anno urbis septingentesimo fere vicesimo que, duobus etiam, mos Romae incessit uni prorsus parendi. nam+ que Octavianus, patre Octavio, atque adoptione magni avunculi Caesaris ac mox procerum consulto ob victoriam partium placide exercitam Augusti cognomento dictus, illectis per dona militibus atque annonae curandae specie vulgo ceteros haud difficiliter subegit. eo que modo annis quattuor circiter et qua+ raginta actis morbo Nolae consumptus, adiectis im+ perio civium Raetis Illyrico que, ac pacata exterarum gentium ferocia nisi Germaniae, quamquam tertius post Numam victo Antonio Ianum clauserit, quod iure Romano quiescentibus bellis accidebat. mores viro civiles lepidi que flagrante haud modice luxuria ludo+ rum que cupidine atque ad somnum intemperantie. doctorum, qui abunde erant, necessariorum que percul+ tor, cum eloquentiae studio ac religionibus mire attineretur, pater patriae ob clementiam ac tribunicia potestate perpetuo habitus; hinc que uti deo Romae provinciis que omnibus per urbes celeberrimas vivo mortuo que templa, sacerdotes et collegia sacravere. felix adeo (absque liberis tamen simul que coniugio), ut Indi, Scythae, Garamantes ac Bactri legatos mitterent orando foederi. dein Claudius Tiberius Nero, in Augusti libe+ ros e privigno redactus arrogatione, ubi, quae metue+ bantur, satis tuta animadvertit, imperium complexus est, cuius nomen astu abnuebat: subdolus et occultior, his que saepe simulando infensus, quae maxime cupe+ ret, et insidiose deditus, quae odio erant; ingenio ad repentine longe acriore; bonis initiis deinde pernicio+ sus, quaesitissimis in omnem fere aetatem sexum que libidinibus, atque atrocius puniens insontes noxios, suos pariter externos que. adhuc dum urbes et con+ ventus exsecratur, Capreas insulam quaesiverat flagitiis obtentui. quare solutis militiae artibus direpta plera+ que iuris Romani; nihil que praeter Cappadocas id que inter exordia in provinciam subactum remoto rege Archelao; compressa que Gaetulorum latrocinia, quae Tacfarinate duce passim proruperant. simul Marobodus callide circumventus, Sueborum rex; neque mi+ nus contractas undique cohortes praetorias, quae dis+ persae proximis municipiis seu Romae quae que per domos habebantur, in castra apud urbem redegit, qua tenebantur praefecturam appellans, vel augens, prae+ torio; nam ceteros paritorum praesides que Augustus instituerat. igitur Claudio febri an insidiis oppresso, cum im+ perium tres atque viginti, aevi octogesimum uno mi+ nus annos egisset, Gaius Caesar cognomento Cali+ gula aventibus cunctis deligitur, maiorum gratiae pa+ rentis que. namque per filiam proavus Augustus, genere materno Agrippa, Drusus, Germanici pater, e quo is oriebatur, avi erant. quorum modestia atque imma+ turo, absque Octaviani, interitu vulgus, simul matris fratrum que, quos vario Tiberius exitio interceperat, permovebatur. qua causa nitebantur omnes casum tan+ tae familiae lenire adolescentuli spe, tum quia natus in exercitu (unde cognomentum calceamento militari quaesiverat) legionibus carus acceptus que habebatur. praeterea prudentissimus quisque similem fore suis credebat; quod longe secus quasi naturae lege, quae crebro tamquam ex industria malos e bonis, agrestes ex doctioribus et ceteros huiuscemodi seu contra gignit. quo demum exemplo sapientium plures caruisse liberis utilius duxere. ceterum in Caligula haudqua+ quam vero plurimum aberant, quippe qui diu immania animi ita pudore ac parendi specie obtexerat, uti me+ rito vulgaretur neque meliores famulos neque atrociorem dominum illo fuisse. denique nactus potestatem, uti talia ingenia recens solent, anni mensibus egregia ad populum, inter patres, cum militibus gessit; dela+ ta que coniuratione quasi minus credens praedicavit vix convenire in eum, cuius vita nullius oneri aut incom+ modo esset. sed repente caesis primum vario facinore innocentium paucioribus tamquam beluae hausto san+ guine ingenium exercuit; itaque deinceps triennium consumptum, cum senatus atque optimi cuiusque mul+ tiplici clade terrarum orbis foedaretur. quin etiam sororum stupro ac matrimoniis illudens nobilibus deo+ rum habitu incedebat, cum Iovem se ob incestum, ex choro autem Bacchanali Liberum assereret. neque secus contractis ad unum legionibus spe in Germa+ niam transgrediendi conchas umbilicos que in ora maris Oceani legi iussit, cum ipse nunc fluxo cultu Ve+ nerio que interesset, nunc armatus spolia a se non ex hominibus, sed caelestium capi dictitaret, scilicet quod huiuscemodi pisces Graecorum dicto, qui augendi omnia studium est, Nympharum lumina accepisset. his elatus dominum dici atque insigne regni nectere capiti tentaverat. qua causa auctore Chaerea moti, quibus Romana virtus inerat, tanta pernicie rempublicam confosso eo levare; relatum que excellens Bruti facinus eiecto Tarquinio foret, si per Quirites modo militia exerceretur. verum ubi cives desidia externos barbaros que in exercitum cogere libido incessit, cor+ ruptis moribus libertas oppressa atque habendi auctum studium. interim dum senatus decreto gentem Caesa+ rum, etiam muliebri sexu, omnem que affinitatem ar+ mati persequuntur, forte Vimius, ortus Epiri, centurio e cohortibus, quae palatium per oppurtunos locos ob+ sidebant, Titum Claudium occultantem se repperit de+ formi latebra protractato que eo exclamat apud socios, si sapiant, adesse principem. et sane quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus; quae res adver+ sum nefarium patrui Neronis mentem auxilio neque apud fratris filium Caligulam invidiae fuit; quin etiam militares plebis que animos conciliaverat, dum flagrante suorum dominatione ipse contemptui miserabilior haberetur. talia plerisque memorantibus repente eum nullo retractante quae aderant turbae circumsistunt, simul que affluebant reliqui militum et vulgi magna vis. quod ubi patres accepere, mittunt ocius si valerent ausum comprimere. sed postquam variis tetris que seditionibus civitas cuncti que ordines lacerabantur, tam+ quam ex imperio omnes dedere se. ita Romae regia potestas firmata proditum que apertius mortalium co+ natus vacuos a fortuna cassos que esse. igitur Claudius, quamquam ventri foede oboediens, vecors iuxta atque immemor pavidus que animi et igna+ vior esset, pleraque per formidinem tamen egregie consultabat, nobilitatis praecipue consiliis, quae metu colebatur: quippe stolidorum ingenia proinde agunt, uti monitores sunt. denique bonis auctoribus com+ pressa per eum vitia ac per Galliam Drysadarum fa+ mosae superstitiones; lata iura quam commodissima; curatum militiae officium; retenti fines seu dati im+ perio Romano; Mesopotamia per orientem, Rhenus Danubius que ad septemtrionem et a meridie Mauri ac+ cessere provinciis, demptis regibus post Iubam; caesa que Musulamiorum manus; simul ultima occasus, Bri+ tanniae partes contusae, quam solam adiit, Ostia pro+ fectus mari; nam cetera duces curavere. adhuc annonae egestas composita, quam Caligula invexerat, dum ad+ actis toto orbe navigiis pervium mare theatris curri+ bus que damno publico efficere contendit. neque secus censu novato, cum senatu motis pluribus lascivum adolescentem, quem sibi probatum parens asseruerat, retinuisset, censorem et liberis patrem debere esse recte adiecerat. ast ubi Messalinae coniugis simul que libertorum delinimentis, quibus semet dediderat, in pravum abstractus, non illa modo tyrannorum admissa, verum quae postremum genus mulierum atque servile quibat facere viro amenti domino que. namque uxor primo passim quasi iure adulteris utebatur; eo que ex+ stincti cum suis plerique ingenio seu metu abstinen+ tes, dum pervagatis mulierum artibus peti a se petitos criminatur. dehinc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum modo secum prostituerat; coacti que mares, uti adessent. quod si qui talia hor+ ruerat, afficto crimine in ipsum omnem que familiam saeviebatur. namque Claudium, uti supra docuimus, natura performidolosum iniecto metu sui agitabant, maxime coniurationis; quo commento liberti etiam, quos vellent, perditum ibant. qui primo sceleribus coniventes, ubi pares patronae facti sunt, eam quoque ignaro, quasi iubente tamen, domino per satellites interfecere. et sane in id progressa mulier erat, uti animi ac pellicum gratia marito Ostiam profecto Romae nuptias cum altero frequentaret; et hinc no+ tior, dum mirum videtur apud imperatorem viro quam imperatori nuptam esse. ita liberti potestatem nacti summam stupris exilio caede proscriptionibus omnia foedabant, eo que herilem stultitiam perpulere, uti senex fratris filiam in nuptias concupisceret. quae quamvis superiore absurdior haberetur iccirco que paria extime+ sceret, veneno coniugem interemit. huius anno sexto, cum quattuordecim regnarit, octingentesimus urbis mire celebratus, visus que apud Aegyptum Phoenix, quam volucrem ferunt anno quingentesimo ex Arabis memo+ ratos locos advolare; atque in Aegaeo mari repente insula ingens emersit nocte, qua defectus lunae acci+ derat. ceterum funus, uti quondam in Prisco Tar+ quinio, diu occultatum, dum arte mulieris corrupti custodes aegrum simulant atque ab eo mandatam in+ terim privigno, quem paulo ante in liberos asciverat, curam reipublicae. eo modo L% Domitius (nam id certe nomen Ne+ roni, patre Domitio, erat) imperator factus est. qui cum longe adolescens dominatum parem annis vitrico gessisset, quinquennium tamen tantus fuit, augenda urbe maxime, uti merito Traianus saepius testaretur procul differre cunctos principes Neronis quinquennio; quo etiam Pontum in ius provinciae Polemonis per+ missu redegit, cuius gratia Polemoniacus Pontus ap+ pellatur, item que Cottias Alpes Cottio rege mortuo. quare satis compertum est neque aevus impedimento virtuti esse; eam facile mutari corrupto per licentiam ingenio, omissam que adolescentiae quasi legem perniciosus repeti. namque eo dedecore reliquum vitae egit, uti pigeat pudeat que memorare huiuscemodi quem+ piam, nedum rectorem gentium, fuisse. qui dum psallere per coetus Graecorum invento in certamen coronae coepisset, eo progressus est, uti neque suae neque ali+ orum pudicitiae parcens, ad extremum amictus nuben+ tium virginum specie, palam senatu, dote data, cunctis festa more celebrantibus in manum conveniret lecto ex omnibus prodigiosis. quod sane in eo levius aestimandum. quippe noxiorum vinctis modo pelle tectus ferae utrique sexui genitalia vulti contrectabat; exsector marium maiore flagitio. atque inter haec ma+ trem etiam contaminavisse plures habent, dum ea quo+ que ardore dominandi scelere quolibet subici filium cupit. id ego quamquam scriptoribus diversa firmantibus verum puto. namque ubi mentem invaserint vitia, nequaquam verecundiae externis societate huma+ nius datur; peccandi consuetudo, nova et eo dulciora affectans, ad extremum in suos agit. quod his proditum magis, dum quasi quodam progressu illa per alteros ad patrui nuptias atque alienorum cruciatibus mariti exitium, hic paulatim ad sacerdotem Vestae, deinde se, postremo uterque in sui scelus processerint. neque blandimentis talibus tamen coalescere potuere, sed eo praeceps dati, dum insidiantur invicem, mater praeversa interiit. igitur cum omne ius fas que parri+ cidio trivisset ac magis magis que in optimos saevire+ tur, coniuravere plures varia sane tempestate ad liberandam rempublicam. quis proditis caesis que imma+ nior urbem incendio, plebem feris vulgo missis, sena+ tum pari morte tollere decreverat, nova sede regno quaesita, maxime que incitante legato Parthorum, qui forte inter epulas aulicis, uti mos est, canentibus, cum sibi citharistam poposcisset, responso dato liberum esse, adiecerat sumeret ipse quem vellet e suis, osten+ tans, qui convivio aderant, quod liber sub imperio nullus haberetur. ac ni Galba, qui Hispaniae prae+ sidebat, cognito mandatum sui exitium quamquam senecta aetate imperio correpto subvenisset, tantum facinus haud dubie patraretur. verum eius adventu desertus undique nisi ab spadone, quem quondam ex+ sectum formare in mulierem tentaverat, semet ictu transegit, cum implorans percussorem diu ne ad mor+ tem quidem meruisset cuiusquam officium. hic finis Caesarum genti fuit: quem fore prodigio+ rum multa denuntiavere praecipue que eorum praediis arescens lauri nemus dicatum triumphantibus atque interitus gallinarum, quae adeo multae albae que erant, aptiores que religionibus, ut iis Romae habeatur hodie locus. at Galba, haud secus nobilis e gente clarissima Sulpiciorum, ubi Romam ingressus est, quasi luxuriae aut etiam crudelitati auxilio ventitavisset, rapere tra+ here vexare ac foedum in modum vastare cuncta et polluere. quis rebus intestabilior (dum gravius offen+ dunt, quos mollius consultaturos spes erat), simul quia opes militum nimis pecuniae cupidus attenuaverat, Othone auctore interficitur; qui praelatum adoptione eius Pisonem impatientius dolens accensas cohortes armatas que in forum deduxerat. quo cum lorica tectus Galba tumultum leniturus contenderet, ad la+ cum Curtium caesus est mense imperii ac die septimo. igitur Salvius Otho, Neroni quondam criminose familiaris, haud multo fine adolescentiae grandior po+ tentiam invadit. qua dies fere quinque et octoginta praecognitis moribus potitus, postquam a Vitellio proelio pulsus est, mortem sibimet conscivit. ita ad Aulum Vitellium potestas delata, quae progressu funestior talibus initiis foret, si Vespasianus aliquamdiu Iudaeorum bello, quod Neronis iussu sus+ ceperat, impensius attineretur. is ubi gesta per Gal+ bam ipsum que oppressum accepit, simul quoniam le+ gati Moesiae Pannonici que exercitus hortantium vene+ rant, imperium capit. namque milites praedicti, postquam Othonem praetoriis, Vitellium Germanicianis legionibus factum comperere, aemuli, ut inter se so+ lent, ne dissimiles viderentur, Vespasianum perpulere, in quem iam Syriae cohortes ob egregia vitae consenserant. quippe Vespasianus nova senator familia Reatinis maioribus industria rebus que pacis ac militiae longe nobilis habebatur. huius legatorum in Italiam transgressu fusis que apud Cremonam suis Vitellius ab Sabino urbi praefecto, Vespasiani fratre, sestertium milies pepigerat arbitris militibus imperio decedere; sed postquam mox circumventum se nuntio ratus est, quasi renovato furore ipsum ceteros que adversae par+ tis cum Capitolio, quod saluti remedium ceperant, cremavit. ast ubi vera esse ac propinquare hostes pate+ factum est, productus e turgurio, quo se abdiderat, ianitoris iniecto laqueo parricidarum more ad scalas Gemonias per que eas pertractus; simul ictibus, quan+ tum quisque valuerat, confosso corpore in Tiberim deicitur, tyrannidis octavo mense, annos natus septuaginta et quinque amplius. hi omnes, quos paucis attigi, praecipue que Caesa+ rum gens adeo litteris culti atque eloquentia fuere, ut, ni cunctis vitiis absque Augusto nimii forent, tan+ tae artes profecto texissent modica flagitia. quis rebus quamquam satis constet praestare mores, tamen bono cuique, praesertim summo rectori, utroque, si queat, iuxta opus: sin aliter, vitae proposito immensum re+ grediente elegantiae saltem atque eruditionis sumat auctoritatem. hoc item ex genere Vespasianus, sanctus omnia, facundiae haud egens promendis, quae senserat, ex+ sanguem diu fessum que terrarum orbem brevi refecit. namque primum satellites tyrannidis, nisi qui forte atrocius longe processerant, flectere potius maluit quam excruciatos delere, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. dein coniurationum multas scelere inulto abscedere patiebatur, comi+ ter, uti erat, stultitiae coarguens, qui ignorarent, quanta moles molestia que imperio inesset. simul divinis deditus (quorum vera plerisque negotiis compererat), successores fidebat liberos Titum ac Domitianum fore. praeterea legibus aequissimis monendo que, quod que vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat. infirmus tamen, uti quidam prave putant, adver+ sum pecuniam, cum satis constet aerarii inopia ac labe urbium novas eum neque aliquamdiu postea ha+ bitas vectigalium pensiones exquisivisse. namque Romae Capitolium, quod conflagravisse supra memoravi+ mus, aedes Pacis, Claudii monumenta, amphitheatri tanta vis, multa que alia ac forum coepta seu patrata. adhuc per omnes terras, qua ius Romanum est, reno+ vatae urbes cultu egregio viae que operibus maximis munitae et cavati montes per Flaminiam prono transgressui. quae tot tanta que brevi confecta intactis cul+ toribus prudentiam magis quam avaritiam probavere; simul censu more veterum exercito senatu motus pro+ brosior quisque, ac lectis undique optimis viris mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime repperisset exstinctis saevitia tyrannorum plerisque. ac bello rex Parthorum Vologesus in pacem coactus atque in pro+ vinciam Syria, cui Palaestinae nomen, Iudaei que anni+ tente filio Tito, quem transgrediens in Italiam reli+ querat externae militiae mox que victorem praefectura praetorio extulerat. unde etiam is honos, ingens a principio, tumidior atque alter ab Augusto imperio fuit. verum hac tempestate dum honorum honestas despectatur mixti que bonis indocti ac prudentibus in+ ertes sunt, fecere nomen plerique potentia vacuum insolens que miseris, subiectum pessimo cuique et annonae specie rapax. ceterum Titus postquam imperium adeptus est, incredibile quantum, quem imitabatur, anteierit, prae+ sertim litteris clementia que ac muneribus. denique cum concessa per priores principes firmari ab inse+ quentibus mos esset, simul imperium cepit, talia pos+ sidentibus edicto sponte cavit prospexit que. neque minus sancte facilis in tuendis, qui forte in se con+ iuravissent, adeo ut, cum amplissimi ordinis duo ab+ nuere cogitatum scelus nequirent patres que censuis+ sent de confessis supplicium sumendum, deductos in spectaculum se utrimque assidere iusserit petito que ex industria gladiatoris, quorum pugnae visebantur, gla+ dio, quasi ad explorandam aciem uni atque alteri committeret. quis perculsis et constantiam mirantibus: !videtis ne!, inquit, !potestates fato dari frustra que ten+ tari facinus potiundi spe vel amittendi metu?! ita biennio post ac menses fere novem amphitheatri per+ fecto opere lautus que veneno interiit, anno aevi qua+ dragesimo, cum eius pater septuagesimo obisset, im+ perator decennii. huius sane mors adeo provinciis luctui fuit, uti generis humani delicias appellantes orbatum orbem deflerent. igitur Domitianus fratris atque imperatoris optimi nece, privato scelere publico que amentior, simul ma+ culosae adolescentiae praedas caedem supplicia agere occepit. maior libidinum flagitio ac plus quam su+ perbe utens patribus, quippe qui se dominum deum que dici coegerit; quod confestim ab insequentibus remotum validius multo posthac deinceps rettulere. sed Domitianus primo clementiam simulans neque adeo iners domi bello que tolerantior videbatur. idcirco que Dacis et Cattorum manu devictis Septembrem Octobrem que menses Germanici superiorem, e suo no+ mine alterum appellaverat; multa que operum inchoata per patrem vel fratris studio atque inprimis Capitolium absolvit. dehinc atrox caedibus bonorum segnis que ridicule remotis procul omnibus muscarum agmina persequebatur, postquam ad libidinem minus virium erat, cuius foedum exercitium Graecorum lingua klinopalen vocabat. hinc que iocorum pleraque: nam per+ contanti cuidam, quispiamne in palatio esset, respon+ sum: ne musca quidem, nisi forte apud palaestram. is ergo magis magis que saevitia nimius eo que suspec+ tior etiam suis libertorum consilio uxore non ignara, quae amorem histrionis viro praetulerat, poenas luit, quinto et quadragesimo vitae anno, dominationis circiter quintodecimo. at senatus gladiatoris more funus ferri radendum que nomen decrevit. quo moti milites, quibus privatae commoditates dispendio publico lar+ gius procedunt, auctores necis ad supplicium petere more suo seditiosius coeperunt. qui vix aegre que per prudentes cohibiti tandem in gratiam optimatum convenere. neque minus per se moliebantur bellum, quod his conversum imperium maestitiae erat ob amissionem praedarum per dona munifica. hactenus Romae seu per Italiam orti imperium rexere, hinc advenae quoque; nescio an ut in Prisco Tarquinio longe meliores. ac mihi quidem audienti multa legenti que plane compertum urbem Romam ex+ ternorum virtute atque insitivis artibus praecipue crevisse. quid enim Nerva Cretensi prudentius Maxime que moderatum? qui cum extrema aetate apud Sequanos, quo tyranni decessit metu, imperium arbitrio legio+ num cepisset, ubi perspexit nisi a superioribus robu+ stioribus que corpore animo que geri non posse, mense sexto ac decimo semet eo abdicavit, dedicato prius foro, quod appellatur Pervium, quo aedes Minervae eminentior consurgit et magnificentior. id cum semper egregium sit metiri, quantum queas, neque ambi+ tione praeceps agi, tum in imperio, cuius adeo cupidi mortales sunt, ut id vel ultima senectute avide petat. huc accedit, quod suffecti virtute quantus consilio esset, magis magis que patefecit. namque Ulpium Traianum Italica, urbe Hispa+ niae, ortum, amplissimi ordinis tamen atque etiam consulari loco, arrogatum accepit dedit. hoc aegre clarior domi seu militiae reperietur. quippe primus aut solus etiam vires Romanas trans Istrum propaga+ vit domitis in provinciam Dacorum pileatis satis que nationibus, Decibalo rege ac Sardonios; simul ad or+ tum solis cunctae gentes, quae inter Indum et Euphra+ tem amnes inclitos sunt, concussae bello, atque impe+ rati obsides Persarum regi, nomine Cosdroe, et inter ea iter conditum per feras gentes, quo facile ab usque Pontico mari in Galliam permeatur. castra suspectioribus atque oppurtunis locis exstructa, pons que Danu+ bio impositus, ac deductae coloniarum pleraeque. adhuc Romae a Domitiano coepta forum atque alia multa plusquam magnifice coluit ornavit que, et anno+ nae perpetuae mire consultum reperto firmato que pi+ storum collegio; simul noscendis ocius, quae ubique e republica gerebantur, admota media publici cursus. quod equidem munus satis utile in pestem orbis Ro+ mani vertit posteriorum avaritia insolentia que, nisi quod his annis suffectae vires Illyrico sunt praefecto medente Anatolio. adeo boni mali ve in republica nihil est, quod in diversum traduci nequeat moribus praesidentium. aeque clemens patientissimus atque in amicos perfidelis, quippe qui Surae familiari opus sacraverit, quae Suranae sunt: usque eo innocentiae fidens, uti praefectum praetorio Suburanum nomine, cum insigne potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebro monuerit: !tibi istum ad munimentum mei com+ mitto, si recte agam; sin aliter, in me magis!: quod moderatorem omnium vel errare minus fas sit. quin etiam vinolentiam, quo vitio uti Nerva angebatur, prudentia molliverat, curari vetans iussa post longiores epulas. his virtutibus acto imperio annos prope viginti, cum terrae motu gravi apud Antiochiam cete+ ra que Syriae extremis afficeretur, rogatu patrum Ita+ liam repetens morbo periit grandaeva aetate ascito prius ad imperium Hadriano civi propinquo que. abhinc divisa nomina Caesarum atque Augusti inductum que in rempublicam, uti duo seu plures summae po+ tentiae dissimiles cognomento ac potestate dispari sint. quamquam alii Plotinae, Traiani coniugis, favore imperium assecutum putent, quae viri testamento here+ dem regni institutum simulaverat. igitur Aelius Hadrianus eloquio togae que studiis accommodatior pace ad orientem composita Romam regreditur. ibi Graecorum more seu Pompilii Numae caerimonias leges gymnasia doctores que curare occe+ pit, adeo quidem, ut etiam ludum ingenuarum artium, quod Athenaeum vocant, constitueret atque initia Cereris Liberae que, quae Eleusina dicitur, Athenieu+ sium modo Roma percoleret. deinde, ut solet tran+ quillis rebus, remissior rus proprium Tibur secessit permissa urbe Lucio Aelio Caesari. ipse, uti beatis locupletibus mos, palatia exstruere, curare epulas signa tabulas pictas; postremo omnia satis anxie prospicere, quae luxus lasciviae que essent. hinc orti rumores mali iniecisse stupra puberibus atque Antinoi flagra+ visse famoso ministerio neque alia de causa urbem conditam eius nomine aut locasse ephebo statuas. quae quidem alii pia volunt religiosa que: quippe Hadriano cupiente fatum producere, cum voluntarium ad vicem mago poposcissent, cunctis retractantibus Anti+ noum obiecisse se referunt, hinc que in eum officia supra dicta. nos rem in medio relinquemus quam+ quam in remisso ingenio suspectam aestimantes societatem aevi longe imparilis. interim Aelio Caesare mortuo, cum ipse animo parum valeret idcirco que de+ spectui haberetur, ad creandum Caesarem patres convocat. quibus propere accurrentibus forte Antoninum conspexit senis soceri aut genitoris anxios gressus levantem manu. quo mire oblectatus adoptatum legi+ bus Caesarem iubet, statim que ab eo senatus, cui lu+ dibrio fuerat, magnam partem necari. neque multo post apud Baias tabe interiit, anno imperii absque mense vicesimo secundo, senecta viridiore. at patres ne principis oratu quidem ad Divi honorem eidem deferendum flectebantur; tantum amissos sui ordinis tot viros maerebant. sed postquam subito prodiere, quorum exitium dolori erat, qui que suos complexi, censent quod abnuerant. atque Aurelio Antonino cognomentum Pii. hunc fere nulla vitiorum labes commaculavit. vir veterrimae familiae, e Lanuvio municipio, senator urbis; adeo aequalis probis que moribus, uti plane docuerit neque iugi pace ac longo otio absoluta ingenia cor+ rumpi, eo que demum fortunatas urbes fore, si regna sapientiae sint. denique annis, quibus publica egit, viginti idem mansit, celebrato magnifice urbis nongentesimo. nisi forte triumphorum expertem socordiae videtur; quod longe secus est, cum maius haud dubie sit neque quemquam turbare ausum composita neque ipsum ostentandi sui bellum fecisse quietis gentibus. quin etiam maribus frustratus filiae viro reipublicae consultavit. namque M% Boionium, qui Aurelius Antoninus habetur, eodem oppido, pari nobilitate, philosophandi vero eloquentiae que studiis longe praestantem, in familiam atque imperium ascivit. cuius divina omnia domi militiae que facta consulta que; quae imprudentia regen+ dae coniugis attaminavit, quae in tantum petulantiae proruperat, ut in Campania sedens amoena litorum obsideret ad legendos ex nauticis, quia plerumque nudi agunt, flagitiis aptiores. igitur Aurelius socero apud Lorios anno vitae post quintum et septuagesimum mortuo confestim fratrem Lucium Verum in societatem potentiae accepit. eius ductu Persae, cum primum superavissent, ad extremum triumpho cessere, rege Vologeso. Lucius paucis diebus moritur, hinc que materies fingendi dolo consanguinei circumventum; quem ferunt, cum invidia gestarum rerum angeretur, fraudem inter coenam exercuisse. namque lita veneno cultri parte vulvae frustum, quod de industria solum erat, eo praecidit consumpto que uno, uti mos est inter familiares, alterum, qua virus contigerat, germano porrexit. haec in tanto viro credere nisi animi ad scelus proni non queunt, quippe cum Lucium satis con+ stet Altini, Venetiae urbe, morbo consumptum, tan+ tum que Marco sapientiae lenitudinis innocentiae ac litterarum fuisse, ut is Marcomannos cum filio Com+ modo, quem Caesarem suffecerat, petiturus philosoph+ orum turba obtestantium circumfunderetur, ne expedi+ tioni aut pugnae se prius committeret, quam sectarum ardua ac perocculta explanavisset. ita incerta belli in eius salute doctrinae studiis metuebantur; tantum que illo imperante floruere artes bonae, ut illam gloriam etiam temporum putem. legum ambigua mire distincta, vadimoniorum que sollemni remoto denun+ tiandae litis operiendae que ad diem commode ius introductum. data cunctis promiscue civitas Romana, multae que urbes conditae deductae repositae ornatae que, atque inprimis Poenorum Carthago, quam ignis foede consumpserat, Asiae que Ephesus ac Bithyniae Nicomedia constratae terrae motu, aeque ac nostra aetate Nicomedia Cereali consule. triumphi acti ex nationibus, quae regi Marcomaro ab usque urbe Pan+ noniae, cui Carnuto nomen est, ad media Gallorum protendebantur. ita anno imperii octavo decimo que aevi validior Vendobonae interiit, maximo gemitu mor+ talium omnium. denique, qui seiuncti in aliis, patres ac vulgus soli omnia decrevere, templa columnas sacerdotes. at filius saeva a principio dominatione detestabilior habebatur, praecipue per maiorum controversam memoriam; quae posteris usque eo gravis est, ut abs+ que communi in impios odio quasi corruptores generis exsecrabiliores sint. bello plane impiger; quo in Qua+ dos prospere gesto Septembrem mensem Commodum appellaverat. moenia Romae potentia vix digna lavandi usui instituit. immiti prorsus fero que ingenio, adeo quidem, uti gladiatores specie depugnandi crebro trucidaret, cum ipse ferro, obiecti mucronibus plumbeis uterentur. cum que eo modo plures confecisset, forte eum Scaeva nomine, audacia ac robore corporis pugnandi que arte pervigens, ab studio tali deterruit; qui spreto gladio, quem inutilem cernebat, sufficere utrique ait, quo armabatur ipse. eo metu, ne inter congressum, uti solet, extorto pugione conficeretur, Scaevam removit, atque ad alios formidolosior in feras beluas que ferociam convertit. quis rebus cum insatia+ bilem sanguinis cuncti horrescerent, coniuravere in eum maxime proximus; quippe dominationi adeo fidus nemo, ipsi que satellites, cum incestam mentem pro+ nam que in saevitiam cavent, a quibus eorum potentia sustentatur, quoquomodo subruere tutius putant, et Commodum quidem primo occultatius veneno petivere, anno regni tertio fere atque decimo. cuius vis frustrata per cibum, quo se casu repleverat; cum tamen alvi dolorem causaretur, auctore medico, principe factionis, in palaestram perrexit. ibi per ministrum un+ gendi (nam forte is quoque e consilio erat) faucibus quasi arte exercitii bracchiorum nodo validius pressis exspiravit. quo cognito senatus, qui ob festa Ianua+ riorum frequens primo luci convenerat, simul plebes hostem deorum atque hominum radendum que nomen sanxere; confestim que praefectu urbi Aulo Helvio Pertinaci imperium defertur. hic doctrinae omnis ac moribus antiquissimis, im+ modice parcus, Curios aequaverat Fabricios que. eum milites, quis exhausto iam perdito que orbe satis vide+ tur nihil, impulsore Didio foede iugulavere octogesimo imperii die. at Didius (an Salvius?) Iulianus fretus praeto+ rianis, quos in societatem promissis magnificentioribus perpulerat, ex praefectura vigilum ad insignia dominatus processit. genus ei pernobile iuris que urbani praestans scientia; quippe qui primus edictum, quod varie incondite que a praetoribus promebatur, in ordinem composuerit. hinc que satis compertum cohi+ bendae cupidini ingenium ni iuvet, eruditionem imbe+ cillem esse, cum praeceptor et asper quidem rectius vivendi in facinus processerit, quod novo supplicio plectendum ediderat. neque cupito tamen potitus diu. namque eum acceptis illico, quae acciderant, Septi+ mius Severus, qui forte Syriae legatus in extremis terris bellum gerebat, imperator creatus pontem pro+ xime Milvium acie devicit; missi que, qui fugientem in+ sequerentur, apud palatium Romae obtruncavere. igitur Septimius, Pertinacis nece, simul flagitiorum odio, dolore atque ira commotior cohortes praetorias statim militia exemit cunctis que partium caesis Helvium senatus consulto inter Divos refert; Salvii nomen atque eius scripta facta ve aboleri iubet; quod unum effici nequivit. tantum gratia doctarum artium valet, ut scriptoribus ne saevi mores quidem ad memoriam officiant. quin etiam mors huiuscemodi ipsis gloriae, exsecrationi actoribus est, cum omnes, praecipue que posteri, sic habent illa ingenia nisi publico latrocinio ac per dementiam opprimi non potuisse. quo bonis omnibus ac mihi fidendum magis, qui rure ortus tenui atque indocto patre in haec tempora vitam praestiti studiis tantis honestiorem. quod equidem gentis nostrae reor, quae fato quodam bonorum parce fecunda, quos eduxerit tamen, quemque ad sua celsos habet. velut Severum ipsum, quo praeclarior in re+ publica fuit nemo; quem quamquam exacta aetate mortuum iustitio elogio que lugendum sanxere, struen+ tes illum iustum nasci aut emori minime convenisse. scilicet quod corrigendis moribus nimium, postquam ad veterum innocentiam quasi mentium sanitatem per+ venerant, clementem habuere. ita honestas, quae prin+ cipio anxia habetur, ubi contigerit, voluptati luxuriae que est. Pescennium Nigrum apud Cyzicenos, Clodium Albinum Lugduni victos coegit mori; quorum dominationis, alter Pertinacis auctor occidendi, cum eo metu in Britannos, quam provinciam a Commodo meruerat, transmittere niteretur, in Gallia invaserat imperium. horum infinita caede crudelior habitus et cognomento Pertinax, quamquam ob vitae parsimoniam similem ipsum magis ascivisse plures putent: nobis mens ad credendum prona acerbitati impositum. nam cum quidam hostium, quem tamen, uti bellis civilibus solet, condicio loci ad Albinum detulerat, causa exposita, novissime conclusisset: !quid, quaeso, fac+ eres, si tu esses?! ille respondit !ea perferrem, quae tu.! quo dicto facto que durius nihil bonis: cum sancti que huius+ cemodi dissensiones, quamvis studiosus coeptas, for+ tunae increperent magis que in protegendis quam ad perdendos cives verum corrumpi patiantur. at iste delendarum cupidus factionum, quo deinceps mitius ageret, necessitudinem facti ulcisci maluit, ne paula+ tim spe veniae in labem publicam per coniurationes procederetur, ad quas vitio temporum animos pronos intelligebat; neque ego abnuo ea delictorum, quae grassari immodice coeperint, plus paene quam severe excidenda esse. felix ac prudens, armis praecipue; adeo, ut nullo congressu nisi victor dis+ cesserit auxerit que imperium subacto Persarum rege nomine Aggaro. neque minus Arabas, simul adortus ut est, in dicionem redegit provinciae modo. Adiabena quoque, ni terrarum macies despectaretur, in tributarios concessisset. ob haec tanta Arabicum, Adiabenicum et Parthici cognomento patres dixere. his maiora aggressus Britanniam, quoad ea utilis erat, pulsis ho+ stibus muro munivit per transversam insulam ducto utrimque ad finem Oceani. quin etiam Tripoli, cuius Lepti oppido oriebatur, bellicosae gentes submotae + procul. quae factu ardua facilius eo patrabantur, quo implacabilis delictis strenuum quemque praemiis extollebat. denique ne parva latrocinia quidem impunita patiebatur, in suos animadvertens magis, quod vitio ducum aut etiam per factionem fieri vir experiens intelligeret. philosophiae, declamandi, cunctis postremo liberalium deditus studiis; idem que abs se texta ornatu et fide paribus composuit. legum conditor longe aequabilium. huic tanto domi foris que uxoris probra summ+ am gloriae dempsere, quam adeo famose complexus est, uti cognita libidine ac ream coniurationis retentaverit. quod cum infimo turpe tum potentibus, et illi magis, cui non privati neque singuli aut flagitiosi, verum imperia et exercitus atque ipsa vitia concessere. nam cum pedibus aeger bellum moraretur id que milites anxie ferrent eius que filium Bassianum, qui Caesar una aderat, Augustum fecissent, in tribunal se ferri, adesse omnes, imperato+ rem que ac tribunos, centuriones et cohortes, quibus auctoribus acciderat, sisti reorum modo iussit. quo metu cum stratus humi victor tantorum exercitus ve+ niam precaretur: !sentitis ne,! inquit, pulsans manu, !caput potius quam pedes imperare?! neque multo post in Britanniae municipio, cui Eboraci nomen, annis regni duo+ deviginti morbo exstinctus est. ortus medie humili, primo litteris, dehinc imbutus foro; quo parum commodante, uti rebus artis solet, dum tentat aut exquirit varia meliora que, conscendit imperium. ibi graviora expertus, laborem curas metum et incerta prorsus omnia, quasi testis vitae mortalium: !cuncta,! inquit, !fui; conducit nihil.! funus, quod liberi Geta Bassianus que Romam detulerunt, mire celebratum il+ latum que Marci sepulcro, quem adeo percoluerat, ut eius gratia Commodum inter Divos referri suaserit fratrem appellans, Bassiano que Antonini vocabulum addiderit, quod ex illo post multos dubios que even+ tus auspicia honorum cepisset patrocinio fisci; deinde laborantibus secundarum initia earum que auctores memoriae sunt. at posteri, quasi bellum inter se mandatis accepissent, confestim secessere. ita Geta, cui nomen paterno ab avo erat, cum eius modestiore ingenio frater angeretur, obsessus interiit. quae victoria Papiniani exitio foedior facta, ut sane putant memoriae curiosi, quippe quem ferunt illo temporis Bassiani scrinia curavisse monitum que, uti mos est, destinanda Romam quam celerrime componeret, dolore Getae dixisse haudquaquam pari facilitate velari parricidium, qua fieret, iccirco que morte affectum. sed haec improbe absurda sunt, cum constet satis praefecturam praetorio ges+ sisse neque incondite illum virum tantam contumeliam imponere potuisse, cui amori ac magisterio erat. ceterum Antoninus incognita munerum specie ple+ bem Romanam adficiens, quod indumenta in talos demissa largiretur, Caracalla dictus, cum pari modo vesti Antoninianas nomen e suo daret. Alamannos, gentem populosam ex equo mirifice pugnantem, prope Moenum amnem devicit. patiens communis tranquil+ lus que; pari fortuna et eodem matrimonio, quo pater. namque Iuliam novercam, cuius facinora supra memo+ ravi, forma captus coniugem affectavit, cum illa factio+ sior aspectui adolescentis, praesentiae quasi ignara, semet dedisset intecto corpore, asserenti que: !vellem, si liceret, uti!, petulantius multo (quippe quae pudo+ rem velamanto exuerat) respondisset: !libet? plane licet.! Aegypti sacra per eum deportata Romam at+ que aucta urbs magno accessu viae novae et ad la+ vandum absoluta opera pulchri cultus. quibus confectis, cum Syriam circumgrederetur, apud Edessam anno potentiae sexto moritur. corporis reliqua luctu publico relata Romam atque inter Antoninos funerata sunt. dehinc Opilius Macrinus, qui praefecturam praetorio gerebat, imperator eiusdem que filius Diadumenus nomine Caesar a legionibus appellantur. quibus eo quod ingens amissi principis desiderium erat, adolescentem Antoninum vocavere. horum nihil praeter saevos atque inciviles animos interim reperimus. qua gratia mensibus ferme quattuor ac decem vix retento imperio, per quos creati fuerant, interfecti sunt. accitus que Marcus Antoninus Bassiano genitus, qui patre mortuo in solis sacerdotium, quem Heliogabalum Syri vocant, tamquam asylum insidiarum metu confugerat, hinc que Heliogabalus dictus; translato que Romam dei simulacro in palatii penetralibus altaria constituit. hoc impurius ne improbae quidem aut petulantes mulieres fuere: quippe orbe toto ob+ scoenissimos perquirebat visendis tractandis ve artibus libidinum ferendarum. haec cum augerentur in dies ac magis magis que Alexandri, quem comperta Opil+ ii nece Caesarem nobilitas nuncupaverat, amor cumularetur, in castris praeto+ riis tricesimo regni mense oppressus est. statim que Aurelio Alexandro Syriae orto, cui duplex Caesarea et Arce nomen est, militibus quoque annitentibus Augusti potentia delata. qui quamquam adolescens, ingenio supra aevum tamen confestim ap+ paratu magno bellum adversum Xerxem, Persarum regem, movet; quo fuso fugato que in Galliam matur+ rime contendit, quae Germanorum direptionibus tentabatur. ibi tumultuantes legionum plerasque con+ stantissime abiecit; quod in praesens gloriae, mox exitio datum est. nam cum tantae severitatis vim milites inhorrescunt (unde etiam Severi cognomentum accesserat), agentem casu cum paucis vico Britanniae, cui vocabulum Sicilia, trucidavere. opus urbi florentissimum celebrio fabricatus est, matris que cultu, quae nomine Mammaea erat, plus quam pius. adhuc Domitium Ulpianum, quem Heliogabalus praetorianis praefecerat, eodem honore retinens Paullo que inter exordia patriae reddito, iuris auctoribus, quantus erga optimos atque aequi studio esset, edocuit. neque ultra annos tredecim imperio functus rempublicam reliquit firmatam undiq+ ue. quae iam tum a Romulo ad Septimium certatim evolans Bassiani consiliis tam+ quam in summo constitit. quo ne confestim laberetur, Alexandri fuit. abhinc dum dominandi suis quam subigendi externos cupientiores sunt atque inter se armantur magis, Romanum statum quasi abrupto prae+ cipitavere, immissi que in imperium promiscue boni mali que, nobiles atque ignobiles, ac barbariae multi. quippe ubi passim confusa que omnia neque suo fe+ runtur modo, quique fas putant, uti per turbam, rapere aliena officia, quae regere nequeunt, et scientiam bo+ narum artium foede corrumpunt. ita fortunae vis licentiam nacta perniciosa libidine mortales agit; quae diu quidem virtute uti muro prohibita, postquam paene omnes flagitiis subacti sunt, etiam infimis ge+ nere instituto que publica permisit. namque Gaius Iulius Maximinus, praesidens Trebellicae, primus e militaribus, litterarum fere rudis potentiam cepit suffragiis legionum. quod tamen etiam patres, dum periculosum existimant inermes armato resistere, approbaverunt; filius que eius pari nomine Gaius Iulius Maximinus Caesar factus est. quis biennium summae potitis, haud incommode proelio gesto contra Germanos, repente Antoninus Gordianus Africae proconsul ab exercitu princeps apud Thydri oppidum absens fit. quo ut accitus pervenit, tamquam ea re creatus foret, seditione excipi+ tur; qua lenita facile Carthaginem petit. ibi cum avertendis prodigiis, quorum metu haud inaniter an+ gebatur, rem divinam solitis ageret, repente hostia partum edidit. id haruspices atque ipse maxime (nam huius scientiae usu immodice prudens erat) ita accepere illum quidem destinatum neci, verum liberis pa+ riturum imperium; progressi que coniectu longius liberi quoque exitio denuntiavere, mitem atque innoxium praefantes fore ut illud pecus, nec diuturnum tamen subiectum que insidiis. interim Romae comperto Gor+ diani interitu hortante Domitio urbi praefectus reli+ qui que iudices vulgo caeduntur per praetorias cohortes. quippe Gordianus, postquam delatum sibi impe+ rium cognovit, praemia amplum in modum ostentans Romam legatos ac litteras destinaverat; quibus necato eo frustratos se milites angebantur, genus hominum pecuniae cupidius fidum que ac bonum solo quaestu. at senatus metuens, ne nullis rectoribus specie captae urbis atrociora acciderent, primo potestatem vices, mox conscriptis iunioribus Clodium Pupienum Cae+ cilium Balbinum Caesares constituit. iisdem que per Africam diebus milites Gordianum, Gordiani filium, qui forte contubernio patris Praetex+ tatus ac deinceps praefectus praetorio intererat, Augu+ stum creavere; neque sane factum nobilitas aspernata. denique accito eo inter implana urbis atque ipso sinu praetoriae manus acie deletae per gladiato+ rum familias tironum que exercitum. dum haec Romae geruntur, Iulii Maximini, quos forte ea tempestate Thracia retinebat, acceptis quae evenerant, Italiam propere petunt. eos Pupeinus Aquileiae obsidione confecit, postquam proelio victos reliqui paulatim deseruerant. horum imperio ad biennium per huiuscemodi moras annus quaesitus. neque multo post tumultu militarium Clodio Caecilio que Romae intra Palatium caesis Gordianus solus regnum obtinuit. eo que anno lustri certamine, quod Nero Romam in+ duxerat, aucto firmato que in Persas profectus est, cum prius Iani aedes, quas Marcus clauserat, patentes more veterum fecisset. ibi gesto insigniter bello Marci Philippi praefecti praetorio insidiis periit sexennio imperii igitur Marcus Iulius Philippus Arabs Thraconites, sumpto in consortium Philippo filio, rebus ad Orientem compositis condito que apud Arabiam Philippopoli oppido Romam venere; exstructo que trans Tiberim lacu, quod eam partem aquae penuria fatiga+ bat, annum urbis millesimum ludis omnium generum celebrant. et quoniam nomen admonuit, mea quoque aetate post mille centesimus consule Philippo excessit nullis, ut solet, sollemnibus frequentatus: adeo in dies cura minima Romanae urbis. quod equidem denuntiatum ferunt illo tempore prodigiis portentis que; ex quis unum memorare brevi libet. nam cum pontificum lege hostiae mactarentur, suis utero maris femin+ arum genitalia apparuere. id haruspices solutionem posterorum portendere vitia que fore potiora interpretati. quod frustratum iri aestimans imperator Philippus, tum quia forte praeteriens filii similem pro meritorio ephebum conspexerat, usum virilis scorti remov+ endum honestissime consultavit. verumtamen manet: quippe condicione loci mutata peioribus flagitiis agitatur, dum avidius periculosa quibusque prohibentur mortales petunt. huc accedit, quod longe aliud Etru+ scorum artes cecinerant, quae bonis parte plurima iacentibus mollissimum quemque beatum fore asserebant. eos ego ignorasse verum plane puto. etenim quamvis rerum omnium prospero succes+ su, pudore amisso tamen fortunatus esse quis potest? cum eodem retento cetera tolerabilia sint. his actis filio urbi relicto ipse quamquam debili per aetatem corpore ad+ versum Decium profectus Veronae cadit pulso amisso que exercitu. quis Romae compertis apud castra praetoria filius interficitur. annos potentiae quinque egere. at Decius, Sirmiensium vico ortus, militiae gradu ad imperium conspiraverat, laetior que hostium nece filium Etruscum nomine Caesarem facit; statim que eo in Illyrios praemisso Romae aliquantum moratur moenium gratia, quae instituit, dedicandorum. et interea ad eum Iotapiani, qui Alexandri tumens stirpe per Syriam tentans nova militum arbitrio occubuerat, ora, uti mos est, inopinato deferuntur, simul que per eos dies Lucio Prisco, qui Macedonas praesidatu regebat, delata dominatione, Gothorum concursu, postquam direptis Thraciae plerisque illo pervenerant. qua causa Decio quam potuit maturrime Roma digresso Iulius Valens cupientissimo vulgo imperium capit. verum utrique mox caesi, cum Prisc+ um nobilitas hostem patriae censuisset. Decii barbaros trans Danubium persectantes Bruti fraude cecidere exacto regni biennio. sed Deciorum mortem plerique illustrem ferunt; namque filium audacius congredientem cecidisse in acie; patrem autem, cum percu+ lsi milites ad solandum imperatorem multa praefarentur, strenue dixisse detri+ mentum unius militis parum videri sibi. ita refecto bello, cum impigre decertaret, interisse pari modo. haec ubi patres comperere, Gallo Hostiliano que Augusta imperia, Volusianum Gallo editum Caesarem decernunt. dein pestilentia oritur; qua atrocius saeviente Hostilianus interiit, Gallo Volusiano que favor quaesitus, quod anxie studiose que tenuissimi cuiusque exs+ equias curarent. igitur his Romae morantibus Aemilius Aemilianus summam potestatem corruptis militibus arripuit. ad quem expugnandum profecti Interamnae ab suis caeduntur spe praemii maioris ab Aemilio, cui nullo labore seu detrimento victoria obveniebat, simul quia immodici per luxum lasciviam que officia benevolentiae corruperant. his sane omnibus biennium processit. nam Aemilianus quoque tres menses usus modesto imperio morbo absumptus est, cum proceres primo hostem, dein exstinctis superioribus pro fortuna, uti solet, Augustum appellavissent. at milites, qui contracti undique apud Raetias ob instans bellum morabantur, Licinio Valeriano imperium deferunt. qui quamquam genere satis claro, tamen, uti mos etiam tum erat, militiam sequebatur. eius filium Gallienum senatus Caesarem creat, statim que Tiberis adulta aestate diluvii facie inundavit. prudentes perniciosum reipublicae cecinere adolescentis fluxo ingenio, quia Etruria accitus venerat, unde amnis praedictus. quod equidem confestim evenit. nam cum eius pater bellum per Mesopotamiam anceps diuturnum que instruit, Persarum regis, cui nomen Sapor erat, dolo circumventus foede laniatus interiit imperii sexto anno, senecta robustiore. sub idem tempus Licinius Gallienus cum a Gallia Germanos strenue arceret, in Illyricum properans descendit. ibi Ingebum, quem curantem Pannonios comperta Valeriani clade imperandi cupido incesserat, Mursiae devicit mox que Regalianum, qui receptis militibus, quos Mursina labes reliquos fecerat, bellum duplicaverat. his prospere ac supra vota cedentibus more hominum secundis solutior rem Roma+ nam quasi naufragio dedit cum Salonino filio, cui honorem Caesaris contulera+ t, adeo uti Thraciam Gothi libere pergressi Macedonas Achaeos que et Asiae finitima occuparent, Mesopotamiam Parthi, Orienti Latrones seu mulier dominaretur, Alamannorum vis tunc aeque Italiam, Francorum gentes direpta Gallia Hispaniam possiderent vastato ac paene direpto Tarraconensium oppido, nactis que in tempore navigiis pars in usque Africam permearet; et amissa trans Istrum, quae Traianus quasiverat. ita quasi ventis undique saevientibus parvis maxima ima summis orbe toto miscebantur. simul que Romam pestilentia grassabatur, quae saepe curis gravioribus atque animi desperatione oritur. inter haec ipse popinas ganeas que obiens lenonum ac vinariorum amicitiis haerebat, expositus Saloninae coniugi atque amori flagitioso filiae Attali Germanorum regis, Pipae nomine; qua causa etiam civiles motus longe atrociores orti. namque primus omnium Postumus, qui forte barbaris per Galliam praesidebat, imperium ereptum ierat; explosa que Germanorum mul+ titudine Laeliani bello excipitur; quo non minus feliciter fuso suorum tumultu periit, quod flagitantibus Mogontiacorum direptiones, quia Laelianum iuverant, abnuisset. igitur eo occiso Marius, ferri quondam opifex neque etiam tum militiae satis clarus, regnum capit. proinde cuncta ad extremum reciderant, uti talibus imperia ac virtutum omnium decus ludibrio essent. hinc denique ioculariter dictum nequaquam mirum videri, si rem Romanam Marius reficere contenderet, quam Marius eiusdem artis auctor stirpis que ac nominis solidavisset. hoc iugulato post biduum Victorinus deligitur, belli scientia Postumo par, verum libidine praecipiti; qua cohibita in exordio post biennii imperium constupratis vi plerisque, ubi Attitiani coniugem concupivit facinus que ab ea viro patefactum est accensis furtim militibus per seditionem Agrippinae occiditur. tantum actuariorum, quorum loco Attitianus habebatur, in exercitu factiones vigent, ut arduum petentibus malitia patraretur: genus hominum, praesertim hac tempestate, nequam venale callidum seditiosum habendi cupidum atque ad patrandas fraudes velandas que quasi ab natura factum, annonae dominans eo que utilia curantibus et fortunis a+ ratorum infestum, prudens in tempore his largiendi, quorum vecordia damno que opes contraxerit. interim Victoria amisso Victorino filio, legionibus grandi pecunia compro+ bantibus Tetricum imperatorem facit, qui familia nobili praesidatu Aquitanos tuebatur, filio que eius Tetrico Caesarea insignia impartuintur. at Romae Gallienus pacata omnia ignaris publici mali improbe suadebat, crebro etiam, uti rebus ex voluntate gestis solet, ludos ac festa triumphorum, quo promptius simulata comfirmarentur, exercens. sed postquam periculum propinquabat, tandem urbe egreditur. namque Aureolus, cum per Raetias legionibus praeesset, excitus, ut mos est, socordia tam ignavi ducis sumpto imperio Romam contendebat. eum Gallienus apud pontem, cui ex eo Aureoli nomen est, fusum acie mediolanum coegit. quam urbem dum machinationibus omnis generis oppugnat, ab suis interiit. quippe Aureolus, ubi solvendi obsidii spem inanem videt, ducum Gallieni tribunorum que nomina quasi destinata ab eo ad necem astu composuit litteras qu+ e e muro, quam occultissime potuit, abiecit; quae forte a memoratis repertae metum suspicionem que iniecere mandati exitii, verum eas effluxisse incuria ministrorum. qua causa Aureliani consilio, cuius gratia in exercitu atque honos praest+ abant, simulata proruptione hostium nullis, uti re trepida ac repentina solet, tectum stipatoribus tabernaculo educunt nocte intempesta; telo que traicitur, cuiusnam per tenebras incertum. ita auctoris necis errore an quia bono publico acciderat, inulta caedes fuit. quamquam eo prolapsi mores sunt, uti suo quam reipublicae magis que potentiae quam gloriae studio plures agant. hinc quoque rerum vis ac nominum corrupta, dum plerumque potior flagitio, ubi armis superaverit, tyrannidem amotam vocat damno publico oppressos. quin etiam aliquanti pari libidine in caelestium numerum referuntur aegre exsequiis digni. quis ni fides gestarum rerum obstitisset, quae neque honestos praemiis memoriae frustrari sinit neque improbis aeternam illus+ trem que famam procedere, nequiquam peteretur virtus, cum verum illud atque unicum decus pessimo cuique gratia tribueretur demptum impie bonis. denique Gallienum subacti a Claudio patres, quod eius arbitrio imperium cepis+ set, Divum dixere. nam cum profluvio sanguinis vulnere tam gravi mortem sibi adesse intelligeret, insignia imperii ad Claudium destinaverat honore tribunatus Ticini retinentem praesidiariam manum. quod sane extortum, cum neque Gallieni flagitia, dum urbes erunt, occultari queant, et, quique pessimus erit, par simili que semper ipsi habebit+ ur. adeo principes atque optimi mortalium vitae decore quam quaesitis nomi+ nibus atque compositis, quantum coniciatur, caelum adeunt seu fama hominum dei celebrantur modo. at senatus comperto tali exitio satellites propinquos que per scalas Gemonias praeceps agendos decrevit, patrono que fisci in curiam perduci effossos oculos pependisse satis constat, cum irruens vulgus pari clamore Terram matrem, deos quoque inferos precaretur, sedes impias uti Gallieno darent. ac ni Claudius confestim recepta Mediolani urbe tamquam postulato exercitus parcendum, qui forte eorum supererant, praecepisset, nobilitas plebes que atrocius grassarentur. et patres quidem praeter commune Romani malum orbis stimulabat proprii ordinis contumelia, quia primus ipse metu socordiae suae, ne imperium ad optimis nobilium transferretur, senatum militia vetuit et adire exercitum. huic novem annorum potentia fuit. sed Claudii imperium milites, quos fere contra ingenium perditae res subigunt recta consulere, ubi afflicta omnia perspexere, avide approbant extollunt que, viri laborum patient+ is aequi que ac prorsus dediti reipublicae, quippe ut longo intervallo Deciorum morem renovaverit. nam cum pellere Gothos cuperet, quos diuturnitas nimis validos ac prope incolas effecerat, proditum ex libris Sibyllinis est primum ordinis amplissimi victoriae vovendum. cum que is, qui esse videbatur, semet obtulisset, sibi potius id muneris competere ostendit, qui revera senatus atque omnium princeps erat. ita nullo exercitus detrimento fusi barbari summoti que, postquam imperator vita reipublicae dono dedit. adeo bonis salus civium ac longa sui memoria cariora sunt; quae non gloriae modo, verum etiam ratione quadam posterorum felicitati proficiunt. hoc siquidem Constantius et Constantinus atque imperatores nostri. corporis que acceptior militibus praemiorum spe seu lasciviae. quo aegra asperior que victoria fuit, dum, uti mos subditis est, studio impune peccandi remissa imperia promptius quam utilia defendunt. ceterum Aurelianus successu tanto vehementior confestim, quasi belli reliquiae superessent, in Persas progressus est. quis deletis Italiam repetivit, cuius urbes Alamannorum vexationibus affligebantur. simul Germanis Gallia dimotis Tetrici, de quo supra memoravimus, caesae legiones proditore ipso duce. namque Tetricus, cum Faustini praesidis dolo corruptis militibus plerumque peteretur, Aureliani per litteras praesidium imploraverat ei que adventanti producta ad speciem acie inter pugnam se dedit. ita, uti rectore nullo solet, turbati ordines oppressi sunt; ipse post celsum biennii imperium in triumphum ductus Lucaniae correcturam filio que veniam atque honorem senatorum cooptavit. neque secus intra urbem monetae opifices deleti, qui, cum auctore Felicissimo rationali nummariam notam corrosissent, poenae metu bellum fecerant usque eo grave, uti per Coelium montem congressi septem fere bellatorum milia confecerint. his tot tantis que prospere gestis fanum Romae Soli magnificum constituit donariis ornans opulentis, ac ne unquam, quae per Gallienum evenerant, accid+ erent, muris urbem quam validissimis laxiore ambitu circumsaepsit; simul que usus porcinae carnis quo plebi Romanae affatim cederet, prudenter munifice que prospectavit, deletae que fiscales et quadruplatorum, quae urbem miserabiliter affecerant, calumniae consumptis igni tabulis monumentis que huiuscemodi negotiorum atque ad Graeciae morem decreta abolitione, inter quae avaritiam peculatum provinciarum que praedatores contra morem militarium, quorum e numero erat, immane quantum sectabatur. qua causa ministri scelere, cui secretorum officium crediderat, circumventus apud Coenofrurium interiit, cum ille praedae conscientia delicti que scripta callide composita tribunis quasi per gratiam prodidisset, quibus interfici iu+ bebantur; illi que eo metu accensi facinus patravere. interea milites amisso principe legatos statim Romam destinant, uti suopte arbitratu patres imperatores deligerent. quibus hoc ipsorum potissimum convenire munus respon+ dentibus rursum legiones ad eos reiciunt. ita utrimque pudore ac modestia certabatur, rara in hominibus virtute, rebus praesertim huiuscemodi, ac prope ignota militibus. tantum ille vir severitate atque incorruptis artibus potuit, ut eius necis nuntius auctoribus exitio, pravis metui, simulata dubiis, optimo cuique de+ siderio, nemini insolentiae aut ostentationi esset; atque etiam soli quasi Romulo interregni species obvenit, longe vero gloriosior. quod factum praecipue edocuit cuncta in se orbis modo verti nihil que accidere, quod rursum naturae vis ferre nequeat aevi spatio; adhuc virtutibus principum res attolli facile vel afflictas, eas que firmiores praeceps vitiis dari. igitur tandem senatus mense circiter post Aureliani interitum sexto Tacitum e consularibus, mitem sane virum, imperatorem creat, cunctis fere laetioribus, quod militaro ferocia legendi ius principis proceres recepissent. quae tamen laetitia brevis neque exitu tolerabili fuit. namque Tacito confes+ tim a ducentesimo regni luce Tyanae mortuo, cum tamen prius auctores Aurelia+ ni necis maxime que Mucaporem ducem, quod ipsius ictu occiderat, excruciaviss+ et, Florianus, eiusdem frater, nullo senatus seu militum consulto imperium invaserat. qui uno mense aut altero vix retenta dominatione apud Tarsum ab suis interficitur, postquam Probum in Illyrico factum accepere, ingenti belli scientia exer+ citandis que varie militibus ac duranda iuventute prope Hannibalem alterum. namque ut ille oleis Africae pleraque per legiones, quarum otium reipublicae atque ductoribus suspectum rebatur, eodem modo hic Galliam Pannonias que et Moesorum colles vinetis replevit, postea sane quam barbarorum attritae gentes sunt, quae nostris principibus suorum scelere interfectis irruperant, simul caesis Saturnino per Orientem, Agrippinae Bonoso exercitu; nam utrique dominatum tentaverant sumpta, cui duces praeerant, manu. qua causa receptis om+ nibus pacatis que dixisse proditur brevi milites frustra fore. hinc denique magis irritati paulo cis sextum annum apud Sirmium trucidavere, cum ad siccandam lacunis ac fossa urbem ipsi patriam adigerentur, quae palustri solo hiemalibus aquis corrumpitur. abhinc militaris potentia convaluit ac senatui imperium creandi ius principis ereptum ad nostram memoriam, incertum, an ipso cupiente per desidiam an metu seu dissesionum odio. quippe amissa Gallieni edicto refici militia potuit concedentibus modeste legionibus Tacito regnante, neque Florianus temere invasisset, aut iudicio manipularium cuiquam, bono licet, imperium daretur amplissimo ac tanto ordine in castris degente. verum dum oblectantur otio simul que divitiis pavent, quarum usum affluentiam que aeternitate maius putant, munivere militaribus et paene barbaris viam in se ac posteros dominandi. igitur Carus praefectura pollens praetorii augusto habitu induitur, liberis Caesaribus Carino Numeriano que. et quoniam cognita Probi morte barbarorum quique opportune invaserant, misso ad munimentum Galliae maiore filio Numeriani comitatu in Mesopotamiam pergit protinus, quod ea Persarum quasi sollemni bello subest. ubi fusis hostibus, dum gloriae inconsulte avidior Thesiphonta urbem Parthiae inclitam transgreditur, fulminis tactu conflagravit. id quidam iure ei accidisse referunt; nam cum oracula docuissent adusque oppidum memoratum perveniri victoria licere, longius delatus poenas luit. proinde arduum fatalia devertere, eo que futuri notio superflua. at Numerianus amisso patre simul confectum aestimans bellum, cum exercitum re+ ductaret, Apri praefecti praetorio soceri insidiis exstinguitur. quis casum detulit adolescentis oculorum dolor. denique diu facinus occultatum, dum clausum lectica cadaver specie aegri, ne vento obtunderetur acies, gestabatur. sed postquam odore tabescentium membrorum scelus proditum est, ducum consilio tribunorum que Valerius Diocletianus domesticos regens ob sapien+ tiam deligitur, magnus vir, his moribus tamen: quippe qui primus ex auro veste quaesita serici ac purpurae gemmarum que vim plantis concupiverit. quae quamquam plus quam civilia tumidi que et affluentis animi, levia tamen prae ceteris. namque se primus omnium Caligulam post Domitianum que dominum palam dici passus et adorari se appellari que uti deum. quis rebus, quantum ingenium est, compertum habeo humillimos quosque, maxime ubi alta accesserint, superbia atque ambitione immodicos esse. hinc Marius patrum memoria, hinc iste nostra communem habitum super+ gressi, dum animus potentiae expers tamquam inedia refecti insatiabilis est. quo mihi mirum videtur nobilitati plerosque superbiam dare, quae gentis patrici+ ae memor molestiarum, quis agitatur, remedio eminere paululum iuris habet. verum haec in Valerio obducta ceteris bonis; eo que ipso, quod dominum dici passus, parentem egit; satis que constat prudentem virum edocere voluisse atro+ citatem rerum magis quam nominum officere. interim Carinus eorum, quae acciderant, certior spe facilius erumpentes motus sedatum iri Illyricum propere Italiae circuitu petit. ibi Iulianum pulsa eius acie obtruncat. namque is cum Venetos correctura ager+ et, Cari morte cognita imperium avens eripere adventanti hosti obviam processerat. at Carinus ubi Moesiam contigit, illico Marcum iuxta Diocletiano congressus, dum victos avide premeret, suorum ictu interiit, quod libidine impatiens milit+ arium multas affectabat, quarum infestiores viri iram tamen dolorem que in eventum belli distulerant. quo prosperius cedente metu, ne huiuscemodi ingenium magis magis que victoria insolesceret, sese ulti sunt. is finis Caro liberis que; Narbone patria, imperio bienni fuere. igitur Valerius prima ad exercitum contione cum educto gladio solem intuens obtestaretur ignarum cladis Numeriani neque imperii cupientem se fuisse, Aprum proxime astantem ictu transegit; cuius dolo, uti supra docuimus, adol+ escens bonus facundus que et gener occiderat. ceteris venia data retenti que hostium fere omnes ac maxime vir insignis nomine Aristobulus praefectus praetorio per officia sua. quae res post memoriam humani nova atque inopinabilis fuit civili bello fortunis fama dignitate spoliatum neminem, cum pie admodum mansuete que geri laetemur exilio proscriptioni atque etiam suppliciis et caedibus modum fi+ eri. quid ea memorem ascivisse consortio multos externos que tuendi prolatandi ve gratia iuris Romani? namque ubi comperit Carini discessu Helianum Amandum que Per Galliam excita manu agrestium ac latronum, quos Bagaudas incolae vocant, populatis late agris plerasque urbium tentare, Maximianum statim fidum amicitia quamquam semiagrestem, militiae tamen atque ingenio bonum imperatorem iubet. huic postea cultu numinis Herculio cognomentum accessit, uti Valerio Iovium; unde etiam militaribus auxiliis longe in exercitum praestantibus nomen impositum. sed Herculius in Galliam profectus fusis hostibus aut acceptis quieta omnia brevi patraverat. quo bello Carausius, Menapiae civis, factis promptioribus enituit; eo que eum, simul quia gubernandi (quo officio adolescentiam mercede exercuerat) gnarus habebatur, parandae classi ac propulsandis Germanis maria infestantibus praefecere. hic elatior, cum barbarum multos opprimeret neque praedae omnia in aerarium referret, Herculii metu, a quo se caedi iussum compererat, Britanniam hausto imperio capessivit. eodem tempore Orientem Persae, Africam Iulianus ac nationes Quinquegentanae graviter quatiebant. adhuc apud Aegypti Alexandriam Achilleus nomine dominationis insignia induerat. his de causis Iulium Constantium, Galerium Maximianum, cui cognomen Armentario erat, creatos Caesares in affinitatem vocant. prior Herculii privignam, alter Diocletiano editam sortiuntur diremptis prioribus coniugiis, ut in Nerone Tiberio ac Iulia filia Augustus quondam fecerat. his sane omnibus Illyricum patria fuit: qui, quamquam humanitatis parum, ruris tamen ac militiae miseriis imbuti satis optimi reipublicae fuere. quare constat sanctos prudentes que sensu mali promptius fieri, contra que expertes aerumnarum, dum opibus suis cunctos aestimant, minus consulere. sed horum concordia maxime edocuit virtuti ingenium usum que bonae militiae, quanta his Aureliani Probi que instituto fuit, paene sat esse. denique Valerium ut parentem seu dei magni suspiciebant modo; quod quale quan+ tum que sit, ab urbis conditione ad nostram aetatem propinquorum facinoribus patefactum est. et quoniam bellorum moles, de qua supra memoravimus, acrius urgebat, quadripart+ ito imperio cuncta, quae trans Alpes Galliae sunt, Constantio commissa, Africa Italia que Herculio, Illyrici ora adusque Ponti fretum Gale+ rio; cetera Valerius retentavit. hinc denique parti Italiae invectum tributorum ingens malum. nam cum omnis eadem functione moderate que ageret, quo exercitus atque imperator, qui semper aut maxima parte aderant, ali possent, pensionibus inducta lex nova. quae sane illorum temporum modestia tolerabilis in perniciem processit his tempestatibus. interim Iovio Alexandriam profecto provincia credita Maximiano Caesari, uti relictis finibus in Mesopotamiam progrederetur ad arcendos Persarum impetus. a quis primo graviter vexatus contracto confestim exercitu e veteranis ac tiro+ nibus per Armeniam in hostes contendit; quae ferme sola seu facilior vincendi via est. denique ibidem Narseum regem in dicionem subegit, simul liberos coniuges que et aulam regiam. adeo victor, ut, ni Valerius, cuius nutu omnia gerebantur, incertum qua causa abnuisset, Romani fasces in provinciam novam ferrentur. verum pars terrarum tamen nobis utilior quaesita; quae cum acrius reposcuntur, bellum recens susceptum est grave admodum perniciosum que. at in Aegypto Achilleus facili negotio pulsus poenas luit. per Africam gestae res pari modo, soli que Carausio remissum insulae imperium, postquam iussis ac munimento incolarum contra gentes bellicosas opportunior habitus. quem sane sexennio post Allectus nomine dolo circumvenit. qui cum eius permissu summae rei praeesset, flagitiorum et ob ea mortis for+ midine per scelus imperium extorserat. quo usum brevi Constantius Asclepiodoto, qui Praetorianis praefectus praeerat, cum parte classis ac legionum praemisso delevit. et interea caesi Marcomanni Carporum que natio translata in nostrum solum, cu+ ius fere pars iam tum ab Aureliano erat. neque minore studio pacis officia vincta legibus aequissimis ac remoto pestilen+ ti frumentariorum genere, quorum nunc agentes rerum simillimi sunt. qui cum ad explorandum annuntiandum que, ecqui forte in provinciis motus exsisterent, instituti viderentur, compositis nefarie criminationibus, iniecto passim metu, praecipue remotissimo cuique, cuncta foede diripiebant. simul annona urbis ac stipendiariorum salus anxie sollicite que habita, honestiorum que provectu et e contra suppliciis flagitiosi cuiusque virtutum studia augebantur. veterrimae religiones castissime curatae, ac mirum in modum novis adhuc cultis que pulchre moenibus Romana culmina et ceterae urbes ornat+ ae, maxime Carthago, Mediolanum, Nicomedio. neque tamen, cum haec agerent, extra vitia fuere. quippe Herculius libidine tanta agebatur, ut ne ab obsidum corporibus quidem animi labem comprimeret; Valerio parum honesta in amicos fides erat discordiarum sane metu, dum enuntiationibus posse agitari quietem consortii putat. hinc etiam quasi truncatae vires urbis imminuto praetoriarum cohortium atque in armis vilgi numero; quo quidem plures volunt imperium posuisse. namque imminentium scrutator, ubi fato intestinas clades et quasi fragorem quendam impendere comperit status Romani, celebrato regni vicesimo anno valentior curam reipublicae abiecit, cum in sententiam Herculium aegerrime traduxisset, cui anno minus potentia fuerat. et quamquam aliis alia aestiman+ tibus veri gratia corrupta sit, nobis tamen excellenti natura videtur, ad communem vitam spreto ambitu descendisse. igitur Constantio atque Armentario his succedentibus Severus Maximinus que Illyricorum indigenae Caesares, prior Italiam posterior que, in quae Iovius obtinuerat, destinantur. quod tolerare nequiens Constantinus, cuius iam tum a puero ingens potens que animus ardore imperitandi agitabatur, fugae commento, cum ad frustrandos insequentes publica iumenta, quaqua iter egerat, interficeret, in Britanniam pervenit; nam is a Galerio religionis specie ad vicem obsidis tenebatur. et forte iisdem diebus ibidem Constantium patrem vel parentem vitae ultima urgebant. quo mortuo cunctis, qui aderant, annitentibus imperium capit. interim Romae vulgus turmae que praetoriae Maxentium retractante diu patre Herculio imperatorem confirmant. quod ubi Armentarius accepit, Severum Caesarem, qui casu ad urbem erat, arma in hostem ferre propere iubet. is circum muros cum ageret, desertus a suis, quos praemiorum illecebris Maxentius traduxerat, fugiens obsessus que Ravennae obiit. hoc acrior Galerius ascito in consilium Iovio Licinium vetere cog+ nitum amicitia Augustum creat; eo que ad munimentum Illyrici ac Thraciae relicto Romam contendit. ibi cum obsidione distineretur, militibus eadem, qua superiores, via attentatis, metu ne desereretur, Italia decessit; paulo que post vulnere pestilenti consumptus est, cum agrum satis reipublicae commodantem caesis im+ manibus silvis atque emisso in Danubium lacu Pelsone apud Pannonios fecisset. cuius gratia provinciam uxoris nomine Valeriam appellavit. huic quinquennii imperium, Constantio annuum fuit, cum sane uterque potentiam Caesarum annos tredecim gessissent. adeo miri naturae beneficiis, ut ea si a doctis pectoribus proficiscerentur neque insulsitate offenderent, haud dubie praecipua haberentur. quare compertum est eruditionem elegantiam comitatem praesertim principibus necessarias esse, cum sine his naturae bona quasi incompta aut etiam horrida despectui sint, contra que ea Persarum regi Cyro aeternam gloriam paraverint. at memoria mea Constantinum, quamquam ceteris promptum virtutibus, adusque astra votis omnium subvexere. qui profecto si munificentiae atque ambitioni modum his que artibus statuisset, quis praecipue adulta ingenia gloriae studio progressa longius in contrarium labuntur, haud multum abesset deo. is ubi vastari urbem atque Italiam comperit pulsos que seu redemptos exercitus et imperatores duos, composita pace per Gallias Maxentium petit. ea tempestate apud Poenos Alexander pro praefecto gerens dominatui stolide incubuerat, cum ipse debili aetate, agrestibus ac Pannonicis parentibus vecordior, militibus tumultuarie quaesiti, armorum vix medium haberetur. denique eum a tyranno missi paucissimis cohortibus Rufius Volusianus praefectus praetorio ac militares duces levi certamine confecere. quo victo Maxentius Carthaginem, terrae decus, simul Africae pulchriora vastari diripi incendi que iusserat, ferus inhumanus que ac libidine multa tetrior. adhuc pavidus et imbellis atque in desidiam foede pronus, usque eo, ut flagran+ te per Italiam bello fusis que apud Veronam suis nihilo segnius solita curaret neque patris exitio moveretur. namque Herculius natura impotentior, simul filii seg+ nitiem metuens inconsulte imperium repetiverat. cum que specie officii dolis compositis Constantinum generum tentaret acerbe, iure tandem interierat. sed Maxentius atrocior in dies tandem urbe in Saxa rubra milia ferme novem aegerrime progressus, cum caesa acie fugiens semet Romam reciperet, insidiis, quas hosti apud ponte, Milvium locaverat, in transgressu Tiberis interceptus est tyrannidis anno sexto. huius nece incredibile quantum laetitia gaudio que senatus ac plebes exsultaverint; quos in tantum afflictaverat, uti praetorianis caedem vulgi quondam annuerit primus que instituto pessimo munerum specie patres aratores que pecuniam conferre prodigenti sibi cogeret. quorum odio praetoriae legiones ac subsidia factionibus aptiora quam urbi Romae sublata penitus, simul arma atque usus indumenti militaris. adhuc cuncta opera, quae magnifice construxerat, urbis fanum atque basilicam Flavii meritis patres sacravere. a quo etiam post Circus maximus excultus mirifice atque ad lavandum institutum opus ceteris haud multo dispar. statuae locis quam celeberrimis, quarum plures ex auro aut argenteae sunt; tum per Africam sacerdotium decretum Flaviae genti, Cirtae que oppido, quod obsidione Alexandri conciderat, reposito exornato que nomen Constantina inditum. adeo acceptius praestantius que tyrannorum depulsoribus nihil est, quorum gratia eo demum auctior erit, si modesti atque abstinentes sint. quippe humanae mentes frustratae boni spe asperius offenduntur, cum mutato rectore flagitioso aerumnarum vis manet. dum haec in Italia geruntur, Maximinus ad Orientem post biennii augustum imperium fusus fugatus que a Licinio apud Tarsum perit. ita potestas orbis Romani duobus quaesita, qui quamvis per Flavii sororem nuptam Licinio conexi inter se erant, ob diversos mores tamen anxie triennium congruere quivere. namque illi praeter admodum magna cetera, huic parsimonia et ea quidem agrestis tantummodo inerat. denique Constantinus cunctos hostes honore ac fortunis manentibus texit recepit que, eo pius, ut etiam vetus teterrimum que supplicium patibulorum et cruribus suffringendis primus removerit. hinc pro conditore seu deo habitus. Licinio ne insontium quidem ac nobilium philosophorum servili more cruciatus adhibiti modum fecere. quo sane variis proeliis pulso, cum eum prorsus opprimere arduum videretur, simul affinitatis gratia refectum consortium asciti que imperio Caesarum communes liberi Crispus Constantinus que Flavio genti, Licinianus Licinio. quod equidem vix diuturnum neque his, qui assumebantur, felix fore defectu solis foedato iisdem mensibus die patefactum. itaque sexennio post rupta pace apud Thracas Licinius pulsus Chalcedona concessit. ibi ad auxilium sui Martiniano in imperium cooptato una oppressus est. eo modo respublica unius arbitrio geri coepit, liberis Caesarum nomina diversa retentantibus: namque ea tempestate imperatori nostro Constantio insigne Caesaris datum. quorum cum natu grandior, incertum qua causa, patris iudicio occidisset, repen+ te Calocerus magister pecoris camelorum Cyprum insulam specie regni demens capessiverat. quo excruciato, ut fas erat, servili aut latronum more, condenda urbe formandis que religionibus ingentem animum avocavit, simul novando militiae ordine. et interea Gothorum Sarmatarum que stratae gentes, filius que cunctorum minor, Constans nomine Caesar fit. cuius gratia reipublicae permixtionem fore ostentorum mira prodidere; quippe ea nocte, quae commissi imperii diem sequebatur, igni continuo caeli facies conflagravit. abhinc consumpto fere biennio fratris filium, cui ex patre Dalmatio nomen fuit, Caesarem iussit obsistentibus valide militaribus. ita anno imperii tricesimo secundo que, cum totum orbem tredecim tenuisset, sexaginta natus atque amplius duo, in Persas tendens, a quis bellum erumpere occeperat, rure proximo Nicomediae -Achyronam vocant- excessit, cum id tetrum sidus regnis, quod crinitum vocant, portendisset. funus relatum in urbem sui nominis. quod sane populus Romanus aegerrime tulit, quippe cuius armis legibus clementi imperio quasi novatam urbem Romam arbitraretur. pons per Danubium ductus; castra castella que pluribus locis commode posita. remotae olei frumenti que adventiciae praebitiones, quibus Tripolis ac Nicaea acerbius angebantur. quorum superiores Severi imperio gratantes civi obtulerant, verterat que gratiam muneribus in perniciem posterorum dissimulatio. alteros Marcus Boionius afflixerat mulcta, quod Hipparchum praestanti ingenio indigenam fuisse ignoravissent. fiscales molestiae severius pressae, cuncta que divino ritui paria viderentur, ni parum dignis ad publica aditum concessisset. quae quamquam saepius accidere, tamen in summo ingenio atque optimis rei+ publicae moribus, quamvis parva vitia, elucent magis eo que notantur facile; quin etiam acrius saepe officiunt, cum ob auctoris decus in virtutes potissimum accipiuntur atque ad imitandum invitamento sunt. igitur confestim Dalmatius, incertum quo suasore, interficitur; statim que triennio posi minimum maximum que fatali bello Constantinus cadit. qua Constans victoria tumidior, simul per aetatem cautus parum atque animi vehemens, adhuc ministrorum pravitate exsecrabilis atque praeceps in avaritiam despectum que militarium anno post triumphum decimo Magnentii scelere circumventus est externarum sane gentium compressis motibus. quarum obsides pretio quaesitos pueros venustiores quod cultius habuerat, libidine huiuscemodi arsisse pro certo habetur. quae tamen vitia utinam mansissent] namque Magnentii, utpote gentis barbarae, diro atroci que ingenio, simul his, quae post accidere, adeo exstincta omnia sunt, ut illud imperium haud iniuria desideraretur; tum quia Vetranio litterarum prorsus expers et ingenio stolidior idcirco que agresti vecordia pessimus, cum per Illyrios peditum magisterio milites curaret, dominationem ortus Moesiae superioris locis squalidioribus improbe occupaverat. eum Constantius cis mensem decimum facundiae vi deiectum imperio in privatum otium removit. quae gloria post natum imperium soli processit eloquio clementia que. nam cum magna parte utrimque exercitus convenissent, habita ad speciem iudicii contione, quod fere vix aut multo sanguine obtinendum erat, eloquentia patravit. quae res satis edocuit non modo domi, verum militiae quoque dicendi copiam praestare; qua demum vel ardua proclivius eo conficiuntur, si modestia atque integritate superet. quod maxime cognitum e nostro principe; quem tamen, quo minus statim in hostes alios ad Italiam contenderet, hiems aspera clausae que Alpes tardavere. interim Romae corrupto vulgo, simul Magnentii odio Nepotianus, materna stir+ pe Flavio propinquus, caeso urbi praefecto armata que gladiatorum manu imperator fit. cuius stolidum ingenium adeo plebi Romanae patri+ bus que exitio fuit, uti passim domus fora viae templa que cruore atque cadaver+ ibus opplerentur bustorum modo. neque per eum tantum, verum etiam advolantibus Magnentianis, qui tricesimo die triduo minus hostem perculerant. sed iam antea cum externi motus suspectarentur, Magnentius fratri Decentio Gallias, Constantius Gallo, cuius nomen suo mutaverat, Orientem Caesaribus commiserant. ipsi inter se acrioribus proeliis per triennium congressi; ad extremum Con+ stantius fugientem in Galliam persecutus vario ambos supplicio semet adegit interficere. et interea Iudaeorum seditio, qui Patricium nefarie in regni speciem sustulerant, oppressa. neque multo post ob saevitiam atque animum trucem Gallus Augusti iussu interiit. ita longo intervallo annum fere post septuagesimum relata ad unum cura rei+ publicae. quae recens quieta a civili trepidatione Silvano in imperium coacto tentari rursus occeperat. is namque Silvanus in Gallia ortus barbaris parentibus ordine militiae, simul a Magnentio ad Constantium transgressu pedestre ad magisterium adolescentior meruerat. e quo cum altius per metum seu dementiam conscendisset, legionum, a quis prae+ sidium speraverat, tumultu octavum circa ac vicesimum diem trucidatus est. qua causa ne quid apud Gallos natura praecipites novaretur, praesertim Germanis pleraque earum partium populantibus Iulianum Caesarem cognatione acceptum sibi Transalpinis praefecit, is que nationes feras brevi subegit captis famosis regibus. quae quamquam vi eius, fortuna principis tamen et consilio accidere. quod adeo praestat, ut Tiberius Galerius que subiecti aliis egregia pleraque, suo autem ductu atque auspicio minus paria experti sint. at Iulius Constantius, annos tres atque viginti augustum imperium regens, cum externis motibus, modo civilibus exercetur, aegre ab armis abest. quis tyrannide tantorum depulsa sustentato que interim Persarum impetu genti Sarmatarum magno decore considens apud eos regem dedit. quod Gnaeum Pompeium in Tigrane restituendo vix que paucos maiorum fecisse comperimus. placidus clemens que pro negotio, litterarum ad elegantiam prudens atque orandi genere leni iocundo que; laboris patiens ac destinandi sagittas mire promptus; cibi omnis libidinis atque omnium cupidinum victor; cultu genitoris satis pius sui que nimis custos; gnarus vita bonorum principum reipublicae quietem regi. haec tanta tam que inclita tenue studium probandis provinciarum ac militiae rectoribus, simul ministrorum parte maxima absurdi mores, adhuc neglectus boni cuiusque foedavere. atque uti verum absolvam brevi: ut imperatore ipso praeclarius, ita apparitorum plerisque magis atrox nihil. &