*ULP. 21 AD SAB. CUM SERVUS LEGATUS IN FUGA ESSET VEL LONGINQUO ABSENS EXIGATUR, OPERAM PRAESTARE HERES DEBET, UT EAM REM REQUIRAT ET PRAESTET, ET ITA IULIANUS SCRIBIT. NAM ET SUMPLUM AN IN HANC REM FACERE HERES DEBERET, AFRICANUS LIBRO VICESIMO EPISTULARUM APUD IULIANUM QUAERIT PUTATQUE SUMPLUM PRAESTANDUM, QUOD ET EGO ARBITROR SEQUENDUM.* CUM FALSUM TESTAMENTUM DICERETUR, SI QUIDEM IPSE HERES ACCUSARETUR, QUONIUM CERTUS ESSE DEBEAT SE FALSUM NON FECISSE, RECTE ADIBIT HEREDITATEM. SIN AUTEM ALIUS ARGUERETUR CITRA CONSCIENTIAM EIUS, NON POTEST ADIRE, QUASI DUBITET VERUM ESSE TESTAMENTUM. SI ID, QUOD A LIBERTO IN FRAUDEM ALIENATUM EST, NON EXTET, ACTIO PATRONI CESSAT, QUEMADMODUM SI PECUNIAM IN FRAUDEM ABIECISSET AUT ETIAM SI IS, QUI MORTIS CAUSA A LIBERTO ACCEPISSET, EAM REM VENDIDISSET ET BONAE FIDEI EMPTOR EAM USU CEPISSET. IN MORTIS CAUSA DONATIONIBUS NON TEMPUS DONATIONIS, SED MORTIS INTUENDUM EST, AN QUIS CAPERE POSSIT. SERVOS LEGAVIT ET CAVIT ITA. "ROGO, SI TE PROMERUERUNT, DIGNOS EOS LIBERTATE EXISTIMES", PRAETORIS HAE PARTES SUNT, UT COGAT LIBERTATEM PRAESTARI, NISI SI QUID TALE HI SERVI ADMISERINT, UT INDIGNI SINT, QUO LIBERTATEM CONSEQUANTUR, NON ETIAM UT TALIA OFFICIA AB HIS EXIGANTUR, PRO QUIBUS LIBERTATEM MERERI DEBENT. ARBITRIUM TAMEN EIUS ERIT QUI ROGATUS SIT, QUO TEMPORE QUEMQUE VELIT MANUMITTERE, ITA UT, SI VIVUS NON MANUMISSISSET, HERES EIUS STATIM LIBERTATEM PRAESTARE COGATUR. SI EUM SERVUM, QUI TIBI LEGATUS SIT, QUASI MIHI LEGATUM POSSEDERIM ET VENDIDERIM, MORTUO EO POSSE TE MIHI PRETIUM CONDICERE IULIANUS AIT, QUASI EX RE TUA LOCUPLETIOR FACTUS SIM. QUIDAM CUM FILIUM FAMILIAS HEREDEM INSTITUERE VELLET, NE AD PATREM EIUS EX EA HEREDITATE QUICQUAM PERVENIRET, VOLUNTATEM SUAM EXPOSUIT FILIO. FILIUS CUM PATRIS OFFENSAM VERERETUR, PETIT A TESTATORE, NE SUB CONDICIONE "SI A PATRE EMANCIPATUS ESSET" HEREDEM EUM INSTITUERET, ET IMPETRAVIT AB EO, UT AMICUM SUUM HEREDEM INSTITUERET. ATQUE ITA TESTAMENTO AMICUS FILII IGNOTUS TESTATORI HERES INSTITUTUS EST NEC QUICQUAM AB EO PETITUM EST. QUAEREBATUR, SI ILLE AMICUS AUT ADIRE NOLLET AUT ADITAM NOLLET RESITUERE HEREDITATM, AN FIDEICOMMISSUM AB EO PETI POSSIT AUT ALIQUA ACTIO ADVERSUS EUM ESSET ET UTRUM PATRI AN FILIO COMPETERET. RESPONDIT, ETIAMSI MANIFESTUM SIT SCRIPTUM HEREDEM FIDEM SUAM INTERPOSUISSE, NON TAMEN ALITER AB EO FIDEICOMMISSUM PETI POSSE QUAM SI ET IPSUM TESTATOREM FIDEM EIUS SECUTUM ESSE PROBARETUR. SI TAMEN, CUM A FILIO FAMILIAS ROGARETUR, AMICUS ET ADITURUM SE HEREDITATEM RECEPISSET ET RESTITUTURUM PATRI FAMILIAS FACTO, NON ABSURDE DICI POSSIT MANDATI ACTIONEM FUTURAM. ET EAM ACTIONEM PATRI INUTILEM FORE, QUIA NON SIT EX BONA FIDE ID EI RESTITUI, QUOD TESTATOR AD EUM PERVENIRE NOLUERIT. SED NEC NEC FILIO VULGAREM COMPETITURAM, VERUM UTILEM, SICUTI DARE PLACERET EI, QUI, CUM FILIUS FAMILIAS ESSET, PRO ALIQUO FIDEIUSSISSET AC PATER FAMILIAS FACTUS SOLVISSET. SI MATER ITA TESTETUR, UT FILIUM IMPUBEREM, CUM ERIT ANNORUM QUATTUORDECIM, HEREDEM INSTITUAT EIQUE PUPILLARIBUS TABULIS, SI SIBI HERES NON ERIT, ALIUM SUBSTITUAT, VALET SUBSTITUTIO. SI FILIUS ET EX EO NEPOS POSTUMUS ITA HEREDES INSTITUANTUR, UT GALLO AQUILIO PLACUIT, ET NEPOTI, SI IS HERES NON ERIT, TITIUS SUBSTITUATUR, FILIO HEREDE EXISTENTE TITIUM OMNIMODO, ID EST ETIAM SI NEPOS NATUS NON FUERIT, EXCLUDI RESPONDIT. SED CUM EA TESTATORIS VOLUNTAS FUERIT, UT EX UNIVERSA HEREDITATE LEGATA EROGARENTUR, DICENDUM SCRIPTIS HEREDIBUS PROFUTURAM DOLI EXCEPTIONEM, SI AMPLIUS QUAM HEREDITARIA PORTIO PETATUR. SI A PLURIBUS HEREDIBUS LEGATA SINT EAQUE UNUS EX HIS PRAECIPERE IUBEATUR ET PRAESTARE, IN POTESTATE EORUM, QUIBUS SIT LEGATUM, DEBERE ESSE AIT, UTRUMNE A SINGULIS HEREDIBUS PETERE VELINT AN AB EO, QUI PRAECIPERE SIT IUSSUS. ITAQUE EUM QUI PRAECIPERE IUSSUS EST CAVERE DEBERE COHEREDIBUS INDEMNES EOS PRAESTARI. SI QUIS SERVUM, CUI ALIQUID SINE LIBERTATE LEGAVERIT, CUM MORIETUR IPSE SERVUS, LEGET, MINIME DUBITANDUM, QUIN UTILE LEGATUM FUTURUM SIT, PROPTEREA SCILICET, QUOD MORIENTE SERVO ID QUOD IPSI LEGATUM ERIT AD EUM CUI IPSE LEGATUS FUERIT PERVENTURUM SIT. QUI TIBI MANDAVERAT, UT ORNAMENTA IN USUM UXORIS SUAE EMERES, EIDEM UXORI UTI ADSOLET LEGAVIT "QUAE EIUS PARATA ERUNT". TU DEINDE POST MORTEM MANDATORIS IGNORANS EUM DECESSISSE EMISTI. NON DEBEBUNTUR MULIERI, QUONIAM EA VERBA AD MORTIS TEMPUS REFERUNTUR. AT SI VIVENTE TESTATORE, MULIERE AUTEM MORTUA EMERIS, NON INELEGANTER DICETUR INEFFICAX HOC LEGATUM ESSE, QUANDO NON POOSIT VERE DICI EIUS CAUSA PARATUM VIDERI, QUAE PRIUS DECESSIT. EADEM DICENDA ERUNT ET SI VIVAT QUIDEM MULIER, SED DIVERTERIT ET QUAERATUR, AN POST EMPTA EI DEBEANTUR, QUASI NON VIDEANTUR UXORIS CAUSA PARATA. APUD FUFIDIUM QUAESTIONUM LIBRO SECUNDO ITA SCRIPTUM EST. SI MULIER MANDAVERIT TIBI, UT SIBI UNIONES USUS SUI CAUSA EMERES, SI TU POST MORTEM EIUS, CUM PUTARES EAM VIVERE, EMERIS, ATILICINUS NEGAT ESSE LEGATOS EI, CUI MULIER ITA LEGAVERIT. "ORNAMENTA, QUAE MEA CAUSA PARATA SUNT ERUNTVE". NON ENIM EIUS CAUSA VIDERI PARATA ESSE, QUAE IAM MORTUA EA EMPTA FUERINT. IN TESTAMENTO ITA ERAT SCRIPTUM. "STICHUS ET PAMPHILA LIBERI SUNTO ET SI IN MATRIMONIUM COIERINT, HERES MEUS HIS CENTUM DARE DAMNAS ESTO". STICHUS ANTE APERTAS TABULAS DECESSIT. RESPONDIT PARTEM STICHI DEFECTAM ESSE. SED ET PAMPHILAM DEFECTAM CONDICIONE VIDERI IDEOQUE PARTEM EIUS APUD HEREDEM REMANSURAM. SED ET SI UTERQUE VIVERET ET STICHUS NOLLET EAM UXOREM DUCERE, CUM MULIER PARATA ESSET NUBERE, ILLI QUIDEM LEGATUM DEBERETUR, STICHI AUTEM PORTIO INUTILIS FIEBAT. NAM CUM UNI ITA LEGATUM SIT. "TITIO, SI SEIAM UXOREM DUXERIT, HERES MEUS CENTUM DATO", SI QUIDEM SEIA MORIATUR, DEFECTUS CONDICIONE INTELLEGITUR. AT SI IPSE DECEDAT, NIHIL AD HEREDEM SUUM EUM TRANSMITTERE, QUIA MORTE EIUS CONDICIO DEFECISSE INTELLEGITUR. UTROQUE AUTEM VIVENTE SI QUIDEM IPSE NOLIT UXOREM DUCERE, QUIA IPSIUS FACTO CONDICIO DEFICIT, NIHIL EX LEGATO CONSEQUITUR, MULIERE AUTEM NOLENTE NUBERE, CUM IPSE PARATUS ESSET, LEGATUM EI DEBETUR. FILIO FAMILIAS LEGATUM EST SUB HAC CONDICIONE "SI IN POTESTATE PATRIS MANSISSET". MAGIS PATRI LEGATUM VIDERI AIT ET PATREM SUO NOMINE LEGATUM PETERE. IDEM IURIS ESSE ET SI SERVO SIMILITER LEGETUR. ARGUMENTUM REI EST, QUOD ET SI CIBARIA SERVIS TITII LEGENTUR, PROCUL DUBIO DOMINI EST, NON SERVORUM LEGATUM. SI FILIO FAMILIAS MORTIS CAUSA DONATUM SIT ET VIVO DONATORE MORIATUR FILIUS, PATER VIVAT, QUAESITUM EST, QUID IURIS SIT. RESPONDIT MORTE FILII CONDICTIONEM COMPETERE, SI MODO IPSI POTIUS FILIO QUAM PATRI DONATURUS DEDERIT. ALIOQUIN, SI QUASI MINISTERIO EIUS PATER USUS SIT, IPSIUS PATRIS MORTEM SPECTANDAM ESSE. IDQUE IURIS FORE ET SI DE PERSONA SERVI QUAERATUR. LIBERTO OCTOGINTA HABENTI FUNDUS QUADRAGINTA LEGATUS EST. IS DIE CEDENTE LEGATI DECESSIT EXTRANEO HEREDE INSTITUTO. RESPONDIT POSSE PATRONUM PARTEM DEBITAM VINDICARE. NAM VIDERI DEFUNCTUM MORTIS TEMPORE AMPLIOREM HABUISSE REM CENTUM, CUM HEREDITAS EIUS PROPTER COMPUTATIONEM LEGATI PLURIS VENIRE POSSIT. NEQUE REFERRE, HERES INSTITUTUS REPUDIET LEGATUM LIBERTO RELICTUM NEC NE. NAM ET SI DE LEGE FALCIDIA QUAERATUR, TALE LEGATUM QUAMVIS REPUDIATUM IN QUADRANTEM HEREDITATIS IMPUTATUR LEGATARIIS. IN PRIVATIS NEGOTIIS PATER FILIUM VEL FILIUS PATREM IUDICEM HABERE POTEST. CENTUM CAPUAE DARI STIPULATIS FIDEIUSSOREM ACCEPISTI. EA PECUNIA AB EO SIMILITER UT AB IPSO PROMISSORE PETI DEBEBIT, ID EST UT, SI ALIBI QUAM CAPUAE PETANTUR, ARBITRARIA AGI DEBEAT LISQUE TANTI AESTIMETUR, QUANTI EIUS VEL ACTORIS INTERFUERIT EAM SUMMAM CAPUAE POTIUS QUAM ALIBI SOLVI. NEC OPORTEBIT, QUOD FORTE PER REUM STETERIT, QUO MINUS TOTA CENTUM CAPUAE SOLVERENTUR, OBLIGATIONEM FIDEIUSSORIS AUGERI. NEQUE ENIM HAEC CAUSA RECTE COMPARABITUR OBLIGATIONI USURARUM. IBI ENIM DUAE STIPULATIONES SUNT, HIC AUTEM UNA PECUNIAE CREDITAE EST, CIRCA CUIUS EXSECUTIONEM AESTIMATIONIS RATIO ARBITRIO IUDICIS COMMITTITUR. EIUSQUE DIFFERENTIAE MANIFESTISSIMUM ARGUMENTUM ESSE PUTO, QUOD, SI POST MORAM FACTAM PARS PECUNIAE SOLUTA SIT ET RELIQUUM PETATUR, OFFICIUM IUDICIS TALE ESSE DEBEAT, UT AESTIMET, QUANTI ACTORIS INTERSIT EAM DUMTAXAT SUMMAM QUAE PETETUR CAPUAE SOLUTAM ESSE. CUM QUIS IN DIEM MERCEM STIPULATUS FIDEIUSSOREM ACCEPIT, EIUS TEMPORIS AESTIMATIO SPECTANDA EST, QUO SATIS ACCEPERIT. SI POSTEAQUAM PUPILLUS AD PUBERTATEM PERVENERIT, TUTOR IN RESTITUENDA TUTELA ALIQUAMDIU MORAM FECERIT, CERTUM EST ET FRUCTUUM NOMINE ET USURARUM MEDII TEMPORIS TAM FIDEIUSSORES EIUS QUAM IPSUM TENERI. CUM IN DIEM DUOBUS SOCIIS FUNDUS SIT ADDICTUS, UNO EX HIS PRETIUM ADICIENTE ETIAM PRO IPSIUS PARTE A PRIORE VENDITIONE DISCEDI RECTIUS EXISTIMATUR. CUM IS, QUI SUB CONDICIONE DEBET, MANUMITTAT FIDEICOMMISSI CAUSA, LEX AELIA SENTIA LOCUM HABET. SI MILES IURE MILITARI TESTAMENTO FACTO LIBERTATES DEDERIT IN FRAUDEM CREDITORUM ET NON SOLVENDO MORIATUR, IMPEDIUNTUR LIBERTATES. SI QUIS LEGATUM SIBI ADSCRIPSERIT, TENETUR POENA LEGIS CONELIAE, QUAMVIS INUTILE LEGATUM SIT. NAM ET EUM TENERI CONSTAT, QUI EO TESTAMENTO, QUOD POSTEA RUPTUM VEL ETIAM QUOD INITIO NON IURE FIERET, LEGATUM SIBI ADSCRIPSERIT. HOC TAMEN TUNC VERUM EST, CUM PERFECTUM TESTAMENTUM ERIT. CETERUM SI NON SIGNATUM FUERIT, MAGIS EST UT SENATUS CONSULTO LOCUS NON SIT, SICUTI NEC INTERDICTUM DE TABULIS TESTAMENTI EXHIBENDIS LOCUM HABET. PRIUS ENIM OPORTET ESSE ALIQUOD TESTAMENTUM VEL NON IURE FACTUM, UT SENATUS CONSULTO LOCUS SIT. NAM ET FALSUM TESTAMENTUM ID DEMUM RECTE DICITUR, QUOD, SI ADULTERINUM NON ESSET, VERUM TAMEN TESTAMENTUM RECTE DICETUR. SIMILITER IGITUR ET NON IURE FACTUM TESTAMENTUM ID APPELLATUR, IN QUO SI OMNIA RITE FACTA ESSENT, IURE FACTUM DICERETUR. SI INSTITUTUS HERES EXHEREDATIONEM NOMINATIM FILII VEL ALIARUM PERSONARUM ADSCRIBAT, SENATUS CONSULTO TENETUR. SIMILITER ET IS, QUI LIBERTATEM SUA MANU ADEMIT SERVI TESTATORIS ET MAXIME CUI A SE LEGATA VEL FIDEICOMMISSA DATA ERANT, SENATUS CONSULTO TENETUR. SI PATRONUS TESTAMENTO LIBERTI LEGATUM SIBI SCRIPSERIT ET VENIA IMPETRATA ABSTINERE LEGATO IUSSUS EST, AN EMOLUMENTUM BONORUM POSSESSIONIS CONTRA TABULAS HABERE POSSIT. ET MAGIS PLACET NON POSSE. NEC TAMEN HUIC CONSEQUENS EST, UT ET, SI UXOR DOTEM VEL CREDITOR ID, QUOD IN DIEM SIBI DEBERETUR, SIBI ADSCRIPSERIT ET SIMILITER VENIA IMPETRATA ABSTINERE SE LEGATO IUBEANTUR, AUT MULIERI DOTIS AUT CREDITORI ACTIO SUA DENEGARI DEBET, NE EORUM UTERQUE MERITO DEBITO CAREAT. CUM QUAERITUR, AN IN EUM, QUI IN LEGATIONE SIT, ACTIO DARI DEBEAT, NON TAM INTEREST, UBI QUIS AUT CREDIDERIT AUT DARI STIPULATUS SIT, QUAM ILLUD, AN ID ACTUM SIT, UT LEGATIONIS TEMPORE SOLVERETUR. "MERCIS" APPELLATIONE HOMINES NON CONTINERI MELA AIT. ET OB EAM REM MANGONES NON MERCATORES, SED VENALICIARIOS APPELLARI AIT, ET RECTE. VIR UXORI DONATIONIS CAUSA REM VILIORI PRETIO ADDIXERAT ET IN ID PRETIUM CREDITORI SUO DELEGAVERAT. RESPONDIT VENDITIONEM NULLIUS MOMENTI ESSE ET, SI CREDITOR PECUNIAM A MULIERE PETERET, EXCEPTIONEM UTILEM FORE, QUAMVIS CREDITOR EXISTIMAVERIT MULIEREM DEBITRICEM MARITI FUISSE. NEC ID CONTRARIUM VIDERI DEBERE EI, QUOD PLACEAT, SI QUANDO IN HOC MULIER MUTUATA EST, UT MARITO CREDERET, NON OBSTATURAM EXCEPTIONEM, SI CREDITOR IGNORAVERIT IN QUAM CAUSAM MULIER MUTUARETUR, QUONIAM QUIDEM PLURIMUM INTERSIT, UTRUM CUM MULIERE QUIS AB INITIO CONTRAHAT AN ALIENAM OBLIGATIONEM IN EAM TRANSFERAT. TUNC ENIM DILIGENTIO REM ESSE DEBERE. SI MULIER DIXISSET SIBI REM DOTIS NOMINE OBLIGATAM ET CREDITOR CURASSET EI PECUNIAM DOTIS SOLVI, QUI IDEM PIGNUS ACCIPERET, MULIERI ETIAM PECUNIA CREDITA DEBERETUR. SI POSSESSOR CREDITOR ADVERSUS EAM SERVIANA AGENTEM EXCIPERET "SI NON VOLUNTATE EIUS PIGNUS DATUM ESSET", REPLICATIONEM MULIERI SENATUS CONSULTI NON PROFUTURAM, NISI CREDITOR SCISSET ETIAM ALIAM PECUNIAM EI DEBERI. MULIER ET TITIUS, CUM IN REM COMMUNEM MUTUARENTUR, EIUSDEM PECUNIAE REI FACTI SUNT. NON OMNIMODO MULIEREM PRO PARTE SOCII VIDERI INTERCESSISSE DICEBAT. NAM SI OB EAM CAUSAM MUTUATI FUERINT, EX QUA, SI CREDITOR PECUNIAM NON DEDISSET, MAIUS DAMNUM MULIER PASSURA FUERAT, VELUTI QUOD COMMUNIS INSULA FULTA NON ESSET VEL QUOD FUNDUS COMMUNIS IN PUBLICUM COMMITTERETUR, POTIUS ESSE, UT SENATUS CONSULTO LOCUS NON SIT. AT SI IN ALIQUAM EMPTIONEM MUTUA PECUNIA SIT ACCEPTA, TUNC PRO PARTE INTERCESSIONEM FACTAM VIDERI ET IDEO CREDITOREM PARTEM DUMTAXAT PECUNIAE A MULIERE PETERE POSSE. QUOD SI TOTUM PETIERIT, EXCEPTIONE PRO PARTE SUMMOVETUR. TUTOR PUPILLI DECESSERAT HEREDE INSTITUTO TITIO. CUM DE ADEUNDA HEREDITATE DUBITARET, QUONIAM MALE GESTA TUTELA EXISTIMARETUR, PERSUADENTE MATRE PUPILLI, UT SUO PERICULO ADIRET, ADIT STIPULATUSQUE DE EA EST INDEMNEM SE EO NOMINE PRAESTARI. SI EX EA CAUSA TITIUS PUPILLO ALIQUID PRAESTITISSET ISQUE MATREM CONVENIRET, NEGAVIT EXCEPTIONI SENATUS CONSULTI LOCUM ESSE, QUANDO VIX SIT, UT ALIQUA APUD EUNDEM PRO EO IPSO INTERCESSISSE INTELLEGI POSSIT. NEC DISSIMILEM HUIC PROPOSITIONI EX FACTO AGITATAM. CUM QUIDAM VIR PRAETORIUS DECESSISSET DUOBUS FILIIS SUPERSTITIBUS, QUORUM ALTER IMPUBES ESSET ET ALTER LEGITIMUS TUTOR FRATRI ESSET ET EUM PATERNA HEREDITATE ABSTINERE VELLET, MANDATU UXORIS DEFUNCTI, QUAE MATER PUPILLO ESSET, ABSTENTO PUPILLO SOLUM SE HEREDITATI MISCUISSE. UBI SIMILITER SE RESPONDISSE IULIANUS AIT, SI EX EA CAUSA AGENTE PUPILLO DAMNUM EO NOMINE PASSUS ESSET, NON IMPEDIRI EUM SENATUS CONSULTO, QUO MINUS A MULIERE REM SERVARET. IN PROPOSITA SPECIE ET ILLUD TRACTANDUM EST, AN IS, QUI MANDATO MULIERIS ADIERIT, SI DAMNUM OB ID PATIATUR, QUOD DEBITORES HEREDITARII SOLVENDO NON FUERINT, SENATUS CONSULTO LOCUS SIT, QUASI QUODAMMODO EORUM OBLIGATIONES MULIER SUSCEPERIT. MAGIS AUTEM EST, UT NE OB HANC QUIDEM CAUSAM SENATUS CONSULTUM LOCUM HABEAT, QUANDO NON EA MENTE FUERIT, UT PRO HIS INTERCEDERET, SED TUTORIS ADVERSUS PUPILLUM ET CETEROS FORTE CREDITORES INDEMNEM HEREDEM PRAESTARET. DENIQUE SI PONAMUS MULIEREM IN EMPTIONEM HEREDITATIS EO NOMINE DAMNUM PATI, QUOD DEBITORES HEREDITARII SOLVENDO NON SINT, NULLA PUTO DUBITATIO ERIT, QUIN SENATUS CONSULTO LOCUS NON SIT, ETIAMSI MAXIME CREDITORIBUS ALIQUANTUM PRAESTITERIT. QUID ERGO SI, CUM PROPTEREA DE ADEUNDA HEREDITATE DUBITARET TITIUS, QUOD PARUM IDONEA NOMINA DEBITORUM VIDERENTUR, MULIER HOC IPSUM REPROMISIT, UT, QUANTO MINUS A QUOQUO EORUM SERVARI POSSET, IPSA PRAESTARET. PROPE EST, UT SIT INTERCESSIO. CUM HABERES TITIUM DEBITOREM ET PRO EO MULIER INTERCEDERE VELLET NEC TU MULIERIS NOMEN PROPTER SENATUS CONSULTUM SEQUERERIS, PETIT A ME MULIER MUTUAM PECUNIAM SOLUTURA TIBI ET STIPULANTI MIHI PROMISIT IGNORANTI, IN QUAM REM MUTUARETUR, ATQUE ITA NUMERARE ME TIBI IUSSIT. DEINDE EGO, QUIA AD MANUM NUMMOS NON HABEBAM, STIPULANTI TIBI PROMISI. QUAESITUM EST, SI EAM PECUNIAM A MULIERE PETAM, AN EXCEPTIO SENATUS CONSULTI EI PROSIT. RESPONDIT VIDENDUM, NE NON SINE RATIONE DICATUR EIUS LOCO. QUI PRO MULIERE FIDEIUSSERIT, HABERI ME DEBERE, UT QUEMADMODUM ILLI, QUAMVIS IGNORAVERIT MULIEREM INTERCEDERE, EXCEPTIO ADVERSUS CREDITOREM DETUR, NE IN MULIEREM MANDATI ACTIO COMPETAT, ITA MIHI QUOQUE ADVERSUS TE UTILIS EXCEPTIO DETUR MIHIQUE IN MULIEREM ACTIO DENEGETUR, QUANDO HAEC ACTIO PERICULO MULIERIS FUTURA SIT. ET HAEC PAULO EXPEDITIUS DICENDA, SI PRIUS, QUAM EGO TIBI PECUNIAM SOLVERIM, COMPERERIM EAM INTERCESSISSE. CETERUM SI ANTE SOLVERIM, VIDENDUM, UTRUMNE NIHILO MINUS MULIERI QUIDEM EXCEPTIO ADVERSUS ME DARI DEBEAT ET EGO TIBI CONDICERE PECUNIAM POSSIM, AN VERO PERINDE HABENDUM SIT, AC SI INITIO EGO PECUNIAM MULIERI CREDIDISSEM AC RURSUS TU MIHI IN CREDITUM ISSES. QUOD QUIDEM MAGIS DICENDUM EXISTIMAVIT, UT SIC SENATUS CONSULTO LOCUS NON SIT. SICUTI ET CUM DEBITOREM SUUM MULIER DELEGET, INTERCESSIONI LOCUS NON SIT. QUAE POSTEA NON RECTE COMPARARI AIT, QUANDO DELEGATIONE DEBITORIS FACTA MULIER NON OBLIGETUR, AT IN PROPOSITO ALIENAM OBLIGATIONEM IN SE TRANSTULERIT, QUOD CERTE SENATUS FIERI NOLUERIT. SI POSTUMUS A PRIMO GRADU EXHEREDATUS, A SECUNDO PRAETERITUS SIT, QUAMVIS EO TEMPORE NASCATUR, QUO AD HEREDES PRIMO GRADU SCRIPTOS PERTINEAT HEREDITAS, SECUNDUM TAMEN GRADUM VITIARI PLACET AD HOC, UT PRAETERMITTENTIBUS INSTITUTIS IPSE HERES EXISTAT. IMMO ET SI DEFUNCTO EO HEREDES INSTITUTI OMISERINT HEREDITATEM, NON POSSE SUBSTITUTOS ADIRE. ITAQUE ET SI A PRIMO GRADU EXHEREDATUS, A SECUNDO PRAETERITUS, A TERTIO EXHEREDATUS SIT ET VIVENTIBUS PRIMIS ET DELIBERANTIBUS DECEDAT, QUAERI SOLET OMITTENTIBUS PRIMIS ADITIONEM UTRUM AD EOS, QUI TERTIO GRADU SCRIPTI SINT, AN POTIUS AD LEGITIMOS HEREDES PERTINEAT HEREDITAS. QUO ET IPSO CASU RECTIUS EXISTIMARI PUTAVIT AD LEGITIMOS EAM PERTINERE. NAM ET CUM DUOBUS HEREDIBUS INSTITUTIS ET IN SINGULORUM LOCUM FACTA SUBSTITUTIONE A PRIMIS EXHEREDATUS POSTUMUS, A SECUNDIS PRAETERITUS FUERIT, SI ALTER EX INSTITUTIS OMISERIT, QUAMVIS POSTUMUS EXCLUDATUR, NON TAMEN MAGIS SUBSTITUTUM ADMITTI. QUOD VULGO DICITUR EUM GRADUM, A QUO FILIUS PRAETERITUS SIT, NON VALERE, NON USQUEQUAQUE VERUM ESSE AIT. NAM SI PRIMO GRADU HERES INSTITUTUS SIT FILIUS, NON DEBERE EUM A SUBSTITUTIS EXHEREDARI. IDEOQUE SI FILIO ET TITIO HEREDIBUS INSTITUTIS TITIO MAEVIUS SUBSTITUTUS SIT, OMITTENTE TITIO HEREDITATEM MAEVIUM EAM ADIRE POSSE, QUAMVIS FILIUS SECUNDO GRADU EXHEREDATUS NON SIT. SI QUIS ITA SCRIPSERIT. "ILLE, QUEM SCIO EX ME NATUM NON ESSE, EXHERES ESTO", HANC EXHEREDATIONEM ITA NULLIUS MOMENTI ESSE AIT, SI PROBETUR EX EO NATUS. NON ENIM VIDERI QUASI FILIUM EXHEREDATUM ESSE. CUM ELOGIUM PATER, CUM FILIUM EXHEREDARET, PROPOSUISSET ET ADIECISSET PROPTER EAM CAUSAM EXHEREDARE, PROBATURQUE PATREM CIRCA CAUSAM EXHEREDATIONIS ERRASSE. SI FILIUS HERES INSTITUTUS SIT OMISSO POSTUMO FILIOQUE SUBSTITUTUS NEPOS EX EO SIT, SI INTERIM MORIATUR FILIUS, POSTUMO NON NATO NEPOTEM TAM PATRI QUAM AVO SUUM HEREDEM FUTURUM. QUOD SI NEMO FILIO SUBSTITUTUS SIT ET SOLUS IPSE INSTITUTUS SIT, TUNC QUIA EO TEMPORE, QUO IS MORIATUR, CERTUM ESSE INCIPIT NEMINEM EX EO TESTAMENTO HEREDEM FORE, IPSE FILIUS INTESTATO PATRI HERES EXISTET. SICUT EVENIRE SOLET, CUM SUB EA CONDICIONE, QUAE IN IPSIUS POTESTATE ERIT, FILIUS HERES INSTITUTUS, PRIUS QUAM EI PARERET, MORIATUR. VIVO FILIO SI NEPOS EXHEREDATUR, NOCEBIT EI EXHEREDATIO AD BONA LIBERTORUM AVITORUM. SI ITA SCRIPTUM FUERIT. "TITIUS, IMMO SEIUS HERES ESTO", SEIUM SOLUM HEREDEM FORE RESPONDIT. SED ET SI ITA. "TITIUS HERES ESTO. IMMO SEIUS HERES ESTO", IDEM ERIT DICENDUM. "STICHUS, IMMO PAMPHILUS LIBER ESTO". PAMPHILUM LIBERUM FUTURUM RESPONDIT. QUODAMMODO ENIM EMENDASSE ERROREM SUUM TESTATOREM. IDEMQUE IURIS FORE ETIAM, SI ITA SCRIPTUM FUERIT. "STICHUS LIBER ESTO, IMMO PAMPHILUS LIBER ESTO". QUIDAM TESTAMENTO ITA HEREDES INSTITUIT. "TITIA FILIA MEA HERES ESTO. SI QUID MIHI LIBERORUM ME VIVO MORTUOVE NASCETUR, TUNC QUI VIRILIS SEXUS UNUS PLURESVE NASCENTUR, EX PARTE DIMIDIA ET QUARTA, QUI FEMININI SEXUS UNA PLURESVE NATAE ERUNT, EX PARTE QUARTA MIHI HERES SIT". POSTUMUS EI NATUS EST. CONSULEBATUR, QUOTA EX PARTE POSTUMUS HERES ESSET. RESPONDIT EAM HEREDITATEM IN SEPTEM PARTES DISTRIBUENDAM, EX HIS FILIAM QUATTUOR, POSTUMUM TRES HABITUROS, QUIA FILIAE TOTUS AS, POSTUMO DODRANS DATUS EST, UT QUARTA PORTIONE AMPLIUS FILIA QUAM POSTUMUS FERRE DEBEAT. IDEO SI POSTUMA QUOQUE NATA ESSET, TANTUNDEM SOLA FILIA, QUANTUM UTERQUE POSTUMORUM HABITURI ESSENT. ITAQUE IN PROPOSITO CUM AS FILIAE, DODRANS POSTUMO SIT DATUS, VIGINTI UNAM PARTES FIERI, UT FILIA DUODECIM, NOVEM FILIUS HABEAT. IN TESTAMENTO ITA SCRIPTUM EST. "LUCIUS TITIUS EX DUABUS UNCIIS, GAIUS ATTIUS EX PARTE UNA, MAEVIUS EX PARTE UNA, SEIUS EX PARTIBUS DUABUS HEREDES MIHI SUNTO". CONSULEBATUR QUID IURIS ESSET. RESPONDIT HANC SCRIPTURAM ILLAM INTERPRETATIONEM ACCIPERE POSSE, UT LUCIUS TITIUS DUAS UNCIAS HABEAT, CETERI AUTEM QUASI SINE PARTIBUS INSTITUTI EX RELIQUO DEXTANTE HEREDES SINT. QUEM DEXTANTEM ITA DIVIDI OPORTET, UT SEIUS QUINCUNCEM, ATTIUS ET MAEVIUS ALTERUM QUINCUNCEM HABEANT. EX DUOBUS IMPUBERIBUS EI, QUI SUPREMUS MORERETUR, HEREDEM SUBSTITUIT. SI SIMUL MORERENTUR, UTRIQUE HEREDEM ESSE RESPONDI, QUIA SUPREMUS NON IS DEMUM QUI POST ALIQUEM, SED ETIAM POST QUEM NEMO SIT, INTELLEGATUR, SICUT ET E CONTRARIO PROXIMUS NON SOLUM IS QUI ANTE ALIQUEM, SED ETIAM IS ANTE QUEM NEMO SIT INTELLEGITUR. FILIUM IMPUBEREM ET TITIUM HEREDES INSTITUIT. TITIO MAEVIUM SUBSTITUIT, FILIO, QUISQUIS SIBI HERES ESSET EX SUPRA SCRIPTIS, SUBSTITUIT. TITIUS OMISIT HEREDITATEM, MAEVIUS ADIIT. MORTUO DEINDE FILIO PUTAT MAGIS EI SOLI EX SUBSTITUTIONE DEFERRI PUPILLI HEREDITATEM, QUI PATRIS QUOQUE HEREDITATEM ADIERIT. ETIAMSI CONTRA PATRIS TABULAS BONORUM POSSESSIO PETITA SIT, SUBSTITUTIO TAMEN PUPILLARIS VALET, ET LEGATA OMNIBUS PRAESTANDA SUNT, QUAE A SUBSTITUTIONE DATA SUNT. QUOD CONSTITUTUM EST, UT TESTAMENTUM MILITIAE TEMPORE FACTUM ETIAM INTRA ANNUM POST MISSIONEM VALERET, QUANTUM AD VERBA EIUS AD EOS DUMTAXAT QUI MITTI SOLENT ID BENEFICIUM PERTINERE EXISTIMAVIT. SECUNDUM QUOD NEQUE PRAEFECTOS NEQUE TRIBUNOS AUT CETEROS, QUI SUCCESSORIBUS ACCEPTIS MILITARE DESINUNT, HOC PRIVILEGIUM HABITUROS. QUI SERVUM SUUM HEREDEM INSTITUTUM ADIRE IUSSERAT, PRIUSQUAM ILLE ADIRET, FURIOSUS EST FACTUS. NEGAVIT RECTE SERVUM ADITURUM, QUONIAM NON NISI VOLUNTATE DOMINI ADQUIRI HEREDITAS POTEST, FURIOSI AUTEM VOLUNTAS NULLA EST. PUPILLUM ETIAM EO TUTORE AUCTORE, QUI TUTELAM NON GERAT, HEREDITATEM ADEUNDO OBLIGARI AIT. EUM, QUI DUOBUS TESTAMENTIS EIUSDEM TESTATORIS HERES SCRIBITUR, CUM DUBITET, NUM POSTERIUS FALSUM SIT, EX NEUTRO EORUM POSSE ADIRE HEREDITATEM PLACET. FILIUS FAMILIAS HERES SCRIPTUS PATREM SUUM CERTIOREM FECERAT VIDERI SIBI SOLVENDO ESSE HEREDITATEM. PATER RESCRIPSERAT SIBI PARUM IDONEAM RENUNTIARI ITAQUE DEBERE EUM DILIGENTIUS EXPLORARE ET ITA ADIRE, SI IDONEAM COMPERISSET. FILIUS ACCEPTIS LITTERIS PATRIS ADIIT HEREDITATEM. DUBITATUM EST, AN RECTE ADISSET. PROBABILIUS DICERETUR, QUAMDIU PERSUASUM EI NON SIT SOLVENDO ESSE HEREDITATEM, PATREM NON OBLIGASSE. SED ET SI QUIS ITA DIXERIT. "SI SOLVENDO HEREDITAS EST, ADEO HEREDITATEM", NULLA ADITIO EST. SI DUOBUS FILIIS EMANCIPATIS ALTER HERES INSTITUTUS SIT, ALTER PRAETERITUS, SI INSTITUTUS ADIERIT, QUAMVIS VERBIS EDICTI PARUM EXPRESSUM SIT, TAMEN NON POSSE EUM PETERE BONORUM POSSESSIONEM RESPONDIT, QUIA IUDICIUM PATRIS SECUTUS SIT. NEC ENIM EMANCIPATUM, SI LEGATUM ACCEPERIT, ADMITTI AD BONORUM POSSESSIONEM, SIVE AB HEREDIBUS INSTITUTIS SIVE AB HIS, QUI CONTRA TABULAS PETIERINT, ACCEPERIT. SED ILLUD OBSERVANDUM, UT PRAETOR EUM, QUI HERES INSTITUTUS ADIERIT, IN EAM PARTEM QUA SCRIPTUS SIT TUERI DEBEAT, DUM TAMEN NON AMPLIOREM, QUAM HABITURUS ESSET, SI BONORUM POSSESSIONEM ACCEPISSET. UT HACTENUS DETERIOREM CAUSAM SUAM FECERIT, QUOD, SI EX MINORE PARTE SIT INSTITUTUS, EAM DUMTAXAT RETINERE POSSIT ET QUOD EXTRANEIS QUOQUE LEGATA PRAESTARE COGATUR. QUOD SI IS QUI IN POTESTATE EST HERES INSTITUTUS SIT, QUONIAM NECESSARIUS HERES FIT, NON ALIUD DICI POSSE, QUAM ET IPSUM PETERE POSSE BONORUM POSSESSIONEM, SI MODO HEREDITATI SE NON INMISCUERIT. TUNC ENIM, QUIA IUDICIUM PATRIS COMPROBASSE VIDETUR, IN EODEM LOCO QUO EMANCIPATUM HABERI DEBERE. FILIUS IN ADOPTIVA FAMILIA UXORE DUCTA FILIUM SUSTULIT EUMQUE POST MORTEM PATRIS ADOPTIVI EMANCIPAVIT. HUNC NEPOTEM CONTRA TABULAS AVI NATURALIS DECRETO POSSE PETERE BONORUM POSSESSIONEM RESPONDIT. ITEM SI FILIUS EMANCIPATUS SUBLATO FILIO ET EMANCIPATO ADROGANDUM SE DEDERIT ET MORTUO ADOPTIVO PATRE DECESSERIT, ET CONTRA PATRIS ET CONTRA AVI TABULAS EX DECRETO HUNC ADMITTI MINIME DUBITARI DEBERE, NE ALIOQUIN AB OMNIUM BONIS EXCLUDERETUR. NEPOS QUI IN POTESTATE MANSIT ET FILIUS SUUS HEREDES INSTITUTI SUNT. NEPOTI LEGATUM DEDIT. PATER EIUS EMANCIPATUS PETIT BONORUM POSSESSIONEM. NEPOS LEGATO CONTENTUS EST. QUIDAM IN EUM SOLUM, QUI IN POTESTATE ESSET, LEGATI ACTIONEM NEPOTI DANDAM RESPONDERUNT, QUIA EI NIHIL AUFERATUR ET EMANCIPATUS PARTEM FILII SUI OCCUPET, IN QUA ONUS LEGATORUM NON CONSISTERET. SED RECTIUS DICETUR IN EMANCIPATUM SOLUM DANDAM ESSE ACTIONEM NEPOTI, ET QUIDEM NON ULTRA QUADRANTEM. FILIUM EMANCIPATUM DOTEM, QUAM FILIAE SUAE NOMINE DEDIT, CONFERRE NON DEBERE, QUIA NON, SICUT IN MATRIS FAMILIAS BONIS ESSE DOS INTELLEGATUR, ITA ET IN PATRIS, A QUO SIT PROFECTA. SI EUM, QUI SE PATREM FAMILIAS DICAT, EGO IN MEA POTESTATE ESSE ET IUSSU MEO ADISSE HEREDITATEM DICAM, TAM DE HEREDITATE AGI OPORTERE QUAM AD INTERDICTUM DE FILIO DUCENDO IRI DEBERE AIT. DECESSIT, QUEM EGO FILIUM MEUM ET IN MEA POTESTATE ESSE DICO. EXISTIT IMPUBES, QUI EUM PATREM FAMILIAS ET AD SE HEREDITATEM PERTINERE DICAT. DECRETUM NECESSARIUM ESSE RESPONDIT. ITEM EMANCIPATUS DECESSIT INTESTATO SUPERSTITE FILIO IMPUBERE, QUI SE EI SUUM ESSE DICIT. EGO CONTENDO ANTE EMANCIPATIONEM CONCEPTUM ATQUE IDEO IN MEA POTESTATE ESSE ET BONA EMANCIPATI AD ME PERTINERE. ET QUIDEM HUNC FILIUM ESSE CONSTAT. SED HACTENUS DE STATU EIUS QUAERITUR, QUOD IN POTESTATE PATRIS FUERIT NEC NE. SENTENTIA TAMEN EDICTI PROCUL DUBIO EX CARBONIANO ADMITTITUR. "BONORUM" APPELLATIO, SICUT HEREDITATIS, UNIVERSITATEM QUANDAM AC IUS SUCCESSIONIS ET NON SINGULAS RES DEMONSTRAT. CUM HEREDITAS PETITA SIT, EOS FRUCTUS, QUOS POSSESSOR PERCEPIT, OMNIMODO RESTITUENDOS, ETSI PETITOR EOS PERCEPTURUS NON FUERAT. EDICTO PRAETORIS BONORUM POSSESSIO HIS DENEGATUR, QUI REI CAPITALIS DAMNATI SUNT NEQUE IN INTEGRUM RESTITUTI SUNT. REI AUTEM CAPITALIS DAMNATUS INTELLEGITUR IS, CUI POENA MORS AUT AQUAE ET IGNIS INTERDICTIO SIT. CUM AUTEM IN RELEGATIONEM QUIS ERIT, AD BONORUM POSSESSIONEM ADMITTITUR. BONORUM POSSESSIONEM AB ALIO ADGNITAM RATAM HABERI OPORTERE EO TEMPORE, QUO ADHUC IN EA CAUSA SIT, UT PETI POSSIT. ITAQUE POST CENTENSIMUM DIEM RATA HABERI NON POTEST. AN AUTEM ET SI MORTUUS FUISSET QUI PETISSET VEL FURERE COEPERIT, RATUM HABERI POSSIT, VIDEAMUS. NAM SI IN UNIVERSUM PERINDE HABERI DEBET, AC SI TUNC, CUM RATUM HABEAT, PER EUM BONORUM POSSESSIONEM PETAT, FRUSTRA HIS CASIBUS RATUM HABETUR. SED ILLUD CONSEQUENS FUTURUM ETIAM SI PAENITEAT ILLUM PETISSE, RATUM HABERI NON POSSE, QUOD UTIQUE SIT ABSURDUM. RECTIUS ITAQUE DICITUR NEUTRAM EORUM CAUSAM IMPEDIRE RATIHABITIONEM. QUI USUM FRUCTUM AREAE LEGAVERAT, INSULAM IBI AEDIFICAVIT. EA VIVO EO DECIDIT VEL DEUSTA EST. USUM FRUCTUM DEBERI EXISTIMAVIT. CONTRA AUTEM NON IDEM IURIS ESSE, SI INSULAE USU FRUCTU LEGATO AREA, DEINDE INSULA FACTA SIT. IDEMQUE ESSE, ET SI SCYPHORUM USUS FRUCTUS LEGATUS SIT, DEINDE MASSA FACTA ET ITERUM SCYPHI. LICET ENIM PRISTINA QUALITAS SCYPHORUM RESTITUTA SIT, NON TAMEN ILLOS ESSE, QUORUM USUS FRUCTUS LEGATUS SIT. STIPULATUS SUM DE TITIO FUNDUM CORNELIANUM DETRACTO USU FRUCTU. TITIUS DECESSIT. QUAESITUM EST, QUID MIHI HEREDEM EIUS PRAESTARE OPORTET. RESPONDIT REFERRE, QUA MENTE USUS FRUCTUS EXCEPTUS SIT. NAM SI QUIDEM HOC ACTUM EST, UT IN CUIUSLIBET PERSONA USUS FRUCTUS CONSTITUERETUR, SOLAM PROPRIETATEM HEREDEM DEBITURUM. SIN AUTEM ID ACTUM SIT, UT PROMISSORI DUMTAXAT USUS FRUCTUS RECIPERETUR, PLENAM PROPRIETATEM HEREDEM EIUS DEBITURUM. HOC ITA SE HABERE MANIFESTIUS IN CAUSA LEGATORUM APPARERE. ETENIM SI HERES, A QUO DETRACTO USU FRUCTU PROPRIETAS LEGATA SIT, PRIUSQUAM EX TESTAMENTO AGERETUR, DECESSERIT, MINUS DUBITANDUM, QUIN HERES EIUS PLENAM PROPRIETATEM SIT DEBITURUS. IDEMQUE ET SI SUB CONDICIONE SIMILITER LEGATUM SIT ET PENDENTE CONDICIONE HERES DECESSIT. USUS FRUCTUS SERVI TITIO LEGATUS EST. CUM PER HEREDEM STARET, QUO MINUS PRAESTARETUR, SERVUS MORTUUS EST. ALIUD DICI NON POSSE AIT, QUAM IN ID OBLIGATUM ESSE HEREDEM, QUANTI LEGATARII INTERSIT MORAM FACTAM NON ESSE, UT SCILICET EX EO TEMPORE IN DIEM, IN QUO SERVUS SIT MORTUUS, USUS FRUCTUS AESTIMETUR. CUI ILLUD QUOQUE CONSEQUENS ESSE, UT, SI IPSE TITIUS MORIATUR, SIMILITER EX EO TEMPORE, QUO MORA SIT FACTA, IN DIEM MORTIS AESTIMATIO USUS FRUCTUS HEREDI EIUS PRAESTARETUR. *[IULIANUS LIB. XXXV DIG. SCRIPSIT, SI DUOBUS HEREDIBUS INSTITUTIS DEDUCTO USU FRUCTU PROPRIETAS LEGETUR, IUS ADCRESCENDI HEREDES NON HABERE. NAM VIDERI USUM FRUCTUM CONSTITUTUM, NON PER CONCURSAM DIVISUM].* IDEOQUE AMISSA PARS USUS FRUCTUS AD LEGATARIUM EUNDEMQUE PROPRIETARIUM REDIBIT. SI PROPRIETAS FUNDI DUOBUS, USUS FRUCTUS UNI LEGATUS SIT, NON TRIENTES IN USU FRUCTU HABENT, SED SEMISSEM DUO, SEMISSEM FRUCTUARIUS. ITEM CONTRA, SI DUO FRUCTUARII ET UNUS FUNDI LEGATARIUS SIT. FILIO FAMILIAS VEL SERVO AEDIUM USU LEGATO ET UTILE LEGATUM ESSE EXISTIMO ET EODEM MODO PERSECUTIONEM EIUS COMPETITURAM, QUO COMPETERET, SI FRUCTUS QUOQUE LEGATUS ESSET. ITAQUE NON MINUS ABSENTE QUAM PRAESENTE FILIO SERVOVE PATER DOMINUSVE IN HIS AEDIBUS HABITABIT. ETSI CONTRA TABULAS PATRIS PETITA SIT A PUPILLO BONORUM POSSESSIO IN SUBSTITUTUM TAMEN EIUS ACTIONEM LEGATI DANDAM ESSE ITA, UT AUGEANTUR PRAETER EA QUOD FILIUS EXTRANEIS NON DEBUERIT. SIC ET CRESCERE A SUBSTITUTO DATA LEGATA, SI PER BONORUM POSSESSIONEM PLUS AD FILIUM PERVENISSET, QUEMADMODUM ET IPSE FILIUS PLUS EXCEPTIS DEBERET. HIS CONSEQUENS ESSE EXISTIMO, UT, SI IMPUBES EX ASSE SCRIPTUS SIT ET PER BONORUM POSSESSIONEM SEMIS EI ABLATUS SIT, SUBSTITUTUS IN PARTEM LEGATI NOMINE EXONERETUR, UT, QUEMADMODUM PORTIO, QUAE PER BONORUM POSSESSIONEM ACCESSERIT, AUGET LEGATA, ITA ET HIC QUAE ABSCESSERIT MINUAT. * QUIA, ET SI OMNES PETISSENT BONORUM POSSESSIONEM, SEMIS NEPOTIS INTER EUM ET PATREM EIUS DIVIDERETUR. SI SERVUS LEGATUS VIVO TESTATORE FUGISSE DICATUR, ET IMPENSA ET PERICULO EIUS CUI LEGATUS SIT REDDI DEBET, QUONIAM REM LEGATAM EO LOCO PRAESTARE HERES DEBEAT, IN QUO A TESTATORE SIT RELICTA. SI ID QUOD EX TESTAMENTO MIHI DEBES QUILIBET ALIUS SERVO MEO DONAVERIT, MANEBIT ADHUC MIHI EX TESTAMENTO ACTIO ET MAXIME, SI IGNOREM MEAM FACTAM ESSE. ALIOQUIN CONSEQUENS ERIT, UT ETIAM, SI TU IPSE SERVO MEO EAM DONAVERIS, INVITO ME LIBERERIS. QUOD NULLO MODO RECIPIENDUM EST, QUANDO NE SOLUTIONE QUIDEM INVITO ME A FACTA LIBERERIS. CUM HOMO TITIO LEGATUS ESSET, QUAESITUM EST, UTRUM ARBITRIUM HEREDIS EST QUEM VELIT DANDI AN POTIUS LEGATARII. RESPONDI VERIUS DICI ELECTIONEM EIUS ESSE, CUI POTESTAS SIT QUA ACTIONE UTI VELIT, ID EST LEGATARII. HUIUSMODI LEGATUM "ILLI AUT ILLI, UTER EORUM PRIOR CAPITOLIUM ASCENDERIT" UTILE ESSE EVIDENTI ARGUMENTO PROBARI AIT, QUOD CONSTET USUM FRUCTUM LIBERTIS LEGATUM ET QUI EORUM SUPERVIXERIT PROPRIETATEM UTILITER LEGARI. IDQUE ET DE HEREDE INSTITUENDO DICENDUM EXISTIMAVIT. STICHUM, QUEM DE TE STIPULATUS ERAM, TITIUS A TE HEREDE MIHI LEGAVIT. SI QUIDEM NON EX LUCRATIVA CAUSA STIPULATIO INTERCESSIT, UTILE LEGATUM ESSE PLACEBAT, SIN DUABUS, TUNC MAGIS PLACET INUTILE ESSE LEGATUM, QUIA NEC ABSIT QUICQUAM NEC BIS EADEM RES PRAESTARI POSSIT. SED SI, CUM MIHI EX TESTAMENTO TITII STICHUM DEBERES, EUNDEM A TE HEREDE SEMPRONIUS MIHI LEGAVERIT FIDEIQUE MEAE COMMISERIT, UT EUM ALICUI RESTITUAM, LEGATUM UTILE ERIT, QUIA NON SUM HABITURUS. IDEM IURIS ERIT ET SI PECUNIAM A ME LEGAVERIT. MULTO MAGIS, SI IN PRIORE TESTAMENTO FIDEICOMMISSUM SIT. ITEM SI IN PRIORE TESTAMENTO FALCIDIAE LOCUS SIT, QUOD INDE ABSCIDIT RATIONE FALCIDIAE, EX SEQUENTI TESTAMENTO CONSEQUAR. ITEM SI DOMINO HERES EXSTITERO, QUI NON ESSET SOLVENDO, CUIUS FUNDUM TU MIHI DARE IUSSUS ESSES, MANEBIT TUA OBLIGATIO, SICUT MANERET, SI EUM FUNDUM EMISSEM. SI ITA SCRIPTUM ERIT. "AMPLIUS QUAM TITIO LEGAVI HERES MEUS SEIO DECEM DATO", DUBITANDUM NON ERIT, QUIN ET TITIO SUUM LEGATUM MANEAT ET SEIO NIHIL ULTRA DECEM DEBEATUR. NAM ET USITATUM FERE EST SIC LEGARE. "LUCIO TITIO TOT ET HOC AMPLIUS UXORI ET LIBERIS EIUS TOT". SI EI CUI NIHIL LEGATUM EST CUM HAC ADIECTIONE "HOC AMPLIUS" ALIQUID LEGETUR, MINIME DUBITANDUM EST, QUIN ID QUOD ITA LEGAVERIT DEBEATUR. MULTOQUE MINUS DUBITANDUM, SI AB EO QUI NIHIL MIHI DEBET ITA STIPULATUS FUERO. "AMPLIUS QUAM MIHI DEBES DECEM DARE SPONDES". QUIN DECEM DEBEANTUR. SI SERVUS ALIENUS LIBER ESSE IUSSUS ET LEGATUS SIT, PETI EUM EX LEGATO POSSE AIT. NAM CUM LIBERTAS NULLIUS MOMENTI SIT, ABSURDUM ESSE PER EAM LEGATUM INFIRMARI, QUOD ALIOQUIN VALERET, ET SI SOLUM DATUM FUISSET. QUI QUINQUE IN ARCA HABEBAT ITA LEGAVIT VEL STIPULANTI PROMISIT "DECEM QUAE IN ARCA HABEO". ET LEGATUM ET STIPULATIO VALEBIT, ITA TAMEN, UT SOLA QUINQUE VEL EX STIPULATIONE VEL EX TESTAMENTO DEBEANTUR. UT VERO QUINQUE QUAE DEERUNT EX TESTAMENTO PETI POSSINT, VIX RATIO PATIETUR. NAM QUODAMMODO CERTUM CORPUS, QUOD IN RERUM NATURA NON SIT, LEGATUM VIDETUR. QUOD SI MORTIS TEMPORE PLENA SUMMA FUERAT ET POSTEA ALIQUOD EX EA DEPERIERIT. SINE DUBIO SOLI HEREDI DEPERIT. SI SERVUS LEGATUS SIT ET MORAM HERES FECERIT. PERICULO EIUS ET VIVIT ET DETERIOR FIT, UT, SI DEBILEM FORTE TRADAT, NIHILO MINUS TENEATUR. CUM QUID TIBI LEGATUM FIDEIVE TUAE COMMISSUM SIT, UT MIHI RESTITUAS, SI QUIDEM NIHIL PRAETEREA EX TESTAMENTO CAPIAS, DOLUM MALUM DUMTAXAT IN EXIGENDO EO LEGATO, ALIOQUIN ETIAM CULPAM TE MIHI PRAESTARE DEBERE EXISTIMAVIT. SICUT IN CONTRACTIBUS FIDEI BONAE SERVATUR, UT, SI QUIDEM UTRIUSQUE CONTRAHENTIS COMMODUM VERSETUR, ETIAM CULPA, SIN UNIUS SOLIUS, DOLUS MALUS TANTUMMODO PRAESTETUR. QUI MARGARITA TITIO PIGNORI DEDERAT, FILIUM HEREDEM INSTITUIT ET FILIAM EXHEREDAVIT, DEINDE ITA CAVIT. "TE, TITI, ROGO FIDEIQUE TUAE COMMITTO, UTI MARGARITA, QUAE TIBI PIGNORI DEDI, VENDAS ET DEDUCTO OMNI DEBITO TUO QUOD AMPLIUS ERIT ID OMNE FILIAE MEAE RESTITUAS". EX EA SCRIPTURA FILIAM A FRATRE FIDEI COMMISSUM PETERE POSSE, UT IS ACTIONES SUAS ADVERSUS DEBITOREM EI PRAESTARET. HOC ENIM CASU EUM, QUI CREDITOR FUISSET, DEBITOREM INTELLEGENDUM EIUS SCILICET, QUOD PRETIUM PIGNORIS SUMMAM DEBITI EXCEDAT. NON AUTEM MIRANDUM, SI, CUM ALIUS ROGATUS SIT, ALIUS FIDEI COMMISSO OBSTRINGATUR. NAM ET CUM IN TESTAMENTO ITA SCRIBATUR. "TE, TITI, ROGO, UT ACCEPTIS CENTUM ILLUM SERVUM MANUMITTAS" VEL "SEMPRONIO QUID PRAESTES", PARUM QUIDEM APTE SCRIBI, VERUM AEQUE INTELLEGENDUM HEREDIS FIDEI COMMISSUM, UT PECUNIAM TITIO PRAESTARET. IDEOQUE ET IPSUM TITIUM CUM HEREDE ACTURUM ET LIBERTATEM SERVO VEL SEMPRONIO QUOD ROGATUS SIT PRAESTARE COGENDUM. AVIDIUS FILII SUI FIDEI COMMISIT, UT CERTAM PECUNIAM QUATTUOR LIBERTIS SUIS MUTUAM DARET ET USURAS LEVIORES TAXAVERAT. PLACUIT HOC FIDEICOMMISSUM UTILE TOTUM ESSE. CUM VOLGARI MODO DIES LEGATORUM PROFERTUR, NIHIL EAM REM AD DOTIS RELEGATIONEM PERTINERE AIT, QUIA SUUM DIEM HABEAT. *[SCYPHI ELECTIONE DATA SI NON OMNIBUS SCYPHIS EXHIBITIS LEGATARIUS ELEGISSET, INTEGRAM EI OPTIONEM MANERE PLACET]*- NEC SOLUM SI FRAUDE HEREDIS, SED ETIAM SI ALIA QUALIBET CAUSA ID EVENERIT. STICHUS HABET IN PECULIO PAMPHILUM. HUNC DOMINUS NOXALI IUDICIO DEFENDIT ET DAMNATUS LITIS AESTIMATIONEM SOLVIT. DEINDE STICHUM TESTAMENTO MANUMISIT EIQUE PECULIUM LEGAVIT. QUAESITUM EST, AN QUOD PAMPHILI NOMINE PRAESTITUM SIT, EX PECULIO VEL IPSIUS PAMPHILI VEL STICHI DEDUCENDUM SIT. RESPONDIT PAMPHILI QUIDEM DE PECULIO UTIQUE DEDUCENDUM, QUANTACUMQUE EA SUMMA ESSET, ID EST ETIAM SI EUM NOXAE DEDERE EXPEDISSET. QUIDQUID ENIM PRO CAPITE SERVI PRAESTITUM SIT, IN EO DEBITOREM EUM DOMINI CONSTITUI. QUOD SI PAMPHILI PECULIUM NON SUFFICIAT, TUNC EX PECULIO STICHI NON ULTRA PRETIUM PAMPHILI DEDUCI DEBERE. QUAESITUM EST, SI EX ALIA QUA CAUSA PAMPHILUS PECUNIAM DOMINO DEBUISSET NEC EA EX PECULIO EIUS SERVARI POSSET, AN USQUE AD PRETIUM EIUS EX PECULIO STICHI POSSIT DEDUCERE. NEGAVIT. NEQUE ENIM SIMILE ID SUPERIORI ESSE. IBI ENIM PROPTEREA PRETIUM VICARII DEDUCENDUM, QUOD EO NOMINE IPSE STICHUS OB DEFENSIONEM VICARII SUI DOMINO DEBITOR CONSTITUATUR, AT IN PROPOSITO QUIA STICHUS NIHIL DEBEAT, EX EIUS PECULIO NIHIL ESSE DEDUCENDUM, SED EX PAMPHILI DUMTAXAT, QUI CERTE IPSE IN SUO PECULIO ESSE INTELLEGI NON POTEST. QUI QUADRINGENTA HABEBAT, TRECENTA LEGAVIT. DEINDE FUNDUM TIBI DIGNUM CENTUM AUREIS SUB HAC CONDICIONE LEGAVIT, SI LEGI FALCIDIAE IN TESTAMENTO SUO LOCUS NON ESSET. QUAERITUR, QUID IURIS EST. DIXI ?T3WN \AP1ORWN? HANC QUAESTIONEM ESSE, QUI TRACTATUS APUD DIALECTICOS ?TO3U YEUDOM1ENOU? DICITUR. ETENIM QUIDQUID CONSTITUERIMUS VERUM ESSE, FALSUM REPPERIETUR. NAMQUE SI LEGATUM TIBI DATUM VALERE DICAMUS, LEGI FALCIDIAE LOCUS ERIT IDEOQUE DEFICIENTE CONDICIONE NON DEBEBITUR. RURSUS SI, QUIA CONDICIO DEFICIAT, LEGATUM VALITURUM NON SIT, LEGI FALCIDIAE LOCUS NON ERIT. PORRO SI LEGI LOCUS NON SIT, EXSISTENTE CONDICIONE LEGATUM TIBI DEBEBITUR. CUM AUTEM VOLUNTATEM TESTATORIS EAM FUISSE APPAREAT, UT PROPTER TUUM LEGATUM CETERORUM LEGATA MINUI NOLLET, MAGIS EST, UT STATUERE DEBEAMUS TUI LEGATI CONDICIONEM DEFECISSE. QUID ERGO DICEMUS, SI DUCENTA LEGAVIT ET TIBI SIMILITER SUB EADEM CONDICIONE DUCENTA LEGATA ESSE PROPONANTUR. NAM AUT EXSTITISSE AUT DEFECISSE LEGATI TUI CONDICIONEM, UT AUT TOTUM AUT NIHIL TIBI DEBEATUR, ET INIQUUM ET CONTRA VOLUNTATEM TESTATORIS EXISTIMABITUR. RURSUS PARTEM DEBERI RATIONI NON CONGRUIT, QUANDO NECESSE EST TOTIUS LEGATI CONDICIONEM VEL EXSTITISSE VEL DEFECISSE. ERGO PER EXCEPTIONEM DOLI MALI TOTA EA RES TEMPERANDA ERIT. QUARE CUM QUIS TALE QUID CONSEQUI VELIT, SIC CONSEQUETUR. "SI QUO AMPLIUS LEGAVI VEL LEGAVERO, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICEBIT, TUM QUANTUM AD SUPPLENDUM QUADRANTEM DEDUCI OPORTET, EX EO LEGATO QUOD TITIO DEDI HERES MEUS DAMNAS ESTO DARE". QUI DUCENTA IN BONIS RELINQUEBAT, LEGAVIT MIHI CENTUM PRAESENTI DIE, TIBI AEQUE CENTUM SUB CONDICIONE. POST ALIQUANTUM TEMPORIS EXSTITIT CONDICIO, ITA TAMEN, UT EX REDITU EIUS SUMMAE, QUAE TIBI RELICTA EST, NON AMPLIUS QUAM VIGINTI QUINQUE RECIPERET. LEGIS FALCIDIAE RATIO ITA HABENDA ERIT HEREDI, UT VIGINTI QUINQUE CONFERRE EI DEBEAMUS ET AMPLIUS FRUCTUS QUINQUAGINTA MEDII TEMPORIS, QUI VERBI GRATIA EFFICIENT QUINQUE. CUM IGITUR TRIGINTA SINT CONFERENDA, QUIDAM PUTANT QUINA DENA AB UTROQUE NOSTRUM CONFERENDA ESSE, QUOD MINIME VERUM EST. LICET ENIM EANDEM QUANTITATEM ACCEPERIMUS, MANIFESTUM TAMEN EST ALIQUANTO UBERIUS ESSE MEUM LEGATUM. QUARE STATUENDUM ERIT TANTO MINUS IN TUO LEGATO ESSE, QUANTUM EX FRUCTIBUS EIUS HERES PERCEPERIT, SECUNDUM QUOD IN PROPOSITA SPECIE COMPUTATIONEM ITA INIRI OPORTET, UT EX SEPTEM PARTIBUS EGO QUATTUOR, TU TRES CONFERAMUS, QUONIAM QUIDEM QUARTA PARS AMPLIUS IN MEO QUAM IN TUO LEGATO EST. CUM FIDEICOMMISSUM PETERETUR, HERES CONFESSUS EST DEBERE. ARBITER AD RESTITUENDUM DATUS COMPERIT NIHIL DEBERI. QUAESITUM EST, AN POSSIT ABSOLVERE. RESPONDI POSSE INTERESSE, QUA EX CAUSA NIHIL DEBEATUR. NAM SI OB ID, QUOD NULLUM FIDEICOMMISSUM FUERIT, NON DEBERE EUM ABSOLVERE. SI VERO QUIA TESTATOR FORTE SOLVENDO NON ERAT AUT QUOD HERES OMNE SOLUTUM ESSE APUD PRAETOREM DIXERAT ET, CUM CONTROVERSIA ET CONPUTATIO DIFFICILIOR ESSET, ARBITER DATUS FUERIT, SALVO OFFICIO EUM ABSOLUTURUM. HAS ENIM PARTES EIUS ESSE, UT, SI IN COMPUTATIONE NIHIL INVENIATUR, POSSIT ABSOLVERE. SED ET EX SUPERIORE CASU AD PRAETOREM REMITTERE DEBET, UT ABSOLVATUR. SI QUANDO QUIS UXORI SUAE EA, QUAE VIVUS DONAVERAT VOLGARI MODO, LEGET, NON DE ALIIS DONATIONIBUS VIDERI EUM SENTIRE AIT, QUAM DE HIS QUAE IURE VALITURAE NON SUNT. ALIOQUIN ET FRUSTRA LEGATURUS SIT ATQUE SI ITA EXPRIMAT. "QUAE UXORI IURE DONAVERO" VEL ITA. "QUAE UXORI MANUMISSIONIS CAUSA DONAVERO, EA EI LEGO". NAM INUTILE LEGATUM FUTURUM EST. HERES, CUIUS FIDEI COMMISSUM ERAT, UT MIHI FUNDUM AUT CENTUM DARET, FUNDUM TITIO VENDIDIT. CUM ELECTIO EI RELINQUITUR UTRUM MALIT DANDI, UT TAMEN ALTERUM SOLIDUM PRAESTET, PRAETORIS OFFICIO CONVENIRE EXISTIMO, UT, SI PECUNIAM TITIUS OFFERAT, INHIBEAT FUNDI PERSECUTIONEM. ITA ENIM EADEM CAUSA CONSTITUERETUR, QUAE FUTURA ESSET, SI ALIENATUS FUNDUS NON FUISSET, QUANDO ETIAM ADVERSUS IPSUM HEREDEM OFFICIUM PRAETORIS SIVE ARBITRI TALE ESSE DEBERET, UT, SI FUNDUS NON PRAESTARETUR, NEQUE PLURIS NEQUE MINORIS QUAM CENTUM AESTIMARETUR. QUI FILIUM ET NEPOTEM HEREDEM INSTITUERAT, CERTA PRAEDIA QUAEQUE IN HIS MORTIS TEMPORE SUA ESSENT NEPOTI PER FIDEICOMMISSUM DEDERAT EXCEPTO KALENDARIO. MORTIS TEMPORE IN EA ARCA, IN QUA INSTRUMENTA ET CAUTIONES DEBITORUM ERANT, PECUNIA NUMERATA INVENTA EST. PLERISQUE VIDEBATUR VIX VEROSIMILE ESSE, UT TESTATOR DE PECUNIA NUMERATA SENSISSET. EGO AUTEM ILLUD DIGNUM ANIMADVERSIONE EXISTIMABAM, CUM QUIS KALENDARIUM PRAESTARI ALICUI VOLUERIT, UTRUMNE NOMINA DUMTAXAT DEBITORUM PRAESTARI VOLUISSE INTELLEGENDUS EST AN VERO ETIAM PECUNIAM, SI QUA AB HIS EXACTA, EIDEM TAMEN KALENDARIO DESTINATA FUERIT. ET MAGIS PUTO, QUEMADMODUM, SI EXACTAE PECUNIAE ET RURSUS COLLOCATAE ESSENT, PERMUTATIO NOMINUM NON PEREMERET VEL MINUERET FIDEICOMMISSUM, ITA IPSAE QUOQUE PECUNIAE, SI ADHUC KALENDARIO, ID EST NOMINIBUS FACIENDIS DESTINATAE ESSENT, EIDEM FIDEICOMMISSO CEDERE DEBEANT. QUIN ETIAM ULLUD QUOQUE PUTEM DEFENDI POSSE, UT NON MODO A DEBITORIBUS EXACTAE PECUNIAE, SED QUACUMQUE DE CAUSA REDACTAE, EIDEM TAMEN RATIONI FUERINT DESTINATAE, FIDEICOMMISSO CEDANT. EX ASSE HERES INSTITUTUS PARTEM HEREDITATIS MIHI PURE, TIBI SUB CONDICIONE RESTITUERE ROGATUS CUM SUSPECTAM DICERET, POSTULANTE ME ADIT ET MIHI TOTAM EX SENATUS CONSULTO RESTITUIT. QUANDOQUE CONDICIO EXTITERIT, AN FRUCTUS PARTIS TUAE RESTITUERE TIBI DEBEAM, NON IMMERITO DUBITABATUR. ET PLERISQUE PLACET NON ESSE EOS PRAESTANDOS, QUIA NEC AB HEREDE PRAESTARENTUR, SI SUA SPONTE ADISSET, SUFFICIAT AUTEM IUS TUUM TIBI INTEGRUM CONSERVARI, NON ETIAM MELIOREM CONDICIONEM TUAM FIERI. IDEM TAMEN EXISTIMABANT, SI EX ASSE HERES INSTITUTUS MIHI QUADRANTEM PURE, TIBI AEQUE QUADRANTEM SUB CONDICIONE RESTITUERE ROGATUS SIT ET, CUM SUSPECTAM HEREDITATEM DICERET, COGENTE ME ADIT, QUANDOQUE CONDICIO EXSTITERIT, SEMISSEM TIBI ESSE RESTITUENDUM. SED NEC LEGE FALCIDIA IN PROPOSITA SPECIE USURUM ME PUTO, QUAMVIS SCRIPTUS HERES, SI SPONTE ADISSET, UTERETUR. ET IDEO NON POTEST VIDERI BONI VIRI ARBITRATU LITEM DEFENDERE IS, QUI ACTOREM FRUSTRANDO EFFICIAT, NE AD EXITEM CONTROVERSIA DEDUCANTUR. AD DUAS RES PETENDAS PROCURATOR DATUS SI UNAM REM PETAT, EXCEPTIONE NON EXCLUDITUR ET REM IN IUDICIUM DEDUCIT. SI ITA QUIS STIPULETUR. "SIVE NAVIS EX ASIA VENERIT SIVE TITIUS CONSUL FACTUS FUERIT", UTRA PRIUS CONDICIO EXSTITISSET, STIPULATIO COMMITTETUR ET AMPLIUS COMMITTI NON POTEST. SED ENIM CUM EX DUABUS DISIUNCTIVIS CONDICIONIBUS ALTERA DEFECERIT, NECESSE EST, UT EA, QUAE EXSTITERIT, STIPULATIONEM COMMITTAT. HAEC STIPULATIO "QUAMDIU RES NON DEFENDATUR", SIMUL ATQUE DEFENDI COEPERIT AUT DEFENDI DEBERE DESIERIT, RESOLVITUR. PATER DOTEM A SE DATAM ABSENTE FILIA PETIT ET RATAM REM HABITURAM EAM CAVIT. EA PRIUS QUAM RATUM HABERET, MORTUA EST. NEGAVIT COMMITTI STIPULATIONEM, QUIA ET SI VERUM SIT RATUM EAM NON HABUISSE, NIHIL TAMEN MARITI INTERSIT DOTEM RESTITUI, COM PATRI ETIAM MORTUA FILIA SALVA ESSE DOS DEBEAT. PROCURATOR CUM AB EO AES ALIENUM EXEGERAT, QUI TEMPORE LIBERARETUR, RATAM REM DOMINUM HABITURUM CAVIT. DEINDE POST TEMPUS LIBERATO IAM DEBITORE DOMINUS RATAM REM HABET. POSSE DEBITOREM AGERE CUM PROCURATORE EXISTIMAVIT, CUM IAM DEBITOR LIBERATUS SIT. ARGUMENTUM REI, QUOD, SI NULLA STIPULATIO INTERPOSITA SIT, CONDICTIO LOCUM ADVERSUS PROCURATOREM HABITURA SIT. IN LOCUM AUTEM CONDICTIONIS INTERPONI STIPULATIONEM. CUM EIUSDEM GENERIS PLURES RES SIMUL VENEANT, VELUTI COMOEDI VEL CHORUS, REFERRE AIT, IN UNIVERSOS AN IN SINGULOS PRETIUM CONSTITUATUR, UT SCILICET INTERDUM UNA, INTERDUM PLURES VENDITIONES CONTRACTAE INTELLEGANTUR. QUOD VEL EO QUAERI PERTINERE, UT, SI QUIS EORUM FORTE MORBOSUS VEL VITIOSUS SIT, VEL OMNES SIMUL REDHIBEANTUR. INTERDUM ETSI IN SINGULA CAPITA PRETIUM CONSTITUTUM SIT, TAMEN UNA EMPTIO EST, UT PROPTER UNIUS VITIUM OMNES REDHIBERI POSSINT VEL DEBEANT, SCILICET CUM MANIFESTUM ERIT NON NISI OMNES QUEM EMPTURUM VEL VENDITURUM FUISSE, UT PLERUMQUE CIRCA COMOEDOS VEL QUADRIGAS VEL MULAS PARES ACCIDERE SOLET, UT NEUTRI NON NISI OMNES HABERE EXPEDIAT. * NON TAMEN EI CONSEQUENS ESSE, UT ET, SI IPSI DOMINO NUPTURA IN DOTEM EUM DEDERIT, COMMITTI STIPULATIONEM DICAMUS, QUAMVIS AEQUE INDOTATA MULIER FUTURA SIT, QUANIAM QUIDEM, ETIAMSI VERUM SIT HABERE EI NON LICERE SERVUM, ILLUD TAMEN VERUM NON SIT IUDICIO EUM EVICTUM ESSE. EX EMPTO TAMEN CONTRA VENDITOREM MULIER HABET ACTIONEM. FUNDUM, CUIUS USUS FRUCTUS ATTII ERAT, MIHI VENDIDISTI NEC DIXISTI USUM FRUCTUM ATTII ESSE. HUNC EGO MAEVIO DETRACTO USU FRUCTU TRADIDI. ATTIO CAPITE MINUTO NON AD ME, SED AD PROPRIETATEM USUM FRUCTUM REDIRE AIT, NEQUE ENIM POTUISSE CONSTITUI USUM FRUCTUM EO TEMPORE, QUO ALIENATUS ESSET. SED POSSE ME VENDITOREM TE DE EVICTIONE CONVENIRE, QUIA AEQUUM SIT EANDEM CAUSAM MEAM ESSE, QUAE FUTURA ESSET, SI TUNC USUS FRUCTUS ALIENUS NON FUISSET. SI PER ALIENUM FUNDUM MIHI VIAM CONSTITUERIS, EVICTIONIS NOMINE TE OBLIGARI AIT. ETENIM QUO CASU, SI PER PROPRIUM CONSTITUENTIS FUNDUM CONCESSA ESSET VIA, RECTE CONSTITUERETUR, EO CASU, SI PER ALIENUM CONCEDERETUR, EVICTIONIS OBLIGATIONEM CONTRAHIT. CUM TIBI STICHUM VENDEREM, DIXI EUM STATULIBERUM ESSE SUB HAC CONDICIONE MANUMISSUM "SI NAVIS EX ASIA VENERIT", IS AUTEM "SI TITIUS CONSUL FACTUS FUERIT" MANUMISSUS ERAT. QUAEREBATUR, SI PRIUS NAVIS EX ASIA VENERIT AC POST TITIUS CONSUL FIAT ATQUE ITA IN LIBERTATEM EVICTUS SIT, AN EVICTIONIS NOMINE TENEATUR. RESPONDIT NON TENERI EUM. ETENIM DOLO MALO EMPTOREM FACERE, CUM PRIUS EXSTITERIT EA CONDICIO, QUAM EVICTIONIS NOMINE EXSOLVERIT. ITEM SI POST BIENNIUM LIBERUM FORE DIXI, QUI POST ANNUM LIBERTATEM ACCEPERIT, ET POST BIENNIUM IN LIBERTATE EVINCATUR, VEL DECEM DARE IUSSUM DIXERIM QUINQUE ET IS DECEM DATIS AD LIBERTATEM PERVENERIT, MAGIS ESSE, UT HIS QUOQUE CASIBUS NON TENEAR. FUNDUS MIHI TECUM COMMUNIS EST. PARTEM TUAM MIHI TRADIDISTI ET AD EUNDEM VIAM PER VICINUM TUUM PROPRIUM. RECTE EO MODO SERVITUTEM CONSTITUTAM AIT NEQUE QUOD DICI SOLEAT PER PARTES NEC ADQUIRI NEC IMPONI SERVITUTES POSSE ISTO CASU LOCUM HABERE. HIC ENIM NON PER PARTEM SERVITUTEM ADQUIRI, UTPOTE CUM IN ID TEMPUS ADQUIRATUR, QUO PROPRIUS MEUS FUNDUS FUTURUS SIT. ET GENERALITER SI ALIENI SERVI NOMINE, QUI TIBI IUSTAM SERVITUTEM SERVIRET, NOXALI TECUM EGERIM TUQUE EUM MIHI NOXAE DEDERIS. SIVE ME POSSIDENTE DOMINUS EUM VINDICET, EXCEPTIONE DOLI MALI, NISI LITIS AESTIMATIONEM OFFERAT, EUM SUMMOVERE POSSUM, SIVE IPSE POSSIDEAT, PUBLICIANA MIHI DATUR, ET ADVERSUS EXCIPIENTEM "SI DOMINUS EIUS SIT" UTILEM MIHI REPLICATIONEM DOLI MALI PROFUTURAM ET SECUNDUM HAEC USU QUOQUE ME CAPTURUM, QUAMVIS SCIENS ALIENUM POSSIDEAM. ALIOQUIN SI ALITER CONSTITUATUR, FUTURUM, UT SUMMA INIQUITATE BONAE FIDEI POSSESSOR ADFICIATUR, SI, CUM IPSO IURE NOXALIS ACTIO ADVERSUS EAM COMPETIT, NECESSITAS EI IMPONATUR, UT LITIS AESTIMATIONEM SUFFERAT. EADEMQUE DICENDA SUNT ET SI, CUM AB EO NON DEFENDERETUR, IUSSU PRAETORIS EUM DUXERIM, QUONIAM ISTO QUOQUE CASU IUSTAM CAUSAM POSSIDENDI HABEO. SI CONVENERIT, UT ALIUS PRAETOR, QUAM CUIUS IURISDICTIO ESSET, IUS DICERET ET PRIUSQUAM ADIRETUR MUTATA VOLUNTAS FUERIT, PROCUL DUBIO NEMO COMPELLETUR EIUSMODI CONVENTIONI STARE. MANDASTI FILIO MEO, UT TIBI FUNDUM EMERET. QUOD CUM COGNOVISSEM, IPSE EUM TIBI EMI. PUTO REFERRE, QUA MENTE EMERIM. NAM SI PROPTER EA, QUAE TIBI NECESSARIA ESSE SCIREM, ET TE EIUS VOLUNTATIS ESSE, UT EMPTUM HABERE VELLES, AGEMUS INTER NOS NEGOTIORUM GESTORUM, SICUT AGEREMUS, SI AUT NULLUM OMNINO MANDATUM INTERCESSISSET, AUT TITIO MANDASSES ET EGO, QUIA PER ME COMMODIUS NEGOTIUM POSSIM CONFICERE, EMISSEM. SI VERO PROPTEREA EMERIM, NE FILIUS MANDATI IUDICIO TENEATUR, MAGIS EST, UT EX PERSONA EIUS ET EGO TECUM MANDATI AGERE POSSIM ET TU MECUM ACTIONEM HABEAS DE PECULIO, QUIA ET SI TITIUS ID MANDATUM SUSCEPISSET ET, NE EO NOMINE TENERETUR, EGO EMISSEM, AGEREM CUM TITIO NEGOTIORUM GESTORUM, ET ILLE TECUM ET TU CUM ILLO MANDATI. IDEM EST, ET SI FILIO MEO MANDAVERIS, UT PRO TE FIDEIUBERET, ET EGO PRO TE FIDEIUSSERIM. SI PROPONATUR TE TITIO MANDASSE, UT PRO TE FIDEIUBERET, MEQUE, QUOD IS ALIQUA DE CAUSA IMPEDIRETUR QUO MINUS FIDEIUBERET, LIBERANDAE FIDEI EIUS CAUSA FIDEIUSSISSE, NEGOTIORUM GESTORUM MIHI COMPETIT ACTIO. ETENIM QUODCUMQUE SERVUS ITA GERIT, VOLUNTATE DOMINI GERERE INTELLEGENDUS EST. ET MAGIS HOC APPAREBIT, SI AUT DE INSTITORIA ACTIONE QUAERATUR, AUT SI PROPONATUR MAIOREM ANNIS VIGINTI QUINQUE NEGOTIUM ALIQUOD GERENDUM MINORI MANDASSE ET ILLUM IN EA RE DECEPTUM ESSE. SED POSTQUAM SOCIUS SERVI COMMUNIS NOMINE DE PECULIO IN SOLIDUM DAMNATUS ESSET, SI APUD SOCIUM RES PECULIARES INTERCIDANT, NIHILO MINUS UTILE ERIT IUDICIUM COMMUNI DIVIDUNDO AD RECIPERANDAM PARTEM PECUNIAE. ALIOQUIN INIQUUM FORE, SI TOTA EA RES AD DAMNUM EIUS QUI IUDICIUM ACCEPERIT PERTINEAT, CUM UTRIUSQUE DOMINI PERICULUM IN REBUS PECULIARIBUS ESSE DEBEAT. NAM ET EUM, QUI MANDATU DOMINI DEFENSIONEM SERVI SUSCEPIT, OMNE QUOD BONA FIDE PRAESTITERIT SERVATURUM, QUAMVIS PECULIUM POSTEA INTERCIDERIT. HAEC ITA, SI NEUTRIUS CULPA INTERVENERIT. ETENIM DOMINUM, CUM QUO DE PECULIO AGITUR, SI PARATUS SIT REBUS PECULIARIBUS PETITORI CEDERE, EX CAUSA AUDIENDUM PUTAVIT, SCILICET SI SINE DOLO MALO ET FRUSTRATIONE ID FACIAT. PATER CUM FILIAE SUAE NOMINE DOTEM DARET, PACTUS EST, UT MORTUA FILIA UNO PLURIBUSVE LIBERIS SUPERSTITIBUS DEDUCTA PARTE TERTIA RELIQUA DOS SIBI AUT POST MORTEM SUAM ILLI AUT ILLI FILIIS QUOS IN POTESTATE HABEBAT REDDATUR. DEINDE HAEC ITA FIERI STIPULATUS EST. POST MORTEM EIUS MULIER IN MATRIMONIO DECESSERAT RELICTIS FILIIS. QUAESITUM EST, AN EX STIPULATIONE DUAS PARTES ILLI PETERE POSSINT. RESPONDI POSSE. ETENIM VIM EIUS STIPULATIONIS HANC ESSE, UT, SI IN MATRIMONIO MORTUA ESSET, DOS PATRI REDDERETUR, ET PERINDE HABENDUM, AC SI TALIS STIPULATIO INTERPOSITA FUISSET. "SI NAVIS EX ASIA VENERIT, MIHI AUT POST MORTEM MEAM LUCIO TITIO DARI SPONDES". NAM ET SI POST MORTEM STIPULATORIS NAVIS VENISSET, HEREDI DEBERI. QUAESITUM EST, SI IS, CUI LIBER HOMO BONA FIDE SERVIRET, DECESSERIT EIQUE IS HERES EXTITERIT, QUI LIBERUM EUM ESSE SCIAT, AN ALIQUID PER EUM ADQUIRAT. NON ESSE AIT, UT HIC BONA FIDE POSSESSOR VIDEATUR, QUANDO SCIENS LIBERUM POSSIDERE COEPERIT, QUIA ET SI FUNDUM SUUM QUIS LEGAVERIT, HERES, QUI EUM LEGATUM ESSE SCIAT, PROCUL DUBIO FRUCTUS EX EO SUOS NON FACIET. ET MULTO MAGIS SI TESTATOR EUM ALIENUM BONA FIDE EMPTUM POSSEDIT. ET CIRCA SERVORUM IGITUR OPERAM AC MINISTERIUM EANDEM RATIONEM SEQUENDAM, UT, SIVE PROPRII SIVE ALIENI VEL LEGATI VEL MANUMISSI TESTAMENTO FUERINT, NIHIL PER EOS HEREDIBUS, QUI MODO EORUM ID NON IGNORARENT, ADQUIRATUR. ETENIM SIMUL HAEC FERE CEDERE, UT, QUO CASU FRUCTUS PRAEDIORUM CONSUMPTOS SUOS FACIAT BONA FIDE POSSESSOR, EODEM PER SERVUM EX OPERA ET EX RE IPSIUS EI ADQUIRATUR. SI DE EO FUNDO, QUEM, CUM POSSIDEREM, PIGNORI TIBI DEDI, SERVUS TUUS TE DEICIAT, ADHUC TE POSSIDERE AIT, QUONIAM NIHILO MINUS PER IPSUM SERVUM POSSESSIONEM RETINEAS. SI FORTE COLONUS, PER QUEM DOMINUS POSSIDERET, DECESSISSET. PROPTER UTILITATEM RECEPTUM EST, UT PER COLONUM POSSESSIO ET RETINERETUR ET CONTINERETUR. QUO MORTUO NON STATIM DICENDUM EAM INTERPELLARI, SED TUNC DEMUM, CUM DOMINUS POSSESSIONEM APISCI NEGLEXERIT. ALUID EXISTIMANDUM AIT, SI COLONUS SPONTE POSSESSIONE DISCESSERIT. SED HAEC ITA ESSE VERA, SI NEMO EXTRANEUS EAM REM INTERIM POSSEDERIT, SED SEMPER IN HEREDITATE COLONI MANSERIT. SERVUM TUUM A TITIO BONA FIDE EMI ET TRADITUM POSSEDI, DEINDE CUM COMPERISSEM TUUM ESSE, NE EUM PETERES, CELARE COEPI. NON IDEO MAGIS HOC TEMPORE CLAM POSSIDERE VIDERI ME AIT. NAM RETRO QUOQUE, SI SCIENS TUUM SERVUM NON A DOMINO EMERIM ET, CUM CLAM EUM POSSIDERE COEPISSEM, POSTEA CERTIOREM TE FECERIM, NON IDEO DESINERE ME CLAM POSSIDERE. SI SERVUM MEUM BONAE FIDEI EMPTORI CLAM ABDUXERIM, RESPONDIT NON VIDERI ME CLAM POSSIDERE, QUIA NEQUE PRECARII ROGATIONE NEQUE CONDUCTIONE SUAE REI DOMINUM TENERI ET NON POSSE CAUSAM CLANDESTINAE POSSESSIONIS AB HIS DUABUS CAUSIS SEPARARI. QUOD VOLGO TRADITUM EST EUM, QUI EXISTIMAT SE QUID EMISSE NEC EMERIT, NON POSSE PRO EMPTORE USUCAPERE, HACTENUS VERUM ESSE AIT, SI NULLAM IUSTAM CAUSAM EIUS ERRORIS EMPTOR HABEAT. NAM SI FORTE SERVUS VEL PROCURATOR, CUI EMENDAM REM MANDASSET, PERSUASERIT EI SE EMISSE ATQUE ITA TRADIDERIT, MAGIS ESSE, UT USUCAPIO SEQUATUR. ANCILLA FUGITIVA QUEMADMODUM SUI FURTUM FACERE INTELLEGITUR, ITA PARTUM QUOQUE CONTRECTANDO FURTIVUM FACIT. TRAIECTICIAE PECUNIAE NOMINE, SI AD DIEM SOLUTA NON ESSET, POENA (UTI ADSOLET) OB OPERAS EIUS QUI EAM PECUNIAM PETERET IN STIPULATIONEM ERAT DEDUCTA. IS QUI EAM PECUNIAM PETEBAT PARTE EXACTA PETERE DESIERAT, DEINDE INTERPOSITO TEMPORE INTERPELLARE INSTITUERAT. CONSULTUS RESPONDIT EIUS QUOQUE TEMPORIS, QUO INTERPELLATUS NON ESSET, POENAM PETI POSSE. AMPLIUS ETIAMSI OMNINO INTERPELLATUS NON ESSET. NEC ALITER NON COMMITTI STIPULATIONEM, QUAM SI PER DEBITOREM NON STETISSET, QUO MINUS SOLVERET. ALIOQUIN DICENDUM ET SI IS, QUI INTERPELLARE COEPISSET, VALETUDINE IMPEDITUS INTERPELLARE DESISSET, POENAM NON COMMITTI. DE ILLO SANE POTEST DUBITARI, SI INTERPELLATUS IPSE MORAM FECERIT, AN, QUAMVIS PECUNIAM POSTEA OFFERAT, NIHILO MINUS POENA COMMITTATUR. ET HOC RECTIUS DICITUR. NAM ET SI ARBITER EX COMPROMISSO PECUNIAM CERTO DIE DARE IUSSERIT NEQUE PER EUM, QUI DARE IUSSUS SIT, STETERIT, NON COMMITTI POENAM RESPONDIT. ADEO UT ET ILLUD SERVIUS RECTISSIME EXISTIMAVERIT, SI QUANDO DIES, QUA PECUNIA DARETUR, SENTENTIA ARBITRI CONPREHENSA NON ESSE, MODICUM SPATIUM DATUM VIDERI. HOC IDEM DICENDUM ET CUM QUID EA LEGE VENIERIT, UT, NISI AD DIEM PRETIUM SOLUTUM FUERIT, INEMPTA RES FIAT. HUIUSMODI STIPULATIO INTERPOSITA EST. "SI TITIUS CONSUL FACTUS FUERIT, TUM EX HAC DIE IN ANNOS SINGULOS DENA DARI SPONDES." POST TRIENNIUM CONDICIO EXSTITIT. AN HUIUS TEMPORIS NOMINE AGI POSSIT, NON IMMERITO DUBITABITUR. RESPONDIT EAM STIPULATIONEM UTILEM ESSE ITA, UT IN EA EORUM QUOQUE ANNORUM, QUI ANTE IMPLETAM CONDICIONEM INTERCESSERINT, PRAESTATIO IN ID TEMPUS COLLATA INTELLEGATUR, UT SENTENTIA EIUS SIT TALIS. TUNC CUM TITIUS CONSUL FACTUS FUERIT, IN ANNOS SINGULOS, ETIAM PRAETERITI TEMPORIS HABITA RATIONE, DENA PRAESTENTUR. QUAESITUM EST, SI, CUM IN ANNOS DECEM PROXIMOS USUM FRUCTUM DE TE DARI STIPULATUS ESSEM, PER TE STETERIT QUO MINUS DARES ET QUINQUENNIUM TRANSIERIT, QUID IURIS SIT. ITEM SI STICHI DECEM ANNORUM PROXIMORUM OPERAS DE TE DARI STIPULATUS SIM ET SIMILITER QUINQUENNIUM PRAETERIIT. RESPONDIT EIUS TEMPORIS USUM FRUCTUM ET OPERAS RECTE PETI, QUOD PER TE TRANSACTUM EST QUO MINUS DARENTUR. SI QUIS STIPULATUS SIT IN ANNOS SINGULOS, QUOAD IN ITALIA ESSET VEL IPSE VEL PROMISSOR, ET ALTERUTER REI PUBLICAE CAUSA ABESSE COEPERIT, OFFICIUM PRAETORIS EST INTRODUCERE UTILEM ACTIONEM, VIDELICET NE CUI OFFICIUM PUBLICUM VEL DAMNO VEL COMPENDIO SIT. EADEM DICEMUS ET SI ITA CONCEPTA STIPULATIO FUERIT. "SI QUINQUENNIO PROXIMO ROMAE FUERIT", VEL ITA. "SI ROMAE NON FUERIT, CENTUM DARE SPONDES". CUM QUIS SIBI AUT TITIO DARI STIPULATUS SIT, MAGIS ESSE AIT, UT ITA DEMUM RECTE TITIO SOLVI DICENDUM SIT, SI IN EODEM STATU MANEAT, QUO FUIT, CUM STIPULATIO INTERPONERETUR. CETERUM SIVE IN ADOPTIONEM SIVE IN EXILIUM IERIT VEL AQUA ET IGNI EI INTERDICTUM VEL SERVUS FACTUS SIT, NON RECTE EI SOLVI DICENDUM. TACITE ENIM INESSE HAEC CONVENTIO STIPULATIONI VIDETUR "SI IN EADEM CAUSA MANEAT". SI DEBITOREM MEUM IUSSERIM TITIO SOLVERE, DEINDE TITIUM VETUERIM ACCIPERE ET DEBITOR IGNORANS SOLVERIT, ITA EUM LIBERARI EXISTIMAVIT, SI NON EA MENTE TITIUS NUMMOS ACCEPERIT, UT EOS LUCRETUR. ALIOQUIN, QUONIAM FURTUM EORUM SIT FACTURUS, MANSUROS EOS DEBITORIS ET IDEO LIBERATIONEM QUIDEM IPSO IURE NON POSSE CONTINGERE DEBITORI, EXCEPTIONE TAMEN EI SUCCURRI AEQUUM ESSE, SI PARATUS SIT CONDICTIONEM FURTIVAM, QUAM ADVERSUS TITIUM HABET, MIHI PRAESTARE. SICUTI SERVATUR, CUM MARITUS UXORI DONATURUS DEBITOREM SUUM IUBEAT SOLVERE. NAM IBI QUOQUE, QUIA NUMMI MULIERIS NON FIUNT, DEBITOREM NON LIBERARI, SED EXCEPTIONE EUM ADVERSUS MARITUM TUENDUM ESSE, SI CONDICTIONEM, QUAM ADVERSUS MULIEREM HABET, PRAESTET. FURTI TAMEN ACTIONEM IN PROPOSITO MIHI POST DIVORTIUM COMPETITURAM, QUANDO MEA INTERSIT INTERCEPTOS NUMMOS NON ESSE. SI IS, APUD QUEM REM DEPOSUERIS, APUD ALIUM EAM DEPONAT ET ILLE DOLO QUID ADMISERIT, OB DOLUM EIUS, APUD QUEM POSTEA SIT DEPOSITUM, EATENUS EUM TENERI APUD QUEM TU DEPOSUERIS, UT ACTIONES SUAS TIBI PRAESTET. DE PECULIO CUM DOMINO ACTUM EST. IS DAMNATUS SOLVIT. ET FIDEIUSSORES PRO SERVO ACCEPTOS LIBERARI RESPONDIT. EANDEM ENIM PECUNIAM IN PLURES CAUSAS SOLVI POSSE ARGUMENTUM ESSE, QUOD, CUM IUDICATUM SOLVI SATISDATUM EST ET DAMNATUS REUS SOLVAT, NON SOLUM ACTIONE IUDICATI, SED ETIAM EX STIPULATU ET IPSE ET FIDEIUSSORES LIBERENTUR. ET MAGIS SIMILE ESSE, QUOD, CUM POSSESSOR HEREDITATIS EXISTIMANS SE HEREDEM ESSE SOLVERIT, HERES NON LIBERETUR. TUNC ENIM PROPTEREA ID EVENIRE, QUOD ILLE SUO NOMINE INDEBITAM PECUNIAM DANDO REPETITIONEM EIUS HABERET. QUI HOMINEM PROMISIT SI STATULIBERUM SOLVAT, MAGIS PUTO NON ESSE EXSPECTANDAM CONDICIONEM. SED ET CREDITOREM AGERE POSSE ET ILLI CONDICTIONEM COMPETERE. QUOD SI INTERIM CONDICIO DEFECERIT, LIBERATUR, PERINDE ATQUE SI QUIS PENDENTE CONDICIONE SOLVIT PER ERROREM ET ANTEQUAM CONDICERET, CONDICIO EXSTITERIT. ILLUD NULLO MODO DICI CONVENIET, SI MORTUO STICHO CONDICIO DEFICIAT, LIBERARI DEBITOREM, QUAMVIS, SI VIVENTE EO DEFECERIT, LIBERARETUR, QUANDO ISTO CASU NULLO TEMPORE PERFECTE HOMINEM MEUM FECERIS. ALIOQUIN PROPE ERIT, UT ETIAM, SI EUM SERVUM, IN QUO USUS FRUCTUS ALIENUS EST, MIHI SOLVERIS ISQUE USU FRUCTU MANENTE DECESSERIT, EA SOLUTIONE LIBERATUS VIDEARIS. QUOD NULLO MODO PROBANDUM EST, SICUTI SI COMMUNEM SOLVISSES ISQUE DECESSISSET. SI QUIS PRO EO REVERSO FIDEIUSSERIT, QUI, CUM REI PUBLICAE CAUSA ABESSET, ACTIONE QUA LIBERATUS SIT, DEINDE ANNUS PRAETERIERIT, AN FIDEIUSSOR LIBERETUR. QUOD IULIANO NON PLACEBAT, ET QUIDEM SI CUM FIDEIUSSORE EXPERIUNDI POTESTAS NON FUIT. SED HOC CASU IN IPSUM FIDEIUSSOREM EX EDICTO ACTIONEM RESTITUI DEBERE, QUEMADMODUM IN EUM FIDEIUSSOREM, QUI HOMINEM PROMISSUM OCCIDIT. QUI PRO TE APUD TITIUM FIDEIUSSERAT, PIGNUS IN SUAM OBLIGATIOTIONEM DEDIT. POST IDEM HEREDEM TE INSTITUIT. QUAMVIS EX FIDEIUSSORIA CAUSA NON TENEARIS, NIHILO MINUS TAMEN PIGNUS OBLIGATUM MANEBIT. AT SI IDEM ALIUM FIDEIUSSOREM DEDERIT ATQUE ITA HEREDEM TE INSTITUERIT, RECTIUS EXISTIMARI AIT SUBLATA OBLIGATIONE EIUS, PRO QUO FIDEIUSSUM SIT, EUM QUOQUE QUI FIDEIUSSERIT LIBERARI. HERES A DEBITORE HEREDITARIO FIDEIUSSOREM ACCEPIT, DEINDE HEREDITATEM EX TREBELLIANO RESTITUIT. FIDEIUSSORIS OBLIGATIONEM IN SUO STATU MANERE AIT IDEMQUE IN HAC CAUSA SERVANDUM, QUOD SERVARETUR, CUM HERES, CONTRA QUEM EMANCIPATUS FILIUS BONORUM POSSESSIONEM ACCEPIT, FIDEIUSSOREM ACCEPIT. IDEOQUE IN UTRAQUE SPECIE TRANSEUNT ACTIONES. NON EST NOVUM, UT FIDEIUSSOR DUABUS OBLIGATIONIBUS EIUSDEM PECUNIAE NOMINE TENEATUR. NAM SI IN DIEM ACCEPTUS MOX PURE ACCIPIATUR, EX UTRAQUE OBLIGATUR, ET SI FIDEIUSSOR CONFIDEIUSSORI HERES EXSTITERIT, IDEM ERIT. SERVO TUO PECUNIAM CREDIDI. EUM TU MANUMISISTI. DEINDE EUNDEM FIDEIUSSOREM ACCEPI. SI QUIDEM IN EAM OBLIGATIONEM FIDEIUBEAT, QUAE ADVERSUS TE INTRA ANNUM SIT, OBLIGARI EUM AIT. SIN VERO IN NATURALEM SUAM, POTIUS UT NIHIL AGATUR. NON ENIM INTELLEGI POSSE, UT QUIS PRO SE FIDEIUBENDO OBLIGETUR. QUOD SI HIC SERVUS MANUMISSUS FIDEIUSSORI SUO HERES EXISTAT, DURARE CAUSAM FIDEIUSSIONIS PUTAVIT ET TAMEN NIHILO MINUS NATURALEM OBLIGATIONEM MANSURAM, UT, SI OBLIGATIO CIVILIS PEREAT. SOLUTUM REPETERE NON POSSIT. NEC HIS CONTRARIUM ESSE, QUOD, CUM REUS FIDEIUSSORI HERES EXISTAT, FIDEIUSSORIA OBLIGATIO TOLLATUR, QUIA TUNC DUPLEX OBLIGATIO CIVILIS CUM EODEM ESSE NON POTEST. RETRO QUOQUE SI FIDEIUSSOR SERVO MANUMISSO HERES EXSTITERIT, EADEM ADVERSUS EUM OBLIGATIO MANET, QUAMVIS ET NATURALITER TENEATUR NEC PRO SE QUIS FIDEIUBERE POSSIT. QUOD SI STIPULATOR REUM HEREDEM INSTITUERIT, OMNIMODO FIDEIUSSORIS OBLIGATIONEM PEREMIT, SIVE CIVILIS SIVE TANTUM NATURALIS IN REUM FUISSET, QUONIAM QUIDEM NEMO POTEST APUD EUNDEM PRO IPSO OBLIGATUR ESSE. QUOD SI IDEM STIPULATOR FIDEIUSSOREM HEREDEM SCRIPSERIT, PROCUL DUBIO SOLAM FIDEIUSSORIS OBLIGATIONEM PEREMIT. ARGUMENTUM REI, QUOD, SI POSSESSIO RERUM DEBITORIS DATA SIT CREDITORI, AEQUE DICENDUM EST FIDEIUSSOREM MANERE OBLIGATUM. CUM ET TU ET TITIUS EIUSDEM PECUNIAE REI ESSETIS, EUM, QUI PRO TE FIDEIUSSIT, POSSE ET PRO TITIO FIDEIUBERE RESPONDIT, QUAMVIS EANDEM PECUNIAM EIDEM DEBITURUS SIT. NEC TAMEN INANEM EAM CREDITORI FUTURAM. NONNULLIS ENIM CASIBUS EMOLUMENTUM HABITURAM, VELUTI SI EI, PRO QUO ANTE FIDEIUSSISSET, HERES EXISTAT. TUNC ENIM CONFUSA PRIMA OBLIGATIONE POSTERIOREM DURATURAM. CUM FIDEIUSSOR REO STIPULANDI HERES EXSTITERIT, QUAERITUR, AN, QUASI IPSE A SE EXEGERIT, HABEAT ADVERSUS REUM MANDATI ACTIONEM, RESPONDIT, CUM REUS OBLIGATUS MANEAT, NON POSSE INTELLEGI IPSUM A SE FIDEIUSSOREM PECUNIAM EXEGISSE. ITAQUE EX STIPULATU POTIUS QUAM MANDATI AGERE DEBEBIT. SI HEREDITATEM MIHI LUCII TITII VENDIDERIS AC POST DEBITORI EIUSDEM HERES EXISTAS, ACTIONE EX EMPTO TENEBERIS. QUOD SIMPLICIUS ETIAM IN ILLA PROPOSITIONE PROCEDIT, CUM QUIS IPSE CREDITORI SUO HERES EXSTITIT ET HEREDITATEM VENDIDIT. QUAE DOTIS NOMINE CERTAM PECUNIAM PROMISERAT, QUOSDAM ADHIBUERAT, QUI STIPULARENTUR PARTEM DOTIS DISTRACTO MATRIMONIO SIBI SOLVI. EA NULLA DATA DOTE OBIERAT EODEM MARITO SUO HEREDE RELICTO. IS DAMNOSAM HEREDITATEM EIUS ADIERAT. NIHILO MINUS STIPULATORIBUS TENEBITUR, QUONIAM ADEUNDO HEREDITATEM DEBITRICIS INTELLEGERETUR SECUM PENSASSE. NEC AD REM PERTINERE, QUOD SOLVENDO NON ESSET HEREDITAS, QUANDO CETERIS ETIAM CREDITORIBUS TENEATUR. EIUS, QUI IN PROVINCIA STICHUM SERVUM KALENDARIO PRAEPOSUERAT, ROMAE TESTAMENTUM RECITATUM ERAT, QUO IDEM STICHUS LIBER ET EX PARTE HERES ERAT SCRIPTUS. QUI STATUS SUI IGNARUS PECUNIAS DEFUNCTI AUT EXEGIT AUT CREDIDIT, UT INTERDUM STIPULARETUR ET PIGNORA ACCIPERET. CONSULEBATUR QUID DE HIS IURIS ESSET. PLACEBAT DEBITORES QUIDEM EI QUI SOLVISSENT LIBERATOS ESSE, SI MODO IPSI QUOQUE IGNORASSENT DOMINUM DECESSISSE. EARUM AUTEM SUMMARUM NOMINE, QUAE AD STICHUM PERVENISSENT, FAMILIAE ERCISCUNDAE QUIDEM ACTIONEM NON COMPETERE COHEREDIBUS, SED NEGOTIORUM GESTORUM DARI DEBERE. QUAS VERO PECUNIAS IPSE CREDIDISSET, EAS NON EX MAIORE PARTE, QUAM EX QUA IPSE HERES SIT, ALIENATAS ESSE. NAM ET SI TIBI IN HOC DEDERIM NUMMOS, UT EOS STICHO CREDAS, DEINDE MORTUO ME IGNORANS DEDERIS, ACCIPIENTIS NON FACIES. NEQUE ENIM SICUT ILLUD RECEPTUM EST, UT DEBITORES SOLVENTES EI LIBERENTUR, ITA HOC QUOQUE RECEPTUM, UT CREDENDO NUMMOS ALIENARET. QUARE SI NULLA STIPULATIO INTERVENISSET, NEQUE UT CREDITAM PECUNIAM PRO PARTE COHEREDIS PETI POSSE NEQUE PIGNORA TENERI. QUOD SI STIPULATUS QUOQUE ESSET, REFERRET, QUEMADMODUM STIPULATUS ESSET. NAM SI NOMINATIM FORTE TITIO DOMINO SUO MORTUO IAM DARI STIPULATUS SIT, PROCUL DUBIO INUTILITER ESSET STIPULATUS. QUOD SI SIBI DARI STIPULATUS ESSET, DICENDUM HEREDITATI EUM ADQUISISSE. SICUT ENIM NOBISMET IPSIS EX RE NOSTRA PER EOS, QUI LIBERI VEL ALIENI SERVI BONA FIDE SERVIANT, ADQUIRATUR, ITA HEREDITATI QUOQUE EX RE HEREDITARIA ADQUIRI. POST ADITAM VERO A COHEREDIBUS HEREDITATEM NON AEQUE IDEM DICI POTEST, UTIQUE SI SCIERINT EAM SIBI COHEREDEM DATUM, QUONIAM TUNC NON POSSUNT VIDERI BONAE FIDEI POSSESSORES ESSE, QUI NEC POSSIDENDI ANIMUM HABERENT. QUOD SI PROPONATUR COHEREDES EIUS ID IGNORASSE, QUOD FORTE IPSI QUOQUE EX NECESSARIIS FUERINT, POTEST ADHUC IDEM RESPONDERI. QUO QUIDEM CASU ILLUD EVENTARUM, UT, SI SUAE CONDICIONIS COHEREDIS ISTE SERVUS HABEAT, INVICEM BONA FIDE SERVIRE VIDEANTUR. NIHIL REFERT, UTRUMNE AB INITIO SINE CAUSA QUID DATUM SIT AN CAUSA, PROPTER QUAM DATUM SIT, SECUTA NON SIT. QUI BALNEUM EX CALENDIS PROXIMIS CONDUXERAT, PACTUS ERAT, UT HOMO EROS PIGNORI LOCATORI ESSET, DONEC MERCEDES SOLVERENTUR. IDEM ANTE CALENDAS IULIAS EUNDEM EROTEM ALII OB PECUNIAM CREDITAM PIGNORI DEDIT. CONSULTUS, AN ADVERSUS HUNC CREDITOREM PETENTEM EROTEM LOCATOREM PRAETOR TUERI DEBERET, RESPONDIT DEBERE. LICET ENIM EO TEMPORE HOMO PIGNORI DATUS ESSET, QUO NONDUM QUICQUAM PRO CONDUCTIONE DEBERETUR, QUONIAM TAMEN IAM TUNC IN EA CAUSA EROS ESSE COEPISSET, UT INVITO LOCATORE IUS PIGNORIS IN EO SOLVI NON POSSET, POTIOREM EIUS CAUSAM HABENDAM. AMPLIUS ETIAM SUB CONDICIONE CREDITOREM TUENDUM PUTABAT ADVERSUS EUM, CUI POSTEA QUICQUAM DEBERI COEPERIT, SI MODO NON EA CONDICIO SIT, QUAE INVITO DEBITORE IMPLERI NON POSSIT. SED ET SI HERES OB EA LEGATA, QUAE SUB CONDICIONE DATA ERANT, DE PIGNORE REI SUAE CONVENISSET ET POSTEA EADEM IPSA PIGNORA OB PECUNIAM CREDITAM PIGNORI DEDIT AC POST CONDICIO LEGATORUM EXSTITIT, HIC QUOQUE TUENDUM EUM, CUI PRIUS PIGNUS DATUM ESSET, EXISTIMAVIT. TITIA PRAEDIUM ALIENUM TITIO PIGNORI DEDIT, POST MAEVIO. DEINDE DOMINA EIUS PIGNORIS FACTA MARITO SUO IN DOTEM AESTIMATUM DEDIT. SI TITIO SOLUTA SIT PECUNIA, NON IDEO MAGIS MAEVII PIGNUS CONVALESCERE PLACEBAT. TUNC ENIM PRIORE DIMISSO SEQUENTIS CONFIRMATUR PIGNUS, CUM RES IN BONIS DEBITORIS INVENIATUR. IN PROPOSITO AUTEM MARITUS EMPTORIS LOCO EST. ATQUE IDEO, QUIA NEQUE TUNC CUM MAEVIO OBLIGARETUR NEQUE CUM TITIO SOLVERETUR IN BONIS MULIERIS FUERIT, NULLUM TEMPUS INVENIRI, QUO PIGNUS MAEVII CONVALESCERE POSSIT. HAEC TAMEN ITA, SI BONA FIDE IN DOTEM AESTIMATUM PRAEDIUM MARITUS ACCEPIT, ID EST SI IGNORAVIT MAEVIO OBLIGATUM ESSE. LUCIUS TITIUS STICHUM MAGISTRUM NAVIS PRAEPOSUIT. IS PECUNIAM MUTUATUS CAVIT SE IN REFECTIONEM NAVIS EAM ACCEPISSE. QUAESITUM EST, AN NON ALITER TITIUS EXERCITORIA TENERETUR, QUAM SI CREDITOR PROBARET PECUNIAM IN REFECTIONEM NAVIS ESSE CONSUMPTAM. RESPONDIT CREDITOREM UTILITER ACTURUM, SI, CUM PECUNIA CREDERETUR, NAVIS IN EA CAUSA FUISSET, UT REFICI DEBERET. ETENIM UT NON OPORTET CREDITOREM AD HOC ADSTRINGI, UT IPSE REFICIENDAE NAVIS CURAM SUSCIPIAT ET NEGOTIUM DOMINI GERAT (QUOD CERTE FUTURUM SIT, SI NECESSE HABEAT PROBARE PECUNIAM IN REFECTIONEM EROGATAM ESSE), ITA ILLUD EXIGENDUM, UT SCIAT IN HOC SE CREDERE, CUI REI MAGISTER QUIS SIT PRAEPOSITUS, QUOD CERTE ALITER FIERI NON POTEST, QUAM SI ILLUD QUOQUE SCIERIT NECESSARIAM REFECTIONI PECUNIAM ESSE. QUARE ETSI IN EA CAUSA FUERIT NAVIS, UT REFICI DEBERET, MULTO TAMEN MAIOR PECUNIA CREDITA FUERIT, QUAM AD EAM REM ESSET NECESSARIA, NON DEBERE IN SOLIDUM ADVERSUS DOMINUM NAVIS ACTIONEM DARI. INTERDUM ETIAM ILLUD AESTIMANDUM, AN IN EO LOCO PECUNIA CREDITA SIT, IN QUO ID, PROPTER QUOD CREDEBATUR, COMPARARI POTUERIT. QUID ENIM, INQUIT, SI AD VELUM EMENDUM IN EIUSMODI INSULA PECUNIAM QUIS CREDIDERIT, IN QUA OMNINO VELUM COMPARARI NON POTEST. ET IN SUMMA ALIQUAM DILIGENTIAM IN EA CREDITOREM DEBERE PRAESTARE. EADEM FERE DICENDA AIT ET SI DE INSTITORIA ACTIONE QUAERATUR. NAM TUNC QUOQUE CREDITOREM SCIRE DEBERE NECESSARIAM ESSE MERCIS COMPARATIONEM, CUI EMENDAE SERVUS SIT PRAEPOSITUS, ET SUFFICERE, SI IN HOC CREDIDERIT, NON ETIAM ILLUD EXIGENDUM, UT IPSE CURAM SUSCIPIAT. AN IN HANC REM PECUNIA EROGANDA EST. DEPOSUI APUD FILIUM FAMILIAS DECEM ET AGO DEPOSITI DE PECULIO. QUAMVIS NIHIL PATRI FILIUS DEBEAT ET HAEC DECEM TENEAT, NIHILO MAGIS TAMEN PATREM DAMNANDUM EXISTIMAVIT, SI NULLUM PRAETEREA PECULIUM SIT. HANC ENIM PECUNIAM, CUM MEA MANEAT, NON ESSE PECULII. DENIQUE QUOLIBET ALIO AGENTE DE PECULIO MINIME DUBITANDUM AIT COMPUTARI NON OPORTERE. ITAQUE AD EXHIBENDUM AGERE ME ET EXHIBITAM VINDICARE DEBERE. SI NUPTURA FILIO FAMILIAS DOTIS NOMINE CERTAM PECUNIAM PROMISERIT ET DIVORTIO FACTA AGAT DE DOTE CUM PATRE, UTRUMNE TOTA PROMISSIONE AN DEDUCTO EO, QUOD PATRI FILIUS DEBEAT, LIBERARI EAM OPORTERET. RESPONDIT TOTA PROMISSIONE EAM LIBERANDAM ESSE, CUM CERTE ET SI EX PROMISSIONE CUM EA AGERETUR, EXCEPTIONE DOLI MALI TUERI SE POSSET. STICHUS HABET IN PECULIO PAMPHILUM QUI EST DECEM, IDEM PAMPHILUS DEBET DOMINO QUINQUE. SI AGATUR DE PECULIO STICHI NOMINE, PLACEBAT AESTIMARI DEBERE PRETIUM PAMPHILI ET QUIDEM TOTEM NON DEDUCTO EO, QUOD DOMINO PAMPHILUS DEBET. NEMINEM ENIM POSSE INTELLEGI IPSUM IN SUO PECULIO ESSE. HOC ERGO CASU DAMNUM DOMINUM PASSURUM, UT PATERETUR, SI CUILIBET ALII SERVORUM SUORUM PECULIUM NON HABENTI CREDIDISSET. IDQUE ITA SE HABERE EVIDENTIUS APPARITURUM AIT, SI STICHO PECULIUM LEGATUM ESSE PROPONATUR. QUI CERTE SI EX TESTAMENTO AGAT, COGENDUS NON EST EIUS, QUOD VICARIOUS SUUS DEBET, ALITER QUAM EX PECULIO IPSIUS DEDUCTIONEM PATI. ALIOQUIN FUTURUM, UT, SI TANTUNDEM VICARIUS DOMINO DEBEAT, IPSE NIHIL IN PECULIO HABERE INTELLEGATUR, QUOD CERTE EST ABSURDUM. SERVO QUEM TIBI VENDIDERAM PECUNIAM CREDIDI. QUAESITUM EST, AN ITA MIHI IN TE ACTIO DE PECULIO DARI DEBEAT, UT DEDUCATUR ID, QUOD APUD ME EX EO REMANSERIT. QUOD QUIDEM MINIME VERUM EST, NEC INTERERIT, INTRA ANNUM QUAM VENDIDERIM AN POSTEA EXPERIAR. NAM NEC CETERIS QUIDEM, QUI TUNC CUM EO CONTRAXERINT, IN ME ACTIO DATUR. IN CONTRARIUM QUOQUE AGENTIBUS MECUM HIS, QUI ANTEA CUM EO SERVO CONTRAXISSENT, NON DEDUCAM ID, QUOD POSTEA MIHI DEBERE COEPERIT. EX QUO APPARET ONUS EIUS PECULII, QUOD APUD ME REMANSERIT, AD POSTERIORIS TEMPORIS CONTRACTUS PERTINERE NON DEBERE. SERVUS IN REM DOMINI PECUNIAM MUTUATUS SINE CULPA EAM PERDIDIT. NIHILO MINUS POSSE CUM DOMINO DE IN REM VERSO AGI EXISTIMAVIT. NAM ET SI PROCURATOR MEAS IN NEGOTIA MEA IMPENSURUS PECUNIAM MUTUATUS SINE CULPA EAM PERDIDERIT, RECTE EUM HOC NOMINE MANDATI VEL NEGOTIORUM GESTORUM ACTURUM. CUM STICHO VICARIO SERVI TUI PAMPHILI CONTRAXI. ACTIO DE PECULIO ET IN REM VERSO ITA DARI DEBET, UT, QUOD VEL IN TUAM IPSIUS REM VEL IN PECULIUM PAMPHILI VERSUM SIT, COMPREHENDATUR, SCILICET ETIAMSI MORTUO VEL ALIENATO STICHO AGATUR. QUOD SI PAMPHILO MORTUO AGAM, MAGIS EST, UT, QUAMVIS STICHUS VIVAT, TAMEN DE EO, QUOD IN PECULIO PAMPHILI VERSUM EST, NON NISI INTRA ANNUM QUAM IS DECESSIT ACTIO DARI DEBEAT. ETENIM QUODAMMODO DE PECULIO PAMPHILI TUM EXPERIRI VIDEBOR, SICUTI SI, QUOD IUSSU EIUS CREDIDISSEM, EXPERIRER. NEC NOS MOVERE DEBET, QUOD STICHUS DE CUIUS PECULIO AGITUR VIVAT, QUANDO NON ALITER EA RES IN PECULIO EIUS ESSE POTEST, QUAM SI PAMPHILI PECULIUM MANEAT. EADEM RATIO EFFICIET, UT ID, QUOD IN PECULIO PAMPHILI VERSUM SIT, ITA PRAESTARI DEBERE DICAMUS, UT PRIUS EIUS, QUOD TIBI PAMPHILUS DEBUERIT, DEDUCTIO FIAT, QUOD VERO IN TUAM REM VERSUM FUERIT, PRAESTETUR ETIAM NON DEDUCTO EO QUOD PAMPHILUS TIBI DEBET. SI PRO UNO REO INTERCESSIT MULIER, ADVERSUS UTRUMQUE RESTITUITUR ACTIO CREDITORI. QUI NEGOTIA LUCII TITII PROCURABAT, IS, CUM A DEBITORIBUS EIUS PECUNIAM EXEGISSET, EPISTULAM AD EUM EMISIT, QUA SIGNIFICARET CERTAM SUMMAM EX ADMINISTRATIONE APUD SE ESSE EAMQUE CREDITAM SIBI SE DEBITURUM CUM USURIS SEMISSIBUS. QUAESITUM EST, AN EX EA CAUSA CREDITA PECUNIA PETI POSSIT ET AN USURAE PETI POSSINT. RESPONDIT NON ESSE CREDITAM. ALIOQUIN DICENDUM EX OMNI CONTRACTU NUDA PACTIONE PECUNIAM CREDITAM FIERI POSSE. NEC HUIC SIMILE ESSE, QUOD, SI PECUNIAM APUD TE DEPOSITAM CONVENERIT UT CREDITAM HABEAS, CREDITA FIAT, QUIA TUNC NUMMI, QUI MEI ERANT, TUI FIUNT. ITEM QUOD, SI A DEBITORE MEO IUSSERO TE ACCIPERE PECUNIAM, CREDITA FIAT, ID ENIM BENIGNE RECEPTUM EST. HIS ARGUMENTUM ESSE EUM, QUI, CUM MUTUAM PECUNIAM DARE VELLET, ARGENTUM VENDENDUM DEDISSET, NIHILO MAGIS PECUNIAM CREDITAM RECTE PETITURUM. ET TAMEN PECUNIAM EX ARGENTO REDACTAM PERICULO EIUS FORE, QUI ACCEPISSET ARGENTUM. ET IN PROPOSITO IGITUR DICENDUM ACTIONE MANDATI OBLIGATUM FORE PROCURATOREM, UT, QUAMVIS IPSIUS PERICULO NUMMI FIERENT, TAMEN USURAS, DE QUIBUS CONVENERIT, PRAESTARE DEBEAT. CUM HERES EX PARTE ESSES, MANDAVI TIBI, UT PRAEDIUM HEREDITARIUM MIHI EMERES CERTO PRETIO. EMISTI. PRO COHEREDUM QUIDEM PARTIBUS NON DUBIE MANDATI ACTIO EST INTER NOS. PRO TUA AUTEM PARTE POSSE DUBITARI AIT, UTRUMNE EX EMPTO AN MANDATI AGI OPORTEAT. NEQUE ENIM SINE RATIONE QUEM EXISTIMATURUM PRO HAC PARTE SUB CONDICIONE CONTRACTAM EMPTIONEM. QUOD QUIDEM MAXIME QUAERI PERTINERE AIT, UT, SI FORTE PRIUS QUAM EMPTIO FIERET DECESSERIM ET TU, CUM SCIRES ME DECESSISSE, PROPTER MANDATUM MEUM ALII VENDERE NOLUERIS, AN HERES MEUS EO NOMINE TIBI SIT OBLIGATUS, ET RETRO, SI ALII VENDIDERIS, AN HEREDI MEO TENEARIS. NAM SI QUIDEM SUB CONDICIONE EMPTIO FACTA VIDETUR, POTEST AGI, QUEMADMODUM SI QUAEVIS ALIA CONDICIO POST MORTEM EXSTITISSET. SIN VERO PERINDE MANDATI AGENDUM SIT, AC SI ALIENUM FUNDUM EMI MANDASSEM, MORTE INSECUTA, CUM ID SCIERIS, RESOLUTO MANDATO NULLAM TIBI ACTIONEM CUM HEREDE MEO FORE. SED ET SI MANDATI AGENDUM ESSET, EADEM PRAESTANDA, QUAE PRAESTARENTUR, SI EX EMPTO AGERETUR. TITIUS SEMPRONIO TRIGINTA DEDIT PACTIQUE SUNT, UT EX REDITU EIUS PECUNIAE TRIBUTUM, QUOD TITIUS PENDERE DEBERET, SEMPRONIUS PRAESTARET COMPUTATIS USURIS SEMISSIBUS, QUANTOQUE MINUS TRIBUTORUM NOMINE PRAESTITUM FORET, QUAM EARUM USURARUM QUANTITAS ESSET, UT ID TITIO RESTITUERET, QUOD AMPLIUS PRAESTITUM ESSET, ID EX SORTE DECEDERET, AUT, SI ET SORTEM ET USURAS SUMMA TRIBUTORUM EXCESSISSET, ID QUOD AMPLIUS ESSET TITIUS SEMPRONIO PRAESTARET. NEQUE DE EA RE ULLA STIPULATIO INTERPOSITA EST. TITIUS CONSULEBAT, ID QUOD AMPLIUS EX USURIS SEMPRONIUS REDEGISSET, QUAM TRIBUTORUM NOMINE PRAESTITISSET, QUA ACTIONE AB EO CONSEQUI POSSIT. RESPONDIT PECUNIAE QUIDEM CREDITAE USURAS NISI IN STIPULATIONEM DEDUCTAS NON DEBERI. VERUM IN PROPOSITO VIDENDUM, NE NON TAM FAENERATA PECUNIA INTELLEGI DEBEAT, QUAM QUASI MANDATUM INTER EOS CONTRACTUM, NISI QUOD ULTRA SEMISSEM CONSECUTURUS ESSET. SED NE IPSIUS QUIDEM SORTIS PETITIONEM PECUNIAE CREDITAE FUISSE, QUANDO, SI SEMPRONIUS EAM PECUNIAM SINE DOLO MALO VEL AMISISSET VEL VACUAM HABUISSET, DICENDUM NIHIL EUM EO NOMINE PRAESTARE DEBUISSE. QUARE TUTIUS ESSE PRAESCRIPTIS VERBIS IN FACTUM ACTIONEM DARI, PRAESERTIM CUM ILLUD QUOQUE CONVENISSET, UT QUOD AMPLIUS PRAESTITUM ESSET, QUAM EX USURIS REDIGERETUR, SORTI DECEDERET. QUOD IPSUM IUS ET CAUSAM PECUNIAE CREDITAE EXCEDAT. HOMINEM CERTUM PRO TE DARI FIDEIUSSI ET SOLVI. CUM MANDATI AGATUR, AESTIMATIO EIUS AD ID POTIUS TEMPUS, QUO SOLUTUS SIT, NON QUO AGATUR, REFERRI DEBET, ET IDEO ETIAMSI MORTUUS FUERIT, NIHILO MINUS UTILIS EA ACTIO EST. ALITER IN STIPULATIONE SERVATUR. NAM TUNC ID TEMPUS SPECTATUR QUO AGITUR, NISI FORTE AUT PER PROMISSOREM STETERIT, QUO MINUS SUA DIE SOLVERET, AUT PER CREDITOREM, QUO MINUS ACCIPERET. ETENIM NEUTRI EORUM FRUSTRATIO SUA PRODESSE DEBET. SERVUS, QUEM DE ME CUM PECULIO EMISTI, PRIUSQUAM TIBI TRADERETUR, FURTUM MIHI FECIT. QUAMVIS EA RES QUAM SUBRIPUIT INTERIERIT, NIHILO MINUS RETENTIONEM EO NOMINE EX PECULIO ME HABITURUM AIT, ID EST IPSO IURE OB ID FACTUM MINUTUM ESSE PECULIUM, EO SCILICET, QUOD DEBITOR MEUS EX CAUSA CONDICTIONIS SIT FACTUS. NAM LICET, SI IAM TRADITUS FURTUM MIHI FECISSET, AUT OMNINO CONDICTIONEM EO NOMINE DE PECULIO NON HABEREM AUT EATENUS HABEREM, QUATENUS EX RE FURTIVA AUCTUM PECULIUM FUISSET, TAMEN IN PROPOSITO ET RETENTIONEM ME HABITURUM ET, SI OMNE PECULIUM PENES TE SIT, VEL QUASI PLUS DEBITO SOLVERIM POSSE ME CONDICERE. SECUNDUM QUAE DICENDUM. SI NUMMOS, QUOS SERVUS ISTE MIHI SUBRIPUERAT, TU IGNORANS FURTIVOS ESSE QUASI PECULIARES ADEMERIS ET CONSUMPSERIS, CONDICTIO EO NOMINE MIHI ADVERSUS TE COMPETET, QUASI RES MEA AD TE SINE CAUSA PERVENERIT. SI REM, QUAM SERVUS VENDITUS SUBRIPUISSET A ME VENDITORE, EMPTOR VENDIDERIT EAQUE IN RERUM NATURA ESSE DESIERIT, DE PRETIO NEGOTIORUM GESTORUM ACTIO MIHI DANDA SIT, UT DARI DEBERET, SI NEGOTIUM, QUOD TUUM ESSE EXISTIMARES, CUM ESSET MEUM, GESSISSES. SICUT EX CONTRARIO IN ME TIBI DARETUR, SI, CUM HEREDITATEM QUAE AD ME PERTINET TUAM PUTARES, RES TUAS PROPRIAS LEGATAS SOLVISSES, QUANDOQUE DE EA SOLUTIONE LIBERARER. SI SCIENS ALIENAM REM IGNORANTI MIHI VENDIDERIS, ETIAM PRIUSQUAM EVINCATUR UTILITER ME EX EMPTO ACTURUM PUTAVIT IN ID, QUANTI MEA INTERSIT MEAM ESSE FACTAM. QUAMVIS ENIM ALIOQUIN VERUM SIT VENDITOREM HACTENUS TENERI, UT REM EMPTORI HABERE LICEAT, NON ETIAM UT EIUS FACIAT, QUIA TAMEN DOLUM MALUM ABESSE PRAESTARE DEBEAT, TENERI EUM, QUI SCIENS ALIENAM, NON SUAM IGNORANTI VENDIDIT. ID EST MAXIME, SI MANUMISSURO VEL PIGNORI DATURO VENDIDERIT. *[SI SUMPTUS, QUOS IN ERUDIENDUM HOMINEM EMPTOR FECIT, IN TANTUM PRETIUM EXCEDISSE PROPONAS, UT NON SIT COGITATUM A VENDITORE DE TANTA SUMMA, INIQUUM VIDETUR IN MAGNAM QUANTITATEM OBLIGARI VENDITOREM],* CUM ET FORTE IDEM MEDIOCRIUM FACULTATIUM SIT. ET NON ULTRA DUPLUM PERICULUM EUM SUBIRE OPORTET. CUM MANCIPIUM MORBOSUM VEL VITIOSUM SERVUS EMAT ET REDHIBITORIA VEL EX EMPTO DOMINUS EXPERIATUR, OMNIMODO SCIENTIAM SERVI, NON DOMINI SPECTANDAM ESSE AIT, UT NIHIL INTERSIT, PECULIARI AN DOMINI NOMINE EMERIT ET CERTUM INCERTUMVE MANDANTE EO EMERIT, QUIA TUNC ET ILLUD EX BONA FIDE EST SERVUM, CUM QUO NEGOTIUM SIT GESTUM, DECEPTUM NON ESSE, ET RURSUS DELICTUM EIUSDEM, QUOD IN CONTRAHENDO ADMISERIT, DOMINO NOCERE DEBET, SED SI SERVUS MANDATU DOMINI HOMINEM EMERIT, QUEM DOMINUS VITIOSUM ESSE SCIRET, NON TENETUR VENDITOR. CIRCA PROCURATORIS PERSONAM, CUM QUIDEM IPSE SCIERIT MORBOSUM VITIOSUM ESSE, NON DUBITANDUM, QUIN, QUAMVIS IPSE DOMINO MANDATI VEL NEGOTIORUM GESTORUM ACTIONE SIT OBSTRICTUS, NIHILO MAGIS EO NOMINE AGERE POSSIT. AT CUM IPSE IGNORANS ESSE VITIOSUM MANDATU DOMINI QUI ID SCIRET EMERIT ET REDHIBITORIA AGAT, EX PERSONA DOMINI UTILEM EXCEPTIONEM EI NON PUTABAT OPPONENDAM. SI DUOS SERVOS QUINIS A TE EMAM ET EORUM ALTER EVINCATUR, NIHIL DUBII FORE, QUIN RECTE EO NOMINE EX EMPTO ACTURUS SIM, QUAMVIS ALTER DECEM DIGNUS SIT, NEC REFERRE, SEPARATIM SINGULOS AN SIMUL UTRUMQUE EMERIM. SI, SOLUTURUS PECUNIAM TIBI, IUSSU TUO SIGNATAM EAM APUD NUMMULARIUM, QUOAD PROBARETUR, DEPOSUERIM, TUI PERICULI EAM FORE MELA LIBRO DECIMO SCRIBIT. QUOD VERUM EST, CUM EO TAMEN, UT ILLUD MAXIME SPECTETUR, AN PER TE STETERIT, QUO MINUS IN CONTINENTI PROBARETUR. NAM TUNC PERINDE HABENDUM ERIT, AC SI PARATO ME SOLVERE TU EX ALIQUA CAUSA ACCIPERE NOLLES. IN QUA SPECIE NON UTIQUE SEMPER TUUM PERICULUM ERIT. QUID ENIM, SI INOPPORTUNO TEMPORE VEL LOCO OPTULERIM. HIS CONSEQUENS ESSE PUTO, UT ETIAM, SI ET EMPTOR NUMMOS ET VENDITOR MERCEM, QUOD INVICEM PARUM FIDEI HABERENT, DEPOSUERINT, ET NUMMI EMPTORIS PERICULO SINT (UTIQUE SI IPSE EUM, APUD QUEM DEPONERENTUR, ELEGERIT) ET NIHILO MINUS MERX QUOQUE, QUIA EMPTIO PERFECTA SIT. SI FUNDUS QUEM MIHI LOCAVERIS PUBLICATUS SIT, TENERI TE ACTIONE EX CONDUCTO, UT MIHI FRUI LICEAT, QUAMVIS PER TE NON STET, QUO MINUS ID PRAESTES. QUEMADMODUM, INQUIT, SI INSULAM AEDIFICANDAM LOCASSES ET SOLUM CORRUISSET, NIHILO MINUS TENEBERIS. NAM ET SI VENDIDERIS MIHI FUNDUM ISQUE PRIUSQUAM VACUUS TRADERETUR PUBLICATUS FUERIT, TENEARIS EX EMPTO. QUOD HACTENUS VERUM ERIT, UT PRETIUM RESTITUAS, NON UT ETIAM ID PRAESTES, SI QUID PLURIS MEA INTERSIT EUM VACUUM MIHI TRADI. SIMILITER IGITUR ET CIRCA CONDUCTIONEM SERVANDUM PUTO, UT MERCEDEM QUAM PRAESTITERIM RESTITUAS, EIUS SCILICET TEMPORIS, QUO FRUITUS NON FUERIM, NEC ULTRA ACTIONE EX CONDUCTO PRAESTARE COGERIS. NAM ET SI COLONUS TUUS FUNDO FRUI A TE AUT AB EO PROHIBETUR, QUEM TU PROHIBERE NE ID FACIAT POSSIS, TANTUM EI PRAESTABIS, QUANTI EIUS INTERFUERIT FRUI, IN QUO ETIAM LUCRUM EIUS CONTINEBITUR. SIN VERO AB EO INTERPELLABITUR, QUEM TU PROHIBERE PROPTER VIM MAIOREM AUT POTENTIAM EIUS NON POTERIS, NIHIL AMPLIUS EI QUAM MERCEDEM REMITTERE AUT REDDERE DEBEBIS. ET HAEC DISTINCTIO CONVENIT ILLI, QUAE A SERVIO INTRODUCTA ET AB OMNIBUS FERE PROBATA EST, UT, SI AVERSIONE INSULAM LOCATAM DOMINUS REFICIENDO, NE EA CONDUCTOR FRUI POSSIT, EFFECERIT, ANIMADVERTATUR, NECESSARIO NECNE ID OPUS DEMOLITUS EST. QUID ENIM INTEREST, UTRUM LOCATOR INSULAE PROPTER VETUSTATEM COGATUR EAM REFICERE AN LOCATOR FUNDI COGATUR FERRE INIURIAM EIUS, QUEM PROHIBERE NON POSSIT. INTELLEGENDUM EST AUTEM NOS HAC DISTINCTIONE UTI DE EO, QUI ET SUUM PRAEDIUM FRUENDUM LOCAVERIT ET BONA FIDE NEGOTIUM CONTRAXERIT, NON DE EO, QUI ALIENUM PRAEDIUM PER FRAUDEM LOCAVERIT NEC RESISTERE DOMINO POSSIT, QUOMINUS IS COLONUM FRUI PROHIBEAT. CUM FUNDUM COMMUNEM HABUIMUS ET INTER NOS CONVENIT, UT ALTERNIS ANNIS CERTO PRETIO EUM CONDUCTUM HABEREMUS, TU, CUM TUUS ANNUS EXITURUS ESSET, CONSULTO FRUCTUM INSEQUENTIS ANNI CORRUPISTI. AGAM TECUM DUABUS ACTIONIBUS, UNA EX CONDUCTO, ALTERA EX LOCATO. LOCATI ENIM IUDICIO MEA PARS PROPRIA, CONDUCTI AUTEM ACTIONE TUA DUMTAXAT PROPRIA IN IUDICIUM VENIENT. DEINDE ITA NOTAT. NONNE QUOD AD MEAM PARTEM ATTINEBIT, COMMUNI DIVIDUNDO PRAESTABITUR A TE MIHI DAMNUM. RECTE QUIDEM NOTAT, SED TAMEN ETIAM SERVI SENTENTIAM VERAM ESSE PUTO, CUM EO SCILICET, UT, CUM ALTERUTRA ACTIONE REM SERVAVERIM, ALTERA PEREMATUR. QUOD IPSUM SIMPLICIUS ITA QUAEREMUS, SI PROPONATUR INTER DUOS, QUI SINGULOS PROPRIOS FUNDOS HABERENT, CONVENISSE, UT ALTER ALTERIUS ITA CONDUCTUM HABERENT, UT FRUCTUS MERCEDIS NOMINE PENSARETUR. QUAE FUNDUM IN DOTE HABEBAT, DIVORTIO FACTO CUM IN MATRIMONIUM REDIRET, PACTA EST CUM VIRO, UTI DECEM IN DOTEM ACCIPERET ET FUNDUM SIBI RESTITUERET, AC DATIS DECEM, PRIUSQUAM FUNDUS EI RESTITUERETUR, IN MATRIMONIO DECESSIT. ILLUD EX BONA FIDE EST ET NEGOTIO CONTRACTO CONVENIT, UT FUNDUS, QUASI SINE CAUSA PENES MARITUM ESSE COEPERIT, CONDICATUR. ET HOC EVIDENTIUS CIRCA ACTIONEM PIGNERATICIAM APPAREBIT. ETENIM SI, CUM FUNDUM CORNELIANUM PIGNORIS CAUSA TIBI TRADIDISSEM, POSTEA EX CONVENTIONE FUNDUM TITIANUM IN HOC TIBI TRADIDERIM, UT CORNELIANUM MIHI RESTITUERES. MINIME PUTO DUBITANDUM ERIT, QUIN STATIM RECTE PIGNERATICIA AD RECIPIENDUM CORNELIANUM AGERE POSSIM. SI MARITO DEBITORI FUNDI ID QUOD DEBET DOTI MULIER PROMISERIT, DOTALEM FUNDUM EFFICI. QUOD SI EI PROMITTAT, QUI FUNDUM AUT DECEM DEBUIT, IN ARBITRIO ESSE MARITI, QUID IN DOTE SIT. QUOD SI STICHUM AUT FUNDUM DEBUIT MARITUS ET QUOD DEBET, DOTI EI PROMISSUM SIT, STICHO MORTUO FUNDUM IN DOTEM ESSE. HIS CONSEQUENS ESSE AIT, UT, SI CORNELIANUM AUT SEMPRONIANUM FUNDUM DEBENTI ID QUOD DEBET DOTI PROMISSUM SIT, UTRUM EORUM DOTALEM ESSE MALIT. PLANE UTRUM VELIT, ALIENATURUM. ALTERUM ALIENARI NON POSSE. SI TAMEN ALIENUM RURSUS REDIMAT, ADHUC IN EIUS POTESTATE EST, AN EUM, QUEM RETINUISSET, ALIENARI VELIT. QUOD SI FUNDUS IN DOTEM AESTIMATUS DATUS SIT, UT ELECTIO ESSET MULIERIS, NEGAVIT ALIENARI FUNDUM POSSE. QUOD SI ARBITRIO MARITI SIT, CONTRA ESSE. TITIA DIVORTIUM A SEIO FECIT. HANC TITIUS IN SUA POTESTATE ESSE DICIT ET DOTEM SIBI REDDI POSTULAT. IPSA SE MATREM FAMILIAS DICIT ET DE DOTE AGERE VULT. QUAESITUM EST, QUAE PARTES IUDICIS SINT. RESPONDI PATRI, NISI PROBET FILIAM NON SOLUM IN SUA POTESTATE ESSE, SED ETIAM CONSENTIRE SIBI, DENEGANDAM ACTIONEM, SICUTI DENEGARETUR, ETIAMSI CONSTARET EAM IN POTESTATE ESSE. REDINTEGRATO MATRIMONIO SI ITERUM DIVORTIUM FACTUM ERIT, OB RES AMOTAS PRIORIS DIVORTII CAUSA, ITEM OB IMPENSAS DONATIONESQUE PRIORE MATRIMONIO FACTAS MANERE ACTIONEM EXISTIMAVIT. CUM PATRI FAMILIAS MORA FACTA SIT, IAM IN HEREDE EIUS NON QUAERITUR MORA. NAM TUNC HEREDI PROXIMO HEREDITARIO IURE EA COMPETET IDEOQUE AD CETEROS QUOQUE DEINCEPS TRANSMITTITUR. TUTOR ITA RECTE NON DATUR. "ILLI AUT ILLI FILIIS MEIS, UTRI EORUM VOLET, TITIUS TUTOR ESTO"? QUID ENIM DICEMUS, SI TITIUS CONSTITUERE NOLIT, UTRI EX FILIIS TUTOR ESSE VELIT. ITA AUTEM RECTE TUTOR DABITUR. "TITIUS SI VOLET ILLI FILIO MEO TUTOR ESTO". REM MIHI COMMODASTI. EANDEM SUBRIPUISTI. DEINDE CUM COMMODATI AGERES NEC A TE SCIREM ESSE SUBREPTAM, IUDEX ME CONDEMNAVIT ET SOLVI. POSTEA COMPERI A TE ESSE SUBREPTAM. QUAESITUM EST, QUAE MIHI TECUM ACTIO SIT. RESPONDIT FURTI QUIDEM NON ESSE, SED COMMODATI CONTRARIUM IUDICIUM UTILE MIHI FORE. IN EXERCITU CONTUBERNALIBUS VASA UTENDA COMMUNI PERICULO DEDI AC DEINDE MEUS SERVUS SUBREPTIS HIS AD HOSTES PROFUGIT ET POSTEA SINE VASIS RECEPTUS EST. HABITURUM ME COMMODATI ACTIONEM CUM CONTUBERNALIBUS CONSTAT PRO CUIUSQUE PARTE. SED ET ILLI MECUM FURTI SERVI NOMINE AGERE POSSUNT, QUANDO ET NOXA CAPUT SEQUITUR. ET SI TIBI REM PERICULO TUO UTENDAM COMMODAVERO EAQUE A SERVO MEO SUBRIPIATUR, AGERE MECUM FURTI POSSIS SERVI NOMINE. SI SERVUS PIGNORI DATUS CREDITORI FURTUM FACIAT, LIBERUM EST DEBITORI SERVUM PRO NOXAE DEDITIONE RELINQUERE. QUOD SI SCIENS FUREM PIGNORI MIHI DEDERIT, ETSI PARATUS FUERIT PRO NOXAE DEDITO APUD ME RELINQUERE, NIHILO MINUS HABITURUM ME PIGNERATICIAM ACTIONEM, UT INDEMNEM ME PRAESTET. EADEM SERVANDA ESSE IULIANUS AIT ETIAM CUM DEPOSITUS VEL COMMODATUS SERVUS FURTUM FACIAT. SI HERES GENERALITER SERVUM QUEM IPSE VOLUERIT DARE IUSSUS SCIENS FUREM DEDERIT ISQUE FURTUM LEGATARIO FECERIT, DE DOLO MALO AGI POSSE AIT. SED QUONIAM ILLUD VERUM EST HEREDEM IN HOC TENERI, UT NON PESSIMUM DET, AD HOC TENETUR, UT ET ALIUM HOMINEM PRAESTET ET HUNC PRO NOXAE DEDITO RELINQUAT. SI SERVUS COMMUNIS UNI EX DOMINIS FURTUM FECERIT, COMMUNI DIVIDUNDO AGI DEBERE PLACET ET ARBITRIO IUDICIS CONTINERI, UT AUT DAMNUM PRAESTET AUT PARTE CEDAT. CUI CONSEQUENS VIDETUR ESSE, UT ETIAM, SI ALIENAVERIT SUAM PARTEM, SIMILITER ET CUM EMPTORE AGI POSSIT, UT QUODAMMODO NOXALIS ACTIO CAPUT SEQUATUR. QUOD TAMEN NON EO USQUE PRODUCENDUM AIT, UT ETIAM, SI LIBER SIT FACTUS, CUM IPSO AGI POSSE DICAMUS, SICUTI NON AGERETUR ETIAM, SI PROPRIUS FUISSET. EX HIS IGITUR APPARERE ET MORTUO SERVO NIHIL ESSE, QUOD ACTOR EO NOMINE CONSEQUI POSSIT, NISI FORTE QUID EX RE FURTIVA AD SOCIUM PERVENERIT. HIS ETIAM ILLUD CONSEQUENS ESSE AIT, UT ET SI IS SERVUS, QUEM MIHI PIGNORI DEDERIS, FURTUM MIHI FECERIT, AGENDO CONTRARIA PIGNERATICIA CONSEQUAR, UTI SIMILITER AUT DAMNUM DECIDAS AUT PRO NOXAE DEDITIONE HOMINEM RELINQUAS. IDEM DICENDUM DE EO, QUEM CONVENISSET IN CAUSA REDHIBITIONIS ESSE, UTI, QUEMADMODUM ACCESSIONES ET FRUCTUS EMPTOR RESTITUERE COGITUR, ITA ET E CONTRARIO VENDITOR QUOQUE VEL DAMNUM DECIDERE VEL PRO NOXAE DEDITIONE HOMINEM RELINQUERE COGATUR. NISI QUOD IN HIS AMPLIUS SIT, QUOD, SI SCIENS QUIS IGNORANTI FUREM PIGNORI DEDERIT, OMNI MODO DAMNUM PRAESTARE COGENDUS EST. ID ENIM BONAE FIDEI CONVENIRE. SED IN ACTIONE EMPTI PRAECIPUE SPECTANDUM ESSE, QUALEM SERVUM VENDITOR REPROMISERIT. QUOD VERO AD MANDATI ACTIONEM ATTINET, DUBITARE SE AIT, NUM AEQUE DICENDUM SIT OMNI MODO DAMNUM PRAESTARI DEBERE, ET QUIDEM HOC AMPLIUS QUAM IN SUPERIORIBUS CAUSIS SERVANDUM, UT, ETIAMSI IGNORAVERIT IS, QUI CERTUM HOMINEM EMI MANDAVERIT, FUREM ESSE, NIHILO MINUS TAMEN DAMNUM DECIDERE COGATUR. IUSTISSIME ENIM PROCURATOREM ALLEGARE NON FUISSE SE ID DAMNUM PASSURUM, SI ID MANDATUM NON SUSCEPISSET. IDQUE EVIDENTIUS IN CAUSA DEPOSITI APPARERE. NAM LICET ALIOQUIN AEQUUM VIDEATUR NON OPORTERE CUIQUAM PLUS DAMNI PER SERVUM EVENIRE, QUAM QUANTI IPSE SERVUS SIT, MULTO TAMEN AEQUIUS ESSE NEMINI OFFICIUM SUUM, QUOD EIUS, CUM QUO CONTRAXERIT, NON ETIAM SUI COMMODI CAUSA SUSCEPERIT, DAMNOSUM ESSE, ET SICUT IN SUPERIORIBUS CONTRACTIBUS, VENDITIONE LOCATIONE PIGNORE, DOLUM EIUS, QUI SCIENS RETICUERIT, PUNIENDUM ESSE DICTUM SIT, ITA IN HIS CULPAM EORUM, QUORUM CAUSA CONTRAHATUR, IPSIS POTIUS DAMNOSAM ESSE DEBERE. NAM CERTE MANDANTIS CULPAM ESSE, QUI TALEM SERVUM EMI SIBI MANDAVERIT, ET SIMILITER EIUS QUI DEPONAT, QUOD NON FUERIT DILIGENTIOR CIRCA MONENDUM, QUALEM SERVUM DEPONERET. CIRCA COMMODATUM AUTEM MERITO ALIUD EXISTIMANDUM, VIDELICET QUOD TUNC EIUS SOLIUS COMMODUM, QUI UTENDUM ROGAVERIT, VERSETUR. ITAQUE EUM QUI COMMODAVERIT, SICUT IN LOCATIONE, SI DOLO QUID FECERIT NON ULTRA PRETIUM SERVI QUID AMISSURUM. QUIN ETIAM PAULO REMISSIUS CIRCA INTERPRETATIONEM DOLI MALI DEBERE NOS VERSARI, QUONIAM, UT DICTUM SIT, NULLA UTILITAS COMMODANTIS INTERVENIAT. HAEC ITA PUTO VERA ESSE, SI NULLA CULPA IPSIUS, QUI MANDATUM VEL DEPOSITUM SUSCEPERIT, INTERCEDAT. CETERUM SI IPSE ULTRO EI CUSTODIAM ARGENTI FORTE VEL NUMMORUM COMMISERIT, CUM ALIOQUIN NIHIL UMQUAM DOMINUS TALE QUID FECISSET, ALITER EXISTIMANDUM EST. LOCAVI TIBI FUNDUM, ET (UT ADSOLET) CONVENIT, UTI FRUCTUS OB MERCEDEM PIGNORI MIHI ESSENT. SI EOS CLAM DEPORTAVERIS, FURTI TECUM AGERE POSSE AIEBAT. SED ET SI TU ALII FRUCTUS PENDENTES VENDIDERIS ET EMPTOR EOS DEPORTAVERIT, CONSEQUENS ERIT, UT IN FURTIVAM CAUSAM EOS INCIDERE DICAMUS. ETENIM FRUCTUS, QUAMDIU SOLO COHAEREANT, FUNDI ESSE ET IDEO COLONUM, QUIA VOLUNTATE DOMINI EOS PERCIPERE VIDEATUR, SUOS FRUCTUS FACERE. QUOD CERTE IN PROPOSITO NON AEQUE DICITUR. QUA ENIM RATIONE COLONI FIERI POSSINT, CUM EMPTOR EOS SUO NOMINE COGAT. STATULIBERUM, QUI, SI DECEM DEDERIT, LIBER ESSE IUSSUS ERAT, HERES NOXALI IUDICIO DEFENDERAT. PENDANTE IUDICIO SERVUS DATIS DECEM HEREDI AD LIBERTATEM PERVENIT. QUAERITUR, AN NON ALITER ABSOLUTIO FIERI DEBEAT, QUAM SI DECEM, QUAE ACCEPISSET, HERES ACTORI DEDISSET. REFERRE EXISTIMAVIT, UNDE EA PECUNIA DATA ESSET, UT, SI QUIDEM ALIUNDE QUAM EX PECULIO, HAEC SALTEM PRAESTET, QUONIAM QUIDEM SI NONDUM AD LIBERTATEM SERVUS PERVENISSET, NOXAE DEDITUS EI, CUI DEDITUS ESSET, DATURUS FUERIT. SI VERO EX PECULIO, QUIA NUMMOS HEREDIS DEDERIT, QUOS UTIQUE IS PASSURUS EUM NON FUERIT EI DARE, CONTRA STATUENDUM. CUM POSTULASSEM, UT MIHI DAMNI INFECTI PROMITTERES, NOLUISTI ET PRIUSQUAM PRAETOR ADIRETUR, AEDES TUAE CORRUERUNT ET DAMNUM MIHI DEDERUNT. POTIUS ESSE AIT, UT NIHIL NOVI PRAETOR CONSTITUERE DEBEAT ET MEA CULPA DAMNUM SIM PASSUS, QUI TARDIUS EXPERIRI COEPERIM. AT SI CUM PRAETOR UT PROMITTERES DECREVISSET ET TE NON PROMITTENTE IRE ME IN POSSESSIONEM IUSSISSET ET PRIUS, QUAM EO VENISSEM, CORRUERUNT, PERINDE OMNIA SERVANDA ESSE EXISTIMAVIT, ATQUE SI POSTEAQUAM IN POSSESSIONEM VENISSEM DAMNUM DATUM ESSET. DAMNI INFECTI NOMINI IN POSSESSIONEM MISSUS POSSIDENDO DOMINIUM CEPIT, DEINDE CREDITOR EAS AEDES PIGNORI SIBI OBLIGATAS PERSEQUI VULT. NON SINE RATIONE DICETUR, NISI IMPENSAS, QUAS IN REFECTIONEM FECERIM, MIHI PRAESTARE SIT PARATUS, INHIBENDAM ADVERSUS ME PERSECUTIONEM. CUR ERGO NON EMPTORI QUOQUE ID TRIBUENDUM EST, SI FORTE QUIS INSULAM PIGNERATAM EMERIT. NON RECTE HAEC INTER SE COMPARABUNTUR, QUANDO IS QUI EMIT SUA VOLUNTATE NEGOTIUM GERAT IDEOQUE DILIGENTIUS A VENDITORE SIBI CAVERE ET POSSIT ET DEBEAT. QUOD NON AEQUE ET DE EO, CUI DAMNI INFECTI NON PROMITTATUR, DICI POTEST. CUM ESSENT MIHI ET TIBI FUNDI DUO COMMUNES TITIANUS ET SEIANUS ET IN DIVISIONE CONVENISSET, UT MIHI TITIANUS, TIBI SEIANUS CEDERET, INVICEM PARTES EORUM TRADIDIMUS ET IN TRADENDO DICTUM EST, UT ALTERI PER ALTERUM AQUAM DUCERE LICERET. RECTE ESSE SERVITUTEM IMPOSITAM AIT, MAXIME SI PACTO STIPULATIO SUBDITA SIT. PER PLURIUM PRAEDIA AQUAM DUCIS QUOQUO MODO IMPOSITA SERVITUTE. NISI PACTUM VEL STIPULATIO ETIAM DE HOC SUBSECUTA EST, NEQUE EORUM CUIVIS NEQUE ALII VICINO POTERIS HAUSTUM EX RIVO CEDERE. PACTO ENIM VEL STIPULATIONE INTERVENIENTIBUS ET HOC CONCEDI SOLET, QUAMVIS NULLUM PRAEDIUM IPSUM SIBI SERVIRE NEQUE SERVITUTIS FRUCTUS CONSTITUI POTEST. QUI FILIUM IMPUBEREM HEREDEM INSTITUIT, STICHUM RATIONE ARGENTI, QUOD SUB CURA EIUS ESSET, REDDITA LIBERUM ESSE IUSSERAT. IS SERVUS PARTE ARGENTI SUBTRACTA CUM TUTORE DIVISIT ATQUE ITA TUTOR EI PAREM RATIONEM ADSCRIPSIT. CONSULTUS, AN STICHUS LIBER ESSET, RESPONDIT NON ESSE LIBERUM. NAM QUOD ALIOQUIN PLACEAT, SI STATULIBER PECUNIAM DARE IUSSUS TUTORI DET VEL PER TUTOREM STET, QUO MINUS CONDICIONI PAREATUR, PERVENIRE EUM AD LIBERTATEM, ITA ACCIPIENDUM, UT BONA FIDE ET CITRA FRAUDEM STATULIBERI ET TUTORIS ID FIAT, SICUT ET IN ALIENATIONIBUS RERUM PUPILLARIUM SERVATUR. ITAQUE ET SI OFFERENTE STATULIBERO PECUNIAM TUTOR IN FRAUDEM PUPILLI ACCIPERE NOLIT, NON ALITER LIBERTATEM CONTINGERE, QUAM SI SERVUS FRAUDE CAREAT. EADEMQUE ET DE CURATORE DICENDA. ITEM QUAESITUM EST, RATIONEM ARGENTI REDDERE IUSSUS IN QUEM MODUM INTELLEGENDUS SIT CONDICIONI PARUISSE, ID EST AN, SI QUAEDAM VASA SINE CULPA EIUS PERIERINT ATQUE ITA RELIQUA VASA HEREDI BONA FIDE ADSIGNAVERIT, PERVENIAT AD LIBERTATEM. RESPONDIT PERVENTURUM. NAM SUFFICERE, SI EX AEQUO ET BONO RATIONEM REDDAT. DENIQUE QUAM RATIONEM BONUS PATER FAMILIAS RECIPERET, EA HEREDI REDDITA IMPLETAM CONDICIONEM VIDERI QUAMVIS RATIONES REDDERE NIHIL ALIUD SIT QUAM RELIQUA SOLVERE, TAMEN SI ET STATULIBERI ET HEREDIS CULPA, SINE FRAUDE TAMEN SERVI MINUS SOLUTUM SIT ET BONA FIDE REDDITAS ESSE RATIONES EXISTIMATUM FUERIT, LIBERUM FORE. ET NISI ITA OBSERVETUR, NEMINEM, QUI SUB CONDICIONE ITA MANUMISSUS ESSET, UMQUAM AD LIBERTATEM PERVENTURUM, SI PER IMPRUDENTIAM MINUS SOLUTUM ESSET, HAEC ITA ACCIPIENDA AIT, SI QUANDO IS, QUI RATIONES REDDERE IUSSUS SIT, PER ALIQUEM ERROREM SINE DOLO MALO ITA RATIONES EDIDERIT, UT DOMINUS QUOQUE CIRCA COMPUTATIONEM ERRARET. SI IS, CUI SERVUS LEGATUS EST, ROGATUS MANUMITTERE LATITET, ORCINUM FIERI LIBERTUM RESPONDIT. IDEM FORE ET SI NON LEGATARII, SED HEREDIS FIDEI COMMISSUM ESSET. SED ET SI NON OMNIUM, SED QUORUNDAM HEREDUM FIDEI COMMISSUM SIT, AEQUE DICENDUM ORCINUM FIERI. IN EOS AUTEM QUI LATITAVERINT COHEREDIBUS, A QUIBUS REDIMENDAE PARTES ESSENT, UTILEM ACTIONEM EO NOMINE DARI DEBERE VEL ETIAM FAMILIAE ERCISCUNDAE IUDICIO RECTE EOS ACTUROS. MORTUO HEREDE SI STATULIBER LOCUPLETIOREM HEREDITATEM TANTA PECUNIA, QUANTAM DARE SIT IUSSUS, FECERIT, VELUTI CREDITORIBUS SOLVENDO, CIBARIA FAMILIAE DANDO. STATIM EUM AD LIBERTATEM ESSE VENTURUM EXISTIMAVIT. HERES CUM STATULIBERUM DECEM DARE IUSSUM VENDERET, CONDICIONEM PRONUNTIAVIT ET TRADITIONI LEGEM DIXIT, UT SIBI POTIUS QUAM EMPTORI EADEM DECEM DARENTUR. QUAEREBATUR, UTRI EORUM STATULIBER PECUNIAM DANDO LIBERTATEM CONSEQUERETUR. RESPONDIT HEREDI EUM DARE DEBERE. SED ET SI TALEM LEGEM DIXISSET, UT EXTRANEO ALICUI STATULIBER PECUNIAM DARET, RESPONDIT ET HOC CASU CONVENTIONEM VALERE, QUIA HEREDI VIDETUR SOLVERE, QUI VOLUNTATE EIUS ALII SOLVIT. SI PRIUS, QUAM AEDIFICATUM ESSET, AGERETUR IUS VICINO NON ESSE AEDES ALTIUS TOLLERE NEC RES AB EO DEFENDERETUR, PARTES IUDICIS NON ALIAS FUTURAS FUISSE AIT, QUAM UT EUM, CUM QUO AGERETUR, CAVERE IUBERET NON PRIUS SE AEDIFICATURUM, QUAM ULTRO EGISSET IUS SIBI ESSE ALTIUS TOLLERE. IDEMQUE E CONTRARIO, SI, CUM QUIS AGERE VELLET IUS SIBI ESSE INVITO ADVERSARIO ALTIUS TOLLERE, EO NON DEFENDENTE SIMILITER, INQUIT, OFFICIO IUDICIS CONTINEBITUR, UT CAVERE ADVERSARIUM IUBERET, NEC OPUS NOVUM SE NUNTIATURUM NEC AEDIFICANTI VIM FACTURUM. EAQUE RATIONE HACTENUS IS, QUI REM NON DEFENDERET, PUNIETUR, UT DE IURE SUO PROBARE NECESSE HABERET. ID ENIM ESSE PETITORIS PARTES SUSTINERE. SI DUOBUS EANDEM REM SEPARATIM VENDIDERIM, EA POSSESSIO, QUAE UTRAMQUE VENDITIONEM PRAECESSERIT, SOLI PRIORI EMPTORI, CUI ET TRADITA SIT, PROFICIT. DENIQUE ET SI, QUAM REM TIBI VENDIDERIM, RURSUS A TE EMAM ET TITIO VENDAM, ET MEAM OMNEM ET TUAM POSSESSIONEM TITIO ACCESSURAM, VIDELICET QUOD ET TU MIHI ET EGO EI POSSESSIONEM PRAESTARE DEBEAMUS. VENDIDI TIBI SERVUM ET CONVENIT, UT, NISI CERTA DIE PECUNIA SOLUTA ESSET, INEMPTUS ESSET. QUOD CUM EVENERIT, QUAESITUM EST, QUID DE ACCESSIONE TUI TEMPORIS PUTARES. RESPONDIT ID QUOD SERVETUR, CUM REDHIBITIO SIT FACTA. HUNC ENIM PERINDE HABERI AC SI RETRORSUS HOMO MIHI VENISSET, UT SCILICET, SI VENDITOR POSSESSIONEM POSTEA NACTUS SIT, ET HOC IPSUM TEMPUS ET QUOD VENDITIONEM PRAECESSERIT ET AMPLIUS ACCESSIO HAEC EI DETUR CUM EO, QUOD APUD EUM FUIT, A QUO HOMO REDHIBITUS SIT. FUNDUM TITIANUM POSSIDES, DE CUIUS PROPRIETATE INTER ME ET TE CONTROVERSIA EST, ET DICO PRAETEREA VIAM AD EUM PER FUNDUM SEMPRONIANUM, QUEM TUUM ESSE CONSTAT, DEBERI. SI VIAM PETAM, EXCEPTIONEM "QUOD PRAEIUDICIUM PRAEDIO NON FIAT" UTILEM TIBI FORE PUTAVIT, VIDELICET QUOD NON ALITER VIAM MIHI DEBERI PROBATURUS SIM, QUAM PRIUS PROBAVERIM FUNDUM TITIANUM MEUM ESSE. FUNDI, QUEM TU PROPRIUM TUUM ESSE DICIS, PARTEM A TE PETO ET VOLO SIMUL IUDICIO QUOQUE COMMUNI DIVIDUNDO AGERE SUB EODEM IUDICE. ITEM SI EIUS FUNDI, QUEM TU POSSIDEAS ET EGO PROPRIUM MEUM ESSE DICAM, FRUCTUS CONDICERE TIBI VELIM. QUAESITUM EST AN EXCEPTIO "QUOD PRAEIUDICIUM FUNDO PARTIVE EIUS NON FIAT" OBSTET AN DENEGANDA SIT. ET UTRUBIQUE PUTAT INTERVENIRE PRAETOREM DEBERE NEC PERMITTERE PETITORI, PRIUSQUAM DE PROPRIETATE CONSTET, HUIUSMODI IUDICIIS EXPERIRI. EGI TECUM IUS MIHI ESSE AEDES MEAS USQUE AD DECEM PEDES ALTIUS TOLLERE. POST AGO IUS MIHI ESSE USQUE AD VIGINTI PEDES ALTIUS TOLLERE. EXCEPTIO REI IUDICATAE PROCUL DUBIO OBSTABIT. SED ET SI RURSUS ITA AGAM IUS MIHI ESSE ALTIUS AD ALIOS DECEM PEDES TOLLERE, OBSTABIT EXCEPTIO, CUM ALITER SUPERIOR PARS IURE HABERI NON POSSIT, QUAM SI INFERIOR QUOQUE IURE HABEATUR. ITEM SI FUNDO PETITO POSTEA INSULA, QUAE E REGIONE EIUS IN FLUMINE NATA ERIT, PETATUR, EXCEPTIO OBSTATURA EST. QUOD DEBITORI ACCEPTUM FACTUM ESSET MORTIS CAUSA, SI CONVALUERIT DONATOR, ETIAM TEMPORE LIBERATO EI POTEST CONDICI. NAMQUE ACCEPTILATIONE INTERVENIENTE ABITUM AB IURE PRISTINAE OBLIGATIONIS EAMQUE IN HUIUS CONDICTIONIS TRANSFUSAM. FRATER A FRATRE, CUM IN EIUSDEM POTESTATE ESSENT, PECUNIAM MUTUATUS POST MORTEM PATRIS EI SOLVIT. QUAESITUM EST, AN REPETERE POSSIT. RESPONDIT UTIQUE QUIDEM PRO EA PARTE, QUA IPSE PATRI HERES EXSTITISSET, REPETITURUM, PRO EA VERO, QUA FRATER HERES EXSTITERIT, ITA REPETITURUM, SI NON MINUS EX PECULIO SUO AD FRATREM PERVENISSET. NATURALEM ENIM OBLIGATIONEM QUAE FUISSET HOC IPSO SUBLATAM VIDERI, QUOD PECULII PARTEM FRATER SIT CONSECUTUS, ADEO UT, SI PRAELEGATUM FILIO EIDEMQUE DEBITORI ID FUISSET, DEDUCTIO HUIUS DEBITI A FRATRE EX EO FIERET. IDQUE MAXIME CONSEQUENS ESSE EI SENTENTIAE, QUAM IULIANUS PROBARET, SI EXTRANEO QUID DEBUISSET ET AB EO POST MORTEM PATRIS EXACTUM ESSET, TANTUM IUDICIO EUM FAMILIAE ERCISCUNDAE RECIPERATURUM A COHEREDIBUS FUISSE, QUANTUM AB HIS CREDITOR ACTIONE DE PECULIO CONSEQUI POTUISSET. IGITUR ET SI RE INTEGRA FAMILIAE ERCISCUNDAE AGATUR, ITA PECULIUM DIVIDI AEQUUM ESSE, UT AD QUANTITATEM EIUS INDEMNIS A COHEREDE PRAESTETUR. PORRO EUM, QUEM ADVERSUS EXTRANEUM DEFENDI OPORTET, LONGE MAGIS IN EO, QUOD FRATRI DEBUISSET, INDEMNEM ESSE PRAESTANDUM. QUAESITUM EST, SI PATER FILIO CREDIDERIT ISQUE EMANCIPATUS SOLVAT, AN REPETERE POSSIT. RESPONDIT, SI NIHIL EX PECULIO APUD PATREM REMANSERIT, NON REPETITURUM. NAM MANERE NATURALEM OBLIGATIONEM ARGUMENTO ESSE, QUOD EXTRANEO AGENTE INTRA ANNUM DE PECULIO DEDUCERET PATER, QUOD SIBI FILIUS DEBUISSET. CONTRA SI PATER QUOD FILIO DEBUISSET EIDEM EMANCIPATO SOLVERIT, NON REPETET. NAM HIC QUOQUE MANERE NATURALEM OBLIGATIONEM EODEM ARGUMENTO PROBATUR, QUOD, SI EXTRANEUS INTRA ANNUM DE PECULIO AGAT, ETIAM QUOD PATER EI DEBUISSET COMPUTETUR. EADEMQUE ERUNT ET SI EXTRANEUS HERES EXHEREDATO FILIO SOLVERIT ID, QUOD EI PATER DEBUISSET. LEGATI SATIS ACCEPI ET CUM FIDEIUSSOR MIHI SOLVISSET, APPARUIT INDEBITUM FUISSE LEGATUM. POSSE EUM REPETERE EXISTIMAVIT. FILIO FAMILIAS VEL SERVO HEREDE INSTITUTO ETIAM SI IN PATRIS DOMINIVE POENAM ILLICITE VEL PROBROSE DATUM EST, NULLIUS MOMENTI LEGATUM ESSE RESPONDIT. NON ENIM ID SOLUM, QUOD IN HEREDES, SED OMNE, QUOD IN CUIUSQUE LUCRUM ALIQUID EX ULTIMA VOLUNTATE SENTIENTIS TALEM POENAM IN TESTAMENTO SCRIPTUM SIT, NULLIUS MOMENTI HABENDUM. *PAUL. 7 AD SAB. SEXTUS CAECILIUS ET ILLAM CAUSAM ADICIEBAT, QUIA SAEPE FUTURUM ESSET, UT DISCUTERENTUR MATRIMONIA, SI NON DONARET IS QUI POSSET, ATQUE EA RATIONE EVENTURUM, UT VENALICIA ESSENT MATRIMONIA.* *PAPIN. 17 QUAEST. TITIO CENTUM ITA, UT FUNDUM EMAT, LEGATA SUNT. NON ESSE COGENDUM TITIUM CAVERE SEXTUS CAECILIUS EXISTIMAT, QUONIAM AD IPSUM DUMTAXAT EMOLUMENTUM LEGATI REDIRET.* *PAUL. 3 FIDEICOMM. SI INCERTUM SIT, AN LIBERTAS PRAESTARI DEBEAT, VELUTI QUOD SUB CONDICIONE VEL POST TEMPUS DATA SIT, NUMQUID INCERTO EO AN PRAESTETUR, CUM POSSIT AUT SERVUS MORI AUT CONDICIO DEFICERE, INTERIM FALCIDIA ADMITTENDA EST, DEINDE CUM LIBERTAS COMPETERE VEL DEBERI COEPERIT, TUM LEGATARIUS ILLAM PARTEM RECIPIAT, QUAM FALCIDIA DETRAXIT. CAECILIO PLACEBAT, SI QUID EX OPERIS EIUS MEDIO TEMPORE CONSECUTUS FUERIT HERES, ID IN PRETIUM EIUS EROGARE EUM DEBERE PROPTER LEGIS FALCIDIAE RATIONEM.* *ULP. 13 AD SAB. * SI SINT SUI HEREDES, VERUM HEREDITAS AD EOS NON PERTINEAT, VIDEAMUS, ON MATER ADMITTATUR, UT PUTA ABSTINUIT SE HEREDITATE. AFRICANUS ET PUBLICIUS TEMPTANT DICERE IN CASUM, QUO SE ABSTINENT SUI, MATREM VENIRE, ET TUNC EI ABSTENT, QUOTIENS REM HABERENT, NE NUDUM NOMEN SUI HEREDIS NOCEAT MATRI. QUAE SENTENTIA AEQUIOR EST.* *ULP. 4 DE ADULTERIIS. SED ET SI POST DIVORTIUM SERVUM MULIER PARAVIT AUT ALIA RATIONE ADQUISIIT, AEQUE, QUOD AD VERBA ATTINET, MANUMITTERE NON POTERIT. ET ITA SEXTUS QUOQUE CAECILIUS ADNOTAT. SEXTUS CAECILIUS RECTE AIT ANGUSTISSIMUM TEMPUS LEGEM PRAESTITISSE ALIENANDIS MANUMITTENDISVE SERVIS, FINGE, INQUIT, REAM ADULTERII INTRA SEXAGESIMUM DIEM POSTULATAM. QUAE COGNITIO TAM FACILE EXPEDIRI POTUIT ADULTERII, UT INTRA SEXAGESIMUM DIEM FINIATUR. ET TAMEN LICERE MULIERI QUAMVIS POSTULATAE ADULTERII SERVUM SUSPECTUM IN ADULTERIO VEL QUAESTIONI NECESSARIUM, QUOD AD VERBA LEGIS ATTINET, MANUMITTERE, SANE IN HUNC CASUM SUBVENIENDUM EST, UT DESTINATI SERVI QUASI CONSCII VEL QUASI NOCENTES NON DEBEANT MANUMITTI ANTE FINITAM COGNITIONEM.* *ULP. 2 DE ADULT. * SIVE IUSTA UXOR FUIT SIVE INIUSTA, ACCUSATIONEM INSTITUERE VIR POTERIT, NAM ET SEXTUS CAECILIUS AIT, HAEC LEX AD OMNIA MATRIMONIA PERTINET, ET ILLUD HOMERICUM ADFERT. NEC ENIM SOLI, INQUIT, ATRIDAE UXORES SUAS AMANT. ?O\U M1ONOI FIL1EOUS' \AL1OXOUS MER1OPWN \ANQR1WPWN $\ATRE3IDAI.?* *ULP. 3 DE ADULT. SI LIBER HOMO, DUM SERVUS EXISTIMATUR, TORTUS SIT, QUIA ET IPSE CONDICIONEM SUAM IGNORAT. MAGIS ADMITTIT CAECILIUS ACTIONEM UTILEM IPSI DANDAM ADVERSUS EUM, QUI PER CALUMNIAM APPETIT, NE IMPUNITA SIT CALUMNIA EIUS OB HOC, QUOD LIBERUM HOMINEM QUASI SERVUM DEDUXIT IN QUAESTIONEM.* *EX ULP. 6 FID. ET PAUL. 3 FID. SEXTUS CAECILIUS IURIS ANTIQUI CONDITOR DEFINIVIT [SCIL. SI ALTER SOCIUS COMMUNI SERVO FIDEICOMMISSARIAM LIBERTATEM RELIQUERIT, ALTERUM] SOCIUM PER PRAETOREM COMPELLI SUAM PARTEM VENDERE, QUATENUS LIBER SERVUS EFFICIATUR.* ****