EST INTERDUM PRAESTARE MERCATURIS REM QUAERERE, NISI TAM PERICULOSUM SIT, ET ITEM FENERARI, SI TAM HONESTUM SIT. MAIORES NOSTRI SIC HABUERUNT ET ITA IN LEGIBUS POSIVERUNT; FUREM DUPLI CONDEMNARI, FENERATOREM QUADRUPLI. QUANTO PEIOREM CIVEM EXISTIMARINT FENERATOREM QUAM FUREM, HINC LICET EXISTIMARE. ET VIRUM BONUM QUOM LAUDABANT, ITA LAUDABANT; BONUM AGRICOLAM BONUM=QUE COLONUM? AMPLISSIME LAUDARI EXISTIMABATUR QUI ITA LAUDABATUR. MERCATOREM AUTEM STRENUUM STUDIOSUM=QUE REI QUAERENDAE EXISTIMO, VERUM, UT SUPRA DIXI, PERICULOSUM ET CALAMITOSUM. AT EX AGRICOLIS ET VIRI FORTISSIMI ET MILITES STRENUISSIMI GIGNUNTUR, MAXIME=QUE PIUS QUAESTUS STABILISSIMUS=QUE CONSEQUITUR MINIME=QUE INVIDIOSUS, MINIME=QUE MALE COGITANTES SUNT QUI IN EO STUDIO OCCUPATI SUNT. NUNC, UT AD REM REDEAM, QUOD PROMISI INSTITUTUM PRINCIPIUM HOC ERIT. QUO MODO AGRUM EMI PARARI=QUE OPORTEAT PRAEDIUM QUOM PARARE COGITABIS, SIC IN ANIMO HABETO; UTI NE CUPIDE EMAS NEVE OPERA TUA PARCAS VISERE ET NE SATIS HABEAS SEMEL CIRCUMIRE? QUOTIENS IBIS, TOTIENS MAGIS PLACEBIT QUOD BONUM ERIT. VICINI QUO PACTO NITEANT, ID ANIMUM ADVERTITO; IN BONA REGIONE BENE NITERE OPORTEBIT. ET UTI EO INTROEAS ET CIRCUMSPICIAS, UTI INDE EXIRE POSSIS. UTI BONUM CAELUM HABEAT? NE CALAMITOSUM SIET? SOLO BONO, SUA VIRTUTE VALEAT. SI POTERIS, SUB RADICE MONTIS SIET, IN MERIDIEM SPECTET, LOCO SALUBRI? OPERARIORUM COPIA SIET, BONUM=QUE AQUARIUM, OPPIDUM VALIDUM PROPE SIET? SI AUT MARE AUT AMNIS, QUA NAVES AMBULANT, AUT VIA BONA CELEBRIS=QUE. SIET IN HIS AGRIS, QUI NON SAEPE DOMINOS MUTANT; QUI IN HIS AGRIS PRAEDIA VENDIDERINT, QUOS PIGEAT VENDIDISSE. UTI BENE AEDIFICATUM SIET. CAVETO ALIENAM DISCIPLINAM TEMERE CONTEMNAS. DE DOMINO BONO COLONO BONO=QUE AEDIFICATORE MELIUS EMETUR. AD VILLAM CUM VENIES, VIDETO VASA TORCULA ET DOLIA MULTA=NE SIENT; UBI NON ERUNT, SCITO PRO RATIONE FRUCTUM ESSE. INSTRUMENTI NE MAGNI SIET, LOCO BONO SIET. VIDETO QUAM MINIMI INSTRUMENTI SUMPTUOSUS=QUE AGER NE SIET. SCITO IDEM AGRUM QUOD HOMINEM, QUAMVIS QUAESTUOSUS SIET, SI SUMPTUOSUS ERIT, RELINQUI NON MULTUM. PRAEDIUM QUOD PRIMUM SIET, SI ME ROGABIS, SIC DICAM; DE OMNIBUS AGRIS OPTIMO=QUE LOCO IUGERA AGRI CENTUM, VINEA EST PRIMA, VEL SI VINO MULTO EST? SECUNDO LOCO HORTUS IRRIGUUS? TERTIO SALICTUM? QUARTO OLETUM? QUINTO PRATUM? SEXTO CAMPUS FRUMENTARIUS? SEPTIMO SILVA CAEDUA? OCTAVO ARBUSTUM? NONO GLANDARIA SILVA. PATRIS FAMILIAE OFFICIA PATER FAMILIAS, UBI AD VILLAM VENIT, UBI LAREM FAMILIAREM SALUTAVIT, FUNDUM EODEM DIE, SI POTEST, CIRCUMEAT? SI NON EODEM DIE, AT POSTRIDIE. UBI COGNOVIT, QUO MODO FUNDUS CULTUS SIET, OPERA QUAEQUE FACTA INFECTA=QUE SIENT, POSTRIDIE EIUS DIEI VILICUM VOCET, ROGET QUID OPERIS SIET FACTUM, QUID RESTET, SATIS=NE TEMPERI OPERA SIENT CONFECTA, POSSIT=NE QUAE RELIQUA SIENT CONFICERE, ET QUID FACTUM VINI, FRUMENTI ALIARUM=QUE RERUM OMNIUM. UBI EA COGNOVIT, RATIONEM INIRE OPORTET OPERARUM, DIERUM. SI EI OPUS NON APPARET, DICIT VILICUS SEDULO SE FECISSE, SERVOS NON VALUISSE, TEMPESTATES MALAS FUISSE, SERVOS AUFUGISSE, OPUS PUBLICUM EFFECISSE. UBI EAS ALIAS=QUE CAUSAS MULTAS DIXIT, AD RATIONEM OPERUM OPERARUM=QUE VILICUM REVOCA. CUM TEMPESTATES PLUVIAE FUERINT, QUAE OPERA PER IMBREM FIERI POTUERINT; DOLIA LAVARI, PICARI, VILLAM PURGARI, FRUMENTUM TRANSFERRI, STERCUS FORAS EFFERRI, STERCILINUM FIERI, SEMEN PURGARI, FUNES SARCIRI, NOVOS FIERI, CENTONES, CUCULIONES FAMILIAM OPORTUISSE SIBI SARCIRE? PER FERIAS POTUISSE FOSSAS VETERES TERGERI, VIAM PUBLICAM MUNIRI, VEPRES RECIDI, HORTUM FODIRI, PRATUM PURGARI, VIRGAS VINCIRI, SPINAS RUNCARI, EXPINSI FAR, MUNDITIAS FIERI? CUM SERVI AEGROTARINT, CIBARIA TANTA DARI NON OPORTUISSE. UBI COGNITA AEQUO ANIMO SINT QUAE RELIQUA OPERA SINT, CURARE UTI PERFICIANTUR. RATIONES PUTARE ARGENTARIAM, FRUMENTARIAM, PABULI CAUSA QUAE PARATA SUNT? RATIONEM VINARIAM, OLEARIAM, QUID VENIERIT, QUID EXACTUM SIET, QUID RELIQUUM SIET, QUID SIET QUOD VENEAT? QUAE SATIS ACCIPIUNDA SINT, SATIS ACCIPIANTUR? RELIQUA QUAE SINT, UTI COMPAREANT. SI QUID DESIT IN ANNUM, UTI PARETUR? QUAE SUPERSINT, UT VENEANT? QUAE OPUS SINT LOCATO, LOCENTUR? QUAE OPERA FIERI VELIT ET QUAE LOCARI VELIT, UTI IMPERET ET EA SCRIPTA RELINQUAT. PECUS CONSIDERET. AUCTIONEM UTI FACIAT AUCTIONEM UTI FACIAT; VENDAT OLEUM, SI PRETIUM HABEAT? VINUM, FRUMENTUM QUOD SUPERSIT, VENDAT? BOVES VETULOS, ARMENTA DELICULA, OVES DELICULAS, LANAM, PELLES, PLOSTRUM VETUS, FERRAMENTA VETERA, SERVUM SENEM, SERVUM MORBOSUM, ET SI QUID ALIUT SUPERSIT, VENDAT. PATREM FAMILIAS VENDACEM, NON EMACEM ESSE OPORTET. PRIMA ADOLESCENTIA AGRUM CONSERERE OPORTET PRIMA ADULESCENTIA PATREM FAMILIAE AGRUM CONSERERE STUDERE OPORTET? AEDIFICARE DIU COGITARE OPORTET, CONSERERE COGITARE NON OPORTET, SED FACERE OPORTET. UBI AETAS ACCESSIT AD ANNOS XXXVI, TUM AEDIFICARE OPORTET, SI AGRUM CONSITUM HABEAS. ITA AEDIFICES, NE VILLA FUNDUM QUAERAT. VILLAM RUSTICAM UTI AEDIFICATAM HABEAT PATREM FAMILIAE VILLAM RUSTICAM BENE AEDIFICATAM HABERE EXPEDIT, CELLAM OLEARIAM, VINARIAM, DOLIA MULTA, UTI LUBEAT CARITATEM EXPECTARE; ET REI ET VIRTUTI ET GLORIAE ERIT. TORCULARIA BONA HABERE OPORTET, UT OPUS BENE EFFICI POSSIT. OLEA UBI LECTA SIET, OLEUM FIAT CONTINUO, NE CORRUMPATUR. COGITATO QUOT ANNIS TEMPESTATES MAGNAS VENIRE ET OLEAM DEICERE SOLERE; SI CITO SUSTULERIS ET VASA PARATA ERUNT, DAMNI NIHIL ERIT EX TEMPESTATE ET OLEUM VIRIDIUS ET MELIUS FIET. SI IN TERRA ET TABULATO OLEA NIMIUM DIU ERIT, PUTESCET, OLEUM FOETIDUM FIET? EX QUAVIS OLEA OLEUM VIRIDIUS ET BONUM FIERI POTEST, SI TEMPERI FACIES. IN IUGERA OLETI CXX VASA BINA ESSE OPORTET, SI OLETUM BONUM BENE=QUE FREQUENS CULTUM=QUE ERIT? TRAPETOS BONOS PRIVOS IMPARES ESSE OPORTET, SI ORBES CONTRITI SIENT, UT COMMUTARE POSSIS? FUNES LOREOS PRIVOS, VECTES SENOS, FIBULAS DUODENAS, MEDIPONTOS PRIVOS LOREOS. TROCHILEAS GRAECANICAS BINIS FUNIBUS SPARTEIS DUCANT; ORBICULIS SUPERIORIBUS OCTONIS, INFERIORIBUS SENIS CITIUS DUCES? SI ROTAS VOLES FACERE, TARDIUS DUCETUR, SED MINORE LABORE. BUBILIA UTI BENE AEDIFICATA HABEAS BUBILIA BONA, BONAS PRAESEPIS FALISCAS CLATRATAS; CLATROS INTERESSE OPORTET PEDE; SI ITA FECERIS, PABULUM BOVES NON EICIENT. VILLAM URBANAM PRO COPIA AEDIFICATO. IN BONO PRAEDIO SI BENE AEDIFICAVERIS BENE POSIVERIS, RURI SI RECTE HABITAVERIS, LIBENTIUS ET SAEPIUS VENIES, FUNDUS MELIOR ERIT, MINUS PECCABITUR, FRUCTI PLUS CAPIES. FRONS OCCIPITIO PRIOR EST. VICINIS BONUS ESTO; FAMILIAM NE SIVERIS PECCARE. SI TE LIBENTER VICINITAS VIDEBIT, FACILIUS TUA VENDES, OPERA FACILIUS LOCABIS, OPERARIOS FACILIUS CONDUCES? SI AEDIFICABIS, OPERIS, IUMENTIS, MATERIE ADIUVABUNT? SI QUID (BONA SALUTE) USUS VENERIT, BENIGNE DEFENDENT. VILICI OFFICIA HAEC ERUNT VILICI OFFICIA; DISCIPLINA BONA UTATUR. FERIAE SERVENTUR. ALIENO MANUM ABSTINEAT, SUA SERVET DILIGENTER. LITIBUS FAMILIA SUPERSEDEAT; SI QUIS QUID DELIQUERIT, PRO NOXA BONO MODO VINDICET. FAMILIAE MALE NE SIT, NE ALGEAT, NE ESURIAT; OPERE BENE EXERCEAT; FACILIUS MALO ET ALIENO PROHIBEBIT. VILICUS, SI NOLET MALE FACERE, NON FACIET? SI PASSUS ERIT, DOMINUS IMPUNE NE SINAT ESSE. PRO BENEFICIO GRATIAM REFERAT, UT ALIIS RECTE FACERE LIBEAT. VILICUS NE SIT AMBULATOR? SOBRIUS SIET SEMPER? AD CENAM NEQUO EAT. FAMILIAM EXERCEAT; CONSIDERET QUAE DOMINUS IMPERAVERIT FIANT. NE PLUS CENSEAT SAPERE SE QUAM DOMINUM. AMICOS DOMINI, EOS HABEAT SIBI AMICOS. CUI IUSSUS SIET, AUSCULTET. REM DIVINAM NISI $COMPITALIBUS IN COMPITO AUT IN FOCO NE FACIAT. INIUSSU DOMINI CREDAT NEMINI; QUOD DOMINUS CREDIDERIT, EXIGAT. SATUI SEMEN, CIBARIA, FAR, VINUM, OLEUM MUTUUM DEDERIT NEMINI. DUAS AUT TRES FAMILIAS HABEAT, UNDE UTENDA ROGET ET QUIBUS DET, PRAETEREA NEMINI. RATIONEM CUM DOMINO CREBRO PUTET. OPERARIUM MERCENARIUM POLITOREM DIUTIUS EUNDEM NE HABEAT DIE. NE QUID EMISSE VELIT INSCIENTE DOMINO, NEU QUID DOMINUM CELAVISSE VELIT. PARASITUM NE QUEM HABEAT. HARUSPICEM, AUGUREM, HARIOLUM, CHALDAEUM NE QUEM CONSULUISSE VELIT. SEGETEM NE DEFRUDET; NAM ID INFELIX EST. OPUS RUSTICUM OMNE CURET UTI SCIAT FACERE, ET ID FACIAT SAEPE, DUM NE LASSUS FIAT; SI FECERIT, SCIBIT IN MENTE FAMILIAE QUID SIT, ET ILLI ANIMO AEQUIORE FACIENT. SI HOC FACIET, MINUS LIBEBIT AMBULARE ET VALEBIT RECTIUS ET DORMIBIT LIBENTIUS. PRIMUS CUBITU SURGAT, POSTREMUS CUBITUM EAT; PRIUS VILLAM VIDEAT CLAUSA UTI SIET ET UTI SUO QUISQUE LOCO CUBET ET UTI IUMENTA PABULUM HABEANT. BOVES MAXIMA DILIGENTIA CURATOS HABETO. BUBULCIS OPSEQUITO PARTIM, QUO LIBENTIUS BOVES CURENT. ARATRA VOMERES=QUE FACITO UTI BONOS HABEAS. TERRAM CARIOSAM CAVE NE ARES, NEVE PLAUSTRUM NEVE PECUS IMPELLAS; SI ITA NON CAVERIS, QUO IMPULERIS, TRIENNII FRUCTUM AMITTES. PECORI ET BUBUS DILIGENTER SUBSTERNATUR, UNGULAE CURENTUR? SCABIEM PECORI ET IUMENTIS CAVETO; ID EX FAME ET SI IMPLUIT FIERI SOLET. OPERA OMNIA MATURE CONFICIAS FACE? NAM RES RUSTICA SIC EST; SI UNAM REM SERO FECERIS, OMNIA OPERA SERO FACIES. STRAMENTA SI DEERUNT, FRONDEM ILIGNEAM LEGITO; EAM SUBSTERNITO OVIBUS BUBUS=QUE. STERCILINUM MAGNUM STUDE UT HABEAS? STERCUS SEDULO CONSERVA; CUM EXPORTABIS, PURGATO ET COMMINUITO; PER AUTUMNUM EVEHITO. CIRCUM OLEAS AUTUMNITATE ABLAQUEATO ET STERCUS ADDITO. FRONDEM POPULNEAM, ULMEAM, QUERNEAM CAEDITO PER TEMPUS; EAM CONDITO NON PERARIDAM, PABULUM OVIBUS. ITEM FENUM CORDUM, SICILIMENTA DE PRATO, EA ARIDA CONDITO. POST IMBREM AUTUMNUM, RAPINAM, PABULUM LUPINUM=QUE SERITO. AGRUM QUIBUS LOCIS CONSERAS AGRUM QUIBUS LOCIS CONSERAS, SIC OBSERVARI OPORTET. UBI AGER CRASSUS ET LAETUS EST SINE ARBORIBUS EUM AGRUM FRUMENTARIUM ESSE OPORTET. IDEM AGER, SI NEBULOSUS EST, RAPA, RAPHANOS, MILIUM, PANICUM, ID MAXIME SERI OPORTET. IN AGRO CRASSO ET CALDO OLEAM CONDITIVAM, RADIUM MAIOREM, SALLENTINAM, ORCITEM, POSEAM, SERGIANAM, COLMINIANAM, ALBICEREM; QUAM EARUM IN IIS LOCIS OPTIMAM DICENT ESSE, EAM MAXIME SERITO. HOC GENUS OLEAE IN XXV AUT IN XXX PEDES CONSERITO. AGER OLETO CONSERUNDO, QUI IN VENTUM FAVONIUM SPECTABIT ET SOLI OSTENTUS ERIT; ALIUS BONUS NULLUS ERIT. QUI AGER FRIGIDIOR ET MACRIOR ERIT, IBI OLEAM LICINIANAM SERI OPORTET? SIN IN LOCO CRASSO AUT CALIDO SEVERIS, HOSTUS NEQUAM ERIT ET FERUNDO ARBOR PERIBIT ET MUSCUS RUBER MOLESTUS ERIT. CIRCUM CORONAS ET CIRCUM VIAS ULMOS SERITO ET PARTIM POPULOS, UTI FRONDEM OVIBUS ET BUBUS HABEAS, ET MATERIA, SI QUO OPUS SIT, PARATA ERIT. SICUBI IN IIS LOCIS RIPAE AUT LOCUS UMECTUS ERIT, IBI CACUMINA POPULORUM SERITO ET HARUNDINETUM. ID HOC MODO SERITO; BIPALIO VORTITO? IBI OCULOS ARUNDINIS PEDES TERNOS ALIUM AB ALIO SERITO? IBI CORRUDAM SERITO, UNDE ASPARGI FIANT. NAM CONVENIT HARUNDINETUM CUM CORRUDA, EO QUIA FODITUR ET INCENDITUR ET UMBRAM PER TEMPUS HABET. SALICEM GRAECAM CIRCUM HARUNDINETUM SERITO, UTI SIET QUI VINEAM ALLIGES. VINEAM QUO IN AGRO CONSERI OPORTET, SIC OBSERVATO; QUI LOCUS VINO OPTIMUS DICETUR ESSE ET OSTENTUS SOLI, AMINNIUM MINUSCULUM ET GEMINUM, EUGENEUM, HELVOLUM MINUSCULUM CONSERITO? QUI LOCUS CRASSUS ERIT AUT NEBULOSIOR, IBI AMINNIUM MAIUS AUT MURGENTINUM, APICIUM, LUCANUM SERITO? CETERAE VITES, MISCELLAE MAXIME, IN QUEMVIS AGRUM CONVENIUNT. DE FUNDO SUBURBANO FUNDUM SUBURBANUM ARBUSTUM MAXIME CONVENIT HABERE; ET LIGNA ET VIRGAE VENIRE POSSUNT, ET DOMINO ERIT QUI UTATUR. IN EODEM FUNDO SUUM QUIDQUID CONSERI OPORTET; VITEM COMPLUARIAM, AMINNIUM MINUSCULUM VINO ET MAIUS ET APICIUM; EAE IN OLLA IN VINEACEIS CONDUNTUR; EADEM IN SAPA, IN MUSTO, IN LORA RECTE CONDUNTUR. QUAS SUSPENDAS DURACINAS AMINNEAS MAIORES VEL AD FABRUM FERRARIUM PRO PASSIS EA RECTE SERVANTUR. POMA, MALA STRUTEA, COTONEA, SCANTIANA, QUIRINIANA, ITEM ALIA CONDITIVA, MALA MUSTEA ET PUNICA (EO LOTIUM SUILLUM AUT STERCUS AD RADICEM ADDERE OPORTET, UTI PABULUM MALORUM FIANT), PIRA VOLAEMA, ANICIANA ET SEMENTIVA (HAEC CONDITIVA IN SAPA BONA ERUNT), TARENTINA, MUSTEA, CUCURBITIVA, ITEM ALIA GENERA QUAM PLURIMA POTERIS SERITO AUT INSERITO. OLEAS ORCHITES, POSIAS; EAE OPTIME CONDUNTUR VEL VIRIDES IN MURIA VEL IN LENTISCO CONTUSAE? VEL ORCHITES, UBI NIGRAE ERUNT ET SICCAE, SALE CONFRIATO DIES V; POSTEA SALEM EXCUTITO, IN SOLE PONITO BIDUUM, VEL SINE SALE IN DEFRUTUM CONDITO. SORVA IN SAPA CONDERE VEL SICCARE; ARIDA FACIAS? ITEM PIRA FACIAS. FICOS QUO LOCO SERAS FICOS MARISCAS IN LOCO CRETOSO ET APERTO SERITO? AFRICANAS ET HERCULANEAS, SACONTINAS, HIBERNAS, TELLANAS ATRAS PEDICULO LONGO; EAS IN LOCO CRASSIORE AUT STERCORATO SERITO. PRATUM SI IRRIGIVUM HABEBIS, SI NON ERIT SICCUM, NE FENUM DESIET, SUMMITTITO. SUB URBE HORTUM OMNE GENUS, CORONAMENTA OMNE GENUS, BULBOS MAGARICOS, MURTUM CONIUGULUM ET ALBUM ET NIGRUM, LOREAM DELPHICAM ET CYPREAM ET SILVATICAM, NUCES CALVAS, ABELLANAS, PRAENESTINAS, GRAECAS; HAEC FACITO UTI SERANTUR. FUNDUM URBANUM, ET QUI EUM FUNDUM SOLUM HABEBIT, ITA PARET ITA=QUE CONSERAT, UTI QUAM SOLLERTISSIMUM HABEAT. SALICTA LOCIS AQUOSIS SALICTA LOCIS AQUOSIS, UMECTIS, UMBROSIS, PROPTER AMNES, IBI SERI OPORTET; ET ID VIDETO UTI AUT DOMU OPUS SIET AUT UT VENDERE POSSIT. PRATA IRRIGIVA, SI AQUAM HABEBIS, ID POTISSIMUM FACITO? SI AQUAM NON HABEBIS, SICCA QUAM PLURIMA FACITO. HOC EST PRAEDIUM QUOD, UBI VIS, EXPEDIT FACERE. QUO MODO OLETUM AGRI IUGERA CCXL INSTRUERE OPORTEAT QUO MODO OLETUM AGRI IUGERA CCXL INSTRUERE OPORTEAT. VILICUM, VILICAM, OPERARIOS QUINQUE, BUBULCOS III, ASINARIUM I, SUBULCUM I, OPILIONEM I; SUMMA H XIII. BOVES TRINOS, ASINOS ORNATOS CLITELLARIOS, QUI STERCUS VECTENT, TRIS, ASINUM MOLARIUM I, OVES C. VASA OLEARIA INSTRUCTA IUGA QUINQUE, AHENUM QUOD CAPIAT Q XXX, OPERCULUM AHENI, UNCOS FERREOS III, URCEOS AQUARIOS III, INFIDIBULA II, AHENUM QUOD CAPIAT Q V, UNCOS III, LABELLUM POLLULUM I, AMPHORAS OLEARIAS II, URNAM QUINQUAGENARIAM UNAM, TRULLAS TRIS, SITULUM AQUARIUM I, PELVIM I, MATELLIONEM, TRULLIUM, SCUTRISCUM, MATELLAM, NASSITERNAM, TRULLAM, CANDELABRUM, SEXTARIUM PLOSTRA MAIORA III, ARATRA CUM VOMERIBUS VI, IUGA CUM LORIS ORNATA III, ORNAMENTA BUBUS VI? SIRPICEM I, CRATES STERCERARIAS IIII, SIRPEAS STERCERARIAS III, SEMUNCIAS TRES, INSTRATA ASINIS III? FERRAMENTA; FERREAS VIII, SARCULA VIII, PALAS IIII, RUTRA V, RASTROS QUADRIDENTES II, FALCES FENARIAS =$N III=, STRAMENTARIAS V, ARBORARIAS V, SECURIS III, CUNEOS III, FISTULAM FARRARIAM I, FORPICIS DUAS, RUTABULUM I, FOCULOS II? DOLIA OLEARIA C, LABRA XII, DOLIA QUO VINACIOS CONDAT X, AMURCARIA X, VINARIA X, FRUMENTARIA XX, LUPINARIUM I, SERIAS X, LABRUM ELUACRUM UNUM, SOLIUM I, LABRA AQUARIA II, OPERCULA DOLIIS SERIIS PRIVA? MOLAS ASINARIAS UNAS ET TRUSATILIS UNAS, HISPANIENSIS UNAS, MOLILIA III, ABACUM I, ORBES AHENEOS II, MENSAS II, SCAMNA MAGNA III, SCAMNUM IN CUBICULO I, SCABILLA III, SELLAS IIII, SOLIA DUO, LECTUM IN CUBICULO I, LECTOS LORIS SUBTENTOS IIII ET LECTOS III? PILAM LIGNEAM I, FULLONICAM I, TELAM TOGALEM I, PILAS II, PILUM FABARIUM I, FARREARIUM I, SEMINARIUM I, QUI NUCLEOS SUCCERNAT I, MODIUM UNUM, SEMODIUM UNUM, CULCITAS VIII, INSTRAGULA OCTO, PULVINOS XVI, OPERIMENTA X, MAPPAS III, CENTONES PUERIS VI. QUO MODO VINIAE IUG C INSTITUERE OPORTEAT QUO MODO VINIAE IUG C INSTITUERE OPORTEAT. VILICUM, VILICAM, OPERARIOS X, BUBULCUM I, ASINARIUM I, SALICTARIUM I, SUBULCUM I; SUMMA HOMINES XVI. BOVES II, ASINOS PLOSTRARIOS II, ASINUM MOLARIUM I. VASA TORCULA INSTRUCTA III, DOLIA, UBI QUINQUE VINDEMIAE ESSE POSSINT CULLEUM DCCC, DOLIA, UBI VINACEOS CONDAT, XX, FRUMENTARIA XX, OPERCULA DOLIORUM ET TECTARIA PRIVA, URNAS SPARTEAS SEX, AMPHORAS SPARTEAS IIII, INFIDIBULA II, COLA VITILIA III, COLA QUI FLOREM DEMANT III, URCEOS MUSTARIOS X? PLOSTRA II, ARATRA II, IUGUM PLOSTRARIUM I, IUGUM =VINARIUM= I, IUGUM ASINARIUM I, ORBEM AHENEUM I, MOLILE I? AHENEUM QUOD CAPIAT CULLEUM I, OPERCULUM AHENI I, UNCOS FERREOS III, AHENUM COCULUM QUOD CAPEAT CULLEUM, URCEOS AQUARIOS II, NASSITERNAM I, PELVIM I, MATELLIONEM I, TRULLEUM I, SITULUM AQUARIUM I, SCUTRISCUM, TRULLAM, CANDELABRUM, MATELLAM, LECTOS IIII, SCAMNUM I, MENSAS II, ABACUM I, ARCAM VESTIARIAM I, ARMARIUM PROMPTARIUM I, SCAMNA LONGA VI, ROTAM AQUARIAM I, MODIUM PRAEFERRATUM I, SEMODIUM I, LABRUM ELUACRUM I, SOLIUM, LABRUM LUPINARIUM I, SERIAS X? ORNAMENTA BUBUS, ORNAMENTA ASINIS INSTRATA III, SEMUNCIAS III, SPORTAS FAECARIAS III, MOLAS ASINARIAS III, MOLAS UNAS TRUSATILIS? FERRAMENTA; FALCES SIRPICULAS V, FALCES SILVATICAS VI, ARBORARIAS III, SECURES V, CUNEOS IIII, VOMERES, FERREAS X, PALAS VI, RUTRA IIII, RASTROS QUADRIDENTES II, CRATES STERCORARIAS IIII, SIRPIAM STERCORARIAM I, FACULAS VINIATICAS XL, FACULAS RUSTARIAS X, FOCULOS II, FORPICES II, RUTABULUM? CORBULAS AMERINAS XX, QUALA SATARIA VEL ALVEOS XL, PALAS LIGNEAS XL, LUNTRIS II, CULCITAS IIII, INSTRAGULA IIII, PULVINOS VI, OPERIMENTA VI, MAPPAS III, CENTONES PUERIS VI. QUO MODO VASA TORCULA V IUGA INSTRUERE OPORTEAT IN TORCULARIUM QUAE OPUS SUNT VASIS QUINIS; PRELA TEMPERATA V, SUPERVACANEA III, SUCULAS V, SUPERVACANEAM I, FUNES LOREOS V, SUBDUCTARIOS V, MELIPONTIS V, TROCHLIAS X, CAPISTRA V, ASSERCULA UBI PRELA SITA SIENT V, SERIAS III, VECTES XL, FIBULAS XL CONSTIBILIS LIGNEAS, QUI ARBORES COMPRIMAT SI DISHIASCENT, ET CUNEOS VI, TRAPETOS V, CUPAS MINUSCULAS X, ALVEOS X, PALAS LIGNEAS X, RUTRA FERREA QUINQUE. QUO MODO TORCULARIUM ET CELLAM OLEARIAM PARARE OPORTEAT IN TORCULARIUM IN USU QUOD OPUS EST; URCEUM, AHENUM I QUOD CAPIAT Q V, UNCOS FERREOS III, ORBEM AHENEUM I, MOLAS, CRIBRUM I, INCERNICULUM I, SECURIM I, SCAMNUM I, SERIAM VINARIAM I, CLAVEM TORCULARI I, LECTUM STRATUM UBI DUO CUSTODES LIBERI CUBENT (TERTIUS SERVUS UNA CUM FACTORIBUS UTI CUBET), FISCINAS NOVAS, VETERES, EPIDROMUM, PULVINUM, LUCERNAS, CORIUM I, CRATICULAS DUAS, CARNARIUM I, SCALAS UNAS. IN CELLA OLEARIA QUAE OPUS SINT IN CELLAM OLEARIAM HAEC OPUS SUNT; DOLIA OLEARIA, OPERCULA, LABRA OLEARIA XIIII, CONCAS MAIORIS II ET MINORIS II, TRULLAS AHENEAS TRIS, AMPHORAS OLEARIAS II, URCEUM AQUARIUM I, URNAM QUINQUAGENARIAM I, SEXTARIUM OLEARIUM I, LABELLUM I, INFIDIBULA II, SPONGEAS II, URCEOS FICTILES II, URNALES II, TRULLAS LIGNEAS II, CLAVES CUM CLOSTRIS IN CELLAS II, TRUTINAM I, CENTUMPONDIUM INERCTUM I ET PONDERA CETERA. VILLAM AEDIFICANDAM SI LOCABIS VILLAM AEDIFICANDAM SI LOCABIS NOVAM AB SOLO, FABER HAEC FACIAT OPORTET; PARIETES OMNES, UTI IUSSITUR, CALCE ET CAEMENTIS, PILAS EX LAPIDE ANGULARI, TIGNA OMNIA QUAE OPUS SUNT, LIMINA, POSTES, IUGUMENTA, ASSERES, FULMENTAS, PRAESEPIS BUBUS HIBERNAS AESTIVAS FALISCAS, EQUILE, CELLAS FAMILIAE, CARNARIA III, ORBEM, AHENEA II, HARAS X, FOCUM, IANUAM MAXIMAM ET ALTERAM QUAM VOLET DOMINUS, FENESTRAS, CLATROS IN FENESTRAS MAIORIS LUMINA SEX BIPEDALIS X, SCAMNA III, SELLAS V, TELAS TOGALIS DUAS, LUMINARIA VI, PAULLULAM PILAM UBI TRITICUM PINSAT I, FULLONIAM I, ANTEPAGMENTA, VASA TORCULA II. HAE REI MATERIEM ET QUAE OPUS SUNT DOMINUS PRAEBEBIT ET AD OPUS DABIT; SERRAM I, LINEAM I (MATERIAM DUMTAXAT SUCCIDET DOLABIT SECABIT FACIET=QUE CONDUCTOR), LAPIDEM, CALCEM, HARENAM, AQUAM, PALEAS, TERRAM UNDE LUTUM FIAT. SI DE CAELO VILLA TACTA SIET, DE EA RE V B A UTI FIAT. HUIC OPERI PRETIUM AB DOMINO BONO, QUI BENE PRAEBEAT QUAE OPUS SUNT ET NUMMOS FIDE BONA SOLVAT IN TEGULAS SINGULAS II. ID TECTUM SIC NUMERABITUR; TEGULA INTEGRA QUAE ERIT? QUAE NON ERIT (UNDE QUARTA PARS ABERIT), DUAE PRO UNA? CONLICIARES QUAE ERUNT, PRO BINIS PUTABUNTUR? VALLUS QUOT ERUNT, IN SINGULAS QUATERNAE NUMERABUNTUR. VILLA LAPIDE CALCE; FUNDAMENTA SUPRA TERRAM PEDE? CETEROS PARIETES EX LATERE? IUGUMENTA ET ANTEPAGMENTA, QUAE OPUS ERUNT, INDITO. CETERA LEX UTI VILLA EX CALCE CAEMENTIS. PRETIUM IN TEGULAS SINGULAS; N S. LOCO SALUBRI BONO DOMINO HAEC QUAE SUPRA PRETIA POSITA SUNT? EX SIGNO MANIPRETIUM ERIT. LOCO PESTILENTI, UBI AESTATE FIERI NON POTEST, BONO DOMINO PARS QUARTA PRETI ACCEDAT. DE MACERIIS AEDIFICANDIS MACERIAS EX CALCE CAEMENTIS SILICE. UTI DOMINUS OMNIA AD OPUS PRAEBEAT, ALTAM P V ET COLUMEN P I, CRASSAM P I S, LONGAM P XIV, ET UTI SUBLINAT LOCARI OPORTET. PARIETES VILLAE SI LOCET IN P C (ID EST P X QUOQUOVERSUM), LIBELLIS IN PED V ET PERTICAM I P VIC N X. SESQUIPEDALEM PARIETEM DOMINUS FUNDAMENTA FACIAT ET AD OPUS PRAEBEAT; CALCIS IN P SINGULOS LONGITUDINEM OPUS EST MODIUM UNUM, ARENAE MODIOS DUOS. CALCEM PARTIARIO LOCANDAM CALCEM PARTIARIO COQUENDAM QUI DANT, ITA DATUR; PERFICIT ET COQUIT ET EX FORNACE CALCEM EXIMIT CALCARIUS ET LIGNA CONFICIT AD FURNACEM? DOMINUS LAPIDEM, LIGNA AD FORNACEM, QUOD OPUS SIET, PRAEBET. MATERIES QUID ANNI TEMPESTIVA SIT ROBUS MATERIES, ITEM RIDICA, UBI SOLSTITIUM FUERIT, AD BRUMAM SEMPER TEMPESTIVA EST? CETERA MATERIES QUAE SEMEN HABET, CUM SEMEN MATURUM HABET, TUM TEMPESTIVA EST? QUAE MATERIES SEMEN NON HABET, CUM GLUBEBIT, TUM TEMPESTIVA EST. \ EO QUIA SEMEN VIRIDE ET MATURUM HABET (ID SEMEN DE CUPRESSO, DE PINO QUIDVIS ANNI LEGERE POSSIS), ITEM QUIDVIS ANNI MATURA EST ET TEMPESTIVA. IBIDEM SUNT NUCES BIMAE (INDE SEMEN EXCIDET) ET ANNICULAE; EAE, UBI PRIMUM INCIPIUNT HIASCERE, TUM LEGI OPORTET? PER SEMENTIM PRIMUM INCIPIUNT MATURAE ESSE, POSTEA USQUE ADEO SUNT PLUS MENSES VIII. HORNOTINAE NUCES VIRIDES SUNT. ULMUS, CUM FOLIA CADUNT, TUM ITERUM TEMPESTIVA EST. TORCULARIUM SI AEDIFICARE VOLES TORCULARIUM SI AEDIFICARE VOLES QUADRINIS VASIS UTI CONTRA ORA SIENT, AD HUNC MODUM VASA COMPONITO; ARBORES CRASSAS P II, ALTAS P VIIII CUM CARDINIBUS? FORAMINA LONGA P III S, EXCULPTA DIGIT VI? AB SOLO FORAMEN PRIMUM P I S? INTER ARBORES ET PARIETES P II? INTER II ARBORES P I? ARBORES AD STIPITEM PRIMUM DERECTOS P XVI (STIPITES CRASSI P II, ALTI CUM CARDINIBUS P X)? SUCULAM PRAETER CARDINES P VIIII? PRELUM LONGUM P XXV? INIBI LINGULAM P II S. PAVIMENTUM BINIS VASIS CUM CANALIBUS DUOBUS P XXXII, II TRAPETIBUS LOCUM DEXTRA SINISTRA PAVIMENTUM P XX? INTER BINOS STIPITES VECTIBUS LOCUM P XXII? ALTERIS VASIS EXADVERSUM A STIPITE EXTREMO AD PARIETEM QUI PONE ARBORES EST P XX. SUMMA TORCULARIO VASIS QUADRINIS; LATITUDINE P LXVI, LONGITUDINE P LII. INTER PARIETES, ARBORES UBI STATUES, FUNDAMENTA BONA FACITO ALTA P V; INIBI LAPIDES SILICES? TOTUM FORUM LONGUM PED V, LATUM P II S, CRASSUM P I S; IBI FORAMEN PEDICINIS DUOBUS FACITO, IBI ARBORES PEDICINO IN LAPIDE STATUITO. INTER DUAS ARBORES QUOD LOCI SUPERERIT, ROBORE EXPLETO; EO PLUMBUM INFUNDITO. SUPERIOREM PARTEM ARBORUM DIGITOS VI ALTAM FACITO SIET; EO CAPITULUM ROBUSTUM INDITO, UTI SIET STIPITES UBI STENT. FUNDAMENTA P V FACITO; IBI SILICEM LONGUM P II S, LATUM P II S, CRASSUM P I S, PLANUM STATUITO? IBI STIPITES STATUITO, ITEM ALTERUM STIPITEM STATUITO. INSUPER ARBORES STIPITES=QUE TRABEM PLANAM IMPONITO, LATAM P II, CRASSAM P I, LONGAM P XXXVII; VEL DUPLICES INDITO, SI SOLIDAS NON HABEBIS. SUB EAS TRABES, INTER CANALIS ET PARIETES EXTREMOS, UBI TRAPETI STENT, TRABECULAM PEDUM XXIIII S IMPONITO SESQUIPEDALEM AUT BINAS PRO SINGULIS EO SUPPONITO. IN IIS TRABECULIS TRABES, QUAE INSUPER ARBORES STIPITES STANT, COLLOCATO? IN IIS TIGNIS PARIETES EXTRUITO IUNGITO=QUE MATERIAE, UTI ONERIS SATIS HABEAT. ARAM UBI FACIES, PEDES V FUNDAMENTA ALTA FACITO, LATA P VI? ARAM ET CANALEM RUTUNDAM FACITO LATAM P IIII S? CETERUM PAVIMENTUM TOTUM FUNDAMENTA P II FACITO. FUNDAMENTA PRIMUM FESTUCATO? POSTEA CAEMENTIS MINUTIS ET CALCE HARENATO SEMIPEDEM UNUMQUODQUE CORIUM STRUITO. PAVIMENTA AD HUNC MODUM FACITO; UBI LIBRAVERIS, DE GLAREA ET CALCE HARENATO PRIMUM CORIUM FACITO; ID PILIS SUBIGITO? ITEM ALTERUM CORIUM FACITO; EO CALCEM CRIBRO SUBCRETAM INDITO ALTE DIGITOS DUO, IBI DE TESTA ARIDA PAVIMENTUM STRUITO; UBI STRUCTUM ERIT, PAVITO FRICATO=QUE, UTI PAVIMENTUM BONUM SIET. ARBORES STIPITES ROBUSTAS FACITO AUT PINEAS. SI TRABES MINORES FACERE VOLES, CANALIS EXTRA COLUMNAM EXPOLITO; SI ITA FECERIS, TRABES P XXII LONGAE OPUS ERUNT. ORBEM OLEARIUM LATUM P IIII PUNICANIS COAGMENTIS FACITO; CRASSUM DIGITOS VI FACITO, SUBSCUDES ILIGNEAS ADINDITO; EAS UBI CONFIXERIS, CLAVIS CORNEIS OCCLUDITO. IN EUM ORBEM TRIS CATENAS INDITO; EAS CATENAS CUM ORBI CLAVIS FERREIS CORRIGITO. ORBEM EX ULMO AUT EX CORYLO FACITO; SI UTRUMQUE HABEBIS, ALTERNAS INDITO. IN VASA VINARIA STIPITES IN VASA VINARIA STIPITES ARBORES=QUE BINIS PEDIBUS ALTIORES FACITO. SUPRA FORAMINA ARBORUM, PEDEM QUAEQUE UTI ABSIET, UNAE FIBULAE LOCUM FACITO SEMIPEDEM QUOQUO VERSUM. IN SUCULAM SENA FORAMINA INDITO; FORAMEN, QUOD PRIMUM FACIES, SEMIPEDEM AB CARDINE FACITO; CETERA DIVIDITO QUAM RECTISSIME. PORCULUM IN MEDIA SUCULA FACITO. INTER ARBORES MEDIUM QUOD ERIT, ID AD MEDIAM CONLIBRATO, UBI PORCULUM FIGERE OPORTEBIT, UTI IN MEDIO PRELUM RECTE SITUM SIET. LINGULAM CUM FACIES, DE MEDIO PRELO CONLIBRATO, UT INTER ARBORES BENE CONVENIAT; DIGITUM POLLICEM LAXAMENTI FACITO. VECTES LONGISSIMOS P XIIX, SECUNDOS PED XVI, TERTIOS P XV, REMISSARIOS P XII, ALTEROS P X, TERTIOS P VIII. TRAPETUM QUO MODO CONCINNARE OPORTEAT TRAPETUM QUO MODO CONCINNARE OPORTEAT. COLUMELLAM FERREAM, QUAE IN MILIARIO STAT, EAM RECTAM STARE OPORTET IN MEDIO AD PERPENDICULUM? CUNEIS SALIGNIS CIRCUMFIGI OPORTET BENE? EO PLUMBUM EFFUNDERE. CAVEAT NI LABET COLUMELLA; SI MOVEBITUR, EXIMITO? DENUO EODEM MODO FACITO, NE SE MOVEAT. MODIOLOS IN ORBIS OLEAGINEOS EX ORCITE OLEA FACITO? EOS CIRCUMPLUMBATO? CAVETO NE LAXI SIENT? IN CUPAM EOS INDITO. CUNICAS SOLIDAS, LATAS DIGITUM POLLICEM FACITO? LABEAM BIFARIAM FACIAT HABEANT, QUAS FIGAT CLAVIS DUPLICIBUS, NE CADANT. CUPAM QUO MODO AEDIFICES CUPAM FACITO P X, TAM CRASSAM QUAM MODIOLI POSTULABUNT, MEDIAM (INTER ORBIS QUAE CONVENIAT) CRASSAM QUAM COLUMELLA FERREA ERIT. EAM MEDIAM PERTUNDITO, UTI IN COLUMELLAM INDERE POSSIS? EO FISTULAM FERREAM INDITO, QUAE IN COLUMELLAM CONVENIAT ET IN CUPAM. INTER CUPAM DEXTRA SINISTRA PERTUNDITO LATE DIGITOS PRIMORIS IIII, ALTE DIGITOS PRIMORIS III? SUB CUPA TABULAM FERREAM LATAM QUAM CUPA MEDIA ERIT, PERTUSAM FIGITO, QUAE IN COLUMELLAM CONVENIAT. DEXTRA SINISTRA, FORAMINA UBI FECERIS, LAMNIS CIRCUMPLECTITO? REPLICATO IN INFERIOREM PARTEM CUPAE OMNIS QUATTUOR LAMMINAS? DEXTRA SINISTRA, FORAMINA UTRIMQUE SECUS, LAMMINAS SUB LAMMINAS POLLULAS MINUTAS SUPPONITO; EAS INTER SESE CONFIGITO, NE FORAMINA MAIORA FIANT, QUO CUPULAE MINUSCULAE INDENTUR. CUPA QUA FINI IN MODIOLOS ERIT, UTRIMQUE SECUS IMBRICIBUS FERREIS QUATTUOR DE SUO SIBI UTRIMQUE SECUS FACITO QUI FIGAS. IMBRICES MEDIAS CLAVULIS FIGITO? SUPRA IMBRICES EXTRINSECUS CUPAM PERTUNDITO, QUA CLAVUS EAT QUI ORBEM CLUDAT. INSUPER FORAMEN LIBRARIUM FERREUM DIGITOS SEX LATUM INDITO, PERTUSUM UTRIMQUE SECUS, QUA CLAVUS EAT. HAEC OMNIA EIUS REI CAUSA FIUNT, UTI NE CUPA IN LAPIDE CONTERATUR. ARMILLAS IIII FACITO, QUAS CIRCUM ORBEM INDAS, NE CUPA ET CLAVUS CONTERANTUR INTRINSECUS. CUPAM MATERIA ULMEA AUT FAGINEA FACITO. FERRUM FACTUM, QUOD OPUS ERIT, UTI IDEM FABER FIGAT; #H LX OPUS SUNT. =CUM= PLUMBI IN CUPAM EMITO #H IIII. CUPAM QUI CONCINNET ET MODIOLOS QUI INDAT ET PLUMBET, OPERAS FABRI DUMTAXAT, #I VIII; IDEM TRAPETUM OPORTET ACCOMMODET. SUMMA SUMPTUIS #I LXXII PRAETER ADIUTORES. TRAPETUM QUO MODO AEDIFICES TRAPETUM HOC MODO ACCOMMODARE OPORTET; LIBRATOR UTI STATUATUR PARITER AB LABRIS? DIGITUM MINIMUM ORBEM ABESSE OPORTET AB SOLO MORTARI. ORBES CAVERE OPORTET NE QUID MORTARIUM TERANT. INTER ORBEM ET MILIARIUM UNUM DIGITUM INTERESSE OPORTET? SI PLUS INTERERIT ATQUE ORBES NIMIUM ABERUNT, FUNI CIRCUMLIGATO MILIARIUM ARTE CREBRO, UTI EXPLEAS QUOD NIMIUM INTEREST. SI ORBES ALTIORES ERUNT ATQUE NIMIUM MORTARIUM DEORSOM TERET, ORBICULOS LIGNEOS PERTUSOS IN MILIARIUM IN COLUMELLA SUPPONITO; EO ALTITUDINEM TEMPERATO. EODEM MODO LATITUDINEM ORBICULIS LIGNEIS AUT ARMILLIS FERREIS TEMPERATO, USQUE DUM RECTE TEMPERABITUR. TRAPETUS EMPTUS EST IN $SUESSANO #I CCCC ET OLEI P L? COMPOSTURAE #I LX? VECTURA BOUM, OPERAS VI, HOMINES VI CUM BUBULCIS #I CLXXII? CUPAM ORNATAM #I LXXII? PRO OLEO #I XXV; S S #I DCCXXVIIII. $POMPEIS EMPTUS ORNATUS #I CCCXXCIIII? VECTURAM #I CCXXC? DOMI MELIUS CONCINNATUR ET ACCOMMODATUR, EO SUMPTI OPUS EST #I LX; S #I DCCXXIIII. SI ORBES IN VETERES TRAPETOS PARABIS, MEDIOS CRASSOS P I DIGITOS III, ALTOS P I, FORAMEN SEMIPEDEM QUOQUO VORSUM. EOS CUM ADVEXERIS, EX TRAPETO TEMPERATO. II EMUNTUR AD $RUFRI MACERIAS #I CXXC, TEMPERANTUR #I XXX; TANTIDEM $POMPEIS EMITUR. AD VINDEMIAM QUAE OPUS SUNT UT PARENTUR FAC AD VINDEMIAM QUAE OPUS SUNT UT PARENTUR. VASA LAVENTUR? CORBULAE SARCIANTUR, PICENTUR? DOLIA, QUAE OPUS SUNT, PICENTUR. QUOM PLUET, QUALA PARENTUR, SARCIANTUR? FAR MOLATUR? MAENAE EMANTUR, OLEAE CADUCAE SALLIANTUR. UVAS MISCELLAS, VINUM PRAELIGANEUM QUOD OPERARII BIBANT, UBI TEMPUS ERIT, LEGITO. SICCUM PURITER OMNIUM DIERUM PARITER IN DOLIA DIVIDITO. SI OPUS ERIT, DEFRUTUM INDITO IN MUSTUM DE MUSTO LIXIVO COCTUM; PARTEM QUADRAGESIMAM ADDITO DEFRITI VEL SALIS SESQUILIBRAM IN CULLEUM. MARMOR SI INDES, IN CULLEUM LIBRAM INDITO; ID INDITO IN URNAM. MISCETO CUM MUSTO; ID INDITO IN DOLEUM. RESINAM SI INDES, IN CULLEUM MUSTI P III BENE COMMINUITO, INDITO IN FISCELLAM ET FACITO UTI IN DOLEO MUSTI PENDEAT; EAM QUASSATO CREBRO, UTI RESINA CONDELIQUESCAT. INDIDERIS DEFRUTUM AUT MARMOR AUT RESINAM, DIES XX PERMISCETO CREBRO, TRIBULATO COTIDIE. TORTIVUM MUSTUM CIRCUMCIDANEUM SUO CUIQUE DOLIO DIVIDITO ADDITO=QUE PARITER. VINUM GRAECUM QUO MODO FIAT VINUM GRAECUM HOC MODO FIERI OPORTET; UVAS APICIAS PERCOCTAS BENE LEGITO? UBI DELEGERIS, IN EIUS MUSTI CULLEUM AQUAE MARINAE VETERIS Q II VEL SALIS PURI MODIUM; EUM IN FISCELLA SUSPENDITO SINITO=QUE CUM MUSTO DISTABESCAT. SI HELVIOLUM VINUM FACERE VOLES, DIMIDIUM HELVIOLI, DIMIDIUM APICII INDITO, DEFRUTI VETERIS PARTEM TRICESIMAM ADDITO. QUIDQUID VINI DEFRUTABIS, PARTEM TRICESIMAM DEFRUTI ADDITO. VINA COCTA UT SERVENTUR QUOM VINUM COCTUM ERIT ET QUOM LEGETUR, FACITO UTI SERVETUR FAMILIAE PRIMUM SUIS=QUE, FACITO=QUE STUDEAS BENE PERCOCTUM SICCUM=QUE LEGERE, NE VINUM NOMEN PERDAT. VINACEOS COTIDIE RECENTIS SUCCERNITO LECTO RESTIBUS SUBTENTO VEL CRIBRUM ILLI REI PARATO? EOS CONCULCATO IN DOLIA PICATA VEL IN LACUM VINARIUM PICATUM? ID BENE IUBETO OBLINI, QUOD DES BUBUS PER HIEMEM? INDIDEM, SI VOLES, LAVITO PAULATIM; ERIT LOREA FAMILIAE QUOD BIBAT. VINDEMIA FACTA UT VASA TORCULA SUBLIGENTUR VINDEMIA FACTA, VASA TORCULA, CORBULAS, FISCINAS, FUNIS, PATIBULA, FIBULAS IUBETO SUO QUIDQUID LOCO CONDI. DOLIA CUM VINO BIS IN DIE FAC EXTERGEANTUR, PRIVAS=QUE SCOPULAS IN DOLIA FACITO HABEAS ILLI REI, QUI LATERA DOLIORUM CIRCUMFRICES. UBI ERIT LECTUM DIES TRIGINTA, SI BENE DEACINATA ERUNT, DOLIA OBLINITO. SI VOLES DE FAECE DEMERE VINUM, TUM ERIT EI REI OPTIMUM TEMPUS. SEMENTIM UT FACIAS SEMENTIM FACITO, OCINUM, VICIAM, FENUM GRAECUM, FABAM, ERVUM, PABULUM BUBUS? ALTERAM ET TERTIAM PABULI SATIONEM FACITO? DEINDE ALIAS FRUGES SERITO. SCROBIS IN VERVACTO OLEIS, ULMIS, VITIBUS, FICIS; SIMUL CUM SEMINE SERITO. SI ERIT LOCUS SICCUS, TUM OLEAS PER SEMENTIM SERITO, ET QUAE ANTE SATAE ERUNT, TENERAS TUM SUPPUTATO ET ARBORES ABLAQUEATO. OLEAS ET RELIQUA SEMINA CUM SERES, QUO MODO SERAS OLEAS, ULMOS, FICOS, POMA, VITES, PINOS, CUPRESSOS CUM SERES, BENE CUM RADICIBUS EXIMITO CUM TERRA SUA QUAM PLURIMA CIRCUMLIGATO=QUE, UTI FERRE POSSIS; IN ALVEO AUT IN CORBULA FERRI IUBETO. CAVETO, CUM VENTUS SIET AUT IMBER, EFFODIAS AUT FERAS; NAM ID MAXIME CAVENDUM EST. IN SCROBE QUOM PONES, SUMMAM TERRAM SUBDITO? POSTEA OPERITO TERRA RADICIBUS FINI, DEINDE CALCATO PEDIBUS BENE, DEINDE FESTUCIS VECTIBUS=QUE CALCATO QUAM OPTIME POTERIS; ID ERIT EI REI PRIMUM. ARBORES CRASSIORES DIGITIS QUINQUE QUAE ERUNT, EAS PRAECISAS SERITO OBLINITO=QUE FIMO SUMMAS ET FOLIIS ALLIGATO. STERCUS UT DIVIDAS STERCUS DIVIDITO SIC; PARTEM DIMIDIAM IN SEGETEM, UBI PABULUM SERAS, INVEHITO ET, SI IBI OLEA ERIT, SIMUL ABLAQUEATO STERCUS=QUE ADDITO; POSTEA PABULUM SERITO. PARTEM QUARTAM CIRCUM OLEAS ABLAQUEATAS, QUOM MAXIME OPUS ERIT, ADDITO TERRA=QUE STERCUS OPERITO? ALTERAM QUARTAM PARTEM IN PRATUM RESERVATO ID=QUE, CUM MAXIME OPUS ERIT, UBI FAVONIUS FLABIT, EVEHITO LUNA SILENTI. BUBUS FRONDEM BUBUS FRONDEM ULMEAM, POPULNEAM, QUERNEAM, FICULNAM, USQUE DUM HABEBIS, DATO. OVIBUS FRONDEM VIRIDEM, USQUE DUM HABEBIS, PRAEBETO. UBI SEMENTIM FACTURUS ERIS, IBI OVES DELECTATO; ET FRONDEM USQUE AD PABULA MATURA. PABULUM ARIDUM, QUOD CONDIDERIS IN HIEMEM, QUAM MAXIME CONSERVATO COGITATO=QUE HIEMIS QUAM LONGA SIET. AD OLEAM COGENDAM QUAE PARES. OLEAM COGENDAM ET EFFICIENDAM LOCATO AD OLEAM COGENDAM QUAE OPUS ERUNT PARENTUR. VIMINA MATURA, SALIX PER TEMPUS LEGATUR, UTI SIT UNDE CORBULAE FIANT ET VETERES SARCIANTUR. FIBULAE UNDE FIANT; SCIDAE ILIGNEAE, ULMEAE, NUCEAE, FICULNEAE FAC IN STERCUS AUT IN AQUAM CONICIANTUR; INDE, UBI OPUS ERIT, FIBULAS FACITO. VECTES ILIGNEOS, ACRUFOLIOS, LAUREOS, ULMEOS FACITO UTI SIENT PARATI. PRELUM EX CARPINO ATRA POTISSIMUM FACITO. ULMEAM, PINEAM, NUCEAM, HANC ATQUE ALIAM MATERIEM OMNEM CUM EFFODIES, LUNA DECRESCENTE EXIMITO POSTMERIDIE SINE VENTO AUSTRO; TUM ERIT TEMPESTIVA, CUM SEMEN SUUM MATURUM ERIT, CAVETO=QUE PER ROREM TRAHAS AUT DOLES. QUAE MATERIES SEMEN NON HABEBIT, CUM GLUBET, TEMPESTIVA ERIT. VENTO AUSTRO CAVETO NE QUAM MATERIEM NEVE VINUM TRACTES NISI NECESSARIO. VINEAE ARBORES=QUE UT MATURE PUTENTUR VINEAS ARBORES=QUE MATURE FACE INCIPIAS PUTARE. VITES PROPAGES SUB SULCOS; SUSUM VORSUM, QUOD EIUS FACERE POTERIS, VITIS FACITO UTI DUCAS. ARBORES HOC MODO PUTENTUR; RAMI UTI DIVARICENTUR, QUOS RELINQUES, ET UTI RECTE CAEDANTUR ET NE NIMIUM CREBRI RELINQUANTUR. VITES BENE NODENTUR; PER OMNES RAMOS DILIGENTER CAVETO NE VITEM PRAECIPITES ET NE NIMIUM PRAESTRINGAS. ARBORES FACITO UTI BENE MARITAE SINT VITES=QUE UTI SATIS MULTAE ADSERANTUR ET, SICUBI OPUS ERIT, DE ARBORE DEICIANTUR, UTI IN TERRAM DEPRIMANTUR, ET BIENNIO POST PRAECIDITO VETERES. VINIA UT CURETUR VINIAM SIC FACITO UTI CURETUR; VITEM BENE NODATAM DELIGATO RECTE, FLEXUOSA UTI NE SIT, SUSUM VORSUM SEMPER DUCITO, QUOD EIUS POTERIS. VINARIOS CUSTODES=QUE RECTE RELINQUITO. QUAM ALTISSIMAM VINIAM FACITO ALLIGATO=QUE RECTE, DUM NE NIMIUM CONSTRINGAS. HOC MODO EAM CURATO; CAPITA VITIUM PER SEMENTIM ABLAQUEATO? VINEAM PUTATAM CIRCUMFODITO, ARARE INCIPITO? ULTRO CITRO=QUE SULCOS PERPETUOS DUCITO. VITES TENERAS QUAM PRIMUM PROPAGATO, SIC OCCATO, VETERES QUAM MINIMUM CASTRATO? POTIUS, SI OPUS ERIT, DEICITO BIENNIO=QUE POST PRAECIDITO. VITEM NOVELLAM RESICARI TUM ERIT TEMPUS, UBI VALEBIT. SI VINEA A VITE CALVA ERIT, SULCOS INTERPONITO IBI=QUE VIVERADICEM SERITO. UMBRAM AB SULCIS REMOVETO CREBRO=QUE FODITO. IN VINEA VETERE SERITO OCINUM, SI MACRA ERIT. QUOD GRANUM CAPIAT NE SERITO, ET CIRCUM CAPITA ADDITO STERCUS, PALEAS, VINACEAS, ALIQUID HORUM, QUO RECTIUS VALEAT. UBI VINEA FRONDERE COEPERIT, PAMPINATO. VINEAS NOVELLAS ALLIGATO CREBRO, NE CAULES PRAEFRINGANTUR? ET QUAE IAM IN PERTICAM IBIT, EIUS PAMPINOS TENEROS ALLIGATO LEVITER CORRIGITO=QUE, UTI RECTE SPECTENT. UBI UVA VARIA FIERI COEPERIT, VITES SUBLIGATO, PAMPINATO, UVAS=QUE EXPELLITO, CIRCUM CAPITA SARITO. SALICTUM UT SUO TEMPORE CAEDATUR SALICTUM SUO TEMPORE CAEDITO, GLUBITO ARTE=QUE ALLIGATO. LIBRUM CONSERVATO, CUM OPUS ERIT IN VINEA; EX EO IN AQUAM COICITO, ALLIGATO. VIMINA, UNDE CORBULAE FIANT, CONSERVATO. DE SEMENTI FACIENDA REDEO AD SEMENTIM. UBI QUISQUE LOCUS FRIGIDISSIMUS AQUOSISSIMUS=QUE ERIT, IBI PRIMUM SERITO. IN CALDISSIMIS LOCIS SEMENTIM POSTREMUM FIERI OPORTET. TERRAM CAVE CARIOSAM TRACTES. DE AGRO RUBRICOSO AGER RUBRICOSUS ET TERRA PULLA, MATERINA, RUDECTA, HARENOSA, ITEM QUAE AQUOSA NON ERIT, IBI LUPINUM BONUM FIET. IN CRETA ET ULIGINE ET RUBRICA ET AGER QUI AQUOSUS ERIT, SEMEN ADOREUM POTISSIMUM SERITO. QUAE LOCA SICCA ET NON HERBOSA ERUNT, APERTA AB UMBRA, IBI TRITICUM SERITO. DE FABA ET VICIA SILIGINE HORDEO UBI SERANTUR FABAM IN LOCIS VALIDIS NON CALAMITOSIS SERITO. VICIAM ET FENUM GRAECUM QUAM MINIME HERBOSIS LOCIS SERITO. SILIGINEM, TRITICUM IN LOCO APERTO CELSO, UBI SOL QUAM DIUTISSIME SIET, SERI OPORTET. LENTIM IN RUDECTO ET RUBRICOSO LOCO, QUI HERBOSUS NON SIET, SERITO. HORDEUM, QUI LOCUS NOVUS ERIT, AUT QUI RESTIBILIS FIERI POTERIT, SERITO. TRIMESTRE, QUO IN LOCO SEMENTIM MATURAM FACERE NON POTUERIS ET QUI LOCUS RESTIBILIS CRASSITUDINE FIERI POTERIT, SERI OPORTET. RAPINAM ET COLES RAPICII UNDE FIANT ET RAPHANUM IN LOCO STERCORATO BENE AUT IN LOCO CRASSO SERITO. QUAE SEGETEM STERCORENT QUAE SEGETEM STERCORANT. STERCUS COLUMBINUM SPARGERE OPORTET IN PRATUM VEL IN HORTUM VEL IN SEGETEM? CAPRINUM, OVILLUM, BUBULUM, ITEM CETERUM STERCUS OMNE SEDULO CONSERVATO. AMURCAM SPARGAS VEL IRRIGES AD ARBORES; CIRCUM CAPITA MAIORA AMPHORAS, AD MINORA URNAS CUM AQUAE DIMIDIO ADDITO; ABLAQUEATO PRIUS NON ALTE. QUAE MALA IN SEGETE SINT QUAE MALA IN SEGETE SINT. SI CARIOSAM TERRAM TRACTES, CICER, QUOD VELLITUR ET QUOD SALSUM EST, EO MALUM EST? HORDEUM, FENUM GRAECUM, ERVUM, HAEC OMNIA SEGETEM EXSUGUNT ET OMNIA QUAE VELLUNTUR. NUCLEOS IN SEGETEM NE INDIDERIS. QUAE SEGETEM STERCORENT FRUGES; LUPINUM, FABA, VICIA. STERCUS UNDE FACIAS; STRAMENTA, LUPINUM, PALEAS, FABALIA, ACUS, FRONDEM ILIGNEAM, QUERNEAM. EX SEGETI VELLITO EBULUM, CICUTAM ET CIRCUM SALICTA HERBAM ALTAM ULVAM=QUE; EAM SUBSTERNITO OVIBUS BUBUS=QUE, FRONDEM PUTIDAM. PARTEM DE NUCLEIS SUCCERNITO ET IN LACUM COICITO; EO AQUAM ADDITO, PERMISCETO RUTRO BENE. INDE LUTUM CIRCUM OLEAS ABLAQUEATAS ADDITO; NUCLEOS COMBUSTOS ITEM ADDITO. VITIS SI MACRA ERIT, SARMENTA SUA CONCIDITO MINUTE ET IBIDEM INARATO AUT INFODITO. PER HIEMEM LUCUBRATIONE HAEC FACITO; RIDICAS ET PALOS, QUOS PRIDIE IN TECTO POSUERIS, SICCOS DOLATO, FACULAS FACITO, STERCUS EGERITO. NISI INTERMESTRI LUNA=QUE DIMIDIATA TUM NE TANGAS MATERIEM; QUAM EFFODIES AUT PRAECIDES ABS TERRA, DIEBUS VII PROXIMIS, QUIBUS LUNA PLENA FUERIT, OPTIME EXIMETUR. OMNINO CAVETO NE QUAM MATERIAM DOLES NEU CAEDAS NEU TANGAS, SI POTES, NISI SICCAM NEU GELIDAM NEU RORULENTAM. FRUMENTA FACE BIS SARIAS RUNCES=QUE AVENAM=QUE DESTRINGAS. DE VINEA ET ARBORIBUS PUTATIS DE VINEA ET ARBORIBUS PUTATIS SARMENTA DEGERE ET FASCINAM FACERE ET VITIS ET LIGNA IN CAMINUM FICULNA ET CODICILLOS DOMINO IN ACERVUM COMPONE. DE FORNACE CALCARIA FORNACEM CALCARIAM PEDES LATAM X FACITO, ALTAM PEDES XX, USQUE AD PED TRES SUMMAM LATAM REDIGITO. SI UNO PRAEFURNIO COQUES, LACUNAM INTUS MAGNAM FACITO, UTI SATIS SIET UBI CINEREM CONCIPIAT, NE FORAS SIT EDUCENDUS, FORNACEM=QUE BENE STRUITO; FACITO FORTAX TOTAM FORNACEM INFIMAM COMPLECTATUR. SI DUOBUS PRAEFURNIS COQUES, LACUNA NIHIL OPUS ERIT? CUM CINERE ERUTO OPUS ERIT, ALTERO PRAEFURNIO ERUITO, IN ALTERO IGNIS ERIT. IGNEM CAVETO NE INTERMITTAS QUIN SEMPER SIET, NEVE NOCTU NEVE ULLO TEMPORE INTERMITTATUR CAVETO. LAPIDEM BONUM IN FORNACEM QUAM CANDIDISSIMUM, QUAM MINIME VARIUM INDITO. CUM FORNACEM FACIES, FAUCES PRAECIPITES DEORSUM FACITO? UBI SATIS FODERIS, TUM FORNACI LOCUM FACITO, UTI QUAM ALTISSIMA ET QUAM MINIME VENTOSA SIET. SI PARUM ALTAM FORNACEM HABEBIS UBI FACIAS, LATERE SUMMAM STATUITO AUT CAEMENTIS CUM LUTO SUMMAM=QUE EXTRINSECUS OBLINITO. CUM IGNEM SUBDIDERIS, SI QUA FLAMMA EXIBIT NISI PER ORBEM SUMMUM, LUTO OBLINITO. VENTUS AD PRAEFURNIUM CAVETO NE ACCEDAT; INIBI AUSTRUM CAVETO MAXIME. HOC SIGNI ERIT, UBI CALX COCTA ERIT; SUMMOS LAPIDES COCTOS ESSE OPORTEBIT; ITEM INFIMI LAPIDES COCTI CADENT ET FLAMMA MINUS FUMOSA EXIBIT. SI LIGNA ET VIRGAS NON POTERIS VENDERE SI LIGNA ET VIRGAS NON POTERIS VENDERE NEQUE LAPIDEM HABEBIS UNDE CALCEM COQUAS, DE LIGNIS CARBONES COQUITO? VIRGAS ET SARMENTA, QUAE TIBI USIONI SUPERERUNT, IN SEGETE COMBURITO; UBI EAS COMBUSSERIS, IBI PAPAVER SERITO. UBI TEMPESTATES MALAE ERUNT, QUID FIERI POSSIT UBI TEMPESTATES MALAE ERUNT, CUM OPUS FIERI NON POTERIT, STERCUS IN STERCILINUM EGERITO; BUBILE, OVILE, COHORTEM, VILLAM BENE PURGATO? DOLIA PLUMBO VINCITO VEL MATERIE QUERNEA VIRISICCA ALLIGATO. SI BENE SARSERIS AUT BENE ALLIGAVERIS ET IN RIMAS MEDICAMENTUM INDIDERIS BENE=QUE PICAVERIS, QUODVIS DOLIUM VINARIUM FACERE POTERIS. MEDICAMENTUM IN DOLIUM HOC MODO FACITO; CERAE P I, RESINAE P I, SULPURIS P #C#C. HAEC OMNIA IN CALICEM NOVUM INDITO; EO ADDITO GYPSUM CONTRITUM, UTI CRASSITUDO FIAT QUASI EMPLASTRUM; EO DOLIA SARCITO. UBI SARSERIS, QUI COLOREM EUNDEM FACIAS, CRETAE CRUDAE PARTES DUAS, CALCIS TERTIAM COMMISCETO; INDE LATERCULOS FACITO, COQUITO IN FORNACEM, EUM CONTERITO ID=QUE INDUCITO. PER IMBREM IN VILLAM QUAERITO QUID FIERI POSSIT. NE CESSETUR, MUNDITIAS FACITO. COGITATO, SI NIHIL FIET, NIHILO MINUS SUMPTUM FUTURUM. PER VER QUAE FIANT PER VER HAEC FIERI OPORTET; SULCOS ET SCROBES FIERI? SEMINARIIS, VITIARIIS LOCUM VERTI? VITES PROPAGARI. IN LOCIS CRASSIS ET UMECTIS ULMOS, FICOS, POMA, OLEAS SERI OPORTET; FICOS, OLEAS, MALA, PIRA, VITES INSERI OPORTET LUNA SILENTI POST MERIDIEM SINE VENTO AUSTRO. OLEAS, FICOS, PIRA, MALA HOC MODO INSERITO; QUEM RAMUM INSITURUS ERIS, PRAECIDITO, INCLINATO ALIQUANTUM, UT AQUA DEFLUAT? CUM PRAECIDES, CAVETO NE LIBRUM CONVELLAS. SUMITO TIBI SURCULUM DURUM, EUM PRAEACUITO, SALICEM GRAECAM DISCINDITO; ARGILLAM VEL CRETAM COADDITO, HARENAE PAULULUM ET FIMUM BUBULUM; HAEC UNA BENE CONDEPSITO, QUAM MAXIME UTI LENTUM FIAT. CAPITO TIBI SCISSAM SALICEM; EA STIRPEM PRAECISUM CIRCUMLIGATO, NE LIBER FRANGATUR. UBI ID FECERIS, SURCULUM PRAEACUTUM INTER LIBRUM ET STIRPEM ARTITO PRIMORIS DIGITOS II? POSTEA CAPITO TIBI SURCULUM, QUOD GENUS INSERERE VOLES; EUM PRIMOREM PRAEACUITO OBLICUM PRIMORIS DIGITOS II. SURCULUM ARIDUM, QUEM ARTIVERIS, EXIMITO; EO ARTITO SURCULUM, QUEM INSERERE VOLES. LIBRUM AD LIBRUM VORSUM FACITO, ARTITO USQUE ADEO QUO PRAEACUERIS. ITEM ALTERUM SURCULUM, TERTIUM, QUARTUM FACITO; QUOT GENERA VOLES, TOT INDITO. SALICEM GRAECAM AMPLIUS CIRCUMLIGATO; LUTO DEPSTO STIRPEM OBLINITO DIGITOS CRASSUM TRES. INSUPER LINGUA BUBULA OBTEGITO, SI PLUAT, NE AQUA IN LIBRUM PERMANET; EAM LINGUAM INSUPER LIBRUM ALLIGATO, NE CADAT. POSTEA STRAMENTIS CIRCUMDATO ALLIGATO=QUE, NE GELUS NOCEAT. INSITIO VITIS ALIARUM=QUE RERUM VITIS INSITIO UNA EST PER VER, ALTERA EST CUM UVA FLORET; EA OPTUMA EST. PIRORUM AC MALORUM INSITIO PER VER ET PER SOLSTITIUM DIES L ET PER VINDEMIAM. OLEAE ET FICORUM INSITIO EST PER VER. VITEM SIC INSERITO; PRAECIDITO QUAM INSERES, EAM MEDIAM DIFFINDITO PER MEDULLAM; EO SURCULOS PRAEACUTOS ARTITO; QUOS INSERES, MEDULLAM CUM MEDULLA COMPONITO. ALTERA INSITIO EST; SI VITIS VITEM CONTINGET, UTRIUSQUE VITEM TENERAM PRAEACUITO, OBLIQUO INTER SESE MEDULLAM CUM MEDULLA LIBRO COLLIGATO. TERTIA INSITIO EST; TEREBRA VITEM, QUAM INSERES, PERTUNDITO, EO DUOS SURCULOS VITIGINEOS, QUOD GENUS ESSE VOLES, INSECTOS OBLIQUOS ARTITO AD MEDULLAM; FACITO IIS MEDULLAM CUM MEDULLA CONIUNGAS ARTITO=QUE EA QUA TEREBRAVERIS ALTERUM EX ALTERA PARTE. EOS SURCULOS FACITO SINT LONGI PEDES BINOS, EOS IN TERRAM DEMITTITO REPLICATO=QUE AD VITIS CAPUT, MEDIAS VITIS VINCLIS IN TERRAM DEFIGITO TERRA=QUE OPERITO. HAEC OMNIA LUTO DEPSTO OBLINITO ALLIGATO INTEGITO=QUE AD EUNDEM MODUM TAMQUAM OLEAS. FICOS ET OLEAS ALIO MODO FICOS ET OLEAS ALTERO MODO. QUOD GENUS AUT FICUM AUT OLEAM ESSE VOLES, INDE LIBRUM SCALPRO EXIMITO, ALTERUM LIBRUM CUM GEMMA DE EO FICO, QUOD GENUS ESSE VOLES, EXIMITO, APPONITO IN EUM LOCUM UNDE EXICAVERIS IN ALTERUM GENUS FACITO=QUE UTI CONVENIAT. LIBRUM LONGUM FACITO DIGITOS III S, LATUM DIGITOS III; AD EUNDEM MODUM OBLINITO, INTEGITO, UTI CETERA. SULCOS QUO MODO FACIAS SULCOS, SI LOCUS AQUOSUS ERIT, ALVEATOS ESSE OPORTET; LATOS SUMMOS PEDES TRES, ALTOS PEDES QUATTUOR, INFIMUM LATUM PEDEM I ET PALMUM. EOS LAPIDE CONSTERNITO; SI LAPIS NON ERIT, PERTICIS SALIGNEIS VIRIDIBUS CONTROVERSUS CONLATIS CONSTERNITO? SI PERTICA NON ERIT, SARMENTIS CONLIGATIS. POSTEA SCROBES FACITO ALTOS P III S, LATOS P IIII, ET FACITO DE SCROBE AQUA IN SULCUM DEFLUAT; ITA OLEAS SERITO. VITIBUS SULCOS PROPAGATIONES=QUE VITIBUS SULCOS ET PROPAGINES NE MINUS P II S QUOQUOVERSUS FACITO. SI VOLES VINEA CITO CRESCAT ET OLEA, QUAM SEVERIS, SEMEL IN MENSE SULCOS ET CIRCUM CAPITA OLEAGINEA QUOT MENSIBUS, USQUE DONEC TRIMAE ERUNT, FODERE OPORTET. EODEM MODO CETERAS ARBORES PROCURATO. OLEA QUO TEMPORE PUTETUR OLIVETUM DIEBUS XV ANTE AEQUINOCTIUM VERNUM INCIPITO PUTARE; EX EO DIE DIES XLV RECTE PUTABIS. ID HOC MODO PUTATO; QUA LOCUS RECTE FERAX ERIT, QUAE ARIDA ERUNT ET SI QUID VENTUS INTERFREGERIT, EA OMNIA EXIMITO? QUI LOCUS FERAX NON ERIT, ID PLUS CONCIDITO ARATO=QUE. BENE ENODATO STIRPES=QUE LEVIS FACITO. DE TALIIS OLEAGINEIS TALEAS OLEAGINEAS, QUAS IN SCROBE SATURUS ERIS, TRIPEDANEAS DECIDITO DILIGENTER=QUE TRACTATO, NE LIBER LABORET, CUM DOLABIS AUT SECABIS? QUAS IN SEMINARIO SATURUS ERIS, PEDALIS FACITO. EAS SIC INSERITO; LOCUS BIPALIO SUBACTUS SIET BENE=QUE TERRA TENERA SIET BENE=QUE GLITTUS SIET. CUM TALEAM DEMITTES, PEDE TALEAM OPPRIMITO; SI PARUM DESCENDET, MALEOLO AUT MATEOLA ADIGITO CAVETO=QUE NE LIBRUM SCINDAS, CUM ADIGES. PALO PRIUS LOCUM NE FECERIS, QUO TALEAM DEMITTAS. SI ITA SEVERIS, UT =US= STET, TALEA MELIUS VIVET. TALEAE, UBI TRIMAE SUNT, TUM DENIQUE MATURAE SUNT, UBI LIBER SESE VERTET. SI IN SCROBIBUS AUT IN SULCIS SERES, TERNAS TALEAS PONITO EAS=QUE DIVARICATO; SUPRA TERRAM NE PLUS IIII DIGITOS TRANSVORSOS EMINEANT; VEL OCULOS SERITO. SEMINARIUM QUO MODO FIAT SEMINARIUM AD HUNC MODUM FACITO; LOCUM QUAM OPTIMUM ET APERTISSIMUM ET STERCOROSISSIMUM POTERIS ET QUAM SIMILLIMUM GENUS TERRAE EAE, UBI SEMINA POSITURUS ERIS, ET UTI NE NIMIS LONGE SEMINA EX SEMINARIO FERANTUR, EUM LOCUM BIPALIO VERTITO, DELAPIDATO CIRCUM=QUE SAEPITO BENE ET IN ORDINE SERITO. IN SESQUIPEDEM QUOQUOVORSUM TALEAM DEMITTITO OPPRIMITO=QUE PEDE; SI PARUM DEPRIMERE POTERIS, MALLEO AUT MATIOLA ADIGITO. DIGITUM SUPRA TERRAM FACITO SEMINA EMINEANT FIMO=QUE BUBULO SUMMAM TALEAM OBLINITO SIGNUM=QUE APUT TALEAM APPONITO CREBRO=QUE SARITO, SI VOLES CITO SEMINA CRESCANT. AD EUNDEM MODUM ALIA SEMINA SERITO. HARUNDO QUO MODO SERATUR HARUNDINEM SIC SERITO; TERNOS PEDES OCULOS DISPONITO. VITIARIUM EODEM MODO FACITO SERITO=QUE. UBI VITIS BIMA ERIT, RESICATO? UBI TRIMA ERIT, EXIMITO. SI PECUS PASCETUR, UBI VITEM SERERE VOLES, TER PRIUS RESICATO QUAM AD ARBOREM PONAS? UBI V NODOS VETERES HABEBIT, TUM AD ARBOREM PONITO. QUOTANNIS PORRINAM SERITO, QUOTANNIS HABEBIS QUOD EXIMAS. POMARIUM SEMINARIUM POMARIUM SEMINARIUM AD EUNDEM MODUM ATQUE OLEAGINEUM FACITO; SUUM QUIDQUID GENUS TALEARUM SERITO. SEMEN CUPRESSI UBI SERES, BIPALIO VERTITO; VERE PRIMO SERITO. PORCAS PEDES QUINOS LATAS FACITO; EO STERCUS MINUTUM ADDITO, CONSARITO GLEBAS=QUE COMMINUITO. PORCAM PLANAM FACITO PAULUM CONCAVAM; TUM SEMEN SERITO CREBRUM TAMQUAM LINUM? EO TERRAM CRIBRO INCERNITO ALTAM DIGITUM TRANSVERSUM? EAM TERRAM TABULA AUT PEDIBUS COMPLANATO? FURCAS CIRCUM OFFIGITO, EO PERTICAS INTENDITO, EO SARMENTA AUT CRATIS FICARIAS IMPONITO, QUAE FRIGUS DEFENDANT ET SOLEM. UTI SUBTUS HOMO AMBULARE POSSIT FACITO. CREBRO RUNCATO? SIMUL HERBAE COEPERINT NASCI, EXIMITO; NAM SI HERBAM DURAM VELLES, CUPRESSOS SIMUL EVELLES. AD EUNDEM MODUM SEMEN PIRORUM, MALORUM SERITO TEGITO=QUE. NUCES PINEAS AD EUNDEM MODUM NISI TAMQUAM ALIUM SERITO. DE VINEA VETERE VINEAM VETEREM, SI IN ALIUM LOCUM TRANSFERRE VOLES, DUMTAXAT BRACHIUM CRASSAM LICEBIT. PRIMUM DEPUTATO, BINAS GEMMAS NE AMPLIUS RELINQUITO. EX RADICIBUS BENE EXFODITO, USQUE RADICES PERSEQUITO ET CAVETO NE RADICES SAUCIES. ITA UTI FUERIT, PONITO IN SCROBE AUT IN SULCO OPERITO=QUE ET BENE OCCULCATO; EODEM=QUE MODO VINEAM STATUITO, ALLIGATO FLEXATO=QUE, UTI FUERIT, CREBRO=QUE FODITO. PRATA QUO MODO STERCORENTUR PRATA PRIMO VERE STERCERATO LUNA SILENTI; QUAE INRIGIVA NON ERUNT, UBI FAVONIUS FLARE COEPERIT. CUM PRATA DEFENDES, DEPURGATO HERBAS=QUE MALAS OMNIS RADICITUS EFFODITO. UBI VINEAM DEPUTAVERIS, ACERVUM LIGNORUM VIRGARUM=QUE FACITO. FICOS INTERPUTATO ET IN VINEA FICOS SUBRADITO ALTE, NE EAS VITIS SCANDAT. SEMINARIA FACITO ET VETERA RESARCITO. HAEC FACITO, ANTE QUAM VINIAM FODERE INCIPIAS. UBI DAPS PROFANATA ERIT QUID FIAT UBI DAPS PROFANATA COMESTA=QUE ERIT, VERNO ARARE INCIPITO. EA LOCA PRIMUM ARATO, QUAE SICCISSIMA ERUNT? ET QUAE CRASSISSIMA ET AQUOSISSIMA ERUNT, EA POSTREMUM ARATO, DUM NE PRIUS OBDURESCANT. PROPAGATIO OLEAE POMORUM=QUE PROPAGATIO POMORUM, ALIARUM ARBORUM. AB ARBORE ABS TERRA PULLI QUI NASCENTUR, EOS IN TERRAM DEPRIMITO EXTOLLITO=QUE PRIMOREM PARTEM, UTI RADICEM CAPIAT; INDE BIENNIO POST EFFODITO SERITO=QUE. FICUM, OLEAM, MALUM PUNICUM, COTONEUM ALIA=QUE MALA OMNIA, LAURUM, MYRTUM, NUCES PRAENESTINAS, PLATANUM, HAEC OMNIA A CAPITE PROPAGARI EXIMI=QUE SERI=QUE EODEM MODO OPORTET. QUAE DILIGENTIUS PROPAGARI VOLES QUAE DILIGENTIUS PROPAGARI VOLES, IN AULLAS AUT IN QUALOS PERTUSOS PROPAGARI OPORTET ET CUM IIS IN SCROBEM DEFERRI OPORTET. IN ARBORIBUS, UTI RADICES CAPIANT, CALICEM PERTUNDITO; PER FUNDUM AUT QUALUM RAMUM, QUEM RADICEM CAPERE VOLES, TRAICITO; EUM QUALUM AUT CALICEM TERRA IMPLETO CALCATO=QUE BENE, IN ARBOREM RELINQUITO. UBI ITA FUERIT, RAMUM SUB QUALO PRAECIDITO. QUALUM INCIDITO EX IMA PARTE PERPETUUM; SIVE CALIX ERIT, CONQUASSATO? CUM EO QUALO AUT CALICE IN SCROBEM PONITO. EODEM MODO VITEM FACITO; EAM ANNO POST PRAECIDITO SERITO=QUE CUM QUALO. HOC MODO QUOD GENUS VIS PROPAGABIS. DE FENISICIA FENUM, UBI TEMPUS ERIT, SECATO CAVETO=QUE NE SERO SECES. PRIUS QUAM SEMEN MATURUM SIET, SECATO, ET, QUOD OPTIMUM FENUM ERIT, SEORSUM CONDITO; PER VER, CUM ARABUNT, ANTE QUAM OCINUM DES, QUOD EDINT, BUBUS. BUBUS PABULUM BUBUS PABULUM HOC MODO PARARI DARI=QUE OPORTET. UBI SEMENTIM PATRAVERIS, GLANDEM PARARI LEGI=QUE OPORTET ET IN AQUAM CONICI. INDE SEMODIOS SINGULIS BUBUS IN DIES DARI OPORTET ET, SI NON LABORABUNT, PASCANTUR SATIUS ERIT, AUT MODIUM VINACEORUM, QUOS IN DOLIUM CONDIDERIS. INTERDIU PASCITO; NOCTU FENI P XXV UNI BOVI DATO? SI FENUM NON ERIT, FRONDEM ILIGNEAM ET HEDERACIAM DATO. PALEAS TRITICEAS ET HORDEACEAS, ACUS FABAGINUM, VICIA VEL DE LUPINO, ITEM DE CETERIS FRUGIBUS OMNIA CONDITO. CUM STRAMENTA CONDES, QUAE HERBOSISSIMA ERUNT IN TECTO CONDITO ET SALE SPARGITO; DEINDE EA PRO FENO DATO. UBI VERNO DARE COEPERIS, MODIUM GLANDIS AUT VINACEORUM DATO, AUT MODIUM LUPINI MACERATI ET FENI P XV. UBI OCINUM TEMPESTIVUM ERIT, DATO PRIMUM; MANIBUS CARPITO, ID RENASCETUR; QUOD FALCULA SECUERIS, NON RENASCETUR. USQUE OCINUM DATO, DONEC ARESCAT; ITA TEMPERATO. POSTEA VICIAM DATO? POSTEA PANICUM DATO? SECUNDUM PANICUM FRONDEM ULMEAM DATO; SI POPULNEAM HABEBIS, ADMISCETO, UT ULMEAE SATIS SIET; UBI ULMEAM NON HABEBIS, QUERNEAM ET FICULNEAM DATO. NIHIL EST QUOD MAGIS EXPEDIAT, QUAM BOVES BENE CURARE. BOVES, NISI PER HIEMEM (CUM NON ARABUNT), PASCI NON OPORTET; NAM VIRIDE CUM EDUNT, SEMPER ID EXPECTANT, ET FISCELLAS HABERE OPORTET, NE HERBAM SECTENTUR, CUM ARABUNT. DE LIGNIS DOMINI LIGNA DOMINO IN TABULATO CONDITO? CODICILLOS OLEAGINEOS, RADICES IN ACERVO SUB DIO; METAS FACITO. FAMILIAE CIBARIA QUANTA DENTUR FAMILIAE CIBARIA. QUI OPUS FACIENT; PER HIEMEM TRITICI MODIOS IIII, PER AESTATEM MODIOS IIII S? VILICO, VILICAE, EPISTATAE, OPILIONI; MODIOS III? COMPEDITIS; PER HIEMEM PANIS P IIII, UBI VINEAM FODERE COEPERINT PANIS P V, USQUE ADEO DUM FICOS ESSE COEPERINT; DEINDE AD P IIII REDITO. VINUM FAMILIAE QUANTUM DETUR VINUM FAMILIAE. UBI VINDEMIA FACTA ERIT, LORAM BIBANT MENSES TRES? MENSE QUARTO; HEMINAS IN DIES, ID EST IN MENSE CONGIOS II S? MENSE QUINTO, SEXTO, SEPTIMO, OCTAVO; IN DIES SEXTARIOS, ID EST IN MENSE CONGIOS QUINQUE? NONO, DECIMO, UNDECIMO; IN DIES HEMINAS TERNAS, ID EST AMPHORAM? HOC AMPLIUS $SATURNALIBUS ET $COMPITALIBUS; IN SINGULOS HOMINES CONGIOS. SUMMA VINI IN HOMINES SINGULOS INTER ANNUM; =CUM=. COMPEDITIS, UTI QUIDQUID OPERIS FACIENT, PRO PORTIONE ADDITO; EOS NON EST NIMIUM IN ANNOS SINGULOS VINI Q X EBIBERE. PULMENTARIUM FAMILIAE QUANTUM DETUR PULMENTARIUM FAMILIAE. OLEAE CADUCAE QUAM PLURIMUM CONDITO? POSTEA OLEAS TEMPESTIVAS (UNDE MINIMUM OLEI FIERI POTERIT), EAS CONDITO; PARCITO UTI QUAM DIUTISSIME DURENT. UBI OLEAE COMESAE ERUNT, HALLECEM ET ACETUM DATO. OLEUM DATO IN MENSES UNICUIQUE #S I? SALIS UNICUIQUE IN ANNO MODIUM SATIS EST. VESTIMENTA FAMILIAE VESTIMENTA FAMILIAE. TUNICAM P III S, SAGA ALTERNIS ANNIS. QUOTIENS CUIQUE TUNICAM AUT SAGUM DABIS, PRIUS VETEREM ACCIPITO, UNDE CENTONES FIANT. SCULPONIAS BONAS ALTERNIS ANNIS DARE OPORTET. BUBUS CIBARIA BUBUS CIBARIA ANNUA. IN IUGA SINGULA; LUPINI MODIOS CENTUM VIGINTI AUT GLANDIS MODIOS CCXL, FENI PONDO #DXX#,, OCINI, FABAE #M XX, VICIAE #M XXX. PRAETEREA GRANATUI VIDETO, UTI SATIS VICIAE SERAS. PABULUM CUM SERES, MULTAS SATIONES FACITO. QUO MODO AGER COLATUR QUID EST AGRUM BENE COLERE+ BENE ARARE? QUID SECUNDUM+ ARARE? TERTIO+ STERCORARE. QUI OLETUM SAEPISSIME ET ALTISSIME MISCEBIT, IS TENUISSIMAS RADICES EXARABIT? SI MALE ARABIT, RADICES SUSUM ABIBUNT, CRASSIORES FIENT, ET IN RADICES VIRES OLEAE ABIBUNT. AGRUM FRUMENTARIUM CUM ARES, BENE ET TEMPESTIVO ARES, SULCO VARIO NE ARES. CETERA CULTURA EST MULTUM SERERE ET DILIGENTER EXIMERE SEMINA ET PER TEMPUS RADICES QUAM PLURIMAS CUM TERRA FERRE. UBI RADICES BENE OPERUERIS, CALCARE BENE, NE AQUA NOCEAT. SI QUIS QUAERET, QUOD TEMPUS OLEAE SERENDAE SIET; AGRO SICCO PER SEMENTIM, AGRO LAETO PER VER. QUOT PLOSTRA HABERE OPORTEAT QUOT IUGA BOVERUM, MULORUM, ASINORUM HABEBIS, TOTIDEM PLOSTRA ESSE OPORTET. FUNEM QUAM LONGAM ESSE OPORTEAT FUNEM TORCULUM ESSE OPORTET EXTENTUM PEDES LV? FUNEM LOREUM IN PLAUSTRUM P LX, LORA RETINACULA LONGA P XXVI, SUBIUGIA IN PLOSTRUM P XIIX, FUNICULUM P XV? IN ARATRUM SUBIUGIA LORA P XVI, FUNICULUM P VIII. DE OLEA COLLIGENDA OLEA, UBI MATURA ERIT, QUAM PRIMUM COGI OPORTET, QUAM MINIMUM IN TERRA ET IN TABULATO ESSE OPORTET; IN TERRA ET IN TABULATO PUTESCIT. LEGULI VOLUNT UTI OLEA CADUCA QUAM PLURIMA SIT, QUO PLUS LEGATUR? FACTORES, UT IN TABULATO DIU SIT, UT FRACIDA SIT, QUA FACILIUS EFFICIANT. NOLITO CREDERE OLEUM IN TABULATO POSSE CRESCERE; QUAM CITISSIME CONFICIES, TAM MAXIME EXPEDIET, ET TOTIDEM MODIS COLLECTA PLUS OLEI EFFICIET ET MELIUS. OLEA, QUAE DIU FUERIT IN TERRA AUT IN TABULATO, INDE OLEI MINUS FIET ET DETERIUS. OLEUM, SI POTERIS, BIS IN DIE DEPLETO; NAM OLEUM QUAM DIUTISSIME IN AMURCA ET IN FRACIBUS ERIT, TAM DETERRIMUM ERIT. OLEUM VIRIDE QUO MODO FIAT OLEUM VIRIDE SIC FACITO; OLEAM QUAM PRIMUM EX TERRA TOLLITO; SI INQUINATA ERIT, LAVITO, A FOLIIS ET STERCORE PURGATO? POSTRIDIE AUT POST DIEM TERTIUM, QUAM LECTA ERIT, FACITO. OLEA UBI NIGRA ERIT, STRINGITO. QUAM ACERBISSIMA OLEA OLEUM FACIES, TAM OLEUM OPTIMUM ERIT; DOMINO DE MATURA OLEA OLEUM FIERI MAXIME EXPEDIET. SI GELICIDIA ERUNT, CUM OLEAM COGES, TRIDUUM ATQUE QUATRIDUUM POST OLEUM FACITO; EAM OLEAM, SI VOLES, SALEM SPARGITO. QUAM CALIDISSIMUM TORCULARIUM ET CELLAM HABETO. CUSTODIS ET CAPULATORIS OFFICIA CUSTODIS ET CAPULATORIS OFFICIA. SERVET DILIGENTER CELLAM ET TORCULARIUM; CAVET QUAM MINIMUM IN TORCULARIUM ET IN CELLAM INTROEATUR. QUAM MUNDISSIME PURISSIME=QUE FIAT. VASO AHENEO NEQUE NUCLEIS AD OLEUM NE UTATUR; NAM, SI UTETUR, OLEUM MALE SAPIET. CORTINAM PLUMBEAM IN LACUM PONITO, QUO OLEUM FLUAT. UBI FACTORES VECTIBUS PREMENT, CONTINUO CAPULATOR CONCHA OLEUM, QUAM DILIGENTISSIME POTERIT, TOLLAT, NE CESSET; AMURCAM CAVEAT NE TOLLAT. OLEUM IN LABRUM PRIMUM INDITO, INDE IN ALTERUM DOLIUM INDITO; DE IIS LABRIS FRACES AMURCAM=QUE SEMPER SUBTRAHITO. CUM OLEUM SUSTULERIS DE CORTINA, AMURCAM DEHORITO. ITEM CUSTODIS QUI IN TORCULARIO ERIT OFFICIA ITEM CUSTODIS OFFICIA. QUI IN TORCULARIO ERUNT VASA PURA HABEANT CURENT=QUE UTI OLEA BENE PERFICIATUR BENE=QUE SICCETUR. LIGNA IN TORCULARIO NE CAEDANT. OLEUM FREQUENTER CAPIANT. FACTORIBUS DET IN FACTUS OLEI SEXTARIOS ET IN LUCERNAM QUOD OPUS SIET. FRACES COTIDIE REICIAT. AMURCAM COMMUTET, USQUE ADEO DONEC IN LACUM, QUI IN CELLA EST, POSTREMUM PERVENERIT. FISCINAS SPONGIA EFFINGAT. COTIDIE OLEO LOCUM COMMUTET, DONEC IN DOLIUM PERVENERIT. IN TORCULARIO ET IN CELLA CAVEAT DILIGENTER NE QUID OLEI SUBRIPIATUR. VASA OLEARIA ET VINARIA EXTOLLERE UBI VINDEMIA ET OLETAS FACTA ERIT, PRELA EXTOLLITO? FUNES TORCULOS, MELIPONTOS, SUBDUCTARIOS IN CARNARIO AUT IN PRELO SUSPENDITO? ORBES, FIBULAS, VECTES, SCUTULAS, FISCINAS, CORBULAS, QUALA, SCALAS, PATIBULA, OMNIA, QUIS USUS ERIT, IN SUO QUIDQUE LOCO REPONITO. DOLIA QUO MODO IMBUANTUR DOLIA OLEARIA NOVA SIC IMBUITO; AMURCA INPLETO DIES VII? FACITO UT AMURCAM COTIDIE SUPPLEAS. POSTEA AMURCAM EXIMITO ET ARFACITO; UBI AREBIT, CUMMIM PRIDIE IN AQUAM INFUNDITO, EAM POSTRIDIE DELUITO. POSTEA DOLIUM CALFACITO MINUS QUAM SI PICARE VELIS; TEPEAT SATIS EST; LENIBUS LIGNIS FACITO CALESCAT? UBI TEMPERATE TEPEBIT, TUM CUMMIM INDITO, POSTEA LINITO. SI RECTE LEVERIS, IN DOLIUM QUINQUAGENARIUM CUMMIM P IIII SATIS ERIT. BUBUS MEDICAMENTUM BUBUS MEDICAMENTUM. SI MORBUM METUES, SANIS DATO SALIS MICAS TRES, FOLIA LAUREA III, PORRI FIBRAS III, ULPICI SPICAS III, ALII SPICAS III, TURIS GRANA TRIA, HERBAE SABINAE PLANTAS TRES, RUTAE FOLIA TRIA, VITIS ALBAE CAULES III, FABULOS ALBOS III, CARBONES VIVOS III, VINI S III; HAEC OMNIA SUBLIMITER LEGI TERI DARI=QUE OPORTET. IEIUNUS SIET QUI DABIT. TER TRIDUUM DE EA POTIONE UNICUIQUE BOVI DATO. ITA DIVIDITO, CUM TER UNICUIQUE DEDERIS, OMNEM ABSUMAS; BOS=QUE IPSUS ET QUI DABIT FACITO UT UTERQUE SUBLIMITER STENT. VASE LIGNEO DATO. BOS SI AEGROTARE COEPERIT BOS, SI AEGROTARE COEPERIT, DATO CONTINUO EI UNUM OVUM GALLINACEUM CRUDUM; INTEGRUM FACITO DEVORET. POSTRIDIE CAPUT ULPICI CONTERITO CUM HEMINA VINI FACITO=QUE EBIBAT; SUBLIMITER TERAT ET VASO LIGNEO DET, BOS=QUE IPSUS ET QUI DABIT SUBLIMITER STET; IEIUNUS IEIUNO BOVI DATO. BOVES NE PEDES SUBTERANT BOVES, NE PEDES SUBTERANT, PRIUS QUAM IN VIAM QUOQUAM AGES, PICE LIQUIDA CORNUA INFIMA UNGUITO. QUO MODO BUBUS MEDICAMENTUM DETUR UBI UVAE VARIAE COEPERINT FIERI, BUBUS MEDICAMENTUM DATO QUOTANNIS, UTI VALEANT. PELLEM ANGUINAM UBI VIDERIS, TOLLITO ET CONDITO; NE QUAERAS CUM OPUS SIET. EAM PELLEM ET FAR ET SALEM ET SERPULLUM, HAEC OMNIA UNA CONTERITO CUM VINO, DATO BUBUS BIBANT OMNIBUS. PER AESTATEM BOVES AQUAM BONAM ET LIQUIDAM BIBANT SEMPER CURATO; UT VALEANT REFERT. PANEM DEPSTICIUM SIC FACITO PANEM DEPSTICIUM SIC FACITO; MANUS MORTARIUM=QUE BENE LAVATO. FARINAM IN MORTARIUM INDITO, AQUAE PAULATIM ADDITO SUBIGITO=QUE PULCHRE; UBI BENE SUBEGERIS, DEFINGITO COQUITO=QUE SUB TESTU. LIBUM HOC MODO FACITO LIBUM HOC MODO FACITO; CASEI P II BENE DISTERAT IN MORTARIO; UBI BENE DISTRIVERIT, FARINAE SILIGINEAE LIBRAM AUT, SI VOLES TENERIUS ESSE, SELIBRAM SIMILAGINIS SOLUM EODEM INDITO PERMISCETO=QUE CUM CASEO BENE? OVUM UNUM ADDITO ET UNA PERMISCETO BENE. INDE PANEM FACITO, FOLIA SUBDITO, IN FOCO CALDO SUB TESTU COQUITO LENITER. PLACENTAM SIC FACITO PLACENTAM SIC FACITO; FARINAE SILIGINEAE L II, UNDE SOLUM FACIAS? IN TRACTA FARINAE L IIII ET ALICAE PRIMAE L II. ALICAM IN AQUAM INFUNDITO; UBI BENE MOLLIS ERIT, IN MORTARIUM PURUM INDITO SICCATO=QUE BENE? DEINDE MANIBUS DEPSITO; UBI BENE SUBACTUM ERIT, FARINAE L IIII PAULATIM ADDITO. ID UTRUMQUE TRACTA FACITO; IN QUALO, UBI ARESCANT, COMPONITO; UBI AREBUNT, COMPONITO PURITER. CUM FACIES IN SINGULA TRACTA, UBI DEPSUERIS, PANNO OLEO UNCTO TANGITO ET CIRCUMTERGETO UNGUITO=QUE? UBI TRACTA ERUNT, FOCUM, UBI COCAS, CALFACITO BENE ET TESTUM. POSTEA FARINAE L II CONSPARGITO CONDEPSITO=QUE? INDE FACITO SOLUM TENUE. CASEI OVILLI P XIIII NE ACIDUM ET BENE RECENS IN AQUAM INDITO; IBI MACERATO, AQUAM TER MUTATO. INDE EXIMITO SICCATO=QUE BENE PAULATIM MANIBUS; SICCUM BENE IN MORTARIUM IMPONITO. UBI OMNE CASEUM BENE SICCAVERIS, IN MORTARIUM PURUM MANIBUS CONDEPSITO COMMINUITO=QUE QUAM MAXIME. DEINDE CRIBRUM FARINARIUM PURUM SUMITO CASEUM=QUE PER CRIBRUM FACITO TRANSEAT IN MORTARIUM. POSTEA INDITO MELLIS BONI P IIII S; ID UNA BENE COMMISCETO CUM CASEO. POSTEA IN TABULA PURA, QUAE PATEAT P I, IBI BALTEUM PONITO; FOLIA LAUREA UNCTA SUPPONITO, PLACENTAM FINGITO. TRACTA IN SINGULA IN TOTUM SOLUM PRIMUM PONITO? DEINDE DE MORTARIO TRACTA LINITO, TRACTA ADDITO SINGULATIM, ITEM LINITO, USQUE ADEO DONEC OMNE CASEUM CUM MELLE ABUSUS ERIS. IN SUMMUM TRACTA IN SINGULA INDITO, POSTEA SOLUM CONTRAHITO ORNATO=QUE, FOCUM =DE VEPRIMO= TEMPERATO=QUE, TUNC PLACENTAM IMPONITO; TESTO CALDO OPERITO, PRUNA INSUPER ET CIRCUM OPERITO. VIDETO UT BENE ET OTIOSE PERCOQUAS; APERITO, DUM INSPICIAS, BIS AUT TER. UBI COCTA ERIT, EXIMITO ET MELLE UNGUITO; HAEC ERIT PLACENTA SEMODIALIS. SPIRAM SIC FACITO SPIRAM SIC FACITO; QUANTUM VOLES PRO RATIONE, ITA UTI PLACENTA FIT, EADEM OMNIA FACITO, NISI ALIO MODO FINGITO. IN SOLO TRACTA CUM MELLE OBLINITO BENE. INDE, TAMQUAM RESTIM TRACTES, FACITO; ITA IMPONITO IN SOLO, SIMPLICIBUS COMPLETO BENE ARTE. CETERA OMNIA, QUASI PLACENTAM FACIAS, FACITO COQUITO=QUE. SCRIBLITAM SIC FACITO SCRIBLITAM SIC FACITO; IN BALTEO, TRACTIS, CASEO AD EUNDEM MODUM FACITO UTI PLACENTAM, SINE MELLE, COQUITO=QUE. GLOBULOS SIC FACITO GLOBOS SIC FACITO; CASEUM CUM ALICA AD EUNDEM MODUM MISCETO? INDE, QUANTOS VOLES FACERE, FACITO. IN AENUM CALDUM UNGUEN INDITO. SINGULOS AUT BINOS COQUITO VERSATO=QUE CREBRO DUABUS RUDIBUS; COCTOS EXIMITO, EOS MELLE UNGUITO, PAPAVER INFRIATO; ITA PONITO. ENCYTUM SIC FACITO ENCYTUM AD EUNDEM MODUM FACITO UTI GLOBOS, NISI CALICEM PERTUSUM CAVUM HABEAT. ITA IN UNGUEN CALDUM FUNDITO. HONESTUM QUASI SPIRAM FACITO ID=QUE DUABUS RUDIBUS VORSATO PRAESTATO=QUE? ITEM UNGUITO COLORATO=QUE CALDUM NE NIMIUM. ID CUM MELLE AUT CUM MULSO APPONITO. ERNEUM SIC FACITO ERNEUM PLACENTUM TAMQUAM PLACENTAM. EADEM OMNIA INDITO, QUAE IN PLACENTAM. ID PERMISCETO IN ALVEO, ID INDITO IN IRNEAM FICTILEM, EAM DEMITTITO IN AULAM AHEENEAM AQUAE CALIDAE PLENAM. ITA COQUITO AD IGNEM; UBI COCTUM ERIT, IRNEAM CONFRINGITO. ITA PONITO. SPAERITAM SIC FACITO SPAERITAM SIC FACITO, ITA UTI SPIRAM, NISI SIC FINGITO; DE TRACTIS, CASEO, MELLE SPHAERAS PUGNUM ALTAS FACITO? EAS IN SOLO COMPONITO DENSAS; EODEM MODO COMPONITO ATQUE SPIRAM ITEM=QUE COQUITO. VOTUM PRO BUBUS VOTUM PRO BUBUS, UT VALEANT, SIC FACITO; $MARTI $SILVANO IN SILVA INTERDIUS IN CAPITA SINGULA BOUM VOTUM FACITO? FARRIS L III ET LARDI P IIII S ET PULPAE P IIII S, VINI S III; ID IN UNUM VAS LICETO COICERE ET VINUM ITEM IN UNUM VAS LICETO COICERE. EAM REM DIVINAM VEL SERVUS VEL LIBER LICEBIT FACIAT. UBI RES DIVINA FACTA ERIT, STATIM IBIDEM CONSUMITO. MULIER AD EAM REM DIVINAM NE ADSIT NEVE VIDEAT QUO MODO FIAT. HOC VOTUM IN ANNOS SINGULOS, SI VOLES, LICEBIT VOVERE. SAVILLUM SIC FACITO SAVILLUM HOC MODO FACITO; FARINAE SELIBRAM, CASEI P II S UNA COMMISCETO QUASI LIBUM, MELLIS P #= ET OVUM UNUM. CATINUM FICTILE OLEO UNGUITO. UBI OMNIA BENE COMMISCUERIS, IN CATINUM INDITO; CATINUM TESTO OPERITO. VIDETO UT BENE PERCOCAS MEDIUM, UBI ALTISSIMUM EST; UBI COCTUM ERIT, CATINUM EXIMITO, MELLE UNGUITO, PAPAVER INFRIATO, SUB TESTUM SUBDE PAULISPER, POSTEA EXIMITO; ITA PONE CUM CATILLO ET LINGULA. PULTEM PUNICAM SIC FACITO PULTEM PUNICAM SIC COQUITO; LIBRAM ALICAE IN AQUAM INDITO, FACITO UTI BENE MADEAT. ID INFUNDITO IN ALVEUM PURUM, EO CASEI RECENTIS P III, MELLIS P S, OVUM UNUM; OMNIA UNA BENE PERMISCETO. ITA INSIPITO IN AULAM NOVAM. GRANEAM TRITICEAM SIC FACITO GRANEAM TRITICEAM SIC FACITO; SELIBRAM TRITICI PURI IN MORTARIUM PURUM INDAT, LAVET BENE CORTICEM=QUE DETERAT BENE ELUAT=QUE BENE? POSTEA IN AULAM INDAT ET AQUAM PURAM COCAT=QUE. UBI COCTUM ERIT, LACTE ADDAT PAULATIM, USQUE ADEO DONEC CREMOR CRASSUS ERIT FACTUS. AMULUM SIC FACITO AMULUM SIC FACITO; SILIGINEM PURGATO BENE? POSTEA IN ALVEUM INDAT, EO ADDAT AQUAM BIS IN DIE. DIE DECIMO AQUAM EXSICCATO, EXURGETO BENE, IN ALVEO PURO MISCETO BENE; FACITO TAMQUAM FAEX FIAT. ID IN LINTEUM NOVUM INDITO, EXPRIMITO CREMOREM IN PATINAM NOVAM AUT IN MORTARIUM; ID OMNE ITA FACITO ET REFRICATO DENUO. EAM PATINAM IN SOLE PONITO ARESCAT; UBI AREBIT, IN AULLAM NOVAM INDITO; INDE FACITO CUM LACTE COQUAT. SALEM CANDIDUM SIC FACITO SALEM CANDIDUM SIC FACITO; AMPHORAM DEFRACTO COLLO PURAM IMPLETO AQUAE PURAE, IN SOLE PONITO. IBI FISCELLAM CUM SALE POPULARI SUSPENDITO ET QUASSATO SUPPLETO=QUE IDENTIDEM. ID ALIQUOTIENS IN DIE COTIDIE FACITO, USQUE ADEO DONEC SAL DESIVERIT TABESCERE BIDUUM. ID SIGNI ERIT; MENAM ARIDAM VEL OVUM DEMITTITO; SI NATABIT, EA MURIES ERIT, VEL CARNEM VEL CASEOS VEL SALSAMENTA QUO CONDAS. EAM MURIAM IN LABELLA VEL IN PATINAS IN SOLE PONITO; USQUE ADEO IN SOLE HABETO DONEC CONCREVERIT; INDE FLOS SALIS FIET. UBI NUBILABITUR ET NOCTU SUB TECTO PONITO? COTIDIE, CUM SOL ERIT, IN SOLE PONITO. GALLINAS ET ANSERES SIC FARCITO GALLINAS ET ANSERES SIC FARCITO; GALLINAS TENERAS, QUAE PRIMUM PARIENT, CONCLUDAT? POLLINE VEL FARINA HORDEACIA CONSPARSA TURUNDAS FACIAT; EAS IN AQUAM INTINGUAT, IN OS INDAT. PAULATIM COTIDIE ADDAT, EX GULA CONSIDERET QUOD SATIS SIT. BIS IN DIE FARCIAT ET MERIDIE BIBERE DATO; NE PLUS AQUA SITA SIET HORAM UNAM. EODEM MODO ANSEREM ALITO, NISI PRIUS DATO BIBERE ET BIS IN DIE, BIS ESCAM. PALUMBUM RECENTEM SIC FARCITO PALUMBUM RECENTEM, UBI PRENSUS ERIT, EI FABAM COCTAM TOSTAM PRIMUM DATO, EX ORE IN EIUS OS INFLATO, ITEM AQUAM; HOC DIES VII FACITO. POSTEA FABAM FRESAM PURAM ET FAR PURUM FACITO ET FABAE TERTIA PARS UT INFERVESCAT; TUM FAR INSIPIAT, PURITER FACITO ET COQUITO BENE. ID, UBI EXCLUSERIS, DEPSITO BENE, OLEO MANUM UNGUITO; PRIMUM PUSILLUM, POSTEA MAGIS DEPSES, OLEO TANGITO DEPSITO=QUE, DUM POTERIT FACERE TURUNDAS; EX AQUA DATO, ESCAM TEMPERATO. AREAM SIC FACITO AREAM SIC FACITO; LOCUM UBI FACIES CONFODITO. POSTEA AMURCA CONSPARGITO BENE SINITO=QUE COMBIBAT. POSTEA COMMINUITO GLEBAS BENE, DEINDE COAEQUATO ET PAVICULIS VERBERATO. POSTEA DENUO AMURCA CONSPARGITO SINITO=QUE ARESCAT. SI ITA FECERIS, NEQUE FORMICAE NOCEBUNT NEQUE HERBAE NASCENTUR. FRUMENTO NE CURCULIO NOCEAT FRUMENTO NE NOCEAT CURCULIO NEU MURES TANGANT; LUTUM DE AMURCA FACITO? PALEARUM PAULUM ADDITO, SINITO MACERESCANT BENE ET SUBIGITO BENE. EO GRANARIUM TOTUM OBLINITO CRASSO LUTO? POSTEA CONSPARGITO AMURCA OMNE QUOD LUTAVERIS. UBI ARUERIT, EO FRUMENTUM REFRIGERATUM CONDITO; CURCULIO NON NOCEBIT. OLEA SI FRUCTUM NON FERT OLEA SI FRUCTUM NON FERET, ABLAQUEATO. POSTEA STRAMENTA CIRCUMPONITO? POSTEA AMURCAM CUM AQUA COMMISCETO AEQUAS PARTES. DEINDE AD OLEAM CIRCUMFUNDITO; AD ARBOREM MAXUMAM URNAM COMMIXTI SAT EST, AD MINORES ARBORES PRO RATIONE INDITO. ET IDEM HOC SI FACIES AD ARBORES FERACES, EAE QUOQUE MELIORES FIENT; AD EAS STRAMENTA NE ADDIDERIS. FICI UTI GROSSOS TENEANT FICI UTI GROSSOS TENEANT, FACITO OMNIA QUO MODO OLEAE, ET HOC AMPLIUS; CUM VER APPETET, TERRAM ADAGGERATO BENE. SI ITA FECERIS, ET GROSSI NON CADENT ET FICI SCABRAE NON FIENT ET MULTO FERACIORES ERUNT. CONVOLVOLUS IN VINIA NE SIET CONVOLVOLUS IN VINIA NE SIET, AMURCAM CONDITO, PURAM BENE FACITO, IN VAS AHENEUM INDITO CONGIOS II. POSTEA IGNI LENI COQUITO, RUDICULA AGITATO CREBRO, USQUE ADEO DUM FIAT TAM CRASSUM QUAM MEL. POSTEA SUMITO BITUMINIS TERTIARIUM ET SULPURIS QUARTARIUM. CONTERITO IN MORTARIO SEORSUM UTRUMQUE. POSTEA INFRIATO QUAM MINUTISSIME IN AMURCAM CALDAM ET SIMUL RUDICULA MISCETO ET DENUO COQUITO SUB DIO CAELO; NAM SI IN TECTO COQUAS, CUM BITUMEN ET SULPUR ADDITUM EST, EXCANDESCET. UBI ERIT TAM CRASSUM QUAM VISCUM, SINITO FRIGESCAT. HOC VITEM CIRCUM CAPUT ET SUB BRACHIA UNGUITO; CONVOLVOLUS NON NASCETUR. OVES NE SCABRAE FIANT OVES NE SCABRAE FIANT, AMURCAM CONDITO, PURAM BENE FACITO? AQUAM QUA LUPINUS DEFERVERIT ET FAECEM DE VINO BONO, INTER SE OMNIA COMMISCETO PARITER. POSTEA, CUM DETONDERIS, UNGUITO TOTAS; SINITO BIDUUM AUT TRIDUUM CONSUDENT. DEINDE LAVITO IN MARI? SI AQUAM MARINAM NON HABEBIS, FACITO AQUAM SALSAM; EA LAVITO. SI HAEC SIC FECERIS, NEQUE SCABRAE FIENT ET LANAE PLUS ET MELIOREM HABEBUNT, ET RICINI NON ERUNT MOLESTI. EODEM IN OMNES QUADRIPEDES UTITO, SI SCABRAE ERUNT. AMURCA AXEM UNGUITO AMURCA DECOCTA AXEM UNGUITO ET LORA ET CALCIAMENTA ET CORIA OMNIA; MELIORA FACIES. VESTIMENTA NE TINIAE TANGANT VESTIMENTA NE TINIAE TANGANT, AMURCAM DECOQUITO AD DIMIDIUM, EA UNGUITO FUNDUM ARCAE ET EXTRINSECUS ET PEDES ET ANGULOS. UBI EA ADARUERIT, VESTIMENTA CONDITO. SI ITA FECERIS, TINIAE NON NOCEBUNT. ET ITEM LIGNEAM SUPELLECTILEM OMNEM SI UNGUES, NON PUTESCET, ET, CUM EA TERSERIS, SPLENDIDIOR FIET? ITEM AHENEA OMNIA UNGUITO, SED PRIUS EXTERGETO BENE. POSTEA, CUM UNXERIS, CUM UTI VOLES, EXTERGETO; SPLENDIDIOR ERIT ET AERUGO NON ERIT MOLESTA. FICI ARIDAE UTI INTEGRAE SINT FICI ARIDAE SI VOLES UT INTEGRAE SINT, IN VAS FICTILE CONDITO; ID AMURCA DECOCTA UNGUITO. OLEUM SI IN METRETAM ADDES OLEUM SI IN METRETAM NOVAM INDITURUS ERIS, AMURCA, ITA UTI EST CRUDA, PRIUS COLLUITO AGITATO=QUE DIU, UT BENE COMBIBAT. ID SI FECERIS, METRETA OLEUM NON BIBET, ET OLEUM MELIUS FACIET, ET IPSA METRETA FIRMIOR ERIT. VIRGAS MURTEAS UTI SERVES; ITEM ALIUD GENUS VIRGAS MURTEAS SI VOLES CUM BACIS SERVARE ET ITEM ALIUT GENUS QUOD VIS, ET SI RAMULOS FICULNEOS VOLES CUM FOLIIS, INTER SE ALLIGATO, FASCICULOS FACITO; EOS IN AMURCAM DEMITTITO, SUPRA STET AMURCA FACITO. SED EA, QUAE DEMISSURUS ERIS, SUMITO PAULO ACERBIORA. VAS, QUO CONDIDERIS, OBLINITO PLANE. SI BOVEM AUT ALIAM QUADRUPEDEM SERPENS MOMORDERIT SI BOVEM AUT ALIAM QUAMVIS QUADRUPEDEM SERPENS MOMORDERIT, MELANTHI ACETABULUM, QUOD MEDICI VOCANT ZMURNAEUM, CONTERITO IN VINI VETERIS HEMINA; ID PER NARES INDITO ET AD IPSUM MORSUM STERCUS SUILLUM APPONITO. ET IDEM HOC, SI USUS EVENERIT, HOMINI FACITO. BOVES UTI VALEANT BOVES UTI VALEANT ET CURATI BENE SINT ET, QUI FASTIDIENT CIBUM, UTI MAGIS CUPIDE ADPETANT, PABULUM, QUOD DABIS, AMURCA SPARGITO; PRIMO PAULULUM, DUM CONSUESCANT? POSTEA MAGIS. ET DATO RARENTER BIBERE COMMIXTAM CUM AQUA AEQUABILITER. QUARTO QUINTO QUOQUE DIE HOC SIC FACIES; ITA BOVES ET CORPORE CURATIORES ERUNT ET MORBUS ABERIT. VINUM FAMILIAE PER HIEMEM QUI UTATUR VINUM FAMILIAE PER HIEMEM QUI UTATUR; MUSTI Q X IN DOLIUM INDITO? ACETI ACRIS Q II EODEM INFUNDITO? SAPAE QUADRANTALIA II? AQUAE DULCIS Q L. HAEC RUDE MISCETO TER IN DIE DIES QUINQUE CONTINUOS. EO ADDITO AQUAE MARINAE VETERIS SEXTARIOS LXIIII ET OPERCULUM IN DOLIUM IMPONITO ET OBLINITO DIE X. HOC VINUM DURABIT TIBI USQUE AD SOLSTITIUM; SI QUID SUPERFUERIT POST SOLSTITIUM, ACETUM ACERRIMUM ET PULCHERRIMUM ERIT. QUI AGER A MARI ABERIT, IBI VINUM GRAECUM SIC FACITO QUI AGER LONGE A MARI ABERIT, IBI VINUM GRAECUM SIC FACITO; MUSTI Q XX IN AHENEUM AUT PLUMBEUM INFUNDITO; IGNEM SUBDITO. UBI BULLABIT VINUM, IGNEM SUBDUCITO. UBI ID VINUM REFRIXERIT, IN DOLIUM QUADRAGENARIUM INFUNDITO; SEORSUM IN VAS AQUAE DULCIS Q I INFUNDITO, SALIS #M I; SINITO MURIAM FIERI. UBI MURIA FACTA ERIT, EODEM IN DOLIUM INFUNDITO. SCHOENUM ET CALAMUM IN PILA CONTUNDITO, QUOD SAT SIET; SEXTARIUM UNUM EODEM IN DOLIUM INFUNDITO, UT ODORATUM SIET. POST DIES XXX DOLIUM OBLINITO. AD VER DIFFUNDITO IN AMPHORAS; BIENNIUM IN SOLE SINITO POSITUM ESSE? DEINDE IN TECTUM CONFERTO. HOC VINUM DETERIUS NON ERIT QUAM COUM. AQUAE MARINAE CONCINNATIO AQUAE MARINAE CONCINNATIO. AQUAE MARINAE Q I EX ALTO SUMITO, QUO AQUA DULCIS NON ACCEDIT. SESQUILIBRAM SALIS FRIGITO, EODEM INDITO ET RUDE MISCETO, USQUE ADEO DONEC OVUM GALLINACEUM COCTUM NATABIT; DESINITO MISCERE. EODEM VINI VETERIS VEL AMINNII VEL MISCELLI ALBI CONGIOS II INFUNDITO; MISCETO PROBE. POSTEA IN VAS PICATUM CONFUNDITO ET OBLINITO. SI QUIS PLUS VOLES AQUAE MARINAE CONCINNARE, PRO PORTIONE EA OMNIA FACITO. QUO LABRA DOLIORUM CIRCUMLINAS UT BENE ODORATA SINT QUO LABRA DOLIORUM CIRCUMLINAS, UT BENE ODORATA SINT ET NE QUID VITI IN VINUM ACCEDAT, SAPAE CONGIOS VI QUAM OPTIMAE INFUNDITO IN AHENEUM AUT IN PLUMBEUM ET IRIS ARIDAE CONTUSAE HEMINAM ET SERTAM CAMPANICAM P V BENE ODORATAM UNA CUM IRI CONTUNDAS QUAM MINUTISSIME; PER CRIBRUM CERNAS ET UNA CUM SAPA COQUAS SARMENTIS ET LEVI FLAMMA. COMMOVETO, VIDETO NE ADURAS? USQUE COQUITO, DUM DIMIDIUM EXCOQUAS. UBI REFRIXERIT, CONFUNDITO IN VAS PICATUM BENE ODORATUM ET OBLINITO ET UTITO IN LABRA DOLIORUM. VINUM SI VOLES EXPERIRI VINUM SI VOLES EXPERIRI DURATURUM SIT NECNE, POLENTAM GRANDEM DIMIDIUM ACETABULI IN CALICULUM NOVUM INDITO ET VINI SEXTARIUM DE EO VINO, QUOD VOLES EXPERIRI, EODEM INFUNDITO ET IMPONITO IN CARBONES; FACITO BIS AUT TER INFERVEAT. TUM ID PERCOLATO; PULENTAM ABICITO, VINUM PONITO SUB DIO. POSTRIDIE MANE GUSTATO; SI ID SAPIET, QUOD IN DOLIO EST, SCITO DURATURUM? SI SUBACIDUM ERIT, NON DURABIT. VINUM ASPERUM LENE FIERI VINUM, ASPERUM QUOD ERIT, LENE ET SUAVE SI VOLES FACERE, SIC FACITO; DE ERVO FARINAM FACITO LIBRAS IIII ET VINI CYATHOS IIII CONSPARGITO SAPA. POSTEA FACITO LATERCULOS; SINITO COMBIBANT NOCTEM ET DIEM. POSTEA COMMISCETO CUM EO VINO IN DOLIO ET OBLINITO DIE LX; ID VINUM ERIT LENE ET SUAVE ET BONO COLORE ET BENE ODORATUM. ODOREM DETERIOREM DEMERE ODOREM DETERIOREM DEMERE VINO. TESTAM DE TEGULA CRASSAM PURAM CALFACITO IN IGNI BENE; UBI CALEBIT, EAM PICATO, RESTICULA ALLIGATO, TESTAM DEMITTITO IN DOLIUM INFIMUM LENITER, SINITO BIDUUM OBLITUM DOLIUM. SI DEMPTUS ERIT ODOR DETERIOR, ID OPTIME? SI NON, SAEPIUS FACITO, USQUE DUM ODOREM MALUM DEMPSERIS. SI VOLES SCIRE VINUM AQUAM HABEAT NECNE SI VOLES SCIRE IN VINUM AQUA ADDITA SIT NECNE, VASCULUM FACITO DE MATERIA HEDERACIA. VINUM ID, QUOD PUTABIS AQUAM HABERE, EODEM MITTITO? SI HABEBIT AQUAM, VINUM EFFLUET, AQUA MANEBIT; NAM NON CONTINET VINUM VAS HEDERACEUM. VINUM COUM SI VOLES FACERE VINUM COUM SI VOLES FACERE, AQUAM EX ALTO MARINAM SUMITO MARI TRANQUILLO, CUM VENTUS NON ERIT, DIES LXX ANTE VINDEMIAM, QUO AQUA DULCIS NON PERVENIET. UBI HAUSERIS DE MARI, IN DOLIUM INFUNDITO; NOLITO IMPLERE, QUADRANTALIBUS QUINQUE MINUS SIT QUAM PLENUM? OPERCULUM IMPONITO, RELINQUITO QUA INTERSPIRET. UBI DIES XXX PRAETERIERINT, TRANSFUNDITO IN ALTERUM DOLIUM PURITER ET LENITER; RELINQUITO IN IMO QUOD DESIDERIT. POST DIES XX IN ALTERUM DOLIUM ITEM TRANSFUNDITO; ITA RELINQUITO USQUE AD VINDEMIAM. UNDE VINUM COUM FACERE VOLES, UVAS RELINQUITO IN VINEA; SINITO BENE COQUANTUR. ET, UBI PLUERIT ET SICCAVERIT, TUM DELIGITO ET PONITO IN SOLE BIDUUM AUT TRIDUUM SUB DIO, SI PLUVIAE NON ERUNT? SI PLUVIA ERIT, IN TECTO IN CRATIBUS COMPONITO, ET, SI QUA ACINA CORRUPTA ERUNT, DEPURGATO. TUM SUMITO AQUAM MARINAM Q S S E; IN DOLIUM QUINQUAGENARIUM INFUNDITO AQUAE MARINAE #-Q X. TUM ACINA DE UVIS MISCELLIS DECARPITO DE SCOPIO IN IDEM DOLIUM, USQUE DUM IMPLEVERIS; MANU COMPRIMITO ACINA, UT COMBIBANT AQUAM MARINAM; UBI IMPLEVERIS DOLIUM, OPERCULO OPERITO, RELINQUITO QUA INTERSPIRET. UBI TRIDUUM PRAETERIERIT, EXIMITO DE DOLIO ET CALCATO IN TORCULARIO ET ID VINUM CONDITO IN DOLIA LAUTA ET PURA ET SICCA. UT ODORATUM BENE SIT, SIC FACITO; SUMITO TESTAM PICATAM, EO PRUNAM LENEM INDITO, SUFFITO SERTA ET SCHOENO ET PALMA, QUAM HABENT UNGUENTARII, PONITO IN DOLIO ET OPERITO, NE ODOR EXEAT, ANTE QUAM VINUM INDAS. HOC FACITO PRIDIE QUAM VINUM INFUNDERE VOLES. DE LACU QUAM PRIMUM VINUM IN DOLIA INDITO, SINITO DIES XV OPERTA, ANTE QUAM OBLINAS, RELINQUITO QUA INTERSPIRET VINUM, POSTEA OBLINITO. POST DIES XL DIFFUNDITO IN AMPHORAS ET ADDITO IN SINGULAS AMPHORAS SAPAE SEXTARIUM UNUM. AMPHORAS NOLITO IMPLERE NIMIUM; ANSARUM INFIMARUM FINI? ET AMPHORAS IN SOLE PONITO, UBI HERBA NON SIET? ET AMPHORAS OPERITO, NE AQUA ACCEDAT, ET NE PLUS QUADRIENNIUM IN SOLE SIVERIS; POST QUADRIENNIUM IN CUNEUM COMPONITO ET INSTIPA. VINUM SI VOLES CONCINNARE UT ALVUM BONAM FACIAT VINUM SI VOLES CONCINNARE, UT ALVUM BONAM FACIAT, SECUNDUM VINDEMIAM, UBI VITES ABLAQUEANTUR, QUANTUM PUTABIS EI REI SATIS ESSE VINI, TOT VITES ABLAQUEATO ET SIGNATO. EARUM RADICES CIRCUMSECATO ET PURGATO. VERATRI ATRI RADICES CONTUNDITO IN PILA; EAS RADICES DATO CIRCUM VITEM ET STERCUS VETUS ET CINEREM VETEREM ET DUAS PARTES TERRAE CIRCUMDATO RADICES VITIS. TERRAM INSUPER INICITO. HOC VINUM SEORSUM LEGITO. SI VOLES SERVARE IN VETUSTATEM AD ALVUM MOVENDAM, SERVATO; NE COMMISCEAS CUM CETERO VINO. DE EO VINO CYATHUM SUMITO ET MISCETO AQUA ET BIBITO ANTE CENAM; SINE PERICULO ALVUM MOVEBIT. IN VINUM MUSTUM VERATRI ATRI IN VINUM MUSTUM VERATRI ATRI MANIPULUM COICITO IN AMPHORAM; UBI SATIS EFFERVERIT, DE VINO MANIPULUM EICITO. ID VINUM SERVATO AD ALVUM MOVENDAM. VINUM AD ALVUM MOVENDAM VINUM AD ALVUM MOVENDAM CONCINNARE. VITES, CUM ABLAQUEABUNTUR, SIGNATO RUBRICA, NE ADMISCEAS CUM CETERO VINO. TRIS FASCICULOS VERATRI ATRI CIRCUMPONITO CIRCUM RADICES ET TERRAM INSUPER INICITO. PER VINDEMIAM DE IIS VITIBUS QUOD DELEGERIS, SEORSUS SERVATO. CYATHUM IN CETERAM POTIONEM INDITO; ALVUM MOVEBIT ET POSTRIDIE PERPURGABIT SINE PERICULO. LENTIM QUO MODO SERVES LENTIM QUO MODO SERVARI OPORTEAT. LASERPICIUM ACETO DILUITO, PERMISCETO LENTIM ACETO LASERPICIATO ET PONITO IN SOLE? POSTEA LENTIM OLEO PERFRICATO, SINITO ARESCAT. ITA INTEGRA SERVABITUR RECTE. OLEAE ALBAE QUO MODO CONDIANTUR OLEAE ALBAE Q A M CONDIANTUR. ANTE QUAM NIGRAE FIANT, CONTUNDANTUR ET IN AQUAM DEICIANTUR; CREBRO AQUAM MUTET. DEINDE, UBI SATIS MACERATAE ERUNT, EXPRIMAT ET IN ACETUM COICIAT ET OLEUM ADDAT, SALIS SELIBRAM IN MODIUM OLEARUM. FENICULUM ET LENTISCUM SEORSUM CONDAT IN ACETUM. SI UNA ADMISCERE VOLES, CITO UTITOR. IN ORCULAM CALCATO. MANIBUS SICCIS, CUM UTI VOLES, SUMITO. OLEAM ALBAM SECUNDUM VINDEMIAM QUAM UTARIS OLEAM ALBAM, QUAM SECUNDUM VINDEMIAM UTI VOLES, SIC CONDITO; MUSTI TANTUNDEM ADDITO, QUANTUM ACETI? CETERA ITEM CONDITO ITA UTI SUPRA SCRIPTUM EST. EPITYRUM ALBUM NIGRUM VARIUM=QUE SIC FACITO EPITYRUM ALBUM, NIGRUM VARIUM=QUE SIC FACITO; EX OLEIS ALBIS, NIGRIS VARIIS=QUE NUCULEOS EICITO. SIC CONDITO; CONCIDITO IPSAS, ADDITO OLEUM, ACETUM, CORIANDRUM, CUMINUM, FENICULUM, RUTAM, MENTAM? IN ORCULAM CONDITO, OLEUM SUPRA SIET. ITA UTITOR. MUSTUM SI VOLES TOTUM ANNUM HABERE MUSTUM SI VOLES TOTUM ANNUM HABERE, IN AMPHORAM MUSTUM INDITO ET CORTICEM OPPICATO, DEMITTITO IN PISCINAM; POST DIEM XXX EXIMITO. TOTUM ANNUM MUSTUM ERIT. MUSTACEOS SIC FACITO MUSTACEOS SIC FACITO; FARINAE SILIGINEAE MODIUM UNUM MUSTO CONSPARGITO? ANESUM, CUMINUM, ADIPIS P II, CASEI LIBRAM, ET DE VIRGA LAURI DERADITO, EODEM ADDITO, ET, UBI DEFINXERIS, LAURI FOLIA SUBTUS ADDITO, CUM COQUES. VINUM CONCINNARE AD LOTIUM VINUM CONCINNARE, SI LOTIUM DIFFICILIUS TRANSIBIT. CAPARIDAM VEL IUNIPIRUM CONTUNDITO IN PILA, LIBRAM INDITO, IN DUOBUS CONGIIS VINI VETERIS IN VASE AHENEO VEL IN PLUMBEO DEFERVEFACITO; UBI REFRIXERIT, IN LAGONAM INDITO. ID MANE IEIUNUS SUMITO CYATHUM; PRODERIT. VINUM AD ISCIACOS CONCINNARE VINUM AD ISCIACOS SIC FACITO; DE IUNIPIRO MATERIEM SEMIPEDEM CRASSAM CONCIDITO MINUTIM? EAM INFERVEFACITO CUM CONGIO VINI VETERIS. UBI REFRIXERIT, IN LAGONAM CONFUNDITO ET POSTEA ID UTITO VINI CYATHUM IEIUNUS; PRODERIT. UT INTERDIU CANES CLAUSOS HABEAS CANES INTERDIU CLAUSOS ESSE OPORTET, UT NOCTU ACRIORES ET VIGILANTIORES SINT. VINUM MURTEUM SIC FACITO VINUM MURTEUM SIC FACITO; MURTAM NIGRAM ARFACITO IN UMBRA? UBI IAM PASSA ERIT, SERVATO AD VINDEMIAM. IN URNAM MUSTI CONTUNDITO MURTAE SEMODIUM; ID OBLINITO. UBI DESIVERIT FERVERE MUSTUM, MURTAM EXIMITO; ID EST AD ALVUM CRUDAM ET AD LATERIS DOLOREM ET AD COELIACUM. AD TORMINA ET SI ALVUS NON CONSISTET ET AD TAENIAS ET LUMBRICOS AD TORMINA ET SI ALVUS NON CONSISTET ET SI TAENIAE ET LUMBRICI MOLESTI ERUNT, TRIGINTA MALA PUNICA ACERBA SUMITO, CONTUNDITO, INDITO IN URCEUM ET VINI NIGRI AUSTERI CONGIOS III. VAS OBLINITO; POST DIES XXX APERITO ET UTITO; IEIUNUS HEMINAM BIBITO. AD DYSPEPSIAM ET STRANGURIAM AD DYSPEPSIAM ET STRANGURIAM MEDERI. MALUM PUNICUM, UBI FLOREBIT, COLLIGITO; TRIS MINAS IN AMPHORAM INFUNDITO? VINI Q I VETERIS ADDITO ET FENICULI RADICEM PURAM CONTUSAM MINAM. OBLINITO AMPHORAM ET POST DIES XXX APERITO ET UTITOR. UBI VOLES CIBUM CONQUOQUERE ET LOTIUM FACERE, HINC BIBITO QUANTUM VOLES SINE PERICULO. IDEM VINUM TAENIAS PERPURGAT ET LUMBRICOS, SI SIC CONCINNES. INCENATUM IUBET ESSE? POSTRIDIE THURIS DRACHMAM UNAM CONTERITO ET MEL COCTUM DRACHMAM UNAM ET VINI SEXTARIUM ORIGANITI. DATO IEIUNO, ET PUERO PRO AETATE TRIOBOLUM ET VINI HEMINAM; SUPRA PILAM INSCENDAT ET SALIAT DECIES ET DEAMBULET. HABITATIONEM DELUTARE HABITATIONEM DELUTARE. TERRAM QUAM MAXIME CRETOSAM VEL RUBRICOSAM, EO AMURCAM INFUNDITO, PALEAS INDITO; SINITO QUADRIDUUM FRACESCAT. UBI BENE FRACUERIT, RUTRO CONCIDITO? UBI CONCIDERIS, DELUTATO; ITA NEQUE ASPERGO NOCEBIT, NEQUE MURES CAVA FACIENT, NEQUE HERBA NASCETUR, NEQUE LUTAMENTA SCINDENT SE. AREA QUO MODO FIAT AREAM, UBI FRUMENTUM TERATUR, SIC FACITO; CONFODIATUR MINUTE TERRA, AMURCA BENE CONSPARGATUR ET COMBIBAT QUAM PLURIMUM. COMMINUITO TERRAM ET CYLINDRO AUT PAVICULA COAEQUATO; UBI COAEQUATA ERIT, NEQUE FORMICAE MOLESTAE ERUNT, ET, CUM PLUERIT, LUTUM NON ERIT. LIGNA AMURCA SPARGANTUR CODICILLOS OLEAGINEOS ET CETERA LIGNA AMURCA CRUDA PERSPARGITO ET IN SOLE PONITO, PERBIBANT BENE; ITA NEQUE FUMOSA ERUNT ET ARDEBUNT BENE. PIRO FLORENTE DAPEM PRO BUBUS FIERI PIRO FLORENTE DAPEM PRO BUBUS FACITO. POSTEA VERNO ARARE INCIPITO; EA LOCA PRIMUM ARATO, QUAE RUDECTA HARENOSA=QUE ERUNT? POSTEA, UTI QUAEQUE GRAVISSIMA ET AQUOSISSIMA ERUNT, ITA POSTREMO ARATO. DAPEM QUO MODO FACIAS DAPEM HOC MODO FIERI OPORTET; $IOVI DAPALI CULIGNAM VINI QUANTAM VIS POLLUCETO? EO DIE FERIAE BUBUS ET BUBULCIS ET QUI DAPEM FACIENT. CUM POLLUCERE OPORTEBIT, SIC FACIES; %$IUPITER DAPALIS, QUOD TIBI FIERI OPORTET IN DOMO FAMILIA MEA CULIGNAM VINI DAPI, EIUS REI ERGO MACTE HAC ILLACE DAPE POLLUCENDA ESTO%. MANUS INTERLUITO, POSTEA VINUM SUMITO; %$IUPITER DAPALIS, MACTE ISTACE DAPE POLLUCENDA ESTO, MACTE VINO INFERIO ESTO%. $VESTAE, SI VOLES, DATO. DAPS $IOVI; ASSARIA PECUNIA, URNA VINI. $IOVI CASTE PROFANATO SUA CONTAGIONE? POSTEA, DAPE FACTA, SERITO MILIUM, PANICUM, ALIUM, LENTIM. PROPAGATIO POMORUM PROPAGATIO POMORUM CETERARUM=QUE ARBORUM. ARBORIBUS AB TERRA PULLI QUI NATI ERUNT, EOS IN TERRAM DEPRIMITO, EXTOLLITO, UTI RADICEM CAPERE POSSINT. INDE, UBI TEMPUS ERIT, EFFODITO SERITO=QUE RECTE. FICUM, OLEAM, MALUM PUNICUM, MALA STRUTEA, COTONIA ALIA=QUE MALA OMNIA, LAURUM CYPRIAM, DELPHICAM, PRUNUM, MYRTUM CONIVOLUM ET MYRTUM ALBUM ET NIGRUM, NUCES ABELLANAS, PRAENESTINAS, PLATANUM, HAEC OMNIA GENERA A CAPITIBUS PROPAGARI EXIMI=QUE AD HUNC MODUM OPORTEBIT; QUAE DILIGENTIUS SERI VOLES, IN CALICIBUS SERI OPORTET. IN ARBORIBUS RADICES UTI CAPIANT, CALICEM PERTUSUM SUMITO TIBI AUT QUASILLUM; PER EA RAMULUM TRANSSERITO. EUM QUASILLUM TERRA IMPLETO CALCATO=QUE, IN ARBORE RELINQUITO. UBI BIMUM ERIT, RAMUM TENERUM INFRA PRAECIDITO, CUM QUASILLO SERITO. EO MODO QUODVIS GENUS ARBORUM FACERE POTERIS, UTI RADICES BENE HABEANT. ITEM VITEM IN QUASILLUM PROPAGATO TERRA=QUE BENE OPERITO; ANNO POST PRAECIDITO, CUM QUALO SERITO. \ PRIUS QUAM MESSIM FACIES, PORCAM PRAECIDANEAM HOC MODO FIERI OPORTET; $CERERI PORCA PRAECIDANEA PORCO FEMINA, PRIUS QUAM HASCE FRUGES CONDANTUR, FAR, TRITICUM, HORDEUM, FABAM, SEMEN RAPICIUM. THURE, VINO $IANO $IOVI $IUNONI PRAEFATO, PRIUS QUAM PORCUM FEMINAM IMMOLABIS. $IANO STRUEM OMMOVETO SIC; %$IANE PATER, TE HAC STRUE OMMOVENDA BONAS PRECES PRECOR, UTI SIES VOLENS PROPITIUS MIHI LIBERIS=QUE MEIS DOMO FAMILIAE=QUE MEAE%. FERTUM $IOVI OMMOVETO ET MACTATO SIC; %$IUPITER, TE HOC FERCTO OBMOVENDO BONAS PRECES PRECOR, UTI SIS VOLENS PROPITIUS MIHI LIBERIS=QUE MEIS DOMO FAMILIAE=QUE MEAE MACTUS HOC FERCTO%. POSTEA $IANO VINUM DATO SIC; %$IANE PATER, UTI TE STRUE OMMOVENDA BONAS PRECES BENE PRECATUS SUM, EIUSDEM REI ERGO MACTE VINO INFERIO ESTO%. POSTEA $IOVI SIC; %$IUPITER, MACTE ISTO FERCTO ESTO, MACTE VINO INFERIO ESTO%. POSTEA PORCAM PRAECIDANEAM IMMOLATO. UBI EXTA PROSECTA ERUNT, $IANO STRUEM OMMOVETO MACTATO=QUE ITEM, UTI PRIUS OBMOVERIS? $IOVI FERCTUM OBMOVETO MACTATO=QUE ITEM, UTI PRIUS FECERIS. ITEM $IANO VINUM DATO ET $IOVI VINUM DATO, ITEM UTI PRIUS DATUM OB STRUEM OBMOVENDAM ET FERTUM LIBANDUM. POSTEA $CERERI EXTA ET VINUM DATO. TUNICA ET CETERAE RES UBICUMQUE EMANTUR TUNICAE ET CETERAE RES UBICUMQUE EMANTUR. $ROMAE; TUNICAS, TOGAS, SAGA, CENTONES, SCULPONEAS. $CALIBUS ET $MENTURNIS; CUCULLIONES, FERRAMENTA, FALCES, PALAS, LIGONES, SECURES, ORNAMENTA, MURICES, CATELLAS. $VENAFRO; PALAS. $SUESSAE ET IN $LUCANIS; PLOSTRA. $TREBLAE, $ALBAE, $ROMAE; DOLIA, LABRA. TEGULAE EX $VENAFRO. ARATRA IN TERRAM VALIDAM ROMANICA BONA ERUNT, IN TERRAM PULLEAM CAMPANICA? IUGA ROMANICA OPTIMA ERUNT, VOMERIS INDUTILIS OPTIMUS ERIT. TRAPETI $POMPEIS, $NOLAE, AD $RUFRI MACERIAM. CLAVES, CLOSTRA $ROMAE. HAMAE, URNAE OLEARIAE, URCEI AQUARII, URNAE VINARIAE, ALIA VASA AHENEA $CAPUAE, $NOLAE. FISCINAE CAMPANICAE =EAME VILES= SUNT. FUNES SUBDUCTARIOS, SPARTUM OMNE $CAPUAE. FISCINAS ROMANICAS $SUESSAE, $CASINO; OPTIMAE ERUNT $ROMAE. FUNEM TORCULUM SI QUIS FACIET, $CASINI $L $TUNNIUS, $VENAFRI $C $MENNIUS $L F; EO INDERE OPORTET CORIA BONA VIII NOSTRATIA RECENTIA QUAE DEPSTA SIENT, QUAM MINIMUM SALIS HABEANT? EA DEPSERE ET UNGUERE UNGUINE PRIUS OPORTET, TUM SICCARE. FUNEM EXORDIRI OPORTET LONGUM P LXXII; TOROS III HABEAT, LORA IN TOROS SINGULOS VIIII, LATA DIGITOS II. CUM TORTUS ERIT, LONGUS P XLVIIII; IN COMMISSURA ABIBIT P III, REL ERIT P XLVI. UBI EXTENTUS ERIT, ACCEDENT P V; LONGUS ERIT P LI. FUNEM TORCULUM EXTENTUM LONGUM ESSE OPORTET P LV MAXIMIS VASIS, MINORIBUS P LI. FUNEM LOREUM IN PLOSTRUM IUSTUM P LX, SEMIFUNIUM P XLV, LORA RETINACULA IN PLOSTRUM P XXXVI, AD ARATRUM P XXVI, LORA PRAEDUCTORIA P XXVII S, SUBIUGIA IN PLOSTRUM LORA P XIX, FUNICULUM P XV, IN ARATRUM SUBIUGIA LORA P XII, FUNICULUM P IIX. TRAPETOS LATOS MAXIMOS P IIII S, ORBIS ALTOS P III S, ORBIS MEDIOS, EX LAPRICAEDINIS CUM EXIMET, CRASSOS PEDEM ET PALMUM, INTER MILIARIUM ET LABRUM P II DIGITOS II, LABRA CRASSA DIGIT V. SECUNDARIUM TRAPETUM LATUM P IIII ET PALMUM, INTER MILIARIUM ET LABRUM PES UNUS DIGITUS UNUS, LABRA CRASSA DIGITOS V, ORBIS ALTOS P III ET DIGIT V, CRASSOS P I ET DIGIT III. FORAMEN IN ORBES SEMIPED QUOQUOVERSUM FACITO. TERTIUM TRAPETUM LATUM P IIII, INTER MILIARIUM ET LABRUM P I, LABRUM DIG V, ORBIS ALTOS P III DIG III, CRASSOS P I ET DIGIT II. TRAPETUM, UBI ARVECTUM ERIT, UBI STATUES, IBIDEM COMMODATO CONCINNATO=QUE. POLITIONEM QUO PACTO DARI OPORTEAT POLITIONEM QUO PACTO DARI OPORTEAT. IN AGRO $CASINATE ET $VENAFRO IN LOCO BONO PARTI OCTAVA CORBI DIVIDAT, SATIS BONO SEPTIMA, TERTIO LOCO SEXTA? SI GRANUM MODIO DIVIDET, PARTI QUINTA. IN $VENAFRO AGER OPTIMUS NONA PARTI CORBI DIVIDAT. SI COMMUNITER PISUNT, QUA EX PARTE POLITORI PARS EST, EAM PARTEM IN PISTRINUM POLITOR. HORDEUM QUINTA MODIO, FABAM QUINTA MODIO DIVIDAT. VINEAM REDEMPTORI PARTIARIO UT DES VINEAM CURANDAM PARTIARIO. BENE CURET FUNDUM, ARBUSTUM, AGRUM FRUMENTARIUM. PARTIARIO FENUM ET PABULUM, QUOD BUBUS SATIS SIET, QUI ILLIC SIENT; CETERA OMNIA PRO INDIVISO. BOVES FERIIS CONIUNGERE LICET BOVES FERIIS CONIUNGERE LICET. HAEC LICET FACERE; ARVEHANT LIGNA, FABALIA, FRUMENTUM, QUOD $NON DATURUS ERIT. MULIS, EQUIS, ASINIS FERIAE NULLAE, NISI SI IN FAMILIA SUNT. \ LUCUM CONLUCARE $ROMANO MORE SIC OPORTET; PORCO PIACULO FACITO, SIC VERBA CONCIPITO; %SI DEUS, SI DEA ES, QUOIUM ILLUD SACRUM EST, UTI TIBI IUS EST PORCO PIACULO FACERE ILLIUSCE SACRI COERCENDI ERGO HARUM=QUE RERUM ERGO, SIVE EGO SIVE QUIS IUSSU MEO FECERIT, UTI ID RECTE FACTUM SIET, EIUS REI ERGO TE HOC PORCO PIACULO IMMOLANDO BONAS PRECES PRECOR, UTI SIES VOLENS PROPITIUS MIHI DOMO FAMILIAE=QUE MEAE LIBERIS=QUE MEIS; HARUMCE RERUM ERGO MACTE HOC PORCO PIACULO IMMOLANDO ESTO%. \ SI FODERE VELIS ALTERO PIACULO, EODEM MODO FACITO, HOC AMPLIUS DICITO; %OPERIS FACIUNDI CAUSA%. DUM OPUS, COTIDIE PER PARTES FACITO; SI INTERMISERIS AUT FERIAE PUBLICAE AUT FAMILIARES INTERCESSERINT, ALTERO PIACULO FACITO. \ AGRUM LUSTRARE SIC OPORTET; IMPERA SUOVITAURILIA CIRCUMAGI; %CUM DIVIS VOLENTIBUS QUODQUE BENE EVENIAT, MANDO TIBI, $MANI, UTI ILLACE SUOVITAURILIA FUNDUM AGRUM TERRAM=QUE MEAM, QUOTA EX PARTE SIVE CIRCUMAGI SIVE CIRCUMFERENDA CENSEAS, UTI CURES LUSTRARE%. $IANUM $IOVEM=QUE VINO PRAEFAMINO, SIC DICITO; %$MARS PATER, TE PRECOR QUAESO=QUE, UTI SIES VOLENS PROPITIUS MIHI DOMO FAMILIAE=QUE NOSTRAE; QUOIUS REI ERGO, AGRUM TERRAM FUNDUM=QUE MEUM SUOVITAURILIA CIRCUMAGI IUSSI? UTI TU MORBOS VISOS INVISOS=QUE, VIDUERTATEM VASTITUDINEM=QUE, CALAMITATES INTEMPERIAS=QUE PROHIBESSIS DEFENDAS AVERRUNCES=QUE? UTI=QUE TU FRUGES, FRUMENTA, VINETA VIRGULTA=QUE GRANDIRE BENE=QUE EVENIRE SIRIS? PASTORES PECUA=QUE SALVA SERVASSIS DUIS=QUE BONAM SALUTEM VALETUDINEM=QUE MIHI DOMO FAMILIAE=QUE NOSTRAE. HARUNCE RERUM ERGO, FUNDI TERRAE AGRI=QUE MEI LUSTRANDI LUSTRI=QUE FACIENDI ERGO, SICUTI DIXI, MACTE HISCE SUOVITAURILIBUS LACTENTIBUS IMMOLANDIS ESTO; $MARS PATER, EIUSDEM REI ERGO, MACTE HISCE SUOVITAURILIBUS LACTENTIBUS ESTO%. ITEM CULTRO FACITO STRUEM ET FERTUM UTI ADSIET; INDE OBMOVETO. UBI PORCUM IMMOLABIS, AGNUM VITULUM=QUE, SIC OPORTET; %EIUS=QUE REI ERGO MACTE SUOVITAURILIBUS IMMOLANDIS ESTO%. NOMINARE VETAT $MARTEM NEQUE AGNUM VITULUM=QUE. SI MINUS IN OMNIS LITABIT, SIC VERBA CONCIPITO; %$MARS PATER, SI QUID TIBI IN ILLISCE SUOVITAURILIBUS LACTENTIBUS NEQUE SATISFACTUM EST, TE HISCE SUOVITAURILIBUS PIACULO%. SI UNO DUOBUS=VE DUBITABIT, SIC VERBA CONCIPITO; %$MARS PATER, QUOD TIBI ILLOC PORCO NEQUE SATISFACTUM EST, TE HOC PORCO PIACULO%. VILICI OFFICIA VILICI OFFICIA QUAE SUNT. QUAE DOMINO PRAECEPS; EA OMNIA, QUAE IN FUNDO FIERI OPORTET QUAE=QUE EMI PARARI=QUE OPORTET, QUO MODO=QUE CIBARIA, VESTIMENTA FAMILIAE DARI OPORTET, EADEM UTI CURET FACIAT=QUE MONEO DOMINO=QUE DICTO AUDIENS SIT. HOC AMPLIUS, QUO MODO VILICAM UTI OPORTET ET QUO MODO EAE IMPERARI OPORTET, UTI ADVENTU DOMINI QUAE OPUS SUNT PARENTUR CURENTUR=QUE DILIGENTER. VILICAE OFFICIA VILICAE QUAE SUNT OFFICIA, CURATO FACIAT. SI EAM TIBI DEDERIT DOMINUS UXOREM, EA ESTO CONTENTUS. EA TE METUAT FACITO. NE NIMIUM LUXURIOSA SIET. VICINAS ALIAS=QUE MULIERES QUAM MINIMUM UTATUR NEVE DOMUM NEVE AD SESE RECIPIAT; AD CENAM NE QUO EAT NEVE AMBULATRIX SIET. REM DIVINAM NI FACIAT NEVE MANDET, QUI PRO EA FACIAT, INIUSSU DOMINI AUT DOMINAE; SCITO DOMINUM PRO TOTA FAMILIA REM DIVINAM FACERE. MUNDA SIET; VILLAM CONVERSAM MUNDE=QUE HABEAT? FOCUM PURUM CIRCUMVERSUM COTIDIE, PRIUS QUAM CUBITUM EAT, HABEAT. $KAL, $IDIBUS, $NONIS, FESTUS DIES CUM ERIT, CORONAM IN FOCUM INDAT, PER EOSDEM=QUE DIES LARI FAMILIARI PRO COPIA SUPPLICET. CIBUM TIBI ET FAMILIAE CURET UTI COCTUM HABEAT. GALLINAS MULTAS ET OVA UTI HABEAT. PIRA ARIDA, SORVA, FICOS, UVAS PASSAS, SORVA IN SAPA ET PIRA ET UVAS IN DOLIIS ET MALA STRUTHEA, UVAS IN VINACIIS ET IN URCEIS IN TERRA OBRUTAS ET NUCES PRAENESTINAS RECENTES IN URCEO IN TERRA OBRUTAS HABEAT? MALA SCANTIANA IN DOLIIS ET ALIA QUAE CONDI SOLENT ET SILVATICA, HAEC OMNIA QUOTANNIS DILIGENTER UTI CONDITA HABEAT. FARINAM BONAM ET FAR SUPTILE SCIAT FACERE. LEX OLEAE LEGENDAE OLEAM LEGENDAM HOC MODO LOCARE OPORTET; OLEAM COGITO RECTE OMNEM ARBITRATU DOMINI, AUT QUEM CUSTODEM FECERIT, AUT CUI OLEA VENIERIT. OLEAM NE STRINGITO NEVE VERBERATO INIUSSU DOMINI AUT CUSTODIS; SI ADVERSUS EA QUIS FECERIT, QUOD IPSE EO DIE DELEGERIT, PRO EO NEMO SOLVET NEQUE DEBEBITUR. QUI OLEAM LEGERINT, OMNES IURANTO AD DOMINUM AUT AD CUSTODEM SESE OLEAM NON SUBRIPUISSE NEQUE QUEMQUAM SUO DOLO MALO EA OLEITATE EX FUNDO $L $MANLI. QUI EORUM NON ITA IURAVERIT, QUOD IS LEGERIT OMNE, PRO EO ARGENTUM NEMO DABIT NEQUE DEBEBITUR. OLEAM COGI RECTE SATIS DATO ARBITRATU $L $MANLI. SCALAE ITA UTI DATAE ERUNT, ITA REDDITO, NISI QUAE VETUSTATE FRACTAE ERUNT; SI NON ERUNT =REDDET EAE=QUE ARBITRATU REDUCETUR=. SI QUID REDEMPTORIS OPERA DOMINO DAMNI DATUM ERIT, RESOLVITO; ID VIRI BONI ARBITRATU DEDUCETUR. LEGULOS, QUOT OPUS ERUNT, PRAEBETO ET STRICTORES? SI NON PRAEBUERIT, QUANTI CONDUCTUM ERIT AUT LOCATUM ERIT, DEDUCETUR; TANTO MINUS DEBEBITUR. DE FUNDO LIGNA ET OLEAM NE DEPORTATO; QUI OLEAM LEGERIT, QUI DEPORTARIT, IN SINGULAS DEPORTATIONES #E N II DEDUCENTUR NEQUE ID DEBEBITUR. OMNEM OLEAM PURAM METIETUR MODIO OLEARIO. ADSIDUOS HOMINES L PRAEBETO; DUAS PARTES STRICTORUM PRAEBETO. NE QUIS CONCEDAT, QUO OLEA LEGUNDA ET FACIENDA CARIUS LOCETUR, EXTRA QUAM SI QUEM SOCIUM IN PRAESENTIARUM DIXERIT; SI QUIS ADVERSUM EA FECERIT, SI DOMINUS AUT CUSTOS VOLENT, IURENT OMNES SOCII? SI NON ITA IURAVERINT, PRO EA OLEA LEGUNDA ET FACIUNDA NEMO DABIT NEQUE DEBEBITUR EI QUI NON IURAVERIT. ACCESSIONES; IN #M #8 CC ACCEDIT OLEAE SALSAE #M V, OLEI PURI P VIIII? IN TOTA OLETATE #E V, ACETI Q V. QUOD OLEAE SALSAE NON ACCEPERINT, DUM OLEAM LEGENT, IN MODIOS SINGULOS #E #-S S DABUNTUR. LEX OLEAE FACIUNDAE OLEAM FACIUNDAM HAC LEGE OPORTET LOCARE; FACITO RECTE ARBITRATU DOMINI AUT CUSTODIS, QUI ID NEGOTIUM CURABIT. SI SEX IUGIS VASIS OPUS ERIT, FACITO. HOMINES EOS DATO, QUI PLACEBUNT AUT CUSTODI AUT QUIS EAM OLEAM EMERIT. =TRAPETI.= FACITO SI OPERARII CONDUCTI ERUNT AUT FACIENDA LOCATA ERIT, PRO EO RESOLVITO, AUT DEDUCETUR. OLEUM NE TANGITO UTENDI CAUSA NEQUE FURANDI CAUSA, NISI QUOD CUSTOS DEDERIT AUT DOMINUS; SI SUMPSERIT, IN SINGULAS SUMPTIONES #E N XL DEDUCENTUR NEQUE DEBEBITUR. FACTORES, QUI OLEUM FECERINT, OMNES IURANTO AUT AD DOMINUM AUT AD CUSTODEM SESE DE FUNDO $L $MANLII NEQUE ALIUM QUEMQUAM SUO DOLO MALO OLEUM NEQUE OLEAM SUBRIPUISSE; QUI EORUM NON ITA IURAVERIT, QUAE EIUS PARS ERIT, OMNE DEDUCETUR NEQUE DEBEBITUR. SOCIUM NE QUEM HABETO, NISI QUEM DOMINUS IUSSERIT AUT CUSTOS. SI QUID REDEMPTORIS OPERA DOMINO DAMNI DATUM ERIT, VIRI BONI ARBITRATU DEDUCETUR. SI VIRDE OLEUM OPUS SIET, FACITO. ACCEDET OLEUM ET SALE SUAE USIONI, QUOD SATIS SIET, VASARIUM VICT II. LEX OLEAE PENDENTIS OLEAM PENDENTEM HAC LEGE VENIRE OPORTET; OLEA PENDENS IN FUNDO $VENAFRO VENIBIT. QUI OLEAM EMERIT, AMPLIUS QUAM QUANTI EMERIT OMNIS PECUNIAE CENTESIMA ACCEDET (PRAECONIUM PRAESENS #E L) ET OLEUM (ROMANICI P #8 D, VIRIDIS P CC), OLEAE (CADUCAE #M L, STRICTIVAE #M X; MODIO OLEARIO MENSUM DATO), UNGUINIS P X. PONDERIBUS MODIIS=QUE DOMINI DATO =IRI PRI= PRIMAE COTULAS DUAS. DIES ARGENTO; EX $K $NOV MENSUM X? OLEAE LEGENDAE FACIENDAE, QUAE LOCATA EST, ET SI EMPTOR LOCARIT, $IDIBUS SOLVITO. RECTE HAEC DARI FIERI=QUE SATIS=QUE DARI DOMINO, AUT CUI IUSERIT, PROMITTITO SATIS=QUE DATO ARBITRATU DOMINI. DONICUM SOLUTUM ERIT AUT ITA SATIS DATUM ERIT, QUAE IN FUNDO INLATA ERUNT, PIGNERI SUNTO. NE QUID EORUM DE FUNDO DEPORTATO; SI QUID DEPORTAVERIT, DOMINI ESTO. VASA TORCULA, FUNES, SCALAS, TRAPETOS, SI QUID ET ALIUT DATUM ERIT, SALVA RECTE REDDITO, NISI QUAE VETUSTATE FRACTA ERUNT? SI NON REDDET, AEQUOM SOLVITO. SI EMPTOR LEGULIS ET FACTORIBUS, QUI ILLIC OPUS FECERINT, NON SOLVERIT, CUI DARI OPORTEBIT, SI DOMINUS VOLET, SOLVAT; EMPTOR DOMINO DEBETO ET ID SATIS DATO, PRO=QUE EA RE ITA UTI S S E ITEM PIGNORI SUNTO. LEX VINI PENDENTIS HAC LEGE VINUM PENDENS VENIRE OPORTET; VINACEOS INLUTOS ET FAECEM RELINQUITO. LOCUS VINIS AD $K $OCTOB PRIMAS DABITUR? SI NON ANTE EA EXPORTAVERIS, DOMINUS VINO QUID VOLET FACIET. CETERA LEX, QUAE OLEAE PENDENTI. LEX VINO IN DOLIIS VINUM IN DOLIIS HOC MODO VENIRE OPORTET; VINI IN CULLEOS SING QUADRAGENAE ET SINGULAE URNAE DABUNTUR. QUOD NEQUE ACEAT NEQUE MUCEAT, ID DABITUR. IN TRIDUO PROXUMO VIRI BONI ARBITRATU DEGUSTATO? SI NON ITA FECERIT, VINUM PRO DEGUSTATO ERIT. QUOT DIES PER DOMINUM MORA FUERIT, QUO MINUS VINUM DEGUSTET, TOTIDEM DIES EMPTORI PROCEDENT. VINUM ACCIPITO ANTE $K $IAN PRIMAS? SI NON ANTE ACCEPERIT, DOMINUS VINUM ADMETIETUR. QUOD ADMENSUS ERIT, PRO EO RESOLVITO? SI EMPTOR POSTULARIT, DOMINUS IUS IURANDUM DABIT VERUM FECISSE. LOCUS VINIS AD $K $OCTOBRES PRIMAS DABITUR? SI ANTE NON DEPORTAVERIT, DOMINUS VINO QUID VOLET FACIET. CETERA LEX, QUAE OLEAE PENDENTI. LEX PABULO QUA LEGE PABULUM HIBERNUM VENIRE OPORTEAT. QUA VENDAS FINIS DICITO. PABULUM FRUI OCCIPITO EX $KAL $SEPTEMBRIBUS; PRATO SICCO DECEDAT, UBI PIRUS FLORERE COEPERIT? PRATO INRIGUO, UBI SUPER INFER=QUE VICINUS PROMITTET, TUM DECEDITO, VEL DIEM CERTAM UTRIQUE FACITO? CETERO PABULO $KAL $MARTIIS CEDITO. BUBUS DOMITIS BINIS, CANTHERIO UNI, CUM EMPTOR PASCET, DOMINO PASCERE RECIPITUR? HOLERIS, ASPARAGIS, LIGNIS, AQUA, ITINERE, ACTU DOMINI USIONI RECIPITUR. SI QUID EMPTOR AUT PASTORES AUT PECUS EMPTORIS DOMINO DAMNI DEDERIT, BONI V A RESOLVAT? SI QUID DOMINUS AUT FAMILIA AUT PECUS EMPTORI DAMNI DEDERIT, VIRI BONI ARBITRATU RESOLVETUR. DONICUM PECUNIAM SATISFECERIT AUT DELEGARIT, PECUS ET FAMILIA, QUAE ILLIC ERIT, PIGNERI SUNTO. SI QUID DE IIS REBUS CONTROVERSIAE ERIT, $ROMAE IUDICIUM FIAT. FRUCTUS OVIUM QUA LEGE VENEAT FRUCTUM OVIUM HAC LEGE VENIRE OPORTET; IN SINGULAS CASEI P I S (DIMIDIUM ARIDUM), LACTE, FERIIS QUOD MULSERIT, DIMIDIUM, ET PRAETEREA LACTIS URNAM UNAM. HISCE LEGIBUS, AGNUS, DIEM ET NOCTEM QUI VIXERIT, IN FRUCTUM? ET $KAL $IUN EMPTOR FRUCTU DECEDAT; SI INTERKALATUM ERIT, $K $MAIS. AGNOS XXX NE AMPLIUS PROMITTAT. OVES, QUAE NON PEPERERINT, BINAE PRO SINGULIS IN FRUCTU CEDENT. =DIE= LANAM ET AGNOS VENDAT, MENSES X AB COACTORE RELEGET. PORCOS SERARIOS IN OVES DENAS SINGULOS PASCAT. CONDUCTOR DUOS MENSES PASTOREM PRAEBEAT; DONEC DOMINO SATISFECERIT AUT SOLVERIT, PIGNORI ESTO. CUPRESSUM QUO MODO SERAS SEMEN CUPRESSI QUANDO LEGI, SERI PROPAGARI=QUE OPORTEAT ET QUO PACTO CUPRESSETA SERI OPORTEAT, $MINIUS $PERCENNIUS $NOLANUS AD HUNC MODUM MONSTRAVIT; SEMEN CUPRESSI TARENTINAE PER VER LEGI OPORTET? MATERIEM, UBI HORDEUM FLAVESCIT. ID, UBI LEGERIS, IN SOLE PONITO, SEMEN PURGATO? ID ARIDUM CONDITO, UTI ARIDUM EXPOSTUM SIET. PER VER SERITO IN LOCO, UBI TERRA TENERRIMA ERIT (QUAM %PULLAM% VOCANT), UBI AQUA PROPTER SIET; EUM LOCUM STERCORATO PRIMUM BENE STERCORE CAPRINO AUT OVILLO, TUM VORTITO BIPALIO? TERRAM CUM STERCORE BENE PERMISCETO, DEPURGATO AB HERBA GRAMINIBUS=QUE, BENE TERRAM COMMINUITO. AREAS FACITO PEDES LATAS QUATERNOS; SUBCAVAS FACITO, UTI AQUAM CONTINERE POSSINT; INTER EAS SULCOS FACITO, QUA HERBAS DE AREIS PURGARE POSSIS? UBI AREAE FACTAE ERUNT, SEMEN SERITO CREBRUM, ITA UTI LINUM SERI SOLET. EO CRIBRO TERRAM INCERNITO, DIMIDIATUM DIGITUM TERRAM ALTAM SUCCERNITO; ID BENE TABULA AUT MANIBUS AUT PEDIBUS COMPLANATO. SI QUANDO NON PLUET, UTI TERRA SITIAT, AQUAM INRIGATO LENITER IN AREAS? SI NON HABEBIS UNDE INRIGES, GERITO INDITO=QUE LENITER. QUOTIENSCUMQUE OPUS ERIT, FACITO UTI AQUAM ADDAS. SI HERBAE NATAE ERUNT, FACITO UTI AB HERBIS PURGES; QUAM TENERRIMIS HERBIS, ET QUOTIENS OPUS ERIT, PURGES. PER AESTATEM ITA UTI DICTUM EST FIERI OPORTET, ET, UBI SEMEN SATUM SIET, STRAMENTIS OPERIRI? UBI GERMEN NASCERE COEPERIT, TUM DEMI. DE SCOPIS VIRGEIS DE SCOPIS VIRGEIS #-Q #-A #-M $MANLII MONSTRAVERUNT. IN DIEBUS XXX, QUIBUS VINUM LEGERIS, ALIQUOTIENS FACITO SCOPAS VIRGEAS ULMEAS ARIDAS; IN ASSERCULO ALLIGATO. EABUS LATERA DOLIIS INTRINSECUS USQUE BENE PERFRICATO, NE FAEX IN LATERIBUS ADHAERESCAT. DE VINO FAECATO VINUM FAECATUM SIC FACITO; FISCINAS OLEARIAS CAMPANICAS DUAS ILLAE REI HABETO? EAS FAECIS IMPLETO SUB PRELUM=QUE SUBDITO EXPRIMITO=QUE. VINUM EMPTORIBUS QUO MODO ADMETIARIS VINUM EMPTORIBUS SINE MOLESTIA QUO MODO ADMETIARIS. LABRUM CULLEARE ILLAE REI FACITO; ID HABEAT AD SUMMUM ANSAS IIII, UTI TRANSFERRI POSSITUR. ID IMUM PERTUNDITO; EA FISTULAM SUBDITO, UTI OPTURARIER RECTE POSSIT, ET AD SUMMUM, QUA FINI CULLEUM CAPIET, PERTUNDITO. ID IN SUGGESTU INTER DOLIA POSITUM HABETO, UTI IN CULLEUM =DECO= VINUM SALIRE POSSIT. ID IMPLETO, POSTEA OBTURATO. PER HIEMEM AQUAM DE AGRO DEPELLERE PER HIEMEM AQUAM DE AGRO DEPELLI OPORTET. IN MONTE FOSSAS INCILES PURAS HABERE OPORTET. PRIMA AUTUMNITATE, CUM PULVIS EST, TUM MAXIME AB AQUA PERICULUM EST. CUM PLUERE INCIPIET, FAMILIAM CUM FERREIS SARCULIS=QUE EXIRE OPORTET, INCILIA APERIRE, AQUAM DIDUCERE IN VIAS ET EXTRA SEGETEM CURARE OPORTET UTI FLUAT. IN VILLA, CUM PLUET, CIRCUMIRE OPORTET, SICUBI PERPLUAT, ET SIGNARE CARBONE? CUM DESIERIT PLUERE, UTI TEGULA MUTETUR. PER SEGETEM IN FRUMENTIS AUT IN SEGETE AUT IN FOSSIS, SICUBI AQUA CONSTAT AUT ALIQUID AQUAE OBSTAT, ID EMITTERE, PATEFIERI REMOVERI=QUE OPORTET. DE BRASSICA QUOT MEDICAMENTA HABEAT ET ALIIS AD MEDICINAM PERTINENTIBUS DE BRASSICA QUOD CONCOQUIT. BRASSICA VEL CRUDAM; CRUDAM SI EDES, IN ACETUM INTINGUITO; MIRIFICE CONCOQUIT, ALVUM BONAM FACIT, LOTIUM=QUE AD OMNES RES SALUBRE EST. SI VOLES IN CONVIVIO MULTUM BIBERE CENARE=QUE LIBENTER, ANTE CENAM ESTO CRUDAM QUANTUM VOLES EX ACETO, ET ITEM, UBI CENAVERIS, COMESTO ALIQUA V FOLIA; REDDET TE QUASI NIHIL EDERIS, BIBES=QUE QUANTUM VOLES. ALVUM SI VOLES DEICERE SUPERIOREM, SUMITO BRASSICAE, QUAE LEVISSIMA ERIT, P IIII; INDE FACITO MANIPULOS AEQUALES TRES COLLIGATO=QUE. POSTEA OLLAM STATUITO CUM AQUA; UBI OCCIPIET FERVERE, PAULISPER DEMITTITO UNUM MANIPULUM; FERVERE DESISTET? POSTEA, UBI OCCIPIET FERVERE, PAULISPER DEMITTITO AD MODUM DUM QUINQUE NUMERES? EXIMITO. ITEM FACITO ALTERUM MANIPULUM, ITEM TERTIUM. POSTEA CONICITO, CONTUNDITO, ITEM EXIMITO IN LINTEUM, EXURGETO SUCUM QUASI HEMINAM IN POCILLUM FICTILE; EO INDITO SALIS MICAM QUASI ERVUM ET CUMINI FRICTI TANTUM QUOD OLEAT? POSTEA PONITO POCILLUM IN SERENO NOCTU. QUI POTURUS ERIT, LAVET CALIDA, BIBAT AQUAM MULSAM, CUBET INCENATUS. POSTEA MANE BIBAT SUCUM DEAMBULET=QUE HORAS IIII, AGAT, NEGOTII SI QUID HABEBIT. UBI LIBIDO VENIET, NAUSIA APPREHENDET, DECUMBAT PURGET=QUE SESE; TANTUM BILIS PITUITAE=QUE EICIET, UTI IPSE EST QUAE OMNIBUS HOLERIBUS ANTISTAT. EAM ESTO VEL COCTAM MIRETUR, UNDE TANTUM SIET. POSTEA, UBI DEORITUM VERSUS IBIT, HEMINAM AUT PAULO PLUS BIBAT? SI AMPLIUS IBIT, SUMITO FARINAE MINUTAE CONCHAS DUAS, INFRIET IN AQUAM, PAULUM BIBAT, CONSTITUET. VERUM QUIBUS TORMINA MOLESTA ERUNT, BRASSICAM IN AQUAM MACERARE OPORTET; UBI MACERATA ERIT, COICITO IN AQUAM CALIDAM, COQUITO USQUE DONEC COMMADEBIT BENE, AQUAM DEFUNDITO. POSTEA SALEM ADDITO ET CUMINI PAULULUM ET POLLINEM POLENTAE EODEM ADDITO ET OLEUM. POSTEA FERVEFACITO, INFUNDITO IN CATINUM, UTI FRIGESCAT; EO INTERITO QUOD VOLET CIBI, POSTEA EDIT? SED, SI POTERIT SOLAM BRASSICAM ESSE, EDIT. ET SI SINE FEBRE ERIT, DATO VINI ATRI DURI; AQUATUM BIBAT QUAM MINIMUM? SI FEBRIS ERIT, AQUAM. ID FACITO COTIDIE MANE. NOLITO MULTUM DARE, NE PERTAEDESCAT, UTI POSSIT PORRO LIBENTER ESSE. AD EUNDEM MODUM VIRO ET MULIERI ET PUERO DATO. NUNC DE ILLIS, QUIBUS AEGRE LOTIUM IT QUIBUS=QUE SUBSTILLUM EST. SUMITO BRASSICAM, COICITO IN AQUAM FERVENTEM, COQUITO PAULISPER, UTI SUBCRUDA SIET? POSTEA AQUAM DEFUNDITO NON OMNEM. EO ADDITO OLEUM BENE ET SALEM ET CUMINI PAULULUM, INFERVEFACITO PAULISPER? POSTEA INDE IUSCULUM FRIGIDUM SORBERE ET IPSAM BRASSICAM ESSE, UTI QUAM PRIMUM EXCOQUATUR; COTIDIE ID FACITO. DE BRASSICA PYTHAGOREA; QUID IN EA BONI SIT SALUBRITATIS=QUE. PRINCIPIUM TE COGNOSCERE OPORTET, QUAE GENERA BRASSICAE SINT ET CUIUS MODI NATURAM HABEANT. OMNIA AD SALUTEM TEMPERAT COMMOETAT=QUE SESE SEMPER; CUM CALORE ARIDO SIMUL UMIDA ET DULCI ET AMARO ET ACRIS; SED QUAE VOCATUR %SEPTEMFOLIA%, IN COMMIXTURAM NATURA OMNIA HAEC HABET BRASSICA. NUNC, UTI COGNOSCAS NATURAM EARUM, PRIMA EST %LEVIS% QUAE NOMINATUR; EA EST GRANDIS, LATIS FOLIIS, CAULE MAGNO, VALIDAM HABET NATURAM ET VIM MAGNAM HABET. ALTERA EST CRISPA, %APIACON% VOCATUR; HAEC EST NATURA ET ASPECTU BONA, AD CURATIONEM VALIDIOR EST QUAM QUAE SUPRA SCRIPTA EST. ET ITEM EST TERTIA, QUAE %LENIS% VOCATUR, MINUTIS CAULIBUS, TENERA, ET ACERRIMA OMNIUM EST ISTARUM, TENUI SUCO, VEHEMENTISSIMA; ET PRIMUM SCITO, DE OMNIBUS BRASSICIS NULLA EST ILLIUS MODI MEDICAMENTO. AD OMNIA VULNERA, TUMORES EAM CONTRITAM IMPONITO; HAEC OMNIA ULCERA PURGABIT SANA=QUE FACIET SINE DOLORE? EADEM TUMIDA CONCOQUIT, EADEM ERUMPIT, EADEM VULNERA PUTIDA CANCERES=QUE PURGABIT SANOS=QUE FACIET QUOD MEDICAMENTUM FACERE NON POTEST. VERUM, PRIUS QUAM ID IMPONAS, AQUA CALIDA MULTA LAVATO; POSTEA BIS IN DIE CONTRITAM IMPONITO; EA OMNEM PUTOREM ADIMET. CANCER ATER, IS OLET ET SANIEM SPURCAM MITTIT, ALBUS PURULENTUS EST, SED FISTULOSUS ET SUBTUS SUPPURAT SUB CARNE; IN EA VULNERA HUIUSCE MODI TERAS BRASSICAM; SANUM FACIET? OPTIMA EST AD HUIUSCE MODI VULNUS. ET LUXATUM SI QUOD EST, BIS DIE AQUA CALIDA FOVETO, BRASSICAM TRITAM OPPONITO; CITO SANUM FACIET? BIS DIE ID OPPONITO; DOLORES AUFERET. ET SI QUID CONTUSUM EST, ERUMPET? BRASSICAM TRITAM OPPONITO; SANUM FACIET. ET SI QUID IN MAMMIS ULCERIS NATUM ET CARCINOMA, BRASSICAM TRITAM OPPONITO; SANUM FACIET. ET SI ULCUS ACRIMONIAM EIUS FERRE NON POTERIT, FARINAM HORDEACEAM MISCETO, ITA OPPONITO; HUIUSCE MODI ULCERA OMNIA HAEC SANUM FACIET, QUOD ALIUD MEDICAMENTUM FACERE NON POTEST NEQUE PURGARE. ET PUERO ET PUELLAE SI ULCUS ERIT HUIUSCE MODI, FARINAM HORDEACEAM ADDITO. ET SI VOLES EAM CONSECTAM, LAUTAM, SICCAM, SALE ACETO SPARSAM ESSE, SALUBRIUS NIHIL EST; QUO LIBENTIUS EDIS, ACETO MULSO SPARGITO? LAUTAM, SICCAM ET RUTAM, CORIANDRUM SECTAM SALE SPARSAM PAULO LIBENTIUS EDES. ID BENE FACIET ET MALI NIHIL SINET IN CORPORE CONSISTERE ET ALVUM BONAM FACIET. SI QUID ANTEA MALI INTUS ERIT, OMNIA SANA FACIET, ET DE CAPITE ET DE OCULIS OMNIA DEDUCET ET SANUM FACIET. HANC MANE ESSE OPORTET IEIUNUM. ET SI BILIS ATRA EST ET SI LIENES TURGENT ET SI COR DOLET ET SI IECUR AUT PULMONES AUT PRAECORDIA; UNO VERBO, OMNIA SANA FACIET, ET INTRO QUAE DOLITABUNT. EODEM SILPIUM INRADITO; BONUM EST. NAM VENAE OMNES, UBI SUFFLATAE SUNT EX CIBO, NON POSSUNT PERSPIRARE IN TOTO CORPORE; INDE ALIQUI MORBUS NASCITUR. UBI EX MULTO CIBO ALVUS NON IT, PRO PORTIONE BRASSICA SI UTERIS (ID UT TE MONEO), NIHIL ISTORUM USU VENIET MORBIS. VERUM MORBUM ARTICULARIUM NULLA RES TAM PURGAT, QUAM BRASSICA CRUDA (SI EDES CONCISAM ET RUTAM ET CORIANDRUM CONCISAM SICCAM ET SIRPICIUM INRASUM) ET BRASSICA EX ACETO OXYMELI ET SALE SPARSA. HAEC SI UTERIS, OMNIS ARTICULOS POTERIS EXPERIRI. NULLUS SUMPTUS EST; ET, SI SUMPTUS ESSET, TAMEN VALETUDINIS CAUSA EXPERIRUS. HANC OPORTET MANE IEIUNUM ESSE. OMNIS INSOMNIS VEL SI QUIS EST SENIOSUS, HAC EADEM CURATIONE SANUM FACIES. VERUM ASSAM BRASSICAM ET UNCTAM CALDAM, SALIS PAULUM DATO HOMINI IEIUNO; QUAM PLURIMUM EDERIT, TAM CITISSIME SANUS FIET EX EO MORBO. TORMINA QUIBUS MOLESTA ERUNT, SIC FACITO; BRASSICAM MACERATO BENE, POSTEA IN AULAM COICITO, DEFERVEFACITO BENE. UBI COCTA ERIT BENE, AQUAM DEFUNDITO? EO ADDITO OLEUM BENE ET SALIS PAULULUM ET CUMINUM ET POLLINEM POLENTAE. POSTEA FERVE BENE FACITO; UBI FERVERIT, IN CATINUM INDITO? DATO EDIT, SI POTERIT, SINE PANE; SI NON, DATO PANE PURUM IBIDEM MADEFACIAT. ET SI FEBRIM NON HABEBIT, DATO VINUM ATRUM BIBAT; CITO SANUS FIET. ET HOC SI QUANDO USUS VENERIT, QUI DEBILIS ERIT, HAEC RES SANUM FACERE POTEST; BRASSICAM EDIT ITA UTI S S E ET, HOC AMPLIUS, LOTIUM CONSERVATO EIUS QUI BRASSICAM ESSITARIT; ID CALFACITO, EO HOMINEM DEMITTITO? CITO SANUM FACIET HAC CURA; EXPERTUM HOC EST. ITEM PUEROS PUSILLOS SI LAVES EO LOTIO, NUMQUAM DEBILES FIENT. ET QUIBUS OCULI PARUM CLARI SUNT, EO LOTIO INUNGUITO; PLUS VIDEBUNT. SI CAPUT AUT CERVICES DOLENT, EO LOTIO CALDO LAVITO; DESINENT DOLERE. ET SI MULIER EO LOTIO LOCOS FOVEBIT, NUMQUAM UMIFERI FIENT? ET FOVERE SIC OPORTET; UBI IN SCUTRA FERVEFECERIS, SUB SELLAM SUPPONITO PERTUSAM; EO MULIER ADSIDAT, OPERITO, CIRCUM VESTIMENTA EAM DATO. BRASSICA ERRATICA MAXIMAM VIM HABET. EAM ARFACERE ET CONTERERE OPORTET BENE MINUTAM. SI QUEM PURGARE VOLES, PRIDIE NE CENET; MANE IEIUNO DATO BRASSICAM TRITAM, AQUAE CYATHOS IIII. NULLA RES TAM BENE PURGABIT, NEQUE ELLEBORUM NEQUE SCAMONIUM, ET SINE PERICULO? ET SCITO SALUBREM ESSE CORPORI. QUOS DIFFIDAS SANOS FACERE, FACIES. QUI HAC PURGATIONE PURGATUS ERIT, SIC EUM CURATO; SORBITIONE LIQUIDA HOC PER DIES SEPTEM DATO. UBI ESSE VOLET, CARNEM ASININAM DATO? SI ESSE NON VOLET, DATO BRASSICAM COCTAM ET PANEM, ET BIBAT VINUM LENE DILUTUM, LAVET RARO, UTATUR UNCTIONE. QUI SIC PURGATUS ERIT, DIUTINA VALETUDINE UTETUR, NEQUE ULLUS MORBUS VENIET NISI SUA CULPA. ET SI QUIS ULCUS TAETRUM VEL RECENS HABEBIT, HANC BRASSICAM ERRATICAM AQUA SPARGITO, OPPONITO; SANUM FACIES. ET SI FISTULA ERIT, TURUNDAM INTRO TRUDITO? SI TURUNDAM NON RECIPIET, DILUITO, INDITO IN VESICAM, EO CALAMUM ALLIGATO, ITA PREMITO, IN FISTULAM INTROEAT; EA RES SANUM FACIET CITO. ET AD OMNIA ULCERA VETERA ET NOVA CONTRITAM CUM MELLE OPPONITO; SANUM FACIET. ET SI POLYPUS IN NASO INTRO ERIT, BRASSICAM ERRATICAM ARIDAM TRITAM IN MALAM CONICITO ET AD NASUM ADMOVETO, ITA SUBDUCITO SUSUM ANIMAM QUAM PLURIMUM POTERIS; IN TRIDUO POLYPUS EXCIDET? ET, UBI EXCIDERIT, TAMEN ALIQUOT DIES IDEM FACITO, UT RADICES POLYPI PERSANAS FACIAS. AURIBUS SI PARUM AUDIES, TERITO CUM VINO BRASSICAM, SUCUM EXPRIMITO, IN AUREM INTRO TEPIDUM INSTILLATO; CITO TE INTELLEGES PLUS AUDIRE. DEPETIGINI SPURCAE BRASSICAM OPPONITO; SANAM FACIET ET ULCUS NON FACIET. ALVUM DEICERE HOC MODO OPORTET ALVUM DEICERE HOC MODO OPORTET; SI VIS BENE TIBI DEICERE, SUME TIBI OLLAM, ADDITO EO AQUAE SEXTARIOS SEX ET EO ADDITO UNGULAM DE PERNA? SI UNGULAM NON HABEBIS, ADDITO DE PERNA FRUSTUM P S QUAM MINIME PINGUE. UBI IAM COCTUM INCIPIT ESSE, EO ADDITO BRASSICAE COLICULOS DUOS, BETAE COLICULOS II CUM RADICE SUA, FELICULAE PULLUM, HERBAE MERCURIALIS NON MULTUM, MITULORUM L II, PISCEM CAPITONEM ET SCORPIONEM I, COCHLEAS SEX ET LENTIS PUGILLUM. HAEC OMNIA DECOQUITO USQUE AD SEXTARIOS III IURIS. OLEUM NE ADDIDERIS. INDIDEM SUME TIBI SEXTARIUM UNUM TEPIDUM, ADDE VINI COI CYATHUM I, BIBE, INTERQUIESCE? DEINDE ITERUM EODEM MODO, DEINDE TERTIUM; PURGABIS TE BENE. ET SI VOLES INSUPER VINUM COUM MIXTUM BIBERE, LICEBIT BIBAS. EX IIS TOT REBUS QUOD SCRIPTUM EST UNUM, QUOD EORUM VIS, ALVUM DEICERE POTEST. VERUM EA RE TOT RES SUNT, UTI BENE DEICIAS, ET SUAVE EST. INTERTRIGINI REMEDIUM SI VIA IBIS INTERTRIGINI REMEDIUM. IN VIAM CUM IBIS, APSINTHI PONTICI SURCULUM SUB ANULO HABETO. LUXUM UT EXCANTES LUXUM SI QUOD EST, HAC CANTIONE SANUM FIET. HARUNDINEM PRENDE TIBI VIRIDEM P IIII AUT QUINQUE LONGAM, MEDIAM DIFFINDE, ET DUO HOMINES TENEANT AD COXENDICES. INCIPE CANTARE; %MOTAS VAETA DARIES DARDARES ASTATARIES DISSUNAPITER%, USQUE DUM COEANT. FERRUM INSUPER IACTATO. UBI COIERINT ET ALTERA ALTERAM TETIGERINT, ID MANU PREHENDE ET DEXTERA SINISTRA PRAECIDE? AD LUXUM AUT AD FRACTURAM ALLIGA; SANUM FIET. ET TAMEN COTIDIE CANTATO ET LUXATO VEL HOC MODO; %HUAT HAUT HAUT ISTASIS TARSIS ARDANNABOU DANNAUSTRA%. ASPARAGUS QUO MODO SERATUR ASPARAGUS QUO MODO SERATUR. LOCUM SUBIGERE OPORTET BENE, QUI HABEAT UMOREM, AUT LOCO CRASSO. UBI ERIT SUBACTUS, AREAS FACITO, UT POSSIS DEXTRA SINISTRA=QUE SARIRE, RUNCARE, NE CALCETUR. CUM AREAS DEFORMABIS, INTERVALLUM FACITO INTER AREAS SEMIPEDEM LATUM IN OMNES PARTES. DEINDE SERITO, AD LINEAM PALO GRANA BINA AUT TERNA DEMITTITO ET EODEM PALO CAVUM TERRAE OPERITO. DEINDE SUPRA AREAS STERCUS SPARGITO BENE. SERITO SECUNDUM AEQUINOCTIUM VERNUM. UBI ERIT NATUM, HERBAS CREBRO PURGATO CAVETO=QUE NE ASPARAGUS UNA CUM HERBA VELLATUR. QUO ANNO SEVERIS, SUM STRAMENTIS PER HIEMEM OPERITO, NE PRAEURATUR? DEINDE PRIMO VERE APERITO, SARITO RUNCATO=QUE? POST ANNUM TERTIUM, QUAM SEVERIS, INCENDITO VERE PRIMO. DEINDE NE ANTE SARUERIS, QUAM ASPARAGUS NATUS ERIT, NE IN SARIENDO RADICES LAEDAS. TERTIO AUT QUARTO ANNO ASPARAGUM VELLITO AB RADICE; NAM SI DEFRINGES, STIRPES FIENT ET INTERMORIENTUR? USQUE LICEBIT VELLAS, DONICUM IN SEMEN VIDERIS IRE. SEMEN MATURUM FIT AD AUTUMNUM. ITA, CUM SUMPSERIS SEMEN, INCENDITO, ET, CUM COEPERIT ASPARAGUS NASCI, SARITO ET STERCORATO. POST ANNOS VIII AUT NOVEM, CUM IAM EST VETUS, DIGERITO ET IN QUO LOCO POSTURUS ERIS TERRAM BENE SUBIGITO ET STERCERATO. DEINDE FOSSULAS FACITO, QUA RADICES ASPARAGI DEMITTAS. INTERVALLUM SIT NE MINUS PEDES SINGULOS INTER RADICES ASPARAGI. EVELLITO, SIC CIRCUMFODITO, UT FACILE VELLERE POSSIS; CAVETO NE FRANGATUR. STERCUS OVILLUM QUAM PLURIMUM FAC INGERAS; ID EST OPTIMUM AD EAM REM? ALIUT STERCUS HERBAS CREAT. SALSURA PERNARUM ET OFELLAE PUTEOLANAE SALSURA PERNARUM ET OFELLAE PUTEOLANAE. PERNAS SALLIRE SIC OPORTET IN DOLIO AUT IN SERIA; CUM PERNAS EMERIS, UNGULAS EARUM PRAECIDITO. SALIS ROMANIENSIS MOLITI IN SINGULAS SEMODIOS. IN FUNDO DOLII AUT SERIAE SALE STERNITO; DEINDE PERNAM PONITO, CUTIS DEOSUM SPECTET, SALE OBRUITO TOTAM. DEINDE ALTERAM INSUPER PONITO; EODEM MODO OBRUITO, CAVETO NE CARO CARNEM TANGAT. ITA OMNES OBRUITO. UBI IAM OMNES COMPOSUERIS, SALE INSUPER OBRUE, NE CARO APPAREAT; AEQUALE FACITO. UBI IAM DIES QUINQUE IN SALE FUERINT, EXIMITO OMNIS CUM SUO SALE; QUAE TUM SUMMAE FUERINT, IMAS FACITO EODEM=QUE MODO OBRUITO ET COMPONITO. POST DIES OMNINO XII PERNAS EXIMITO ET SALEM OMNEM DETERGETO ET SUSPENDITO IN VENTO BIDUUM? DIE TERTIO EXTERGITO SPONGEA BENE, PERUNGUITO OLEO, SUSPENDITO IN FUMO BIDUO. TERTIO DIE DEMITO, PERUNGUITO OLEO ET ACETO COMMIXTO, SUSPENDITO IN CARNARIO; NEC TINIA NEC VERMES TANGENT. ****