamen infixus animo haeret dolor--bona, inquam, Cn. Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Una in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi Romani liber fuit. Exspectantibus omnibus quisnam esset 15 tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia. 20 6 Tantus igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinden cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias ? At quam insolenter statim 25 helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior 27 erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior ] In eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. Sed, ut est apud poetam nescio quem " male parta male dilabun- tur.' Incredibile ac simile portenti est quonam modo illa 66 5 tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit, Maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. 10 Quae Charybdis tam vorax ? Charybdin dico ? quae si 67 fuit, animal unum fuit : Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsigna- turu, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis homini- 15 bus condonabantur ; alia mimi rapiebant, alia mimae ; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum ; totos dies potabatur atque id locis pluribus ; suggerebantur etiam saepe--non enim semper iste felix--damna aleatoria; con- chyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos 20 stratos videres. Quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. At idem aedis etiam et hortos. O audaciam immanem ] tu etiam ingredi illam 68 25 domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere ? Quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet ? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi 28 potest esse iucundum. An tu illa in vestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas ? Fieri non potest. Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. Nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. Necesse 5 est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, 69 furere etiam saepe vigilantem. Me quidem miseret parie- tum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et 10 sanctissima disciplina ? Fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus exteruis magis laudandus quaru institutis domesticis. Huius in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt. Etsi iam negat. Nolite quaerere ; frugi 15 factus est : illam suam suas res sibi habere iussit, ex duo- decim tabulis clavis ademit, exegit. Quam porro spectatus civis, quam probatus ] Cuius ex omni vita nihil est honestius 70 quam quod cum mima fecit divortium. At quam crebro usurpat : "et consul et Antonius ]' Hoc est dicere, et 20 consul et impualcissimus, et consul et homo nequissimus. Quid est enim aliud Antonius ? Nam si dignitas significa- retur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et consulem et Antonium. Numquam dixit. Dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. 26 Sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium pro- pria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, su- sceptum opera tua est. Cui bello cum propter timiditatem 29 tuam tum propter libidines defuisti. Gustaras civilem san- guinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum 5 virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effuge- rant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelis- sime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantis talibus gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non seque- rere, cum praesertim belli pars tanta restaret ? Itaque quem 10 locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? Cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro 15 hortis, pro sectione debebas. Primo respondisti plane fero- 72 citer et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et iusta dicebas: "A me C. Caesar pecuniam ? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? At ne potuit quidem, Ego ad illum belli civilis causam attuli ; ego leges 10 perniciosas rogavi; ego arma contra consules imperatores- que populi Romani, contra senatum populumque Romanum contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. Num sibi soli vicit ? Quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis ? ' Ius postulabas, sed 25 quid ad rem ? Plus ille poterat. Itaque excussis tuis voci- 73 bus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata est. Qui risus hominum, tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. Auctionis vero misera- bilia aspectus : vestis Pompei non multa eaque maculosa ; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod videre 74 possemus. Hanc tamen auctionem heredes L. Rubri de- 5 creto Caesaris prohibuerunt. Haerebat nebulo : quo se verteret non habebat. Quin his ipsis temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te in- vehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Caesar 10 paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. Ne tum quidem sequeris. Tam bonus gladiator rudem tam cito ? Hunc igitur quisquam qui in suis parti- bus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat? 30 Profectus est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut 15 ait, pervenire non potuit. Quonam modo igitur Dolabella rvenit ? Aut non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. Ter de- pugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. Omnibus adfuit his pugnis Dolabella ; in Hispaniensi etiam 20 volnus accepit. Si de meo iudicio quaeris, nollem ; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda con- stantia. Tu vero quid es ? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant. Esto, fuerit haec partium causa com- munis. Repetebant praeterea deos patrios, aras, focos, larem 25 suum familiarem, in quae tu invaseras. Haec cum peterent armis ei quorum erant legibus --etsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi ?--tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare ? quem ? te sectorem. An ut tu Narbone mensas hospitum convomeres Dolabella 76 pro te in Hispania dimicaret ? Qui vero Narbone reditus ] Etiam quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. Exposui nuper, 5 patres conscripti, causam reditus mei. Volui, si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae. Nam, quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris ; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis nec lacerna. At etiam aspicis me et quidem, ut videris, 10 iratus. Ne-tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. Ex omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum audivi. Qui magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, per municipia 15 coloniasque Galliae, a qua nos tum cum consulatus pete- batur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi. At videte levitatem hominis. 31 Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad 20 vesperum ; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite involuto. Ianitor, " Quis tu ? ' "A Marco tabel- larius.' Confestim ad eam deducitur cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. Quam cum illa legeret flens--erat enim scripta amatorie ; caput autem litterarum sibi cum 25 illa mima posthac nihil futurum ; omnem se amorem ab- iecisse illim atque in hanc transfudisse--cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam ] Quid enim aliud dicam ? magis proprie nihil possum dicere, Ergo, ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses raeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam 5 78 multorum dierum metu perturbasti? Et domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos venderet. Productus autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. Sed nimis multa 10 de nugis : ad maiora veniamus. 32 C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime pro- cessisti. Celeriter isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. Habebat hoc omnino Caesar : quem 15 plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequaru hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem 79 libentissime recipiebat. His igitur rebus praeclare commen- datus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. Nihil queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, 20 elusus. Qua in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat ? ille induxit ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit ; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. Veniunt Kalendae Ianuariae ; cogimur in senatum : invectus est copiosius multo in istum 25 et paratius Dolabella quam nunc ego. Hic autem iratus quae dixit, di boni ] Primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussu- rum--quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret--sed cum Caesar ita dixisset, tum hic 30 bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. In quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. Quid enim ? istud quod 81 5 te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses ? Vide ne etiam facilius. Nos enim nuntiationem soluru habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem. Esto : hoc imperite ; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, ro sed videte impudentiam. Multis ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. Quisquamne divinare potest quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit ? quod neque licet comitiis per leges et si qui 15 servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. Verum implicata inscientia impudentia est : nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet. Atque ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias 82 consulatum. Quis umquam apparitor tam humilis, tam 20 abiectus ? Nihil ipse poterat; omnia rogabat ; caput in aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega petebat. Ecce Dolabellae comitiorum dies. Sortitio prae- 33 rogativae ; quiescit. Renuntiatur : tacet. Prima classis, vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda 25 classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi. Confecto 83 negotio bonus augur--C. Laeliuru diceres --" Alio die ' inquit. O impudentiam singularem ] Quid videras, quid senseras, quid audieras ? Neque enim te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. Id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. Ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia ; obstrinxisti religione populum Romanum ; augur auguri, consul consuli obnun- tiasti. Nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, 5 quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. 84 Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. Quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. Si nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum "Alio die' 10 dixeris, sobrium non fuisse ; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur a conlega requiro. Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. 34 Non dissimulat, patres conscripti : apparet esse commotum ; 15 sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. Quae potest esse turpitudinis tantae defensio ? Cupio audire, ut videam ubi rhetoris sit tantae 85 merces, ubi campus Leontinus appareat. Sedebat in rostris conlega tuus, amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus 20 Escendis, accedis ad sellam--ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes--diadema ostendis. Gemitus toto foro. Vnde diadema ? Non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema imponebas cum plangore populi ; ille cum plausu reiciebat. 25 Tu ergo unus,scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, euruque quem conlegaru habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. 86 At etiam misericordiam captabas : supplex te ad pedes abiciebas. Quid petens ? ut servires ? Tibi uni peteres quiita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires ; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. 0 praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus con- 5 tionatus ] Quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? Num exspectas dum te stimulis fodia- mus ? Haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. Vereor ne imminuam summorum virorum gloriam ; dicam tamen dolore commotus. Quid indignius 10 quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit ? At etiam 87 ascribi iussit in fastis ad Lupercalia : C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse ; Caesarem uti noluisse. Iam iam minime miror 15 te otium perturbare ; non modo urbem odisse sed etiam lucem ; cum perditissimis latronibus non solum de die sed etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Ideone 20 L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M, Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur ? Sed ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit 35 in senatu Caesar acturus. Quaero : tum tu quid egi ? 88 25 Audiebam equidem te paratum venisse, quod me de emen- titis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicae. Num etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit ? Sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum est. Quae tua fuga, quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum 89 recepisti ] O mea frustra semper verissima auguria rerum 5 futurarum ] Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum ; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi : 10 neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in aedem Telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati ob- siderent. Qui tibi dies ille, Antoni, fuit ? Quamquam 15 mihiinimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod 36 tibi invideris. Qui tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses ] Pacem" haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. Quamquam bonum te timor 20 faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacis. Etsi tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti. 91 Tua illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio ; tu, 25 tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustil t ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. Tu illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. Idem tamen quasi fuligine abstersa 30 reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius benefici figeretur. Meministi ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. Optimum vero quod dicta- turae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo 5 quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. Constituta res publica videbatur aliis, mihi vero nullo modo, 92 qui omnia te gubernante naufragia metuebam. Num igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis? 10 Inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant immunitates sed etiam populis universis : civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. Itaque si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, 15 perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est. Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad Opis ? Funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset , 20 vindicare. Tu autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti? Sunt ea quidem innumerabilia quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in 25 Capitolio fixum : quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere. Quis enim cuiquam ini- micior quam Deiotaro Caesar ? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. Igitur a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. Com- pellarat hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. Haec vivus eripuit, 5 95 reddit mortuus. At quibus verbis ? Modo aequum sibi videri, modo non iniquum. Mira verborum complexio ] At ille numquam--semper enim absenti adfui Deiotaro-- quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. Syngrapha sesterti centiens per legatos, viros 10 bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. Qua ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo : rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius 15 96 interitum, suo Marte res suas recuperavit. Sciebat homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent, Nemo igitur iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi 10 dicet pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. Non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. Ille vir fuit ; nos quidem contemnendi qui 38 auctorem odimus, acta defendimus. Quid ego de com. 97 mentariis infinitis. quid de innumerabilibus chirographis 25 loquar ? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. Itaque tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. At quam caeca avaritia est ] Nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Creten- sium vectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule sit Creta provincia. Tu mentis compos, tu non constringendus ? An Caesaris decreto Creta post 5 M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret ? At huius venditione decreti--ne nihil actum putetis--provinciam Cretam per- didistis. Omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit hic venditor. Et de exsulibus legem quam fixisti Caesar 98 10 tulit ? Nullius insector calamitatem : tantum queror, primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar dissimilem iudicarit; deinde nescio cur non reliquis idem tribuas : neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. Qui simili in calamitate sunt, cur tua misericordia 15 non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti : quem etiam ad cen- suram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. Cur autem ea comitia non habuisti ? An quia tribunus plebis sini-99 strum fulmen nuntiabat ? Cum tua quid interest, nulla auspicia sunt ; cum tuorum, tum fis religiosus. Quid ? eundem in VII viratu nonne destituisti ? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. Omni- bus eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in 25 te pietas esset, colere debebas. Filiam eius, sororem tuam eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. Non est satis : probri insimulasti pudicissimam feminam. Quid est quod addi possit ? Contentus eo non fuisti : frequen- tissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab eo sorori et uxori tuae stupruru esse oblatum comperisses. Quis interpretari potest, impudentiorue qui in senatu, an im obior qui in Dolabellam, an impurior qui patre di crudelior qui in illam miseram tam spurce, 5 audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, 5 tam impie dixeris ? Sed ad chirographa redeamus. Quae tua fuit cognitio ? Acta enim Caesaris pacis causa con- firmata sunt a senatu : quae quidem Caesar egisset non ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur ? Si sunt falsa, cur 10 probantur? si vera, cur veneunt? At sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis, Quod fuit consilium, quem umquam convocasti, quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti ? 15 O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere conatus es ] Quem ad modum illinc abieris vel potius paene 101 non abieris scimus. Cui tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud "paene' tollatur ] At quam nobilis est 20 tua illa peregrinatio ] Quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam ? Tua ista detrimenta sunt, illa nostra : agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae volnus putabamus, hunc tu corupransoribus tuis et 25 conlusoribus dividebas. Mimos dico et mimas, patres con- scripti, in agro Campano conlocatos. Quid iam querar de agro Leontino ? quoniam quidem hae quondam arationes Cam- pana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum : quid, si te sanasset ? rhetori duo : quid, si te disertum facere potuisset? Sed ad iter Italiamque redeamus. Deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. Consuluisti 5 me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem : possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. Negavi in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. Tu 10 autem insolentia elatus omni auspiciolum iure turbato Casili- num coloniaru deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexilluru tolleres, ut aratrum circumduceres ; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur. Ab hac perturba- 103 tione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integemimi viri, fundum Casinatem. Quo iure, quo ore ? " Eodem,' inquies "quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones.' Et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae 20 modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem prae- conis audivit ? Misisse te dicis Alexandream qui emeret a Caesare ; ipsum enim exspectare magnum fuit. Quis vero 104 25 audivit umquam--nullius autem salus curae pluribus fuit-- de fortunis Varronis rem ullam esse detractam ? Quid ? si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia ? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae 30 Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus, 41 hospes, procurator arcebit. At quam multos dies in ea villa turpissime es perbacchatus ] Ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, " quam dispari domino'--quamquam quo modo iste dominus--sed tamen 5 quam ab dispari tenebantur ] Studiorum eniln suorum M. 105 Varro voluit illud, non libidinum deversorium. Quae in illa villa antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris man- dabantur ] iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. At vero te inquilino 10 --non enim domino--personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna : admissus est nemo. Iure id quidem; in homine enim turpissimo 15 106 obsolefiebant dignitatis insignia. Cum inde Romam pro- ficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Stulte Aquinates : sed tamen in via habitabant. Quid Anagnini? 20 Qui, cum essent devii, descenderunt ut istum, tamquam si esset consul, salutarent. Incredibile dictu, sed inter omnis constabat neminem esse resalutatum. praesertim cum duos secum Anagninos haberet, Mustelam et Laconem, quorum 107 alter gladiorum est princeps, alter poculorum. Quid ego 25 illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent ? Magno quidem t di i dicio, benevolentia, caritate non ut te et Basilum studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse. Interea dum tu abes, 42 5 qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari sole- bas bustum in foro evertit ? Qua re tibi nuntiata, ut consta- bat inter eos qui una fuerunt concidisti. Quid evenerit postea nescio--metum credo valuisse et arma--conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam 10 nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui. QuilO8 vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis ] Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam postea domi- nantem, modo Caesarem regnantem videramus. Erant fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. Ista vero quae l5 et quanta barbaria est ] Agmine quadrato cum gladiis sequuntur ; scutorum lecticas portari videmus. Atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffu- 20 gimus. At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit 109 quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. Qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque prae- claras, ut rem publicam concutere posset, evertit. Numerum 25 annorum provinciis prorogavit ; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. In publicis nihil est lege gravius ; in privatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promul- 30 gavit. Testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. Signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis. 43 Et tu in Caesaris memoria diligens tu illuru amas mor. tuum ? Quem is honorem maiorem consecutus erat quam 5 ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem ? Est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius ? Quid igitur cessas ? Cur non inauguraris ? Surue diem, vide qui te inauguret : conlegae sumus ; nemo negabit. 0 detestabilem hominem, sive quod tyranni sacer- 10 dos es sive quod mortui ] Quaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores ? Nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse ? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur ? Cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege 15 datum deseri patimur ? an supplicationes addendo diem contaminari passus es, pulvinaria noluisti ? Aut undique 111 religionem tolle aut usque quaque conserva. Quaeris placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. Mihi vero nihil istorum placet : sed tu qui acta Caesaris defendis 10 quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. Quid ad haec tandem ? exspecto enim eloquentiam. Disertissimum cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. Ille numquam nudus est contionatus : tuum 25 hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad haec, aut omnino hiscere audebis ? Ecquid reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas ? Sed prae- terita omittamus : hunc unum diem, unum, inquam, hodier- 112 num diem hoc unctum temporis quo loquor defende si 30 potes. Cur armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos, cum sagittis deducis in forum ? Praesidi sui causa 5 se facere dicit. Non igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere ? Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium : caritate te et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis. Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam 10 salvis nobis ] Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. Etenim ista tua minime avara coniunx quam ego sine con- tumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiaru pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula 15 rei publicae deferat : qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit. Habet qul-dem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. Quam volent illi cedant otio consulentes ; 20 tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris ; sed inter pacem et servitutem pluri- mum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postre- mum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum. Quod si se ipsos illi nostri liberatores e con- spectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae licebat ; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati : hi primum cum gladiis non in 30 regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror contemnendam. 5 Recordare igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque : tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit, Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore 10 suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi verae laudis gustatum non habent. Sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedis- simis factis potest avocare ? Iudicia non metuis : si propter innocentiam, laudo ; sin propter vim, non intellegis, qui 15 116 isto ruodo iudicia non timeat, ei quid timendum sit ? Quod si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. Quae est autem vita dies et noctes timere a suis ? Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam 20 habuit ex eis a quibus estinterfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia ; res bello gesserat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas ; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod 25 cogitarat effecerat ; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat ; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. Quid multa ? Attulerat iam liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem serviendi. Cum illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. Haec non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere ? An, cum illum homines 10 non tulerint, te ferent ? Certatim posthac, mihi crede, ad 118 hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur. Respice, quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera : mecum, ut voles : redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu videris ; 15 ego de me ipse profitebor. Defendi rem publicam adule- scens, non deseram senex : contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut ali- quando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit ] 20 Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo 119 negavi posse mortem immacuram esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum ut moriens 25 populum Romanum liberum relinquam--hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest--alterum ut ita cuique eveniat ut de re publica quisque mereatur. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA SERIUS omnino, patres conscripti,quam tempus rei publicae postulabat, aliiquando tamen convocati sumus ; quod flagita- bam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. 5 Exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se in- structum et paratum ad urbem venturum esse minitatur. 2 Quae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio 10 temporis ? Quamquam enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. Dies enim adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades ; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis exspectari solet. Quod si aut Kalendae Ianuariae fuissent 15 eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. Auc- toritate enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. Quod confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. Mea autem festinatio non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis. Quo enim usque 3 5 tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas ? C. Caesar adulescens, paene potius puer, in- 2 credibili ac divina quadam mente atque virtute, cum maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et 10 pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitanti- bus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere vetera- norum militum comparavit patrimoniumque suum effudit : quamquam non sum usus eo verbo quo debui; non enim 15 effudit : in salute rei publicae conlocavit. Cui quamquam 4 gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere possunt. Quis enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius 20 a Brundisio cum eis copiis quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse ? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis iugulari iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os 25 uxoris respersum esse constabat. Hac ille crudelitate imbutus, cum multo bonis omnibus veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui omnino bono pepercisset ? Qua peste privato consilio 5 rem publicam--neque enim fieri potuit aliter-- Caesar libe- ravit : qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicaru scelere Antoni nullam haberemus. Sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam fun- ditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres conscripti--nunc enim primum ita convenimus ut illius beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere-- tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptaru sed etiam a nobis commendatam possit defendere. 10 Nec vero de legione Martia quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. Quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? Quae cum hostem populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit : 15 reliquit consulem ; quod profecto non fecisset, si eum con- sulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. Atque ea legio consedit Albae. Quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum 20 7 virorum aut amiciorum rei publicae civium ? Huius legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens 25 atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctori- tate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis con- sensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, 30 cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus. Atque ea quidem quae 8 dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantiaque 5 militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, superiora : hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est 10 certe silentio non potest praeteriri. Pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum ] Neque enim Tar- quinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas 15 quam est depulso Antonio retinenda nobis. Illi regibus 9 parere iam a condita urbe didicerant : nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. Atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus : quod nos vitium in privatis 20 saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit : D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur Antonium ? Quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? Senatum etiam reges habebant : nec tamen, ut Antonio sena- 25 tum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. Servabant auspicia reges ; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitio- sum fecerat. Quis autem rex umquam fuit tam insignite 10 impudens ut haberat omnia commoda,beneficia,iura regni venalia ? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit ? Nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus : at vero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo 5 omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur.Supplicia vero in civis Romano nulla Tarquini accepimus : at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad CCC fortissimos 11 viros civisque optimos trucidavit. Postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus : Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tem- 15 pore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis. Cum autem est omnis servitus misera, tum vero intolerabile est servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non esse consulem. Faciendum est igitur nobis, patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica compro- 25 bemus. Nec vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare : quo enim ille die, populo Romano in- spectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se non modo con- sulatu sed etiam libertate abdicavit. Esset enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset. Hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo 5illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostcndit ? Nec vero 13 de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. Est enim ille flos Italiae,illud firmamentum im- peri populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Tantus 10 autem est consensus municipiorum coloniarumque pro- vinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur. Quam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud 15 nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianu- ariis habere possint rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. Cum enim tuto haberi senatum sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam 10 intra muros Antoni scelus audaciamque versari. Quam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non 25 consul sed etiam hostis Antonius. Nam si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. Si autem mili- tibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem qui armis persequantur conservatores rei publicae iudi- 15 centur ? At quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis ] primum in Caesarem ut maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stu rorum suorum ] Quis enim hoc adulescente castior, quis modesti- 5 or, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis ? quis autem illo qui male dicit impurior ? Igno- bilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. " Aricina mater.' Trallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte quam 10 despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane : quotus enim quisque nostrum non est ? Quod autem municipium non contemnit is qui Aricinum tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum ho- 15 16 nestissimum ? Hinc Voconiae, hinc Atiniae leges ; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi. Sed si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam ? Quamquam huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius 20 Balbus, in primis honestus, praetorius fuit : tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. "At avus nobilis.' Tuditanus 25 nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos o ulo de rostris spargere solebat. Vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset ] Habetis nobilitatem generis gloriosam. Qui autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari ? Quae porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum 5 ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos ? Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam : quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paeni- 10 tere. Idem etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, com- 7 pellat edicto, nec sentit amens commendationem esse compellationem suam. Quid enim accidere huic adule- scenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum ? At 18 15 etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. 0 admirabilem impudentiam, auda- ciam, temeritatem ] in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium cer- 20 tatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus ? Nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. Cum idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti me- moriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat. Sed quid fecit ipse ? Cum tot 8 edicta proposuisset, edixit ut adesset senatus frequens a. d. VIII. Kalendas Decembris : eo die ipse non adfuit. At quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in ex, tremo : " Si quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.' Quae sunt perdita consilia ? an ea quae pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam ? quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem 5 et esse et fuisse fateor. Quamquam ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. Nam interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et vita optimi cuiusque, libertas populi Romani 20 dignitasque consisteret ? Sed cum tam atroci edicto nos 10 concitavisset, cur ipse non adfuit? Num putatis aliqua re tristi ac severa ? vino atque epulis retentus, si illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit : in ante diem IV Kalendas Decembris distulit. Adesse in Capitolio iussit ; quod in templum ipse nescio 15 qua per Gallorum cuniculum ascendit. Convenerunt con- rogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. Is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. Ad eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere 20 de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: 21 scriptam attulerat consularis quidam sententiam. Quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare ? Necesse erat enim alterutrum esse hostem ; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. Si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum ? Sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit ? Quem in edictis Sparta- cum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. At in rebus tristissimis quantos excitat risus ] Sen- 9 tentiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare : ego autem qui intellegeret quid 5 dicere vellet adhuc neminem inveni. " Nulla contumelia 22 est quam facit dignus.' Primum quid est dignus? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. An quam facit is qui cum dignitate est ? Quae autem potest esse maior ? Quid est porro facere contumeliam ? quis sic loquitur ? Deinde : 10 "nec timor quem denuntiat inimicus.' Quid ergo ? ab amico timor denuntiari solet ? Horum similia deinceps. Nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere ? En cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum 15 immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mer- cede publica. Sed haec leviora fortasse: illud quaero cur 23 tam ruansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. Quid enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in 10 senatum venisset ; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere ; Ti. Cannu- tium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli ? Cui senatus consulto ne intercederent vere- 25 batur ? De supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. Atque id erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impe- diretur. Ac ne sine causa videretur edixisse ut senatus 24 adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio 30 de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. Quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis ] Praeclara tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum 5 religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique 25 apta esset, ea cuique obveniret. Praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque re- feratis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. Qui enim periculo carere pos- 10 sumus in tanta hominum cupiditate et audacia ? Ille autem homo adflictus et perditus quac de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum ? Familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni 15 sortitionem fuisse iudicaverunt. Quod idem fecit L. Philip- pus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus ; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius ; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui ami- citiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse 20 vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se ob- 26 temperaturos esse dixerunt. Quid ego de L. Cinna loquar ? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, 25 qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit. Qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet ? T. Annius, M. Callius. O felicem utrumque ] nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. Hunc quoque felicem ] hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. Nihil felicius ] modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. Deinde M. 5 Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. Non habeo quid suspicer : duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse. 0 C. Caesar -- adulescentem appello -- quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam re- pentinam ] Qui enim haec fugiens fecit, quid faceret insequens ? Etenim in contione dixerat se custodem fore urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. 0 praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum ] Custosne urbis an direptor et vexator esset Anto- nius ? Et quidem se introiturum in urbem dixit exiturum- 15 que cum vellet. Quid illud ? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem ? Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo 28 in possessionem libertatis pedem ponimus : cuius quidem ego 20 quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. Cum autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. Hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo ? Quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, 25 petulantiam, audaciam ? Ex his totus vitiis conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. Quapropter, quoniam res in id dis- 29 crimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres con- scripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut liber- tatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. Multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupi- 5 ditate : sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalis--quae tamen ipsa non tulimus --- etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum ? Quid hic faciet, si poterit, iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis 10 fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fece- rit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia oruamenta transtulerit, caedis et incen- diorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus 15 consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucruru praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperi populi Romani iure sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda cura- 20 verit, earumque rerum omnium domesticum mercatum insti- tuerit, populo Romano leges imposuerit, armis et pracsidiis populum et magistratus foro excluserit, senaturu stiparit armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime 25 sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus? 31 Atque is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere de- 30 sinit. In Galliam mutilatum ducit exercitum ; cum una legione et ea vacillante L. fratrem exspectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. Ille autem ex myrmillone dux gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque posuit vestigium ] Fundit apothecas, caedit greges armen- torum reliquique pecoris quodcumque nactus est ; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae, virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Haec eadem, 10 quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius. His vos 13 taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem 32 recipietis ? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium 15 beneficio utemini? Nullum erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. Nec ille armis solum sed etiam decretis nostris urgendus est. Magna vis est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. Videtisne refertum forum, populumque Romanum 20 ad spem recuperandae libertatis erectum ? qui longo inter- vallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse. Hunc ego diem exspectans M. Antoni scele- rata arma vitavi,tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod tempus me et meas viris reservarem. Si enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. Hanc vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diumum neque nocturnum quin de liber- tate populi Romani et dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non recusem sed etiam appetam atque deposcam. Hoc feci dum licuit ; intermisi quoad non licuit. Iam non solum licet sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam ne serviamus animis armisque decernere. Di immortales 5 nobis haec praesidia dederunt : urbi Caesarem, Brutum Galliae. Si enim ille urbem opprimere potuisset, statim, si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum, 14 reliquis serviendum. Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi 10 orbis terrae consili principes vos esse aliquando recorda- mini. Signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur, Nihil est quod moneam vos. Nemo est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus 15 huic tempori, non modo crudelem superbamque domina- tionem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam 35 esse. Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, alea- toribus, ebriis servire, ea summa miseria est summo dedecore 20 coniuncta. Quod si iam--quod di omen avertant ]--fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terra- rum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus 36 quam cum ignominia serviamus. Nihil est detestabilius 25 dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et ad libertatem nati sumus : aut haec teneamus aut cum dignitate moria- mur. Nimium diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. Sunt impii cives-- pro caritate rei publi- cae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci --quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. 5 Ad ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consen- 10 tiente, erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio. Quas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti 5 senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo 15 uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. Quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, proposi- tum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, con- sulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat ; quodque provinciam Galliam citeriorem, optimo- 38 rum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exerci- tumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte 25 atque ordine exque re publica fecisse et facere. Senatum ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. planco imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summo- que consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis 5 periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore 39 defendatur; cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit ; et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, 10 L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac de- fenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eoruru in rem publieam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur. Senatui placere uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua videretur. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA FREQUENTIA vestrum incredibilis, Quirites, contioque 1 tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recu- perandae. Quamquam animus mihi quidem numquam 5 defuit : tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defen- dendae fui. Quod si id ante facere conatus essem, nunc facere non, possem. Hodieruo enim die, Quirites, ne me- diocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. Nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius. Nunc 2 vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. Neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui 15 contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. Hanc igitur dubita- tionem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publi- cam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus 3 ornatus est. Laudo, laudo vos, Quirites, quod gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius ; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. Multa memini, multa audivi, multa legi, Quirites : nihil ex 5 omnium saeculorum memoria tale cognovi : qui cum servi- tute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M. An- toni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit, ut exercitum invictum ex paternis 10 militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis con- siliis incitatum a pernicie rei publicae averteret. Quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum para- visset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse ? Ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus 15 sanguine civium Romanorum quos Suessae, quos Brundisi occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret. Quod autem praesidium erat salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus non fuisset? Cuius de laudibus et honoribus qui ei pro 20 divinis et immortalibus meritis divini immortalesque de- bentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo 5 quoque tempore referretur. Quo decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum ? Quem enim possumus appellare eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus 25 arbitratur singularis exquirendos honores ? Quid ? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium ? Nam si ille non hostis, hos qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. Praeclare et loco, Quirites, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis : qui se ad senatus auctoritatem, 5ad libertatem vestram, ad universam rem publicam con- tulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt. Nec solum id animose et fortiter sed consi- 6 derate etiam sapienterque fecerunt : Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, 10 fidelissimorum civium atque optimorum. Huius legionis legio quarta imitata virtutem, duce L. Egnatuleio, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. Quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? 3 Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit ; 15 laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae : quarum legionum fortissimum veris- simumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non 20 hostem iudicatis Antonium. Sic arbitrabar, Quirites, vos 7 iudicare ut ostenditis. Quid ? municipia, colonias, prae- fecturas num aliter iudicare censetis ? Omnes mortales una mente consentiunt ; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. Quid ? D. Bruti 25 iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur ? Recte et vere negatis, Quirites. Est enim quasi deorum immor- talium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani vel con- 30 stituendam vel recipiendam. Quid igitur D. Brutus de 8 M. Antonio iudicavit ? Excludit provincia ; exercitu obsistit; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. Si consul Antonius, Brutus hostis : si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. 4 Num igitur utrum horum sit dubitare possumus ? Atque ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic 5 modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani liber- tatem imperiumque defenderet. A quo defenderet ? Nempe 9 ab hoste : quae est enim alia laudanda defensio ? Deinceps laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplis- 10 simis ab senatu quod resistat Antonio. Quem si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret : omnes enim in consulis iure et imperio debent esse provinciae. Negat hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis ; negat Gallia, 15 negat cuncta Italia, negat senatus, negatis vos. Quis illum igitur consulem nisi latrones putant? Quamquam ne ei quidem ipsi, quod loquuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. Sed spes rapiendi atque prae- 20 dandi occaecat animos eorum quos non bonorum donatio, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit quod rapiant, quod aufe- rant, nihil sibi defuturum arbitrantur ; quibus M. Antonius 25 di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc 10 omen ] -- urbem se divisurum esse promisit. Ita vero, Quirites, ei ut precamini eveniat atque huius amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat ] Quod ita futurum esse confido. Iam enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam cons rva dam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pro- 5 nuntiata ut et illi poena et nobis libertas appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus ? Reliquum est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae 10 vobis fertis perseveretis. Faciam igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. Non est vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo 15 aliqua pacis condicio esse possit. Neque enim ille servitu- tem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. Nullus ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium. Non est vobis 12 res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum 20 immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. Si enim illim emerserit, nullius supplici crude- litas erit recusanda. Sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. Incumbite in causam, Quirites, 25 ut facitis. Numquam maior consensus vester in ulla causa fuit ; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. Nec mirum : agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri. Quamquam mortem quidem natura omnibus pro- 13 30 posuit ; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. Hanc retinete, quaeso, Quirites, quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia omnia falsa, incerta sunt, caduca, ruobilia : virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demo- veri loco. Hac maiores vestri primum universam Italiam 5 devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in di- cionem huius imperi redegerunt. Ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam 10 civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis : hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam ; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet ; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. Nam concordiam civium qui 15 habere potest, nullam cum habeat civitatem ? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crude- l5 litas, fides nulla ? Est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. Nam quod se similem esse 20 Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria inferior. Ille cum exercitum nullum habuisset, repente conflavit : hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu 25 concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis. Equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctori- 16 tate, consilio eniti atque efcere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor ; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere 5 facere possum. Hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio, conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVINTA NIHIL umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti : quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. Qui enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant ; nos autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, 5 in senatum non vocabamur. Sed querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. Atque ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam digni- 10 tatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti con- 2 stantiaeque confiderem. Hic enim dies vobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius 15 ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. Recordamini qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia ; quan- tam sitis a populo Romano laudem, quantaru gloriam, quantam gratiam consecuti. Atque illo die, patres con- scripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium. Pacem volt M. Antonius ? arma deponat, roget, deprecetur. Neminem aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. Nihil est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti ; legatos vero ad eum mittcre de quo gravissimum et severissimum iudicium 10 nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. Primum duces eos 2 laudavistis qui contra illum bellum privato consilio su- scepissent ; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi 15 Romani anteposuerunt. Quid ? legio Martia : quid ? quarta, 4 cur laudantur ? si enim consulem suum reliquerunt, vitu- perandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. Atqui cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quo- 20 que tempore referretur. Placet eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit hone- stiora decreta esse legionum quam senatus : si quidem legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, 25 senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem ? Hoc 5 dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Coty- lonem inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis ? Qui utinam omnes ante me sententiam 30 rogarentur ]-- quamquam suspicor quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur -- facilius contra dicerem si quid videretur. Est enim opinio decreturum aliquem M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. Quid est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, 5 deinde equitatum quantum velit ? Equitatum dico ? Dubitabit, credo, gentis barbaras secum adducere. Hoc qui non videt, excors, qui cum vl-det decernit, impius est, 6 Tu civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues ? Nullae istae 10 excusationes sunt : "Meus amicus est.' Sit patriae prius. " Meus cognatus.' An potest cognatio propior ulla esse quam patriae in qua parentes etiam continentur ? "Mihi pecuniam tribuit.' Cupio videre qui id audeat dicere. Quid autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam 15 3 sententiam dicatis aut quam sequamini. Agitur utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publieae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condo- nandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. Dubitate quid agatis. "At non 10 7 cadunt haec in Antonium.' Hoc ne Cotylo quidem dicere auderet. Quid enim in eum non cadit qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus ? Ille paludes siccare voluit ; hic omneru Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit. Quid ? 25 hanc legem populus Romanus accepit ? quid ? per auspicia ferri potuit ? Sed augur verecundus sine conlegis de auspiciis. Quamquam illa auspicia non egent interpretatione augurum ; love enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat ? Tribuni plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris : ille biennium, hi sexennium. Etiam hanc legem populus Romanus accepit ? quid ? promulgata fuit ? quid? non ante lata quam scripta est? quid? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus ? Vbi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, 8 ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? Possuntne hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum ? Eccui potestas in forum insinuandi fuit ? Quae porro illa tonitrua, quae tempestas ] ut, si auspicia M. Antonium non move rent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim tem estatis, imbris, turbinum mirum videretur. Quam legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove 15 sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri? Quid ? quod cum eo conlega 9 tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est ? Sed au-4 spiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius 20 conlegae : num ergo etiam armorum intelpretes quaerimus ? Primum omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset ; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres. Quibus de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque legibus populum non teneri. Si quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. Quamvis enim res bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae leges non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis 11 auctoritate nostra repudianda est. Illa vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sester- tium septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse. Quid ? illi 10 tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit domus ? Decreta falsa vendebat, regna, civitates, immuni- tates in aes accepta pecunia iubebat incidi. Haec se ex commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. Calebant in interiore aedium parte totius rei 15 publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris au- ctionem provinciarum regnorumque faciebat ; restituebantur exsules quasi lege sine lege ; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae re- cuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur. 10 12 Neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum. est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat ; syngraphae obsignabantur ; senatus con- 25 sulta numquam facta ad aerarium deferebantur. Huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. Foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. Quibus rebus tanta pecunia 30 una in domo coacervata est ut, si hoc genus pecuniae iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. egem etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, 5 iudiciorum et iuris auctor. In quo nos fefellit. Ante- 5 signanos et manipularis et Alaudas iudices se constituisse dicebat : at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos --o consessum iudicum praeclarum ] o dignitatem consili admirandam ] Avet animus apud consilium illud pro reo 13 dicere ] Cydam amo Cretensem, portentum insulae, homi- nem audacissimum et perditissimum. Sed fac non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresve novit ? num denique homines? Est enim Creta vobis notior quam Rorua Cydae. Dilectus autem et notatio iudicum etiam in 15 nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit ? Nam Lysiaden Atheniensem plerique novimus ; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius ; homo praeterea festivus, ut ei cum M. Curio oon- sessore eodemque conlusore facillime possit convenire. 20 Quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excusetulque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo pal- liati, modo togati? An Atheniensium antiquissimas 25 leges negleget ? Qui porro ille consessus, di boni ] Cre- tensis iudex isque nequissimus. Quem ad modum ad hunc reus adleget, quo modo accedat ? Dura natio est. At Athenienses miselicordes. Puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie facit. Sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec 15 esse postea restitutos. Hos ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem 5 rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae 6 cogitavisset? Atque ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare : saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam de- curiam iudicum scitote esse coniectum. En causam cur 10 lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus quos hospites habere nemo velit. Scelerum magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam 15 decuriam excogitavit ; nec ante turpes iudices quaesiti quam 16 honestis iudicibus nocentium salus desperata est. Sed illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet ] quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus : unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque esset quam multos in civitate turpis haberemus. Hanc ergo et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas : nunc vero cur abrogandas censeam, 17 quas iudico non rogatas ? An illa non gravissimis ignomi- 25 niis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post con- ditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini ; vidi Sullam ; modo 30 Caesarem : hi enim tres post civitatem a I,. Bruto liberatam lus otuerunt quam universa res publica. Non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico : nec multis et occultis. At hanc pestem agmen armatorum 18 5 sequebatur ; Crassicius, Mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum ; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. Cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae con- locabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. Illud vero 7 taeterrimum non modo as ectu sed etiam auditu in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios ; de templo carcerem fieri; opertis valvis Concordiae, cum inter sub- sellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sen- 15 tentias dicere. Huc nisi venirem Kalendis Septembribus, 19 etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur : de supplicatione leferebat. Veni postridie : ipse non venit. Locutus sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, 20 liberius tamen quam periculi minae postulabant. At ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet--fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx diebus ante -- inimicitias mihi denun- tiavit; adesse in senatum iussit a. d. XIII. Kalendas Octo- 25 bris. Ipse interea XVII dies de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens ; haec enim ei causa esse declamandi solet. Cum is dies quo me adesse iusserat, 20 venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex ore impurissimo evomuit. Quo die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat ; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attu- lisset. Etenim aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui 5 myrmillo Mylasis depugnarat ; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat, Hic pecunias vestras aestimabat ; possessiones notabat et ur- banas et rusticas ; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat ; dividebat agros quibus et quos 10 volebat ; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis depre- catio. Tantum quisque habebat possessor quantum re- liquerat divisor Antonius. Quae quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos VII viros fuisse, nihil 15 8 placere ratum esse quod ab eis actum diceretur. M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victu- rum neminem ? Num putatis patres conscripti dixisse 20 eum minacius quam facturum fuisse ? Quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano 22 servitutem ? Quod autem eius iter Brundisium, quae festi- 25 natio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret ? Qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi ] cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cogno-30 verat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. Quo animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis 5 fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium qui pauperum sanguinem concupisset ? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit. Atque ille furens infesta iam patriae signa 23 a Brundisio inferebat ; cum C. Caesar deorum immortalium 10 beneficio, divina animi, ingeni, consili magnitudine, quam- quam sua sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit. Postea vero quam legio Martia ducem 15 praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus ; quam est imitata quarta legio, Quo ille 9 nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque con- sularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit. Post autem neque sacrificiis sollemnibus 24 20 factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. At quo ? In provinciam firmissimorum et for- tissimorum civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent, impotentem, iracun- dum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper 25 rapientem, semper ebrium. At ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae ; circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam ; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non 25 sibi, sed nobis et rei publicae natum. Ergo Hannibal hostis, civis Antonius? Quid ille fecit hostiliter uod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet ? Totum iter Antoniorum quid habuit nisi depopulatione, vastationes, caedis, rapinas ? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad 5 usum suum reservabat : at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt. Ad hunc, di boni ] legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, 10 cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet ? Legatos decernis ? Si, ut deprecere, contemnet ; si, ut imperes, non audiet ; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc -quem videmus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum 15 atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet 26 bello. Quamvis dicant quod quosdam audio dicturos: " Legati proficiscantur : bellum nihilo minus paretur,' tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeri-20 10 tatem morabitur. Minimis momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione pleruruque et fama gubernatur. Nemo quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus : nomen ipsum legationis ultro 15 missae timoris esse signum videbitur. Recedat a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia ; non est 27 verbis rogandus, cogendus est armis. Non enim ad Hanni- balem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tam- pilum --qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire iussi sunt : nostros quo iubemus ire, si non paruerit Anto- nius ?--ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne 5 coloniam populi Romani oppugnet. Itane vero ? hoc per legatos rogandum est ? Quid interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam ? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. Recte ad eum legati missi : mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. Quid simile tandem ? Nos ad civem mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopule- 15 tur, ne sit hostis ? Age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus 1 aut possumus ? Ante diem XIII. Kalendas Ianuarias de- cretis vestris eum concidistis ; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de hono- ribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium : 20 quorum principem iudicastis eum qui fuit C. Caesarem qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit, tum milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam com- probastis quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, 25 sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopon- distis ; eodemque die D. Bruti, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis. Quid igitur illo die aliud egistis nisi 29 ut hostem iudicaretis Antonium ? His vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis ? Exclusit illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. Qui si legatis 5 paruerit Romamque redierit, num umquam perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis ? Sed hoc minus vereor : sunt alia quae magis timeam et cogitem. Numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam, adrogantiam ; novi perdita consilia amicorum, quibus ille 10 30 est deditus. Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. Sit per se ipse sanus, quod numquam erit : per hos esse ei tamen non licebit. Teretur interea tempus ; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Vt 15 primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocare- mur. Quo die primum convocati sumus, adfui ipse, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam 20 decuit--nec enim ante potui-- sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum habere- 31 mus. Omne malum nascens facile opprimitur : invetera- tum fit plerumque robustius. Sed tum exspectabantur 12 Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. Verum praeterita 25 omittamus : etiamne hanc moram, dum proficiscantur legati, dum revertantur ? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. Bello autem dubio quod potest studium esse dilectus ? Quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo faciendam ; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam ; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi 5 sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota. Quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae 32 severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. Sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum ; experietur con- sentientis senatus nervos atque viris ; nam nunc quidem 10 partium contentionem esse dictitat. Quarum partium ? Alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus ; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. Hoc vero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissi- 15 morum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem distributae. Legi 33 epistulam Antoni quam ad quendam VII virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. " Quid concupiscas tu videris : quod concupiveris certe habebis.' En ad quem 10 legatos mittamus, cui bellum moremur inferre : qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. Cum hoc, patres conscripti, bello, inquam, decertandum est, idque confestim ; 25 legatorum tarditas repudianda est. Quapropter ne multa 34 nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publi- cam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. An- toni sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. Haec si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. Si autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius decernetis. De re publica quoad rettulistis 5 satis decrevisse videor. Altera res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. Sed qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. 10 Cuius ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis con- sequi possumus ? Neque enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat ; qua etiam si 15 careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. Laus igitur 36 iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est. Quam ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faci- endum censeo ; " cum D. Brutus, imperator, consul desi- 20 gnatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tem- pore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscri- pserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica 25 fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore : itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incre- dibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae 30 37 difficillimo tempore esse subventum.' Huic tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? Nam si M. An- tonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet ? Dubitaret, credo, 5 homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. Haec igitur habenda gratia est D. Bruto qui illum, nondum interposita 10 auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut con- sulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. Habeat ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum ; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic im- 15 perio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio. Atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publi-14 cam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. Semper ille populum Romanum liberum voluit maximum- 20 que signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. 25 Quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest ? Magna haec, sed ad maiora properat oratio. Quid enim, o di immortales ] admirabilius omnibus 39 gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit 30 quam, cum bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? Quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus : quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potu- 5 isset ] facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium lestituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. Gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi populi Romani lumen fuit, ex- 10 40 stincto interfectus est patris simillimus filius. Sed omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata Sex. 15 Pompeio rei publicae conservato. Quaru ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maxi- mumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem 15 concordiamque convertit, senatus consultum his verbis cen- seo perscribendum : " cum a M. Lepido impelatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesa sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio 20 singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissi- 41 mum civile sit restinctum, Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum 25 populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere oti, pacis, concordiae, liber- tatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum popu- lumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem 30 inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet ex huius ordinis sententia statui placere.' Qui honos, patres con- scripti, mihi maximus videtur, primum quia iustus est ; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possu- 5 mus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero. Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset ? Advolabat ad urbem a Brun- disio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in 10 omnis bonos cum exercitu Antonius. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi ? Nondum ullos duces habebamus, non copias ; nullum erat consilium publicum, nulla libertas ; dandae cervices erant crudelitati nefariae ; fugam quaere- bamus omnes, quae ipsa exitum non habebat. Quis tum 43 15 nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adule- scentem deus ? qui, cum omnia ad perniciem nostram pesti- fero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni 20 honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et qui- dem iure. Subvenit enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et in alio genere belli. Non enim omnibus Sullae causa grata. Declarat multitudo proscriptorum, tot municipiorum maxi- 25 mae calamitates. Caesar autem annis multis minor veteranos 44 cupientis iam requiescere armavit ; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissima. Et Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum 30 accessit : Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. Ille adver- sariorum partibus agrum picenum habuit inimicum : hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit exercitum. Illius opibus Sulla regnavit : huius 45 praesidio Antoni dominatus oppressus est. Demus igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest : sit pro praetore eo iure quo qui optimo. Qui honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. Itaque illa quaeramus quae vix 17 hodierno die consequemur. Sed saepe spero fore huius 10 adulescentis ornandi et nobis et populo Romano pote- 46 statem ; hoc autem tempore ita censeo decernendum : "quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio 15 Martia quartaque summo studio optimoque in rem pu- blicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu sub- sidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam 20 populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani sub- venerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem Gal- filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiam- que loco praetorio dicere, eiusque rationem, quemcumque 25 magistratum petet, ita haberi ut haberi per leges liceret, si 47 anno superiore quaestor fuisset.' Quid est enim, patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus ? Legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeri- tatem verebantur : C. Caesar ineunte aetate docuit ab excel- lenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non 5 oportere. Itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent petitionis inter aequalis. Ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est. At vero apud antiquos 48 10 Rulli, Decii, Corvini multique alii, recentiore autem me- moria superior Africanus, T. Flamininus admodum adu- lescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint. Quid ? Ma- cedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere 15 coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit ? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. Ex quo iudicari potest virtutis esse quam aetatis cursum celeriorem. Nam quod ei qui Caesari invident 18 simulant se timere, ne verendum quidem est ut tenere se 20 possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intempe- rantius suis opibus utatur. Ea natura rerum est, patres 49 conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum haberi salutaremque rei publicae, nihil 25 cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus ] Quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. Itaque cum respectum ad senatum et 30 ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. Eius autem fili longissime diversa ratio est : qui cum omnibus carus est,tum optimo cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est ; ab hoc accepta iam salus ; huic 50 summi honores et exquiruntur et parati sunt. Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus ? 5 Quid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam ante- ferre verae, gravi, solidae gloriae? An hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit ? "At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.' Nullus iste timor esse 10 debet. Omnis Caesar inimicitias rei publicae condonavit ; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. Ita enim ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret, Omnis habeo cognitos sensus adulescentis. Nihil est illi re publica 15 carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum viro- 51 rum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius. Quam ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat do- 20 mestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. Audeo etiam obligare fidem meam, patres con- scripti, vobis populoque Romano reique publicae ; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem 25 temeritatis. Promitto, recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit qua- lemque eum maxime velle esse et optare debemus. 19 Quae cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. Nec vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constan- tissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror ; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio 5 consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset : ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos : in tali enim re satis 10 est nominari. De exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum : 53 " senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur ; de agro Campano sepa- 20 ratim cognoscerent inirentque rationem de commodis mili- tum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique 25 Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque : easque legiones bello confecto missas fieri placere ; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore pollicitus sit, 30 tantam dari placere ; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.' Dixi ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis : quae si erunt 5 sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. Celeritate autem' opus est : qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum habe- remus. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SEXTA AUDITA vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in 1 senatu, quae fuerit cuiusque sententia. Res enim ex Ka- lendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa severe quam decuit, non tamen omnino disso- 5 Iute. Mora est adlata bello, non causa sublata. Quam ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et mul- tis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. Causa fortissimis optimisque consulibus 10 Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d. XIII. Kalendas Ianuarias senatus me auctore de- crevit. Eo die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta 2 rei publicae : fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. Quo quidem tempore, etiam 15 si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. Hoc vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam 20 personam impositam a vobis sustinerem. Itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominem- que audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, colo- niam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum : tumultum esse decrevi ; iastitium 5 edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia 3 gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. Itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quam- quam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes 10 mihi adsensuri viderentur. Hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. Nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas ves- terque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. 15 2 Intellego, Quiritcs, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. Ad quem enim legatos ? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio 20 legiones arcessierit ; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumse- deat ? Quae vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, 4 aequitatis, legationis esse communitas ? Quamquam, Qui- rites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit : 25 ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitte- rentur. Mittuntur enim qui nuntient ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopu- letur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. Facile vero huic denuntiationi parebit, ut in 30 patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit ] Quid enim ille umquam arbitrio suo fecit ? Semper eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia ; semper eum duo dissimilia genera 5 tenuerunt, lenonum et latronum ; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano. Itaque, quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. Testificor, denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae 10 sunt legatis mandata factururu ; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. Is est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. An ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc ruilia admoveret ? Huic denun- tiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et cc milibus circumscriptum esse patiatur ? Non is est Antonius ; nam 6 si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali 20 initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. Quod vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus ] quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum militesque eius adeant eisque demon- strent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore ? Passurumne censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto ? Num- quam patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impu- 30 dentiam, novi audaciam. Nec vero de illo sicut de homine 7 aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. Quae cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus : habet atrocitatis aliquid legatio : utinam nihil haberet morae ] Nam cum plerisque in rebus gerendis tar- ditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. Succurrendum est D. Bruto, omnes undique 5 copiae conligendae; moram exhibere ullam in tali cive 8 liberando sine scelere non possumus. An ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudi- casset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistra. 10 9 tum iniret, sententiam dicere ? quid negoti fuit ? Sed cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium ? Ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat ? Sed praeterita omittamus : properent legati, 15 quod video esse facturos ; vos saga parate. Est enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Ibitur ; non parebit : nos amissos tot dies rei gerendae queremur. 4 Non metuo, Quirites, ne, cum audierit Antonius, me hoc 10 et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. Numquam faciet ; non invidebit huic meae gloriae ; malet me sapien- 10 tem a vobis quam se modestum existimari. Quid ? ipse si 25 velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur ? Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. Etiamne ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? Nec enim secerni a fratre 30 poterit, tanta praesertim auctoritate. Nam hic inter illos Africanus est : pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus, quam Extitius, adolescens -nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu con- demnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque 5 ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam. Nam Trebellium valde iam diligit: 11 oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur ; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. Audisse enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. 0 Fide ]--hoc enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen -- quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum ? Quis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste ? Sed redeo ad amores delicias-5 que vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam 12 recepit. Negatis ? Num quisnam est vestrum qui tribum non habeat ? Certe nemo. Atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. Rursus reclamatis ? Aspicite illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid 15 inscriptum est? "QVINQVE ET TRIGINTA TRIBVS PATRONO.' Populi Romani igitur est patronus L. Antonius. Malam quidem illi pestem ] clamori enim vestro adsentior. Non modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi 0 Romani victoris dominique omnium gentium patronum 13 dicere auderet ? In foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem ] Tantumne sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum ? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spe- 5 ctantibus vobis depugnasset ? Sed haec una statua. Altera ab equitibus Romanis equo publico : qui item ascribunt, " PATRONO.' Quem umquam iste ordo patronum adoptavit ? Si quemquam, debuit me. Sed me omitto; quem cen- sorem, quem imperatorem ? Agrum eis divisit. O sordi- 10 14 dos qui acceperint, improbum qui dederit ] Statuerunt etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis fuerunt. Quis est iste ordo ? Multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium. Campus Mar- tius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. Sed haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, claris- simi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est : huic enim adsensi VII virum acta sustulimus. Iacent bene- ficia Nuculae ; friget patronus Antonius. Nam possessores animo aequiore discedent : nullam impensam fecerant ; 20 nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim 15 quia non habebant. Sed illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere : "L. ANTONIO A IANO MEDIO PATRONO. Itane ? Iam Ianus medius in L. Antoni clientela est? Quis um uam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret 6 expensum ? Scd nimis multa de nugis : ad causam bellum- que redeamus ; quamquam non alienum fuit personas quas- dam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur- possetis taciti cogitare. 30 Ego autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. Celeritas detracta de causa est ; boni tamen aliquid accessit ad causam. Cum enim legati renuntiarint quod certe 16 5 renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet ? Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: "Ne legatos quidem exspectabimus ?' Istam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsapublica. Quo etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumul- tum decerneret, saga sumi iuberet. Halui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis 15 hodie vituperari, Quapropter, Quirites, exspectate lega- torum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. Qui cum redierint, si pacem adferent, cupidum me ; si bellum, providum iudicatote. An ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei 20 publicae salute cogitem ? Quid enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omni- bus honoribus praetulistis? An ingratus sum ? Quis minus ? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. Rudis in re publica? Quis exercitatior? 25 qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. Quam ob rem, Quirites, consilio quantum potero, labore 7 plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. Etenim quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam immemor 30 patriae, tam inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus ? Multas magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquaru vidi tantam quanta nunc vestrum est. Vnum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. Idem volunt omnes ordines ; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. Itaque senatum bene sua sponte 5 19 firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis. Venit tempus, Quirites, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen ita maturum ut differri iam hora non possit. Fuit aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quo- quo modo ferendus fuit : nunc si quis erit, erit voluntarius. 10 Populum Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. Res in extremum est adducta discrimen ; de libertate decernitur. Aut vin- catis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam 15 serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est proplia libertas. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA SEPTIMA PARVIS de rebus sed fortasse necessariis consulimur, 1 patres conscripti. De Appia via et de Moneta consul, de Lupercis tribunus plebis refert. Quarum rerum etsi facilis explicatio videtur, tamen animus aberrat a sententia su- 5 spensus curis maioribus. Adducta est enim, patres con- scripti, res in maximum periculum et in extremum paene discrimen. Non sine causa legatorum istam missionem semper timui, numquam probavi : quorum reditus quid sit adlaturus ignoro ; exspectatio quidem quantum adferat 10 languoris animis quis non videt? Non enim se tenent ei qui senatum dolent ad auctoritatis pristinae spem revirescere, coniunctum huic ordini populum Romanum, conspirantem Italiam, paratos exercitus, expeditos duces. Iam nunc 2 fingunt responsa Antoni eaque defendunt. Alii postulare l5 illum ut omnes exercitus dimittantur. Scilicet legatos ad eum misimus, non ut pareret et dicto audiens esset huic ordini, sed ut condiciones ferret, leges imponeret, reserare nos exteris gentibus Italiam iuberet, se praesertim incolumi a quo maius periculum quam ab ullis nationibus extimescen- 20 dum est. Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem, illam 3 ultimam postulare--praeclare : ex qua non legiones solum sed etiam nationes ad urbem conetur adducere--alii nihil eum iam nisi modeste postulare. Macedoniam suam vocat omnino, quoniam Gaius frater est inde revocatus. Sed quae provincia est ex qua illa fax excitare non possit incen- dium ? Itaque idem quasi providi cives et senatores dili-5 gentes bellicum me cecinisse dicunt, suscipiunt pacis patrocinium. Nonne sic disputant ? Inritatum Antonium non oportuit : nequam est homo ille atque confidens ; multl- praeterea improbi--quos quidem a se primum numerare possunt qui haec loquuntur--eos cavendos esse denuntiant. 10 Utrum igitur in nefariis civibus ulciscendi, cum possis, an 2 pertimescendi diligentior cautio est? Atque haec ei 4 loquuntur qui quondam propter levitatem populares habe- bantur. Ex quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse 15 popularis. Qui enim evenit ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint ? Me quidem semper, uti scitis, adversarium multitudinis temeritati haec fecit praeclarissirna causa popu- 20 5larem. Et quidem dicuntur vel potius se ipsi dicunt con- sularis : quo nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris onus potest sustinere. Faveas tu hosti? ille litteras ad te mittat de sua spe rerum secundarum ; eas tu laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis civibus, eorum 25 augeas animos, bonorum spem virtutemque debilites, et te consularem aut senatorem, denique civem putes ? Accipiet in optimam partem C. Pansa, fortissimus consul atque optimus. Etenim dicam animo amicissimo : Hunc ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis consul esset ut omnis vigilias, curas, cogitationes in rei publicae salute 5 defigeret, consulem non putarem. Quamquam nos ab 6 ineunte illius aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas similitudoque devinxit, eiusdemque cura incredibilis in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo salutis sed etiam dignitatis meae fuisse 10 fautorem, tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem : idem non modo consulem esse dico sed memoria mea praestantissimum atque opti- mum consulem, non quin pari virtute et voluntate alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et volun- 15 tatem suam et virtutem declararent. Huius magnitudini 7 animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosis- simi temporis. Tum autem inlustratur consulatus, cum gubernat rem publicam, si non optabili, at necessario tem- pore. Magis autem necessarium, patres conscripti, nullum 20 tempus umquam fuit. Itaque ego ille qui semper pacis 3 auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omni- bus bonis, tamen in primis fuit optabilis--omne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est ; hinc honores am- 25 plissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitateru si quam habemus consecuti sumus--ego igitur pacis, ut ita dicam, 8 alumnus qui quantuscumque sum--nihil enim mihi adrogo --sine pace civili certe non fuissem---periculose dico : quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro repudietis--ego ille, 5 dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam peri- 9 culosissimum locum silentio sum praetervectus. Cur igitur pacem nolo ? Quia turpis est, quia periculosa, quia 10 esse non potest. Quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis. Quid est inconstantia, levitate, mobilitate cum singulis hominibus, tum vero universo senatui turpius ? quid porro 15 inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re 10 multis decretis iudicaritis, cum hoc subito pacem velle con- iungi ? Nisi vero, cum C. Caesari meritos illi quidem honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis de- crevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exer- 20 cituru comparavisset, non hostem tum Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis cum fortis- simis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum 25 esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopon- 4 distis. Quid? cum Brutum omine quodam illius generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum An- tonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, 30 laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudi- castis Antonium ? Quid ? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur, quod erat bellum, si hostis Antonius non erat? Quid igitur profectus est vir 12 5 fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie ] Sed animi viris corporis infirmitas non retardavit. Aequum, credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere. Quid ? cum dilectus ha- 13 10 beri tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? Armorum officinas in urbe videtis ; milites cum gladiis sequuntur consulem ; prae- sidio sunt specie consuli, re et veritate nobis ; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant, 15 parent auctoritati vestrae : non est iudicatus hostis Anto- nius ? At legatos misimus. Heu, me miserum ] cur sena- 14 tum cogor, quem laudavi semper, reprehendere ? Quid ? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos probavisse ? non intellegitis, non auditis meam 10 sententiam flagitari? cui cum pridie frequentes essetis ad- sensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. Quam turpe porro legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium ] Quamquam illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium, nisi paruerit huic ordini. Quid 25 refert? tamen opinio est gravis. Missos enimlegatos omnes vident ; decreti nostri non omnes verba noverunt. Reti-5 nenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia ; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque desiderat, quibus 30 rebus hic ordo caruit nimium diu. Sed erat tunc excusatio oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta : nunc nulla est. Liberati regio dominatu videbamur : multo postea gravius urgebamur armis domesticis. Ea ipsa depulimus nos quidem : extorquenda sunt. Quod si non possumus facere-- dicam quod dignum est et senatore et Romano 15 homine -- moriamur. Quanta enim illa erit rei publicae 5 turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc ordine sententiam M. Antonium consulari loco ] cuius ut omittam innumerabilia scelera urbani consulatus, in quo pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege restituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani 10 imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut obsedit aut exclusit senatum: ut haec, inquam, omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum qui Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit, imperatorem populi Romani, consulem designatum, obse- 15 derit, depopulatus agros sit, hunc in eum ordinem recipi a quo totiens ob has ipsas eausas hostis iudicatus sit quam foedum flagitiosumque sit ? 16 Satis multa de turpitudine. Dicam deinceps, ut proposui, de periculo : quod etsi minus est fugiendum quam tur- 20 pitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum 6 magis. Poteritis igitur explorataru hahere pacem, cum in civitate Antonium videbitis vel potius Antonios ? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem. Sed, ut video, dominabitur Lucius. Est enim patronus quinque et 25 triginta tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus partitus est suffragium sustulit ; patronus cen- turiarum equitum Romanorum quas item sine suffragio esse voluit, patronus eorum qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii. Quis huius potentiam poterit susti- 17 nere ? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. Quis umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris ? Gracchorum potentiam maiorem fuisse 5 arbitramini quam huius gladiatoris futura sit ? quem gladia- torem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. Cum ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum 10 miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix. Qui familiarem iugularit, quid 18 is occasione data faciet inimico ? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa quid facturum putatis ? Non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, 15 non queretur expulsos ? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat civium perditorum ? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bono- rum praesidia discesserint, illi parati sint ad nutum futuri ? 20 Ego vero metuo, si hoc tempore consilio lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur. Nec 19 ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum refor- mido. Qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est ; si bellum omittimus, pace numquam fruemur. Est autem 7 25 vestri consili, patres conscripti, in posterum quaru lon- gissime providere. Idcirco in hac custodia et tamquam specula conlocati sumus uti vacuum metu populum Roma- num nostra vigilia et prospicientia redderemus. Turpe est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, 20 consilium intellegi defuisse. Eos consules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. Equidem non deero : 5 monebo, praedicam, denuntiabo, testabor semper deos ho- minesque quid sentiam, nec solum fidem meam, quod for- tasse videatur satis esse, sed in principe civi non est satis : curam, consilium vigilantiamque praestabo. Dixi de periculo : docebo ne coagmentari quidem posse 10 21 pacem ; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. Quae potest pax esse M. Antonio - rimum cum senatu? quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri ? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit ? Age, vos ille solum et vos illum ? quid ? ei qui Mutinam 15 circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis ? An equites Romanos amplectetur ? Occulta enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. Qui frequen- tissimi in gradibus Concordiae steterunt, qui nos ad liber- 20 tatem recuperandam excitaverunt, arma, saga, bellum flagi- taverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit 22 Antonius ? Nam quid ego de universo populo Romano dicam ? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque 25 voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. Ita, quod erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. Quae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis 30 pacem cum populo Romano esse posse? An cum muni- 23 cipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in sin- gulis oppidis curiam populi Romani non desideretis ? Lau- 5 dandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt ; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si qui militiam subterfugissent, Haec iam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. Quae lo potest esse maior discordia? In discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest. Vt omittam multitudinem, L. Vi- 24 sidio, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo ; qui vicinos suos non 15 cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam faculta- tibus suis sublevavit : huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare debemus, poteritne esse paca- tus Antonius ? Quid ? C. Caesari qui illum urbe, quid ? D. Bruto qui Gallia prohibuit ? Iam vero ipse se placabit 25 20 et leniet provinciae Galliae a qua expulsus et repudiatus est ? Omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. Nolite igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis ] patres conscripti, ne spe prae- 25 sentis pacis perpetuam pacem amittatis. Quorsum haec omnis spectat oratio ? quid enim legati 6 egerint nondum scimus. At vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. Omnia fecerit 30 oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet : Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra fluruen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia pas- suum cc admoverit ; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. Haec si fecerit, erit integra potestas nobis de- 5 liberandi ; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille 27 populo Romano bellum indixerit. Sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est com- mendata vobis ; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupidi- tatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit 10 Antonius ; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis ; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. Te ipsum, Pansa, moneo --quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi guberuatores in magnis tempestatibus a vectori- 15 bus admoneri solent -- hunc tantum tuum apparatum tam- que praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. Tempus habes tale quale nemo habuit umquam. Hac gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et peri- 20 culo liberare. Quibus de rebus refers, P. Semilio adsentior. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA OCTAVA CONFUSIUS hesterno die est acta res, C. Pansa, quam 1 postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. Nam cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent 5 omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te auctore nostra sententia : vicit L. Caesaris, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia 10 lenior. Quamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me con sule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani pro- videret. Atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam 2 15 modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avun- culus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? At in quo fuit controversia ? Belli nomen ponendum quidam 20 in sententia non putabant : tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum : potest eniru esse bellum ut tumultus non sit tumultus autem esse sine bello non 3 potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur ? unde etiam nomen ductum est tu- multus. Itaque maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, 5 praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultum esse quam bellum hinc intellegi potest quod bello vacationes valent, tumultu non valent. Ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello essc non 4 possit. Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil 10 sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse : quo quid absurdius dici aut existimari potest ? Sed nimis multa de verbo : rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. 2 Nolumus hoc bellum videri. Quam igitur municipiis et 15 coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus ? quam ut milites fiant sine vi, sine multa, studio, voluntate ? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur ? Si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur ; con- sensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos 20 5 languescimus, debilitetur necesse est. Sed quid plura ? D. Brutus oppugnatur : non est bellum ? Mutina obside- tur : ne hoc quidem bellum est ? Gallia vastatur: quae pax potest esse certior ? Illud vero quis potest bellum esse dicere ? Consulem, fortissimum virum, cum exercitu misi- 25 mus, qui, cum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis : bellum contra Antonium sua sponte suscepit. Decemendi enim tempus nondum erat : bellum autem gerendi tempus 5 si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni. Ergo illi nunc et eorum exercitus in pace ver- 6 santur. Non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius ; non est hostis qui consuli armatus obsistit, desi- gnatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica 10 quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit : "Deieci praesidium ; Claterna potitus sum ; fugati equites ; proelium commissum ; occisi aliquot.' Quae pax potest esse maior ? Dilectus tota Italia decreti sublatis vacationibus ; saga cras sumentur ; consul se cum praesidio descensurum esse dixit. l5 Vtrum hoc bellum non est, an est tantum belluru quantum 7 numquam fuit ? Ceteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum " Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas esse dice- bat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis ; 20 rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. De proximo bello civili non libet dicere : ignoro causam, detestor exitum. Hoc bellum quin- 25 tum civile geritur-- atque omnia in nostram aetatem in- ciderunt--primum non modo non in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. Omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. Cum omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. 30 Quae est igitur in medio belli causa posita? Nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum ; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus : contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. 5 9 In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos ; urbem enim divisurum se confirmat ; deinde omnibus portis quo velint deducturum. Omnes Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur Antonium aedis sibi optimas, hortos, 10 Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos pervehuntur. Ergo habet Antonius quod suis polliceatur. Quid nos ? num quid tale habemus ? Di meliora ] id enim ipsum agimus ne quis posthac quicquam 15 eius modi possit polliceri. Invitus dico, sed dicendum est : hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente divites : itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris 10 bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius. Quid ? 20 Nos nostris exercitibus quid pollicemur ? Multo meliora atque maiora. Scelerum enim promissio et eis qui exspec- tant perniciosa est et eis qui promittunt : nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur pro- 25 missa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria : nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis. Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. Quasi vero,si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est,tum praecipue mihi. Quem enim cursum industria mea tenere potuisset 5 sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis ? quae esse non possunt civili pace sublata. Sed quaeso, Calene, quid 12 tu ? Servitutem pacem vocas ? Maiores quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant : tu arma abicienda censes ut serviamus ? Quae 10 causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio ? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserri- mum posse, si velit. Immo aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. In quo 15 bis laberis : primum quod tuas rationes communibus inter- ponis ; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas. Non, si tibi antea profuit, semper proderit. Quin etiam de illo homine queri solebas : quid te facturum 13 de belua putas ? Atque ais eum te esse qui semper pacem 20 optaris, semper omnis civis volueris salvos. Honesta oratio, sed ita si bonos et utilis et e re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tan- dem intersit inter te et illos? Pater tuus quidem, quo utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, 25 primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum inter- fecit dare solebat : eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. Quid ? nos a patribus 14 num aliter accepimus ? Ergo is tibi civis, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. "Quod L. Opimius consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.' Senatus haec verbis, Opimius armis. Num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crude- lem putares, aut Q. Metellum, cuius quattuor filii consulares, 5 P. Lentulum, principem senatus, compluris alios summos viros qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventi- num persecuti sunt ? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis, eiusque duo adulescentuli filii. Illi igitur viri vituperandi: 5 non enim omnis civis salvos esse voluerunt. Ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. Omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma 15 sumpserunt. Num aut consules illos aut clarissimos viros vituperandos putas ? Ego Catilinam perire volui. Num tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. Ego nolo quemquam civem committere ut morte multandus sit; 10 tu, etiam si commiserit, conservandum putas. In corpore si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat. Sic in rei publicae corpore, ut totum 16 salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur. Dura vox ] 25 multo illa durior : "Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica ] ' Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra 30 sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. In hoc uno te plurimum vidisse, me multum errasse concedo. Nam quod me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere 5 fateor, iracunde nego. Omnino irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem. Itaque sine verborum con- 17 tumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. Parva est enim mihi tecum aut parva de re dissensio ? ego huic faveo, tu illi? Immo vero ego D. Bruto 10 faveo, tu M. Antonio : ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. An hoc negare potes, 6 qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius ? Quo usque enim dices pacem velle te ? Res geritur ; conductae vineae sunt ; pugnatur acer- 15 rime. Qui intercurrerent, misimus tris principes civitatis. Hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius : tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni. Et quidem, quo 18 melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere : cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. 20 Videte quanta caritas sit patriae : cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. Ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. Quo usque enim Massiliam oppugnabis ? ne trium- phus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea 25 sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt. Quo quidem tempore populus Romanus ingemuit : quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat cilvis qui a se alienas arbitraretur. Caesar ipse qui 19 30 illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civi- atis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remitte- bat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: nemineru illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus 5 huic sit civitti. Excogitare quae tua ratio sit, Calene, non possum. Antea deterrere te ne popularis esses non potera- mus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. Satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. Credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo 10 animo laturum amici. 7 Venio ad reliquos consularis, quorum nemo est--iure 20 hoc meo dico--quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximaru, alii mediocreru neruo nullam Quam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit ] 15 Iterum legatos ? Quasi ille faceret indutias ? Ante os oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis ; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. Ad hunc legatos ? cur ? an ut eorum reditu veheruentius per- 20 21 timescatis ? Equidem cum ante legatos decerui non cen- suissem, hoc me tamen consolabar, cum illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque senatui non ruodo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti 25 conveniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. Nos etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antoni non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus. Vtinam L. Caesar valeret, 22 Ser. Sulpicius viveret : multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam 5 potius quam contumeliose. Deserti, deserti, inquam, sumus, patres conscripti, a principibus. Sed---saepe iam dixi-- omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. Animum nobis adferre legati debuerunt : timorem attulerunt--quamquam mihi quidem nullum-- 10 quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt. Pro di immortales ] ubi est ille mos virtusque maiorum ? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea dis- 15 cederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset. Praeclare : senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae. Cui qui 20 non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus. An ego ab eo mandata acciperem qui 24 - senatus mandata contemneret ? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret ? At quae mandata ] qua adrogantia, 25 quo stupore, quo spiritu ] Cur autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium ? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris ceciderunt. At quam modesta mandata ] 25 30 Ferrei sumus, patres conscripti, qui quicquam huic nege- mus. " Vtramque provinciam' iniquit " remitto : exercitum depono : privatus esse non recuso.' Haec sunt enim verba. Redire ad se videtur. " Omnia obliviscor, in gratiam redeo.' Sed quid adiungit ? "si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti praetoriae praedia agrumque dederitis.' Eis etiam 5 praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impuden- tissimus iudicetur. Addit praeterea ut, quos ipse cum 26 Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint. Hic est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri 9 annonae perfugia ducebant. Cavet mimis, aleatoribus, 10 lenonibus : Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. Postulat praeterea ut chirographorum summa et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. Quid laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si 15 quod accepit habet qui vendidit ? et ne tangantur rationes ad Opis ; id est, ne septiens miliens recupe- retur ; ne fraudi sit VII viris quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit : verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid 20 contra leges commiserint. Mustelae et Tironi prospicit : de 27 se nihil laborat. Quid enim commisit umquam ? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos ? Sed quid est quod de eis laboret? Postulat enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. Quo im- 25 petrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur ? Neque tamen nos urget mandatis pluribus ; remittit aliquantum et relaxat. " Galliam ' inquit " togatam remitto, comatam postulo '-- otiosus videlicet esse mavolt--'cum sex legionibus' inquit 30 " eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,' non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. Huius comitiis C. frater--eius est enim annus--iam repulsam tulit. "Ipse autem ut quinquennium ' inquit " obtineam.' At istud vetat 28 5 lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis. Haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes 10 civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis ? Sed, ut suspicor, terror erat quidam : nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram 10 nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati revertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus ? Cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hestemo die senten- tias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem ven- ditabant. 0 di immortales ] quam magnum est personam 29 20 in re publica tueri principis ] quae non animis solum debet sed etiam oculis servire civium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Quod autem est periculum ? Nam si maximum in discrimen 25 venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo : quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. Turpis autem fuga mortis omni est morte peior. Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam 30 qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. Omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut 5 dicere. Ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat 10 in curiam. Huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ei quos oportebat ; secundo autem loco ne alterius labori inviderent. Etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque ser- vitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, 15 quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus ? Equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione 20 rei publicae non differre vestitu. Non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memo- riam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti 25 favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. Hunc enim reditu ad Antonium prohiberi nega- bant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. Quibus geram morem. Redeat ad impera- 30 torem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam rever- tatur. Ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto. 5 Quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio 33 sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum 10 M. Antonio fuerint. Si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die ad senatum refemnt. Si quis post hoc senatus consultum ad 15 Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existi- maturum eum contra rem publicam fecisse. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA NONA VELLEEM di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaereremus. Nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et 5 L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tan- toque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus, subito ereptus e causa totam legationem 2 orbam et debilitatam reliquit. Quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in 10 Ser. Sulpicio reperietur. Ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt : Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. Qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor acces- 15 sisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. Itaque non illum vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas viarum, non morbus ingra- vescens retardavit, cumque iam ad congressum conloquium- que eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita. Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos 3 5 ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. Quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione inter- 10 fectus. Ego autem, patres conscripti, sic interpretor sen- sisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. Etenim cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. i5 Non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum Lars 2 Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani 4 Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris : iustus honos : eis enim maiores nostri 20 qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diu- turnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni, qui primus in eam familiam quae postea viris fortis- silnis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. Nemo tum novitati invidebat ; nemo virtutem non honora- bat. At ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset. Nam cum esset missus a senatu ad animos regum berspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut ne- potem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudi- 30 ceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus. Red- 5 dita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret. Atqui et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp, Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa 3 mors ob rem publicam obita honori fuit. Itaque, patres 5 conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. Nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio ? Secum enim ille mortem extulit quam, si nobis- cum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque con- 6 iugis diligentia vitare potuisset. At ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publica susceptum vitae finem fore, maluit in maximo rei publicae discrimine 15 emori quam minus quam potuisset videri rei publicae pro- fuisse. Multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi se et curandi potestas fuit. Aderat et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum, 10 At ille properans, festinans, mandata vestra conficere cu- piens, in hac constantia morbo adversante perseveravit. 7 Cuius curu adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam 25 odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. Non igitur magis Leptines Octavium nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius : is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteri- 30 tatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. Erit enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memo- riam consecutus sit. Quod si excusationem Ser. Sulpici, 4 5 patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo iniuriam fecimus sarciamus. Vos enim, patres conscripti, --grave dictu est sed dicendum tamen--vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis : quem cum videretis re magis 10 morbum quam oratione excusantem, non vos quidem cru- deles fuistis--quid enim minus in hunc ordinem convenit? --sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum l5iudicavisset de sententia deiecistis. Vt vero Pansae con-9 sulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. Cuius nos virtutem admirati non ausi 20 sumus adversari voluntati. Movebatur singulari pietate filius ; non multum eius perturbationi meus dolor conce- debat : sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod vel- 25 letis esse facturum, neque eius sententiae periculum vita- turum cuius ipse auctor fuisset : quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. Qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur. Reddite igitur, patres conscripti, ei 5 vitam cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum. Perficite ut is quem vos inscii ad mortem misistis immortalitatem habeat a vobis. Cui si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius lega- tionem posteritatis obscurabit oblivio. Nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem 5 memoriam commendata. Semper illius gravitatem, con- stantiam, fidem, plaestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. Nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda 10 scientia. Omnes ex omni aetate qui in hac civitate intelle- gentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. Nec enim ille magis 11 iuris consultus quam iustitiae fuit. Ita ea quae proficisce- bantur a legibus et ab iure civili semper ad facilitatem 15 aequitatemque referebat, neque instituere litium actiones rualebat quam controversias tollere. Ergo hoc statuae monumento non eget ; habet alia maiora. Haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis monumentum grati senatus quam clari viri 20 12 futurum sit. Multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. Est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. Et quidem etiam 25 ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. Quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio 30 levari potest. Mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus " in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. Mirifice enim 5 Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi in- solentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auc- toritate et voluntate decerno : quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. Atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. Servili 14 sententia comprobari necesse est : qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. Nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo ? Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? Maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. Sed statuae intereunt tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso 20 solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate. Augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos 15 tribui non debitus potest ; grati simus in eius morte de- coranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. 25 Notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis sce- lerata audacia. His enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna. Quas ob res ita censeo : "Cum Ser. Sulpicius Q.f. Lemonia 7 30 Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tem- pore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae 5 16 Ser. Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit : cum talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui,circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus 10 pedes quinque habere, eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur, quaestoribus urbanis imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam 15 peeuniam redemptori attribuendam solvendamque curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam 17 amplissime supremo suo die efferri. Et cum Ser. Sulpicius Q. f. Leruonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis 20 ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. Lemonia Rufi funeri remittere : utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes XXX quoquo versus adsig- 25 net quo Ser. Sulpicius inferatur ; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset.' M. TVLII CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DECIMA MAXIMAS tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere 1 debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin 5 quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. Cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. Declarasti enim verum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere. Itaque mihi qui plurimis officiis 2 10 sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. Quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. Sed mihi, patres con- scripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me ; a quo ita saepe dissentio ut 15 iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio. Quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut num-3 quam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus 20 fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? Cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae ? Nam ut superiora omittam,hoc certe quod mihi maximam admirationem movet non tacebo. Quod 5 est tibi cum Brutis bellum ? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas ? Alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. Qui est 10 iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes ; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas ? Amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei 15 5 publicae causa faveo, tum etiam tua. Quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. " Di meliora ] ' inquies. Cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis ? Simul enim et rei publicae consules et propones 20 illi exempla ad imitandum. Hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. Ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. Quid est aliud librarium Bruti laudare, non 25 6 Brutum ? Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis--sunt enim innumer- abilia--bene scriptas litteras decretum a senatu ? Quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito : scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. Hanc tibi consuetudinem 3 plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur ? Quam ob 5 rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga : audi viros bonos, quibus multis uteris ; loquere cum sapien- tissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum : tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. An vero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem 10 dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem ad- sensum ? quod etiam hodie futurum arbitror. Legiones abducis a Bruto. Quas ? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctori- 15 tate traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri. Vos autem, patres conscripti, 7 si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis ? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regni nomen 20 sustulerint deserendos putatis. Ac de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. Tantamne patientiam, di boni ] tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam ] qui cum 25 praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens 30 manu : qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam 4 patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae, Quam- quam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus populus Romanus maxiruo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur ? Corpus aberat 5 liberatoris, libertatis memoria aderat : in qua Bruti imago cemi videbatur. At hunc eis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adulescentis, Cn. Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. Eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli 10 civilis causa propter se. 0 spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum ] cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores ] Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. 15 Sed quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. 9 Exspectatum igitur tempus a Bruto est. Nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia : postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. At cui pesti quantaeque restitit ] Si enim 10 C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset--at potuisset nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset--Mace- doniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus ; esset vel re- ceptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia : quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, 25 copiis non instructa solum sed etiam oruata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. Qui ab illo abducit exercituru, et respectum pulcherrimum et praesidium 10 firmissimum adimit rei publicae. Equidem cupio haec quam primuru Antonium audire, ut intellegat non D. Bru- 30 tum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. Tria 5 tenet oppida toto in orbe terrarum ; habet inimicissimam Galliam ; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Trans- padanos ; Italia omnis infesta est ; exterae nationes a prima 5 ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissi- morum civium imperiis et praesidiis tenentur. Erat ei spes una in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis cum utroque certabat. Is tamquam extru- deretur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur 10 proficisci, ita cucurrit. Quae tempestas, di immortales, quae 11 flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae, nisi incredibilis ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset ] quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus ] Etsi ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda 15 est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix.solemus extrudere : hunc retinentes extrusimus. At quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini impera- 20 toris exercitu ? Succedebat, ut ipse dicebat, Hortensio. Certi fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus, exercitus : cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio? "At ne Bruto quidem': id enim for- 12 tasse quispiam improbus dixerit. Omnes legiones, omnes 25 copiae quae ubique sunt rei publicae sunt: nec enim eae legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur. Omne enim et exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem pub- licam oppugnat. Quod si ipsa res publica iudicaret aut si 6 omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret ? Alter advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur ; alter eam legem 5 sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. Denique alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. Nec vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus 13 tanta in iudicando prudentia non erat postulanda. Cum VII 10 cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut captus est--quod di duint ]--aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum fecisse videatur. Dilectus habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria ; cuius animum egregium 15 dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. Legio quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. Equitatus qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit ; alterum 20 in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravi- tate, constantia a legato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit. Tenet igitur res publica Macedoniam, tenet Illyri. 25 cum, tuetur Graeciam : nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei pub- licae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. Ab hoc igitur viro quisquam bellum timet qui,7 ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit ? Quamquam ille quidem numquam iacuit neque hoc cadere verbum in tantam virtutis prae- 5 stantiam potest. Erat enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium ; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. Itaque illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen 10 idem moderationem patientiamque mirantur. Sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte 15 faciunt. Timere se dicunt quo modo ferant veterani exer- citum Brutum habere. Quasi vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum 15 M. Bruti. Nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur ? At enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. Magisne quam Decimi ? Equidem non arbitror. 20 Etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. Quid ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur ? qui autem hos exercitus ducunt ? Ei, credo, qui 25 C. Caesaris res actas everti, qui causam veteranorum prodi volunt. Si ipse viveret C. Caesar acrius, credo, acta sua defenderet quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut ami- cior causae quisquam inveniri potest quam filius ? At horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi re- 30 creatus quicquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit quorum votis iudicavit se a morte revocatum ; alter virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. Ergo illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos veterani sequuntur ; de libertate enim populi Romani, non de suis 5 17 commodis armis decernendum vident. Quid est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus ? An vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret ? Quis aut sapientior ad 10 coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior ? Atqui huius animum erga M. Brutum studi- umque vidistis. Praecepit oratione sua quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum ut in 15 eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. Scilicet hoc Pansa aut non videt--hebeti enim ingenio est---aut neglegit : quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat : de quibus confirmandis et sanciendis legem 9 comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. Desi- 20 nant igitur aut ei qui non timent simulare se timere et prospicere rei publicae, aut ei qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia. 18 Quae, malum ] est ista ratio semper optimis causis vetera- norum nomen opponere ? Quorum etiam si amplecterer 25 virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. At nos conantis servitutis vincla rumpere impediet si quis veteranos nolle dixerit ? Non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant ; nemo est praeter veteranos milites vir qui ad 30 servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur ; potest igitur stare res publica freta veteranis sine magno subsidio iuventutis. Quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis : servitutis auctores sequi non debetis. Postremo 19 --erumpat enim aliquando vera et me digna vox ]--si vcte- 5 ranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur omnia- que ad eorum voluntatem nostra dicta facta referentur, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servi- tute potior. Omnis est misera servitus ; sed fuerit quaedam necessaria : ecquodnam principium optatius libertatis capes- 10 sendae? An, cum illum necessarium et fataleru paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium ? Tota Italia desiderio libertatis exarsit ; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus. 15 Magna quidem nos spe et prope explorata libertatis causam suscepimus ; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. Omnes nationes servitutem ferre pos- 10 sunt : nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad digni- tatem et ad virtutem referremus. Ita praeclara est recupe- 25 ratio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quod si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae red 21 dere. Concurritur undique ad commune incendium re- stinguendum ; veterani quidem primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt ; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. Sic a suis legionibus 5 condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animis- que infestam inimicamque cognovit. Hunc A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt ; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit ; unus omnium est hostis. Quamquam habet secum L. fratrem, carissimuru populo 10 Romano civem, cuius desiderium ferre diutius civitas non 22 potest. Quid illa taetrius belua, quid immanius ? qui ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissi- mus esset M. Antonius. Est una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit in gratiam ; T. Plancus et ceteri pares : 15 qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. Et sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri 20 Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror, cum videant se mimos et mimas habere vicinos. Ad has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti ac- cessit exercitus ? immoderati, credo, hominis et turbulenti : videte ne nimium paene patientis. Etsi in illius viri con- 25 siliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. Omnis voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur : haec habet proposita, haec tueri volt, Temptavit quid patientia perficere posset : nihil cum proficeret, vi 30 contra vim experiendum putavit. Cui quidem, patres con- scripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis quod a. d. XIII. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari me auctore tri- buistis : quorum privatum de re publica consilium et factum 5 auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum. Quod 24 idem in M. Bruto facere debetis, a quo inspcratum et re- pentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxili- orum magnae et firmae copiae comparatae sunt. Adiungendus est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiu- torem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. Nam de M. Apuleio separatim censeo referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. Quae cum ita sint, quod C. Pansa consul verba fecit de 25 l5litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: "cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equi- 10 tatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re pu- blica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse ; eam rem senatui popu- loque Romano gratam esse et fore; utique Q. Caepio 26 25 Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolu- memque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit, pecuniamque ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur, pecu- 30 niasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omnia- que eius consilia curu consiliis Q. Caepionis Bruti pro con- sule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae 5 fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensiuru pro consule cum quaestore prove quaestore et legatis suis pro- vinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.' 10 M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM OTATIO PHILIPPICA VNDECIMA MAGNO in dolore, patres conscripti, vel maerore potius 1 quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius : quorum alter effecit quod optarat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius 10 in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens ; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est ; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur. Ecce tibi geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, 2 ferum, barbarum. Itaque quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. Ergo id quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. Sed ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris 20 neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sen- sisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui. Quid ergo 3 hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? Omnis, qui libere de re publica sensi- mus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis : maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur : mortem naturae poenam putat esse, 5 iracundiae tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in 2 benefici parte numeretur ? Quam ob rem, patres con- scripti, quamquam hortatore non egetis--ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem-- 10 tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo 4 maiora proposita victis supplicia servitutis videtis. In Gal- liam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uter- que provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae 15 suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refre- navit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Anto- nium. Alter in Asiam inrupit. Cur ? Si ut in Syriam, patebat via et certa neque longa ; sin ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione ? Praemisso Marso nescio quo 20 Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt--mihi enim hic senator ignotus est -- sed ad praesentem pastum mendici- 5 tatis suae, consecutus est Dolabella. Nulla suspicione belIi 25 -- quis enim id putaret ?--secutae conlocutiones familia- rissimae cum Trcbonio ; complexus summae benevolentiae falsi indices exstiterunt in amore simulato ; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere vio- latae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum ; oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem ha- beret,miser. Ex quo nimirum documentum nos capere for- tuna voluit quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit : interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum ver- borum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, 0 tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post cervicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo ; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare. Cum hoc 6 hoste bellandum est cuius taeterrima crudelitate omnis 15 barbaria superata est. Quid loquar de caede civium Roma- norum, de direptione fanorum ? Quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat ? Et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex ; nos alio bello distineri putat : quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. Imaginem M. Antoni crude- 3 litatis in Dolabella cemitis : ex hoc illa efficta est; ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Num leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium ? Mihi quidem et ille pervenisse videtur quoad 25 progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus. Ponite igitur ante oculos, patres con- 7 scripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam : nocturnum impe- tum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset ; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium : quae 5 tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meo- que iudicio omnium maxima. Est enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit. Maioris omnino est consili providere ne 8 quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre. Ac 10 Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis--quam- quam eius numquam particeps fuit--ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo ; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos 15 4 O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserri- mum esse voluisti ] " Dolores Trebonius pertulit magnos.' Multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. " Longus fuit dolor.' Bidui, at compluribus annorum saepe multorum. Nec vero gra- 20 viora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta 9 morborum. Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. Nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipi- untur animo quam illa quae corpore. Miserior igitur qui 15 suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire cogitur. Cruciatus est a Dolabella Trebonius : et quidem a Carthaginiensibus Regulus. Qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? An vero hoc conferendum est aut dubi-30 tandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus popu- lusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus ? Nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contu- 5 melia conferre vitam Treboni cum Dolabellae ? Alterius con- silium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat ? Alteri a puero pro - deliciis crudelitas fuit ; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi 1 0 obici ne ab inimico quidem possent verecundo. Et hic, 10 di immortales ] aliquando fuit meus. Occulta enim erant vitia non inquirenti. Neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi 15 denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos 5 atque insigris latrones : at videtis quos et quam multos habeat Antonius. Primum Lucium fratrem : quam facem, 10 di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem ] Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere ? Quid Censorinum ? qui se 11 25 verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam ? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter ] quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum ? nisi forte damna- 30 tionem pro praetura putat. Alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consula- tum petit, solvatur legibus : quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est : sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. Sed haec iudicum culpa, non 5 mea est. Ego defendi fide optima : illi debuerunt clarissi- mum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. Qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intelle- gamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et 12 e re publica iudicavisse. Neque hoc in hoc uno est : sunt 10 alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore ? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis : 15 a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. Cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. His quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam 20 contenti essent ] ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quid- vis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non habere- mus. Quid ? illa castrorum M. Antoni lumina, nonne ante oculos proponitis ? Primum duos conlegas Antonio- rum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores 25 lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. Quid dicam de Apulo Domitio ? cuius modo bona proscripta vidi. Tanta procuratorum est neglegentia. At hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. Sed non possunt 30 non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant sua. Vidi etiam P. Deci auctionem, clari viri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere devovit. Emptor tamen in ea auctione inventus est nemo. Hominem ridi- culum qui se exserere aere alieno putet posse, cum vendat 5aliena. Nam quid ego de Trebellio dicam? quem ultae 14 videntur Furiae debitorum ; vindicem enim novarum tabu- larum novam tabulam vidimus. Quid de T. Planco ? quem praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto : quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset ] Lumen et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum, quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. Cum hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia ? Quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus : ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissi- dere. Itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago 20 Fufio : dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententiam : iudicavit hostem Dolabellam ; bona censuit publice possidenda. Quo cum addi nihil potuisset--quid enim atrocius potuit, quid severius decernele ? -- dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem 25 sententiam dixisset, in eam se iturum. Quam severitatem quis potest non laudare ? Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. Neque enim quiscit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum ; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. Quaru ob rem, quoniam Dolabella hesteruo die hoste de- creto bellum gerendum est, imperator est deligendus. Duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo : alteram 5 quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; 17 alteram quia alienam his temporibus existimo. Nam ex- traordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. Bello Antiochino magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia 10 obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius Sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L, Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem 15 esse sumruumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum ; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a con-20 sulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bel- lum gerere consulem vellet. Cum Aristonico bellum 25 gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. Rogatus est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus con- sul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset : quam multam populus Romanus remisit ; pontifici tamen flaminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numan- tinis triumpharat ; qui, cum longe omnis belli gloria et 5 virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. De Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tule- runt. Nam Sertorianum bellum a senatu privato daturu 10 est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro con- sulibus eum se mittere dixit, non pro consule. Quae igitur 19 haec comitia, aut quam ambitionem consantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit ? Claris- simo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato 15 tamen : in quo maximum nobis onus imposuit. Adsensus ero, ambitionem induxero in curiam ; negaro, videbor suf- fragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. Quod si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo 20 data est. Cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur ? At enim--nam 20 id exaudio---C. Caesari adulescentulo imperium extraordi- 25 narium mea sententia dedi. Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat : cum dico mihi, senatui dico popu- loque Romano. A quo praesidium res publica, ne cogi- tatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non dareru? Aut 30 exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exer- citus ? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, impe- rium, nisi dedissetis. Milites veterani qui illius auctori- tatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta 5 ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Cae- sarem. Imperium C. Caesari belli necessitas, fascis senatus dedit. Otioso vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar--cum peritissimo homine mihi res est--quando 10 imperium senatus dedit ? 9 Sed de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicis- simo ac de me optime merito videar. Etsi quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti? 21 Illa vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. Dicam cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit videte. Cum consul designatus obsideatur, cum in eo liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Ro-20 mano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum reruru omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et 25 commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut su- spicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur? 22 At vero ita decernunt "ut liberato Bruto': id enim resta- bat, ut relicto, deserto, prodito. Ego vero mentionem orunino provinciarum factam dico alienissimo tempore. 30 Quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquaru in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. Si 5 autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. Quod quoniam fieri non potest, isto te animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare. Facis tu id 23 quidem et eo maxime incumbis, intellego; duas tamen 10 res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. Incitare et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus. Adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam : 15 imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam orna- tamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem. Nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat 20 te invito provinciam tibi esse decretam. Hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare. Quod quidem eo vehe- 24 mentius tibi laborandum est quia in eandem cadere su- spicionem conlega, vir clarissimus, non potest. Nihil horum 25 scit, nihil suspicatur ; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat ; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. Vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur 30 animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. Quod si provinciae consulibus expe- tendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id signum quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur ; quo salvo salvi sumus futuri. Tunc vel in caelum vos, si fieri potuerit, 5 umeris nostris tollemus ; provincias certe dignissimas vobis deligemus ; nunc quod agitur agamus. Agitur autem liberi- ne vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti 25 anteponenda est. Quid ? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum ? Quando enim 10 veniet consul? An id exspectamus quoad ne vestigium qui, dem Asiae civitaturu atque urbium relinquatur ? At mittent aliquem de suo numero. Valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. At hominem dignum mittent. Num p. Servilio 15 digniorem ? At eum quidem civitas non habet. Quod ergo ipse nemini putavi dandum, ne a senatu quidem, id 26 ego unius iudicio delaturu comprobem ? Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui pmeterea auctoritatem, 20 nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda. 11 Quis igitur is est ? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uter- que. Decernerem plane, sicut multa " consules, alter ambove,' ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad 25 Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum, Praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apol loniam, magnam urbem et gravem ; tenet, opinor, Bylli- dem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. Hinc si Brutus erit 5 traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providen- dum. Quamquam miror tam diu morari Antonium ; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. Quod si confecerit Brutus et intellexerit plus se 10 rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum. Nam et Brutus et Cassius multis 27 iam in rebus ipse sibi senatus fuit. Necesse est enim in 15 tanta conversione et perturbatione omnium rerum tempori- bus potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. Itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego 20 pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. Num igitur Brutus ex- 12 spectavit decreta nostra, cum studia nosset ? Neque enim est in provinciam suam Cretam profectus : in Macedoniam l5alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis ; legiones conscripsit novas, excepit veteres ; equita- tum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia iudicavit. Nam ni ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret ? Quid ? 28 30 C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam ? Qua lege, quo iure ? Eo quod Iuppi- ter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. Est enim lex nihil aliud nisi recta et a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, 5 prohibens contraria. Huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam lege 29 naturae. Sed ut ea vestra quoque auctoritate firmetur, censeo : cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et tae- 10 terrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit 15 30 poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat, sena- tui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam provinciaru obtinuerit, eum a Q. Marcio Crispo pro consule, L. Statio Murco pro consule, A. Allieno legato exercitus accipere, eosque ei tra- 20 dere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello P. Dolabellam terra ruarique persequi. Eius belli gerendi causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam cetera- que quae ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, 25 utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum 31 C. Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis 30 bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. Itemque si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum 5 populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique C. Pansa A. Hirtius consules, alter am- bove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant. Interea provinciae ab eis a quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit. Hoc senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum 3 armabitis Cassium ; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. Animus is est quem videtis ; copiae quas 15 audistis, fortes et constantes viri, qui ne vivo quidem Tre- bonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissent. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne dici quidem se legatum Dolabellae volet. Est Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus. Deiotari regis 33 et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus ; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtus. Quid de patre dicam ? cuius benevolentia in popu- lum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum 25 socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. Quae de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt ? Quid de Cn. Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto 34 orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. Fuimus imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis : ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis, Secutum est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile 5 bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicarit. Quo in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu ; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. Ad has copias 10 35 accedent alii reges, etiam dilectus accedent. Neque vero classes deerunt : tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in 14 Syria nomen atque Phoenice est. Paratum habet impera- torem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. 15 Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. Maximam eius et singularem laudem praetermitto ; cuius enim praedi- catio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius 20 6 uam vocis testimonio conservemus. Animadverti, patres conscripti, exaudivi etiam nimium a me Brutum ornari Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. Quos ego orno ? Nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. Quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis 25 semper ornavi? Num igitur reprehenditis ? An Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora ? an Censorinum ornem in bello hostem, in pace sectorem ? an cetera ex eodem latro- cinio naufragia conligam ? Ego vero istos oti, concordiae; legum,iudiciorum,libertatis inimicos tantum abest ut oruem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo. "Vide,' inquit "ne veteranos offendas :' hoc enim 37 5 vel maxime exaudio. Ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo, non tueri solum 10 sed etiam commodis augere debeo. Qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude po- nendos puto. Comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? Ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus. Quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur ? eorumne qui D. Brutum 20 obsidione cupiunt liberare ? Quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse ? An eorum qui utrisque armis vacant ? Non vereor ne acerbus cuiquam istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum vete- ranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acer- bissimuru dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu ? Quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus ? Ego autem 39 --dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio--non tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. Nihil enim semper floret ; aetas succedit aetati : diu legiones Caesaris viguerunt ; nunc vigent Pansae, vigent 5 Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus ; nimirum etiam auctoritate vincunt. Id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus compro- batur. Itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. Fruantur illi suis, persolvantur his quae spopondimus. Id 10 40 enim deos immortalis spero aequissimum iudicare. Quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres con- scripti, censeo comprobandam. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DVODECIMA ETSI minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, 1 errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini, consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. Nam cum duo consulares 5 spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. Apud alterum uxor, liberi ; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio. Hi subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, 2 non sine causa videbantur. Accessit consul hortator. At qui consul ] Si prudentiam quaerimus, qui minime falli posset ; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente atque victo ; si magnitudinem animi, qui prae- ferret mortem servituti. Vos autem, patres conscripti, non 15 tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum vide- bamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. Auxerat autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, 10 lamentari uxorem. Hic etiam fautores Antoni quorum in 3 voltu habitant oculi mei tristiores videbam. Quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc terupore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio ? Negat Piso scire se, negat audisse quicquam ; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. Atque id nunc negant, 5 postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. Quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi- 2 est ? Decepti, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. Quod videbam equidem sed quasi per caliginem : praestrinxerat aciem 10 animi D. Bruti salus. Quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. 4 Atque hac voce Q. Fufi capti sumus : "Ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate futurum se dixerit ?' Durum videbatur : 15 itaque fracti sumus, cessimus. Recedit igitur a Mutina ? " Nescio.' Paret senatui ? " Credo,' inquit Calenus " sed ita ut teneat dignitatem.' Valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est ; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, 20 retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. Si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse : quam- quam--sed hoc malo dicere, audirem : stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. At non est 5 integrum : constituta legatio est. Quid autem non integrum 25 est sapienti quod restitui potest ? Cuiusvis hominis est errare ; nullius nisi insipientis perseverare in errore. Poste- riores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. Discussa est illa caligo quam paulo ante dixi ; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a 30 nostris. Attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. " Maestam ' inquit " domum offendi, coniugem, liberos. Admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.' Nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non 5 dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius. Ad 6 eum ire te legatum quis non miraretur? De me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. Nos reprehendimur soli? Quid ? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu ? Quid 10 egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret ? Vnde autem ista suspicio est ? Ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos. Quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque 7 fallaci, redeamus in viam. Optimus est portus paenitenti mutatio consili. Quid enim potest, per deos immortalis ] 3 rei publicae prodesse nostra legatio ? Prodesse dico ? quid si etiam obfutura est ? Obfutura ? quid si iam nocuit atque obfuit ? An vos acerrimam illam et fortissimam populi Ro- mani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam 20 ac debilitatam putatis legatione pacis audita ? quid munici- ia censetis ? quid colonias ? quid cunctam Italiam ? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat ? An non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, 25 qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt ? Quem ad modum nostrum hoc con- silium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? Illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. Illi, in- quam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Anto- 30 nius. Quid ? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis 8 incidimus ? Quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? Ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet : excident gladii, fluent arma de manibus. Senatum enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. 5 Pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est ; qui si pacis, id 10 est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe. Quid enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare ? Quid autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere ? nec solum inscientibus sed etiam invitis? An vos A. Hir- 15 tium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem, deorum bene- ficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis ? Vincere illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt. Quid ? Galliam 20 quo tandem animo hanc rem audituram putatis ? Illa enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi princi- patum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam impe- rium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit ; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit ; 25 exhauritur, vastatur, uritur : omnis aequo animo belli patitur 10 iniurias, dum modo repellat periculum servitutis, Et ut omittam reliquas partis Galliae--nam sunt omnes pares-- Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros 30 duces adiuverunt. Fecerunt idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur : quos minime mirum est com- municata cum eis re publica fidelis esse, qui etiam expertes eius fidem suam semper praestitemnt. His igitur omnibus 5 5 victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est despe- rationem victoriae ? Quid si ne potest quidem ulla esse pax? Quae enim est 11 condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil con- cedi potest? Multis rebus a nobis est invitatus ad pacem 10 Antonius : bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata : non paruit. De- nuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet : oppugnavit etiam vehementius. Et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit ? Verecundioremne 15 coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum ? Atqui tum ea petebat quae videbantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis iudiciis ignominiisque concisus : nunc ea petit quae dare lOnullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri. Senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus : 12 num ea vera possumus iudicare? Leges statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri : num eas restitui posse censetis ? Sestertium septiens 5 miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis : num fraude poterit carere peculatus ? Immunitates ab eo civitatibus, sacerdotia, regna venierunt : num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis ? Quod si ea 6 uae decrevimus obruere volumus, num etiam memoriam re- rum delere possumus ? Quando enim obliviscetur ulla po- steritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus ? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur, num elui praedicatio crudelitatis potest ? Vt media praeteream, quae vetustas tollet operum circum Mutinam taetra monumenta, sceleris indicia latrocinique vestigia ? 13 Huic igitur importuno atque impuro parricidae quid habe-5 mus, per deos immortalis ] quod remittamus ? An Galliam ultimam et exercitum ? Quid est aliud non pacem facere sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam ? An ille non vicerit, si quacumque con- dicione in hanc urbem cum suis venerit? Armis nunc 10 omnia tenemus ; auctoritate valemus plurimum ; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem ; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. Quid censetis, cum tot uno tempore in- ruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne 15 14 nos nostris consiliis victos in perpetuum fore ? Ponite ante oculos M. Antonium consularem ; sperantem consulatum Lucium adiungite ; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis : nolite ne Tirones quidem Numisios et Mustelas Seios contemnere. Cum eis 20 facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. Excessurum se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, si--quod di omen averterint ]--rem publicam oppressisset 25 7 Antonius Quaero igitur a te L. Piso nonne oppressam 1 Antonlus. Quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint ? Quos nondum tantis parricidiis con- taminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabilis censes civitati fore ? Aut isto tuo, mihi crede,30 consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohor- tationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, 5 inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute ? Idcircone saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem 16 omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur ? si accipiendam, 10 cur non rogamur ? si postulandam, quid timemus ? In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus Romanus sit ? Ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi 15 potestas a me concessa videatur. Quod si habenda cum 17 M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. Ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum lega- torum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam 20 sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam ; ego prin- ceps sagorum ; ego semper illum appellavi hostem, cum alii adversarium ; semper hoc bellum, cum alii tumultum. Nec haec in senatu solum : eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et 25 ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam deni- que M. Antoni domum sum semper invectus. Itaque ut 18 alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio : meminerant eius 30 sententiis confixum Antonium ; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen ; Cale- num procuratoreru ; Pisonem familiarem ; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem : non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae volun- 5 tatis. Inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt : quibus gerendus mos est, quoniam semel 8 liberales esse coepimus. Proficiscantur legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. Quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, 10 patres conscripti, consulere debetis. Parcite oculis saltem rueis et aliquam veniam iusto dolori date. Quo enim aspectu videre potero--omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est--sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius 15 de me acerbissimae contiones ? Adeone me ferreum puta- tis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec 20 20 Antoniana saxa proiectus est. An L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. Atque idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos 25 aureos daret, de meis bonis se dare dixit : si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. Non ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo prae- tores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. Non possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis ; nec id fit fastidio meo sed caritate rei publicae. Sed vincam animum 21 mihique imperabo : dolorem iustissimum, si non potuero 5 frangere, occultabo. Quid ? vitae censetisne, patres con- scripti, habendam mihi aliquam esse rationem ? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis ; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. Is enim sum, nisi me forte fallo, qui vigillis, curis, sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acer- bissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut non obstarem rei publicae, ne quid adrogantius videar dicere. Quod cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo 22 cogitandum putatis? Hic cum essem in urbe ac domi, 9 tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amico- rum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt : quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas ? Tres viae sunt ad Muti- 20 nam--quo festinat animus ut quam primum illud pignus Iibertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim ; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum edide- rim, cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. 25 Tres ergo, ut dixi, viae : a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia. Nunc, quaeso, attendite num aber- 23 ret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. Scimusne igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni VII viralis auctoritas ? Nobiscum nec animo certe est nec corpore. Si autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. Quis igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum ? Dic mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam 5 aperte est factus inimicus. Possum Cassiam vitare tenere Flaminiam : quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius vene- rit, poterone Ariminum tuto accedere ? Restat Aurelia. Hic quidem etiam praesidia habeo ; possessiones enim sunt P. Clodi. Tota familia occurret ; hospitio invitabit propter 10 familiaritatem notissimam. Hisce ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die rever- terer, ire non sum ausus ? Domesticis me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. Itaque in urbe maneo, si licebit, manebo. Haec mea sedes est, haec vigilia, haec 15 custodia, hoc praesidium stativum. Teneant alii castra, gerant res bellicas ; occiderint hostem ; nam hoc caput est ; nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. Neque vero recuso munus hoc : quamquam populuru Romanum video pro me recu- 20 sare. Nemo me minus timidus, nemo tamen cautior. Res declarat. Vicesimus annus est cum omnes scelerati me unum petunt. Itaque ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt : me salvum adhuc res publica conservavit sibi. Timide hoc dicam ; scio enim quidvis homini acci- 25 dere posse--verum tamen semel circumsessus lectis valen- tissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime 25 possem exsurgere. Possumne igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero ? Gloriam in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vitupera- tionem relinquere. Quis bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? At sunt qui 5 dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt : minus dolen- dum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. Etenim qui multorum custodem se profiteatur, eum sapi- entes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Cum saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quae- renda. Quis enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? Haec neque hoc tempore neque in me valent. Non modo enim poenam 26 non extimescet qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam 15 sperabit a latronum gregibus et praemia. Haec ego in urbe 11 piovideo : facilis est circumspectus unde exeam, quo pro- grediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. Num idem in Appennini tramitibus facere potero ? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, 20 animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis lega- tionis attendere. Sed effugi insidias, perrupi Appenninum : nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. Quinam locus capietur ? Si extra castra, ceteri vide- rint : ego me vix tuto futurum puto. Novi hominis furo- 25 rem, novi effrenatam violentiam. Cuius acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit. Memini conloquia et cum acerri- 27 30 mis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marso- rum, inter bina castra conlocutus est : quo quidem die memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. Quem cum 5 Scato salutasset, " Quem te appellem ?' inquit. At ille "Voluntate hospitem, necessitate hostem.' Erat in illo conloquio aequitas ; nullus timor, nulla suberat suspicio ; mediocre etiam odium. Non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum 10 Scipione inter Cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem. alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure civitatis leges inter se et con- diciones contulerunt. Non tenuit omnino conloquium illud 12 fidem : a vi tamen periculoque afuit. Possumusne igitur in 15 Antoni latrocinio aeque esse ruti? Non possumus ; aut, 28 si ceteri possunt, me posse diffido. Quod si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur ? In nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. Reliquum est ut et accipiantur et remittantur postulata per 20 litteras. Ergo erimus in castris, meaque ad omnia postu- lata una sententia ; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse, redisse me putatote : legationem confecero. Omnia ad senaturu mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. Neque enim licet aliter neque permissum est 25 nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis per- mitti solet more maiorum neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. Quae cum agam in consilio non nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet ? 30 Facite hoc meum consilium legiones novas non improbare; 29 nam Martiam et quartam nihil cogitantis praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo scio : quid ? veteranos non veremur--nam timeri se nc ipsi quidem volunt--quo- 5 nam modo accipiant severitatem meam ? Multa enim falsa de me audierunt ; multa ad eos improbi detulerunt, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi : sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. Sunt autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes. Horum ego 30 cogitationem non vereor ; impetum pertimesco. Haec quo- que tanta pericula si efugero, satisne tutum reditum putatis 15 fore? Cum enim et vestram auctoritatem meo more de- fendero et meam fidem rei publicae constantiamque praesti- tero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. Custodiatur igitur vita rei publicae ruea, quoad vel dignitas vel natura patietur, 20 patriae reservetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. Haec cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar. Om- nino, patres conscripti, totum huiusce rei consilium non 25 periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. De qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro. M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA TERTIA DECIMA A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne con- dicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restin- gueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum iucunda tum salutaris. Nam nec privatos focos nec 5 publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile de- lectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive 10 iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico. Nam quid ego de proximo dicam cuius acta defen- dimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur ? Nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo 15 habendus est, qui civile bellum concupiscit. Sed hoc pri- mum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si conve- 20 nisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupidi- tate Caesar remisisset et pacem stabilem et aliquam rem 5 publicam nobis habere licuisset. Hoc vero quid est ? cum 2 Antoniis pax potest esse ? cum Censorino, Ventidio, Tre- bellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa ? Exempli causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum. Addite illa naufragia Caesaris 3 10 amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones ; addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium Caelium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium : comi- tatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui 15 suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt. 0 fidam dexteram Antoni qua 4 ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis fecerimus ] Hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. Illis 20 locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. Quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum ] Nisi forte 25 eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem vene- rint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quem- que nostrum. Non recordamini per deos immortalis ] quas 3 in eos sententias dixeritis ? Acta M. Antoni rescidistis ; leges refixistis ; per vim et contra auspicia latas decrevistis ; totius Italiae dilectus excitavistis ; conlegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. Cum hoc quae pax potest esse ? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent ; odisses eum quem non videres. 5 Hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus ; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus ? At incer- tus exitus belli. Est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare--tantum enim possunt-- 6 fortunae culpam non extimescere. Sed quoniam ab hoc 10 ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postu- latur--quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiun- gamus tamen-- fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum : quid sapientia ? Cautioribus utitur consiliis, in posterum 15 providet, est omni ratione tectior. Quid igitur censet ? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea : " Etiamne, si erit, 20 cum id fecero, serviendum ?' Si adnuerit, ne ego sapien- tiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. Sin respond- erit : " Tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his liber- 25 tatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,' tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream. Itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur ; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse 30 fortunam. Aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi--quod omen avertat Iuppiter ]--si non spiritu, at virtutis laude vivemus. At enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex 4 5 maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patres conscripti auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius vir- tutem vel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa privata magna eius in me melita, mea quaedam officia in illum. Maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior. Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum 8 adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum 20 tenet. Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maior- umque monumenta ; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. Nemo ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia 15 liberati. Talis igitur vir et civis opinione labi potest, volun- tate a re publica dissidere nullo pacto potest. Pacem volt M. Lepidus. Praeclare si talem potest efficere qualem 9 nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum 30 illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. Haec causa fuit cur decemeretis statuam in rostris cum inscri- ptione praeclara, cur absenti triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile 5 confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis. Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pom- peium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica Antonios ? In altero pudor, gravitas, moderatio, integritas ; in illis--et cum hos compello, praetereo animo 10 ex grege latrocini neminem--libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. Deinde vos obsecro, patres con- scripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit ? Salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redi- met, inquam, Cn. Pompei domum filius. 0 rem acerbam ] Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in 11 praedae dissipatione inimicus victor redegisset. Sed hanc 20 mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunc- tione deposco : redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. Nam argentum, vestem, supel- lectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissi- pavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit ; 25 etiam ab Antonio Tusculanum ; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depel- lantur. Sunt alii plures fortasse, sed mea memoria dila- buntur. Ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. 30 Satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex 12 illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto ? An is non reddet qui domini patrimonium cir- cumplexus quasi thesaurum draco, Pompei servus, libertus 5 Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit ? Atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spo- pondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus, Haec senatus : reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam 10 persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nomi- natione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter Optimus Maximus cuius interpretes internuntiique constituti sumus, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium ? Mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare. Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereun- 20 dum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, 3 C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad 25 Mutinam, ni vereretur ne veteranorum animos offenderet. Est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minu' multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam 30 eius mores ferunt facere videatur. Si enim nos exercitu 14 terret, non meminit illum exercitum senatus populique Ro- mani atque universae rei publicae esse, non suum. At uti potest pro suo. Quid tum ? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si peruiciosa erunt, si facere omnino non licebit ? Quid autem turpius 5 aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum ; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum 10 institutisque conceditur, Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis : senatui populoque Romano parebis, si quam ad 15 aliam rem te forte traduxerit. Haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos ; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. Quod si auctoritatem inter- 20 ponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen sena- tus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem 25 recuperandam ; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui ; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt ; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus ; speramus op- 16 tima, pati vel difficillima malumus quam servire. Caesar 30 confecit invictum exercitum ; duo fortissimi consules adsunt cum copiis ; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt ; in D. Bruti salute certatur ; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra 5 quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius con- diciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus ? At periculum est ne opprimamur. Non metuo ne is qui 8 suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest prodat salutem suam. Bonos civis primum natura efficit adiuvat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. Sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet. Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, 17 quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus ; vidit quam abiectus, quam 15 confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. Qui si reli- quis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat ? et 20 si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat ? Itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipsc in ceteros exstitit. Qua enim in barbaria 18 quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac 15 urbe armis barbarorum stipatus Antonius ? Caesare domi- nante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. Hoc archipirata--quid enim dicam tyranno ?--haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet ; lautissimum 30 oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colo- norum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit ; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crude- lissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones truci- davit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat ] Quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis 5 9 obtulerunt. Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit : quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quae- cumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est 10 quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divi- surum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae guidem omnia citi- us delata quam scripta sunt. Rediit ad milites ; ibi pestifera 15 illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capito- lium ; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente--nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat--adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare : 20 20 egressus est non viis, sed tramitibus paludatus. Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se 25 totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque sae- psisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque con- sulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me-- testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident--invito et repugnante legati missi tres con- sulares ad latronum et gladiatorum ducem. Quis tam bar- 21 5 barus umquam, tam immanis, tam ferus ? Non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum ; agros divexat civium optimorum ; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. Cum hoc, M. Lepide, pax esse quae 10 potest ? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica. Quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas 22 huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi Eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter 20 disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. "Antonius Hirtio et Caesari.' Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. Satis hoc quidem scite : deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. " Cognita 25 morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.' Videte quid se gavisum, quid doluisse dicat : facilius de pace deliberabitis. " Dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut 30 impendente laetandum est.' 0 Spartace ] quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas ? sceleratum Trebonium ? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste 23 seduxit ? Age, hoc laetaris : videamus quid moleste feras. 5 " A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemi- scendum est.' Quid ingemiscis ? Hostem Dolabellam ? quid ? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus 10 missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudi- catum ? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu ? Quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi pro- ponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes 15 omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium appellat. Quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. Is autem humilitatem despicere 11 audet cuiusquam qui ex Fadia sustulerit liberos ? " Acerbis- 24 simum vero est te, A. Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et 20 talem ab eo relictum qualem ipse miraris.' Equidem negare non possum a Caesare Hirtium omatum, sed illa ornamenta in virtute et in industria posita lucent. Tu vero qui te ab eodem Caesare ornaturu negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua 25 virtus provexisset, ecquo genus ? In lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. " Et te, o puer.' Puerum appellat quem non modo virum sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. Est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam 5 amentiam puero praebet ad gloriam. "Qui omnia nomini debes.' Debet vero solvitque praeclare. Si enim ille 25 patriae parens, ut tu appellas--ego quid sentiam videro-- cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam ? "id agere ut iure demi- 10 nutus sit Dolabella ? ' Turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam ] "et ut venefica haec liberetur obsidione?' Veneficam audes appellare eum virum qui tuis veneficiis lemedia invenit ? quem ita obsides, nove Hannibal aut si 15 quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris : undique fi " . :. aere s- Nimirum recte omnes insequentur; manseris: haerebis. Nimirum recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. " Vt quam potentissimus sit Cassius atque 20 Brutus ]' Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut 26 etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos ? "Nimirum eodem modo haec aspicitis ut priora.' Quae tandem ? "Castra Pompei 25 senatum appellatis.' An vero tua castra potius senatum 12 appellaremus ? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evol- sus ; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros-- nos enim Caesaris beneficia defendimus--praetorii Phila- 30 delphus Armius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius, columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, queru An- tonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis ; VII virales Lento, Nucula ; tum deliciae 5 atque amores populi Romani L. Antonius ; tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit ; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro ; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri 10 27 balneatorem. Sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in primis : qui si senatum dilexisset, numquam curiam incen- disset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum pluribus sui similibus. Illud tamen non verum in hoc Planco quod 15 proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. Fracta sunt et vivit. Hoc tamen, ut alia 13 multa, Aquilae referatur acceptum. Est etiaru ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis ; itaque Caesaris munera arrosit : Deciorum quidem multo intervallo per hunc prae-20 clarum virum meruoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem 28 numquam videramus ? Est quidem alter Saserna : sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in 25 eorum praenominibus errem. Nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, pmetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. Est etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. Apertam curiam vidit post Caesaris mortem : mutavit calceos ; pater conscriptus repente factus est. Non novi 5 Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum ofendi qui illum negaret dignum Antoni senatu. Arbitror me aliquos praeterisse ; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares : qui si omnes 10 viverent, bellum omnino hoc non fuisset ; auctoritati cessisset audacia. Sed quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intel- 29 legi potest quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. Quod 14 si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eius- 15 que conlegam ante, M. Marcellum --quos civis, quos viros ]--si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M. Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consula- ribus non esset Pompeianus despiciendus senatus. Vtrum 30 igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium ? Qui vero praetorii ] quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute princeps. Quid reliquos clarissimos viros commemorem ? Nostis omnis. Magis vereor ne longum 30 me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo pu- tetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii ] Quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non vene- 15 runt. Nunc reliqua attendite. " Victum Ciceronem ducem habuistis.' Eo libentius "ducem' audio quod certe ille dicit invitus ; nam de victo nihil laboro. Fatum enim meum 5 est sine re publica nec vinci posse nec vincere. "Mace- doniam munitis exercitibus.' Et quidem fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. " Africam commisistis Varo bis capto.' Hic cum Gaio fratre putat se litigare. "In Syriam Cassium misistis.' Non igitur sentis huic causae 10 orbem terrae patere, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere ? "Cascam tribunatum gerere passi 31 estis." Quid ergo ? ut Marullum, ut Caesetium a re publica removeremus eum per quem ut neque idem hoc posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus ? 15 " Vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum men- tioneru facere audet ? neque illius diei memoriam perhor- rescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? " Veteranorum colonias, deductas lege senatus consulto sus- 20 tulistis.' Nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata sanximus ? Vide ne tu veteranos, etiam eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi 32 iam sentiunt se numquam exituros. "Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.' Nihil disputo de 25 iure belli--magis facilis disputatio est quam necessaria-- illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. " Neminem Pompeianum qui vivat teneri 16 lege Hirtia dictitatis.' Quis, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. Omnino mea qui- dem sententia legem illam appellare fas non est ; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. " Apuleiana pecunia Brutum subornastis.' Quid ? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bo- num paeniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. "Securi 33 percussos Petraeum et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.' Non laudavimus quod ne audivimus quidem. Valde enim nobis in tanta perturba- tione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitan- 15 dum fuit. " Theopompum, nudum, vi expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.' Magnum crimen sena- tus ] De Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat ? "Ser. Galbam eodem pugione 20 succinctum in castris videtis.' Nihil tibi de Galba respondeo, foltissimo et constantissimo civi : coram aderit ; praesens et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. " Milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant : et eosdem nec opinantis 25 ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.' Scilicet verba dedimus, decepimus : ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani quid ageretur ; non illi senatus auctoritatem, non libertatem po- puli sequebantur : Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur ; te videlicet salvum, 17 beatum, florentem esse cupiebant. 0 miser cum re, tum 34 hoc ipso quod non sentis quam miser sis ] Sed maximum crimen audite. " Denique quid non aut probastis aut fe- cistis quod faciat, si reviviscat '-- Quis ? credo enim, adferet 5 aliquod scelerati hominis exemplum --" Cn. Pompeius ipse ? ' O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus ] " aut filius eius, si modo possit.' Poterit, mihi crede : nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. " Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Bru- tum aut frumento iuvero.' Alii istuc negant : ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. " Quid ? hoc placetne veteranis istis ? quibus adhuc omnia integra sunt.' Nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio 15 35 consensuque oderint. "Quos iam vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi.' An corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? "At militibus inclusis opem fertis. Nihil moror eos salvos esse et ire quo libet si tantum modo 20 patiuntur perire eum qui meruit.' Quam benigne ] denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt : per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam 36 conlegae parentasset. " Concordiae factam esse mentionem 25 scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. Difficile est credere, eosque qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse fac- turos. Vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere 5 posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium faci- norum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne cemitis ex uno fonte omnia scelera manare ? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus--ita enim 10 videtur Antonio--sibi parcere idem sentienti. Quid huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi con- venisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse inhiberet supplicia nobis ? O conservandus civis cum tam pio iusto- 15 que foedere ] Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque pro- vinciam; ut Alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam turpissimis rei publicae 20 sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. Cavebat etiam L. Antonio, qui fu- erat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega. "Quam ob rem vos potius animad-38 vertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni 15 mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius con- currere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.' Si esset iugulata, numquam exsurgeret : quod tibi tuisque contingat. " Vtrum ' inquit " elegantius.' Atqui hoc bello 30 de elegantia quaeritur ] "et partibus utilius.' Partes, furiose, 39 dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem desig- natum ; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar ; cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas ? 5 Potiusne Treboni mortem quam Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. Sed videte quid moliatur. Cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum quiillam rem gesse- 10 19 runt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt. "Quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis : qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Cae- 15 sarem gloriatus est.' Pergit in me maledicta dicere, quasi vero ei pulcherrime priora processerint : quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiteruae. Ego lanista? Et quidem non insipiens : deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. " Vtri 20 ceciderint,' scribit "lucro nobis futurum.' O praeclarum lucrum, cum te victore--quod di omen avertant ]--beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ' deceptos' ait "isdem ornamentis' Hirtium et Caesa- rem. Quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio oma- 25 mentum? nam Caesari plura et maiora debentur. Decep- tum autem patrem a me dicere audes ? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus : cuius, homo ingratissime flaminium cur reliquisti? Sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam : " Mihi qui- dem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi 5 nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.' Omitto alia : fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. Quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum diripiendarumque pro- vinciarum? Nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur ? " nec Lepidi societatem violare, piissimi homi- mis.' Tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? Id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. Nihil 15 agis --quamquam adfirmare de altero difficile est --de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam ; bene sperabo, dum licebit. Revocare te a furore Lepidus voluit non adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in l0 lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis. " nec Plancum prodere participem consiliorum.' plancum participem ? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae--nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equi- 5 tatu peditatuque Gallorum--quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse huius belli feret principa- tum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora. Sed iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: "Si me rectis sensibus 45 euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. Sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppli- ciorum vestrorum. Namque si victi Pompeiani tam inso- lentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.' Praecipias licet gaudia : non enim tibi cum Pompeianis, sed 5 cum universa re publica bellum est. Omnes te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio ; vero prope diem sentiemus. Quae si tecum ipse recolueris, 46 aequiore animo et maiore consolatione moriere. ' Denique 10 suruma iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt una nobiscum Caesaris mortem.' Hac Antoni sen- tentia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsi- 15 deant, Mutinam expugnare cupiant ? Quid de Pansa et Hirtio loquor ? Caesar, singulari pietate adulescens, pote- ritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias perse- quatur ? Itaque fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo maior adulescens Caesar, ma- 20 ioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus uruquam est et intellegit maximam pietatem conservatione 47 patriae contineri. Quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ven- 25 tidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi coruua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? Hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani 30 libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bo- norum, urbis Italiaeque partitio ? Veniamus aliquando ad clausulam. " Legatos venire non credo.' Bene me novit, Reliqui veniant, proposito praesertim exemplo Dolabellae Sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam con,sul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur. " Cum 48 venerint, quae postulant cognoscam.' Quin tu abis in malaru pestem malumque cruciatum ? Ad te quisquam 10 veniat nisi Ventidi similis ? Oriens incendium qui restin- guerent summos viros misimus ; repudiasti: nunc in tan- tam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem sed ne ad deditione quidem feceris ? 15 Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis. Cum hoc pacem M. 49 Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret, aut vellet aut fieri posse arbitraretur ? 10 " Prius undis flamma,' ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. Monstra quaedam ista et portenta sunt et prodigia rei publicae. Moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras 25 demigrare, unde Antoniorum "nec facta nec nomen audiat,' quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. Optatissimum est vincere ; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate. 50 Quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, 5 viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano 10 pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique cam reru fore. Hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur. 15 M. TVLLI CICERONIS IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA QVARTA DECIMA SI, ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum 5 egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius peri- culum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. Ante vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque pugnae ; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate. Confectio autem huius belli est D. Bruti salus. Quae 2 autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus ? Nos vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redi- 15 erimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. Nam hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere. Atque animadverto, patres conscripti, 3 quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redieri- mus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteri- tatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse 5 ad togas. Tollite hanc : nullam tam pravae sententiae causam reperietis. Vos vero, patres conscripti, conservate auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen. Ad 10 D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetu- dinis animi virtus et spes victoriae confirmavit ; Caesar cum exercitu per se comparato cum primum his pestibus rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque do- lorem aliquem domesticum patriae caritate. Quid C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus 20 consultis facl-endis gravissimis in Antonium, nobis cohor- tandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus fre- quens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. Quod sperare nos quidem debemus, patres con- scripti, aut inibi esse aut iam esse confectum : sed spei fructum rei convenit et evento reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur. 30 6 Sed quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de le sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. Imbuti gladii sunt, patres conscripti, 3 legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus consulum, tertio Caesaris proelio. Si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas : nefarium scelus, si civium. Quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit ? nisi mucrones etiam no- strorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an 10 in hoste figantur. Supplicationem decernitis : hostem non appellatis. Gratae vero nostrae dis immortalibus gratula- 7 tiones erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo ] "De improbis' inquit " et audacibus.' Nam sic eos appellat clarissimus vir : quae sunt urbanarum male- dicta litium, non inustae belli internecini notae. Testa- menta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt : his enim vitiis adfectos et talibus malos aut audacis appellare consuetudo solet. Bellum inexpiabile 8 infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeter- 20 rimus ; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano - omnibus--quamquam ruit ipse suis cladibus--pestem, vasti- tatem, cruciatum, tormenta denuntiat : Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur ; quaeque esset facturus in 15 hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate con- iunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum 9 vel, si etiam di oderunt quos oportet, deorum. Refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. Quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore 5 subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. Sed vis calamitosa est quam illis obtulerunt: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. Est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem 4 Carthaginiensium victam esse fateatur ? Qua enim in urbe 10 tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius ? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas 10 eodem est animo non est hostis putandus. Si vero coloni- arum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas ege- 15 states latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat ? Recordamini, per deos immortalis ] patres conscripti, quid hoc biduo tiruu- erimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissi- patis. Quis liberos, quis coniugem aspicere poterat sine 20 fletu ? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem ? Aut foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogita- bant. Haec a quibus timebantur, eos hostis appellare dubi- tamus ? Gravius si quis attulerit nomen, libenter adsentiar : hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar. 25 11 Itaque cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decemere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni sed tribus ducibus sint decernendae. Sed hoc primum - faciam ut imperatores appellem eos quorum virtute, con- 30 silio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. Etenim cui viginti his annis suppli- catio decreta est ut non imperator appellaretur aut mi- nimis rebus gestis aut plerumque nullis? Quam ob rem 5 aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur. An si quis Hispanorum 5 aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem ap- 10 pellaret senatus : tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta--ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint--clarissimis ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus ? Quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum 15 ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope trium- phantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit? Is enim demum est mea quidem 13 sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica 20 meritis testimonium a consensu civitatis datur. Nam sive in com muni gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest. Tu igitur ipse de te ? dixerit quispiam. Equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. Nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur ? Scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me 14 Parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. In aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset efecerit. An vero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim 5 repente Catilina? Quibus auspiciis istos fascis augur ac- ciperem, quatenus haberem, cui traderem ? Quemquamne fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet ? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste sermo? Cum, ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a 10 Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. Ibi cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capi- tolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me con- 15 cursum futurum civitatis putabant. Quod ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt ; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt Quod cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex 20 quo caedes esset vestrum omnium consecuta. Quae res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius 16 sceleris fons aperietur. Itaque P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non 25 potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. In qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. Post hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt : ut idem dies 5 non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam cele- berrima populi Romani gratulatione auxerit. Haec interposui, patres conscripti, non tam ut pro me 17 dixerim--male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus--quam ut quosdam nimis ieiuno 10 animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me 7 15 post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem mon inviti videbant ] Hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere 10 sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari? Quod si quis de contentione 18 principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit ; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re 25 publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties ? aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te im- probos invitabis ? Nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius ? 30 Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter. Haec populum Romanum videre, anim- 19 advertere, iudicare quidam moleste ferunt. Poteratne fieri ut non proinde homines de quoque ut quisque mereretur iudicarent ? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum 5 et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit : ita de quoque 20 ut quemque meritum arbitrantur existimant. Memoria tenent me ante diem XIII. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse ; me ex Kalendis Ianuariis ad 10 hanc horam invigilasse rei publicae ; meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse ; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sen- tentiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium ; 15 semper illum hostem, semper hoc bellum ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pesti- 21 ferae pacis inimicus; idem P. Ventidium, cum alii praetorem, ego semper hostem. Has in sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auc- 20 toritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidis- 8 sent. Sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari, sententiis nostris hostis iudicari. 22 Antea cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius 25 sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt : quod in hac causa iam fieri non potest. Ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus. Supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit ; num- quam enim in civili bello supplicatio decreta est. Decretam dico ? ne victoris quidem litteris postulata est. Civile bellum 23 5 consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit : supplicationis mentio nulla. Grave bellum Octavianum insecutum est : supplicatio Cinnae nulla victori. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla : nulla supplicatio decreta a senatu. Ad te ipsum, P. Servili, 10 num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia ? num te de supplicatione voluit leferre ? Profecto noluit. At misit postea de Alexandrea, de Pharnace : Phar- saliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam 5 victoribus incolumis et florens civitas esse posset. Quod 24 idem contigerat superioribus bellis civilibus. Nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. Quam ob rem aut supplicatio re pu- 20 blica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. Quod ergo ille re, id ego etiam verbo, 9 cum imperatores eos appello : hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico. Quo 25 modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium ? Est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. Quid ? Caesarem, deorum bene- 30 ficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare impera- torem ? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit. Vnius autem diei quot et quantae virtutes, di im- 26 mortales, fuerunt ] Princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit ; dignus imperator 5 legione Martia, digna legio imperatore. Cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. Sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae 10 vitam reservavit. Ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant ] Quid dicam de Hirtio ? qui re audita e castris duas legiones eduxit 15 incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam ' quae constituta ex veteranis docuit hoc proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. His viginti cohortibus, nullo equitatu, 20 Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus An- toni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis Optimi Maximi ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae 25 sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. 0 solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium ] An vero quisquam dubi-30 tabit appellare Caesarem imperatorem ? Aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. Ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postu- landa : cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam spem eius nominis deferebamus ; quod cum est consecutus, 5 auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. Hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. Ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata. Decerno igitur eorum trium nomine quin- quaginta dierum supplicationes : causas, ut honorlficentis- simis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia. Est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus quamque grati. Quam ob rem 5 promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tribu- turos nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo ; aequum est enim militum, talium praesertim, hono- rem coniungi. Atque utinam, patres conscripti, civibus om- 30 nibus solvere nobis praemia liceret ] quamquam nos ea quae 20 promisimus studiose cumulata reddemus. Sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur : quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. Sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari 5 videmur : illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum virtutem memoria prose- qui qui pro patria vitam profuderunt. Quorum de honore 31 utinaru mihi plura in mentem venirent ] Duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempitemam, alterum ad 12 leniendum maaerorem et luctum proximorum. Placet igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint monumentum fieri quam amplis- simum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. Haec se prima latrocinio abrupit 5 Antoni ; haec tenuit Albam ; haec se ad Caesarem contulit ; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. Quarta victrix desiderat neminem : ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae 32 naturae dcbita pro patria est potissimum reddita ] Vos vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. In fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. Etenim Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. Illi igitur impii quos occidistis etiam ad inferos 15 poenas parricidi luent ; vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. Brevis a natura vita nobis data est ; at memoria bene red- ditae vitae sempiterna. Quae si non esset longior quam haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et 20 periculis ad summam laudem gloriamque contenderet ? 33 Actum igitur praeclare vobiscum, t-ortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia po- sterorum sepulta esse poterit, cum vobis immortale monu- 25 mentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. Multi saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis -clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. Atque utinam maiora possemus, quando quidem a vobis maxima accepimus ] Vos ab urbe furentem Antonium avertistis ; vos redire molientem rep- pulistis. Erit igitur exstructa moles opere magnifico in- cisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, num- quamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monu- mentum aut audient gratissimus sermo conticescet. Ita 5 pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti. Sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio : parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt ; 0 liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; con, iugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit ; fratribus quod in se ut corporum, sie virtutis similitudinem esse confident. Atque utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua de- ponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eos ue nee inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepul- tura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneri- bus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara Virtutis. Quam ob rem maximum quidem solacium 35 erit propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. Atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda ; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, con-- iugibus, fratribus eadem tribuenda censeo. 36 Sed ut aliquando sententiam complectar, ita censeo : cum fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint ; ipseque C. Pansa consul, im- perator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem 37 militem desiderarit, cumque C. Caesar pro praetore, im- 15 perator, consilio diligentiaque sua castra feliciter defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit : ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, con- stantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona for- tunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter 25 ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria 38 constituat : cumque virtus legionum digna clarissimis im- peratoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re pub- 30 lica recuperata persoluturum, cumque legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita culn maiore numero hostium contenderit ut plurimos caederent caderent non nulli, cumque sine ulla retractatione pro patria vitam pro- fuderint ; cumque simili virtute reliquarum legionum milites 5 pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: guaestoresque urbanos ad eam rem pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur ad memoriam posteritatis sempiternam scelus crude- lissimorum hostium militumque divinam virtutem, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur 5 eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus : eisque tribuantur quae mili- tibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent qui morte vicerunt.